[15,0] SERMO XV. Qualiter nomen Iesus est medicina salubris fidelibus Christianis in omnibus aduersis. [15,1] Benignus est Spiritus sapientiae, et non consueuit esse difficilis se inuocantibus, qui saepe et antequam inuocetur, dicit: Ecce adsum. Audite iam quod orantibus uobis per me indicare dignatur de eo, quod heri ad hoc ipsum distulimus, et orationum uestrarum fructum tempestiuum percipite. En ostendo nomen, quod oleo merito comparatur; et quo merito, dicam. Multa quidem Sponsi uocabula sparsa per omnem diuinam paginam legitis, sed in duo ea uobis uniuersa complectar. Nullum, ut arbitror, reperietis, quod non aut pietatis gratiam, aut potentiam maiestatis sonet. Spiritus ita dicit etiam per sibi familiarius organum: Duo haec audiui: quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ergo secundum maiestatem: Sanctum et terribile nomen eius; secundum pietatem: Non est nomen aliud sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. Sed exemplis magis perspicuum fiet. Hoc est, inquit, nomen quod uocabunt eum, Dominus, iustus noster. Nomen potentiae est. Item: Et uocabitur nomen eius Emmanuel; pietatem insinuat. Item ipse de se: Vos uocatis me, ait, Magister et Domine. Primum gratiae est, secundum maiestatis. Non enim minus pium est docere animum scientiam, quam praebere escam corpori. Rursum propheta: Vocabitur, inquit, nomen eius Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Primum, tertium, quartum, maiestatem sonant; reliqua, pietatem. Quod horum ergo effunditur? Profecto maiestatis ac potentiae nomen, in id quod est pietatis et gratiae, quodam modo transfunditur, ipsumque effunditur abunde per Iesum Christum Saluatorem nostrum. Nomen, uerbi causa, quod Deus est, nonne in id quod est nobiscum Deus, hoc est in Emmanuel, liquescit et deficit? Sic Admirabilis, in id quod est consiliarius; sic Deus et fortis, in ea quae sunt pater futuri saeculi et princeps pacis; et Dominus iustus noster, in misericors et miserator Dominus. Non dico nouum quid: quondam quoque nihilominus Abram in Abraham, et Sarai in Saram effusa sunt; et iam tunc salutiferae effusionis celebratum praefiguratumque mysterium recordamur. [15,2] Ubi iam illud, quod apud antiquos tam terribiliter, quam frequenter intonare solebat: Ego Dominus, ego Dominus? Mihi dictatur oratio cuius principium, nomine dulce paterno, sequentium obtinendarum petitionum praebet fiduciam. Serui nominantur amici, et resurrectio non saltem discipulis, sed fratribus nuntiatur. Nec miror, si cum uenit plenitudo temporis, facta est effusio nominis; Deo quippe quod per Ioelem promiserat adimplente, et effundente de Spiritu suo super omnem carnem; cum tale aliquid et apud Hebraeos olim contigisse legam. Credo uos praeuolare, et scire iam quid dicere uelim. Quale erat, inquam, quod sciscitanti Moysi primo responsum est: Ego sum qui sum? et: Qui est, misit me ad uos? Nescio an uel ipse Moyses caperet sic, si non uidelicet effunderetur. Sed fusum est, et captum est; nec modo fusum, sed et effusum: nam infusum iam erat. Iam coeli habebant illud, iam angelis innotuerat. Est autem foris missum; et quod angelis ita erat infusum ut esset et priuatum, effusum et in homines est, ita ut iam tunc merito clamaretur de terra: Oleum effusum nomen tuum: si non ingratae plebis exosa peruicacia obstitisset. Ait enim: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. [15,3] Currite, gentes; ad manum est salus, effusum est nomen, quod quicunque inuocauerit, saluus erit. Angelorum Deus, etiam hominum Deum se nominat. Oleum misit in Iacob, et cecidit in Israel. Dicite fratribus uestris: Date nobis de oleo uestro. Si nolunt, rogate Dominum olei, ut mittat et uobis. Dicite: Aufer opprobrium nostrum. Ne, quaeso, insultet maleuolus dilectae tuae, quam a finibus terrae euocare placuit tibi, tanto utique dignantius, quanto minus dignam. Decetne, obsecro, ut benigni patrisfamilias inuitatos seruus nequam excludat? Ego sum, ais, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. Et non amplius? Effunde, effunde; aperi manum tuam adhuc, et imple omne animal benedictione. Veniant ab oriente et occidente, et recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob in regno coelorum. Veniant, ueniant tribus, tribus Domini; testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Veniant et recumbant, epulentur et delectentur in laetitia, et unus ubique resonet in uoce exsultationis et confessionis sonus epulantis; Oleum effusum nomen tuum. Unum scio, si Philippum et Andream habuerimus ostiarios, repulsam omnino non patimur quicunque oleum petimus, quicunque uolumus Iesum uidere. Incunctanter Philippus dicet Andreae; Andreas autem et Philippus dicent Iesu. Iesus autem quid? Profecto quod Iesus. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Moriatur igitur granum, et surgat gentium seges. Oportet pati Christum, et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum, non solum in Iudaeam, sed etiam in omnes gentes; quatenus ab uno nomine, quod est Christus, millia millium credentium Christiani dicantur, et dicant: Oleum effusum nomen tuum. [15,4] Agnosco enim nomen, quod in Isaia legi: Seruos suos, inquit, uocabit nomine alio, in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Domino, amen. O nomen benedictum! O oleum usquequaque effusum! Quousque? De coelo in Iudaeam, et inde in omnem terram excurrit; et de toto orbe clamat Ecclesia: Oleum effusum nomen tuum. Effusum plane, quod non solum coelos terrasque perfudit, sed aspersit et inferos, adeo ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, et dicat: Oleum effusum nomen tuum. Ecce Christus, ecce Iesus, utrumque infusum angelis, utrumque effusum in homines, et illos homines qui computruerant tanquam iumenta in stercore suo, homines et iumenta saluans, quemadmodum multiplicauit misericordiam suam Deus. Quam charum, quam uile! uile, sed salubre. Si uile non esset, non mihi effunderetur; si salubre non esset, non me lucraretur. Particeps nominis sum, sum et haereditatis, Christianus sum; frater Christi sum. Si sum quod dicor, haeres sum Dei, cohaeres autem Christi. Et quid mirum, si sponsi effusum est nomen, cum ipse quoque effusus sit? Nam semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens. Denique ait: Sicut aqua effusus sum. Effusa est plenitudo Diuinitatis, habitans super terram corporaliter, ut de illa plenitudine omnes, qui corpus mortis gestamus, caperemus, ac uitali odore repleti diceremus: Oleum effusum nomen tuum. En quod nomen effusum, et qualiter, et quatenus. [15,5] Cur uero oleum? Nam hoc nondum dixi. In sermone superiore dicere coeperam; sed interuenit subito aliud quod praedicandum uidebatur. Quanquam intermiserim ultra quam credidi: quod non aliud esse reor, nisi quod fortis mulier Sapientia misit manum ad collum, et digiti eius apprehenderunt fusum. Nouit enim modicam lanam uel linum in longum producere filum, atque in telae extendere latitudinem, et sic omnes domesticos suos uestire duplicibus. Est procul dubio inter oleum et nomen sponsi similitudo; nec otiose Spiritus sanctus alterutrum comparauit. Ego autem dico in triplici quadam qualitate olei, quod lucet, pascit et ungit, si uos melius non habetis. Fouet ignem, nutrit carnem, lenit dolorem; lux, cibus, medicina. Vide idem nunc et de sponsi nomine. Lucet praedicatum, pascit recogitatum, inuocatum lenit et ungit. Et percurramus singula. [15,6] Unde putas in toto orbe tanta, et tam subita fidei lux, nisi de praedicato Iesu? Nonne in huius nominis luce Deus nos uocauit in admirabile lumen suum, quibus illuminatis, et in lumine isto uidentibus lumen, dicat merito Paulus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino? Hoc denique nomen coram regibus, et gentibus, et filiis Israel portare iussus est idem apostolus; et portabat nomen tanquam lumen, et illuminabat patriam, et clamabat ubique: Nox praecessit, dies autem appropinquauit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis: sicut in die honeste ambulemus. Et monstrabat omnibus lucernam super candelabrum, annuntians in omni loco Iesum, et hunc crucifixum. Quomodo lux ista insplenduit ac perstrinxit cunctorum intuentium oculos, quando de ore Petri, tanquam fulgur, egrediens, claudi unius corporales plantas solidauit et bases, multosque spiritualiter caecos illuminauit? Nunquid non ignem sparsit, cum ait: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula? Nec tantum lux est nomen Iesu, sed est et cibus. An non toties confortaris, quoties recordaris? Quid aeque mentem cogitantis impinguat? quid ita exercitatos reparat sensus, uirtutes roborat, uegetat mores bonos atque honestos, castas fouet affectiones? Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto infunditur; insipidus est, si non hoc sale conditur. Si scribas, non sapit mihi nisi legero ibi Iesum. Si disputes aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Iesus. Iesus mel in ore, in aure melos, in corde iubilus. Sed est et medicina. Tristatur aliquis uestrum? Veniat in cor Iesus, et inde saliat in os; et ecce ad exortum nominis lumen, nubilum omne diffugit, redit serenum. Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum mortis desperando? Nonne si inuocet nomen uitae, confestim respirabit ad uitam? Cui aliquando stetit ante faciem salutaris nominis duritia, ut assolet, cordis, ignauiae torpor, rancor animi, languor acediae? cui fons forte siccatus lacrymarum, inuocato Iesu, non continuo erupit uberior, fluxit suauior? Cui, in periculis palpitanti et trepidanti, inuocatum uirtutis nomen non statim fiduciam praestitit, depulit metum? Cui, quaeso, in dubiis aestuanti et fluctuanti, non subito ad inuocationem clari nominis emicuit certitudo? Cui in aduersis diffidenti, iamiamque deficienti, si nomen adiutorii sonuit, defuit fortitudo? Nimirum morbi et languores animae isti sunt, illud medicina. Denique et probare licet: Inuoca me, inquit, in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me. Nihil ita irae impetum cohibet, superbiae tumorem sedat, sanat liuoris uulnus, restringit luxuriae fluxum, exstinguit libidinis flammam, sitim temperat auaritiae, ac totius indecoris fugat pruriginem. Siquidem cum nomino Iesum, hominem mihi propono mitem et humilem corde, benignum, sobrium, castum, misericordem et omni denique honestate ac sanctitate conspicuum, eumdemque ipsum Deum omnipotentem, qui suo me et exemplo sanet, et roboret adiutorio. Haec omnia simul mihi sonant, cum insonuerit Iesus. Sumo itaque mihi exempla de homine, et auxilium a potente; illa tanquam pigmentarias species, hoc tanquam unde acuam eas: et facio confectionem, cui similem medicorum nemo facere possit. [15,7] Hoc tibi electuarium habes, o anima mea, reconditum in uasculo uocabuli huius, quod est Iesus, salutiferum certe, quodque nulli unquam pesti tuae inueniatur inefficax. Semper tibi in sinu sit, semper in manu, quo tui omnes in Iesum et sensus dirigantur et actus. Denique et inuitaris: Pone me, inquit, signaculum in corde tuo, signaculum in brachio tuo. Sed hoc alias. Nunc uero habes unde et brachio medearis, et cordi. Habes, inquam, in nomine Iesu, unde actus tuos uel prauos corrigas, uel minus perfectos adimpleas; itemque unde tuos sensus aut serues, ne corrumpantur; aut, si corrumpantur, sanes. [15,8] Habuit et Iudaea quosdam Iesus, quorum uacuis 0848A gloriatur uocabulis. Illa enim nec lucent, nec pascunt, nec medentur. Idcirco Synagoga in tenebris est usque adhuc, fame et infirmitate laborans; et non sanabitur nec satiabitur, quousque sciat meum Iesum dominari Iacob et finium terrae, et conuertatur ad uesperam, et famen patiatur ut canes, et circumeat ciuitatem. Et illi quidem praemissi sunt, tanquam baculus ad mortuum Prophetam praeueniens, et sua interpretari nomina nequiuerunt; uacua quippe erant. Superpositus mortuo baculus est, et non erat uox neque sensus, quoniam baculus erat. Descendit qui baculum misit : et mox saluum fecit populum suum a peccatis eorum, probans se esse quod dicebatur: Quis est hic, qui etiam peccata dimittit. Nimirum qui dicit: Salus populi ego sum. Iam uox, iam sensus est; et patet eum non inane portare nomen instar priorum. Sentitur infusa salus, et beneficium non tacetur. Intus sensus, foris uox. Compungor, et confiteor, et confessio uitam indicat: A mortuo enim tanquam qui non est, perit confessio. Ecce uita, ecce sensus. Suscitatus perfecte sum, integra est resurrectio. An aliud mors corporis est, nisi cum sensu priuatur et uita? Peccatum, quod mors animae est, nec compunctionis mihi sensum, nec confessionis reliquerat uocem, et eram mortuus. Venit is qui peccata dimittit, et utrumque restituit, et dicit animae meae: Salus tua ego sum. Quid mirum si cedit mors, ubi uita descendit? Iam corde creditur ad iustitiam, et ore confessio fit ad salutem. Iam oscitat puer, et oscitat septies, et dicit: Septies in die laudem dixi tibi, Domine. Videte hunc septenarium. Sacer numerus est; non uacat. Sed melius hoc alii seruamus sermoni, quo famelici et non fastidiosi ad tam bonas epulas accedamus, inuitante nos sponso Ecclesiae Domino nostro Iesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen