[0] DE PRAECEPTO ET DISPENSATIONE LIBER. EPISTOLA AD ABBATEM COLUMBENSEM. DE OPERE SEQUENTI. Domno Abbati Columbensi, frater BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, ualere in Domino semper. Rescriptum meum ad epistolas Carnotensium quorumdam 0860D monachorum, uobis primum, ut promiseram, destinare curaui: ubi et aliud quoque impletum est quod iussistis. Nam cum breuiter rescribere decreuissem, et epistolis epistolam tantum reddere uelle coepissem; hortatu uestro in libri, ut cernitis, longitudinem protraxi stilum, ut et in pluribus plures possint aedificari. Quod opus cum a uobis perlectum fuerit, tunc non ipsis, ad quos factum est, sed eorum prius reddatur abbati: et sic demum ad ipsos, si iusserit abbas, perueniat. Monachi enim sunt; et ex lege suae Regulae sine nutu sui abbatis sicut dare, ita et accipere datas prohibentur epistolas (Reg. S. Benedicti, cap. 54). Nam et ob hoc maxime diu, sicut scitis, multum licet rogatus ab eis, respondere tardaui, quod (ut mihi uidebatur) ignorante abbate scribere illas epistolas et mittere praesumpsissent. Nec falso id suspicatus sum, uti postmodum liquido comperi. Ego coepto operi (quod quidem legentibus apparebit) Epistolae nomen indideram: sed quoniam pro nomine modum, uestro obuiante mandato, ut promiseram, non seruaui; Liber, si iudicatis, non Epistola censeatur. Et quia inter multas quaestiones, quae ibi a me soluuntur, id praecipue subtilius utiliusque pertractatur, quaenam liceat praecepta, et per quos, et quatenus dispensari; detur ei titulus, De Praecepto et Dispensatione: nisi uobis aliud forte congruentius uideatur. PRAEFATIO AD MONACHOS CARNOTENSES IN TRACTATUM SEQUENTEM. Qua mente iam tacebo? qua fronte tamen loquar? Crebris epistolis et nuntiis cogitis me aut propriam prodere imperitiam, aut officium renuere charitatis. At ego malens sine illa quae inflat, quam absque illa quae aedificat, inueniri; uictus tandem precibus uestris, duris iniicio nodis ungues teneros, et, ut uereor ego, non aliud quam terendos. Sed hoc incassum. Nam mea me, ut scribitis et praescribitis, tam absentis scripta quam uerba praesentis arguunt excusantem. Quis enim iam relinquitur mihi uel de impossibilitate causandi locus, praesertim apud uos, qui ex ore et ex corde meo satis certum tenere uos creditis, quantum possim in talibus? Fidei proinde uestrae, non meo fidens ingenio, abyssum ingredior quaestionum; nesciens (Deus scit) qua emersurus. Praesto charitas erit, utinam ita et ueritas. Si quominus, excuset effectum defectus potius ingenii: uoluntatem certe non culpabitis. Tentabo autem easdem, si potero, quaestiunculas sub epistolari cunctas breuitate redigere, etsi non epistola breui. Mirum siquidem non est, si fuero ego longior in exponendo: cum uos tantum eas ponendo, duas et ipsas satis longas epistolas texueritis. [1] CAPUT PRIMUM. An monasticae Regulae instituta praecepta sint, an consilia duntaxat. I. Prima igitur quaestio circa Regulam nostram uersatur, de qua (ni fallor) et reliquae omnes, aut pene omnes oriuntur. Quaeritis nempe, Regularis illa institutio quomodo et quatenus sit pensanda profitentibus eam: utrum uidelicet cuncta quae continet, putanda sint esse praecepta, consequenter et damnosa transgredienti: an consilia tantum uel monita, et ob hoc nullius, aut non magni ponderis sit ipsorum professio; nullius, aut non grauis culpae ipsorum praeuaricatio: an certe quaedam sint deputanda imperiis, quaedam pro consiliis reputanda, quo partim ea liceat, partim non liceat omnino praetergredi. Et si hoc ultimum detur, distingui a me tunc demum certos ac propriae cuiusque partis limites flagitatis: ne cui forte per uarias sui sensus opiniones licentius uagandi detur occasio; sicque liquare culicem et camelum glutire contingat, si nesciat quantum curae uel operae suae quibusque debeat obseruantiis. Hic est, quantum recolo, totus uestrae illius partitionis sensus, etsi non uerba. Quod autem subiungitis et pergitis inquirere de obedientia, quibus gradibus distinguatur, quibus claudatur limitibus; ad eamdem arbitror pertinere diuisionem, quippe quae in decretis regularibus praecipua habetur: et puto, cum ad illam satis responsum fuerit, de ista iam nil supererit quod ambigatur. 2. Itaque, ut sentio ego, Regula sancti Benedicti omni homini proponitur, imponitur nulli. Prodest, si deuote suscipitur et tenetur; non tamen, si non suscipitur obest. Quod autem in uoluntate est suscipientis, non in potestate proponentis; uoluntarium merito dixerim, non necessarium. Attamen hoc ipsum quod dico uoluntarium, si quis ex propria uoluntate semel admiserit et promiserit deinceps tenendum, profecto in necessarium sibi ipse conuertit, nec iam liberum habet dimittere, quod ante tamen non suscipere liberum habuit. Ideoque quod ex uoluntate suscepit, ex necessitate tenebit: quia omnino necesse est eum reddere uota sua quae distinxerunt labia sua, et ex ore suo aut condemnari iam, aut iustificari. Caeterum felix, ut quidam sanctorum ait, necessitas, quae cogit in melius. Omnia proinde sancti Benedicti instituta, exceptis sane nonnullis de spiritualibus, uerbi causa, charitate, humilitate, mansuetudine, qua non tam ipsum constat instituisse quam Deum, et ob hoc penitus non esse mutanda; de caetero reliqua uniuersa non profitentibus quidem monita tantum, seu consilia censenda sunt, nec grauant non obseruata: cum tamen profitentibus in praecepta, praeuaricantibus in crimina fiant, siue (ut uestra uobis reddam) illis uoluntaria uel factitia, istis necessaria, et tanquam naturalia non immerito reputantur. Ita sane necessaria dixerim, ut ex eis minime praeiudicetur necessariis rationabilibusque dispensationibus. [2] CAPUT II. In constitutionibus maiorum quando et a quibus dispensandum. 3. Sed non omnibus in huiusmodi credita est dispensatio, nisi his duntaxat qui cum apostolis dicere possunt: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Nouit autem fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ibi tantum usurpare dispensationem, unde bonam possit habere recompensationem. Hoc quippe quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur. Et eadem fortasse fidelitas a subditis nihilominus exigitur in obtemperando, quae a praepositis in dispensando. Constat igitur ex his quae dicta sunt, uestram illam diuisionem integram esse ac sufficientem, si modo personae distinguantur et tempora, dum subiectis quidem sit omnis regularis institutio (quantum duntaxat ad corporales obseruantias pertinet) ante professionem uoluntaria, post professionem necessaria: praelatis uero partim uoluntaria, ut quae inuenta ab homine; partim necessaria, ut quae fuerint diuinitus instituta. 4. Quam ob rem fortassis tunc potissimum congrua et luculenta magis eadem diuisio apparebit, si eius membrum quod dictum est necessarium, rursus in tria haec subdiuidatur: Stabile, Inuiolabile, Incommutabile. Et quidem Stabile dixerim, quod ita est necessarium, ut non cuilibet hominum illud mutare fas sit, nisi solis dispensatoribus mysteriorum Dei, id est praepositis, ut, uerbi gratia, Regulae sanctorum Basilii, Augustini, Benedicti, necnon et authentici canones, et si quae sunt alia ecclesiastica instituta dignae auctoritatis. Quae quoniam a sanctis tradita sunt, sancita stabiliter perseuerant, nec omnino cuiuis subiectorum ea aliquo modo uariare uel mutare conceditur. Quia tamen ab hominibus, etiam per homines, loco et officio illis canonica electione succedentes, licite interdum innoxieque pro causis, personis, locis et temporibus dispensantur. Ubi sane qui haec legit, attendat me caute non dicere, ea posse uel ab istis leuiter pro uoluntate mutari, sed ex ratione fideliter dispensari. Ideo autem hanc ipsam mutationem taliter et a talibus recipere possunt, quoniam non naturaliter nec per se bona sunt. 5. Porro inuenta atque instituta fuerunt, non quia aliter uiuere non liceret, sed quod ita magis expediret; nec plane ad aliud, quam ad lucrum uel custodiam charitatis. Quandiu ergo charitati militant, immobiliter fixa sunt, mutarique omnino, ne ab ipsis quidem praepositis, sine offensa possunt. At si e contrario contraria forte aliquando charitati uisa fuerint, his duntaxat quibus hoc posse uidere datum est, et prouidere creditum est: nonne iustissimum esse liquet, ut quae pro charitate inuenta fuerint, pro charitate quoque, ubi expedire uidebitur, uel omittantur, uel intermittantur, uel in aliud forte commodius demutentur? Sicut e regione iniquum procul dubio foret, si statuta pro sola charitate, contra charitatem tenerentur. Tenent ergo fixam firmamque immobilitatem, etiam apud praelatos, quae ex stabili necessario sunt: sed quatenus charitati deseruiunt. Nunquid autem hoc ego uel solus sentio, uel primus dico? An non hoc ipsum et papa Gelasius sensit? Ait siquidem: «Ubi necessitas non est, inconuertibilia maneant sanctorum Patrum decreta.» Leo quoque papa: «Ubi,» inquit, «necessitas non est, nullo modo sanctorum Patrum constituta uiolentur:» et infert, «Ubi ergo necessitas fuerit, ad utilitatem Ecclesiae, qui potestatem habet, ea dispenset. Ex necessitate enim fit mutatio legis.» [3] CAPUT III. Dispensationem in lege diuina soli Deo reseruatam esse. At quae sunt legis aeternae, omnino etiam Deo esse immutabilia. 6. Necessarium deinde, quod inuiolabile nominaui, illud intelligo, quod non ab homine traditum, sed diuinitus promulgatum, nisi a Deo qui tradidit, mutari omnino non patitur: ut, exempli causa, Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, et reliqua illius tabulae legiscita : quae, etsi nullam prorsus humanam dispensationem admittunt, nec cuiquam hominum ex his aliquid aliquo modo soluere, aut licuit, aut licebit; Dominus tamen horum quod uoluit, quando uoluit soluit, siue cum ab Hebraeis Aegypties spoliari, siue quando prophetam cum muliere fornicaria misceri praecepit. Quorum utique alterum quid nisi graue furti facinus, alterum quid nisi flagitii turpitudo reputaretur, si non excusasset utrumque factum auctoritas imperantis? Sane ubi simile aliquid aliquando a sanctis hominibus fuisse legitur usurpatum, Scriptura non indicante quod Deus ita praeceperit; aut eos peccasse fatendum est, sicut homines; aut certe, sicut prophetas, familiare Dei consilium accepisse. Unde et unum exemplum pono quod occurrit de Samsone, qui se ipsum una cum hostibus opprimens interfecit. Quod utique factum si defenditur non fuisse peccatum, priuatum habuisse consilium indubitanter credendus est, etsi de Scriptura hoc non habemus . 7. Iam uero necessarium Incommutabile quid accipi uelim? Equidem nil congruentius, quam quod diuina ita constat et aeterna ratione firmatum, ut nulla ex causa possit, uel ab ipso Deo, aliquatenus immutari. Sub hoc genere est omnis illa Sermonis dominici in monte habiti spiritualis traditio, et quidquid de dilectione, humilitate, mansuetudine, caeterisque uirtutibus, tam in Nouo, quam in Veteri Testamento spiritualiter obseruandum contraditur. Haec quippe talia sunt, quae nec liceat, nec expediat aliquando non haberi. Eo siquidem immobiliter, quo et naturaliter bona, nunquam nisi innocenter, nunquam nisi salubriter aut imperantur, aut obseruantur. Omni tempore, omni personae, mortem contempta, custodita salutem operantur. Primam ergo 0865B necessitatem sua cuique facit in promittendo uoluntas; secundam, praecipientis auctoritas; tertiam, praecepti dignitas. 8. Differunt autem, ut iam dictum est, quibusdam a se inuicem gradibus tres istae necessitates, nec una omnes sequitur immutabilitatis firmitas. Nam ex prima quidem quod efficitur, etsi non penitus immutabile, tamen uix mutabile esse constat: dum solis illud liceat mutare praelatis, et hoc nonnisi fideli et prouida dispensatione. Quod uero fit ex sequenti, quae et maior ista, est pene iam incommutabile. Soli quippe Deo esse mutabile superius demonstratum est. Porro quod de nouissima fit, tanquam omnium maxima, omnino incommutabile est, utpote quod ne ipsi quidem Deo mutare liberum est. Quod igitur nulli hominum fas est, nisi solis mutare praelatis, dici uix mutabile congrue potest: quod soli constat licere Deo, dicatur pene immutabile: quod ne ipsi quidem, penitus immutabile nominetur. [4] CAPUT IV. Quid praelatis circa dispensationem Regulae liceat. 9. Quae cum ita sint, ut ad ea redeam, de quibus potissimum quaeritur patet quod magna ex parte regularis traditio subest eius qui praeest, etsi non uoluntati, certe discretioni. Sed dicitis: Quid ergo relinquitur necessitati? Audite: quamplurimum. Primo quidem quidquid de spiritualibus in ipsa Regula traditum est, in manu abbatis (ut supra taxatum est) nequaquam relinquitur. Deinde reliqua pars, quae in corporalibus constat obseruantiis, ne ipsa quidem in eius ita uoluntate posita est, ut eiusdem deseruiat uoluntati, sed magis charitati. Neque enim abbas supra Regulam est, cui semel et ipse spontanea se professione submisit, etsi (quod negandum non est) Dei regula charitas Regulae sancti Benedicti iure praeponitur. Esto proinde ut interdum Regulae littera cedat pro tempore charitati, cum ratio necessitatis exegerit: absit tamen ut hominis cuiuspiam subdatur uoluntati. Super fratrum sane transgressiones, non super Patrum traditiones constituitur qui abbas eligitur, mandatorum cultor, et ultor uitiorum. Arbitror namque sanctas illas obseruantias praelatorum prudentiae et fidei creditas, non subditas uoluntati. Hinc est quod idem legislator in his quae abbati dispensanda reliquit, caute nusquam (ut memini) uoluntatem, sed aut considerationem, aut dispositionem, aut prouidentiam, 504 aut certe arbitrium, seu aliquid huiusmodi ponit: uolens nimirum prouidum fidumque dispensatorem, rationis, 0866B ubi forte dispensat, sequi iudicium, non suae placitum uoluntatis. Unde et intimat ei non semel, quod de omnibus iudiciis suis Deo redditurus sit rationem. 10. Lego profecto in Regula: «Haec consideratio penes abbatem sit;» et hoc uel illud esse in prouidentia, uel arbitrio, seu dispositione abbatis. Ut autem pro sua uoluntate aliquid mutet, me ibi legisse non recolo: quinimo, «In omnibus,» inquit, «omnes magistram sequantur Regulam, nec ab ea temere deuietur a quoquam.» Ergo nec ab ipso abbate. «Omnes,» inquit, «magistram sequantur Regulam.» Nemo ergo suam uoluntatem: ubi sane nec abbatem excipi puto. Videtis quantum necessitati tribuitur, subtrahitur uoluntati? Quid etiam? Nonne regularis ipsa professio, qua se 0866C iunior subdit sponte Priori, aeque alligat et Priorem ? Communis equidem pacti pari reor utrumque necessitate teneri, fierique duos per unius sponsionem ad alterutrum debitores: fidelis curae unum, alterum humilis obedientiae. Quidnam igitur iam uoluntati relinquitur, ubi et praelatus debiti necessitate tenetur? Sed et de hoc item non parum praelati praescribitur uoluntati, quod is qui profitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sed determinate secundum Regulam; nec aliam, quam sancti Benedicti: ut oporteat eum qui praeest, non frena suae laxare uoluntati super subditos, sed praefixam ex Regula sibi scire mensuram; et sic sua demum imperia moderari circa id solum, quod rectum esse constiterit; nec quodlibet rectum, sed hoc tantum quod praedictus Pater instituit, aut certe quod sit secundum quod instituit. Sic se quippe habet professio: «Promitto,» non quidem Regulam, sed, «obedientiam secundum Regulam sancti Benedicti. «Non ergo secundum uoluntatem praepositi. Proinde si professo secundum illam Regulam abbas meus mihi aliud forte imponere tentauerit quod non sit secundum Regulam, aut etiam quod non sit secundum ista instituta, uerbi causa, Basilii, Augustini, Pachomii: quaenam mihi, quaeso, in hac re necessitas imminet obsequendi? Solum quippe id a me posse exigi arbitror, quod promisi. [5] CAPUT V. Legem obedientiae non esse extendendam a praelatis ultra limites professionis, neque citra contrahendam. 11. Videtis ergo iam obedientiae limites, quos requiritis. Si modus est obeditionis tenor professionis? nec se ualeat extendere potestas imperantis, nisi quatenus attigerit uotum profitentis: profecto circa, et ultra, nec non etiam contra, quid aliud quam obedientiae limites quosdam censuerim, et his suis terminis uirtutem eamdem circumcludi? Quamobrem quisque professus in quouis genere salutiferae uitae, nec ultra obedientiae lege cogendus, nec citra est inhibendus, quam sua ipsius uidetur complecti professio. Quanto minus contra? Is ergo qui medius est uitae modus, praefixus uoto, professione firmatus, tanquam lignum quod erat in medio paradisi, solus sine dubio legi erit subiectus, obnoxius iussioni. Ergo praelati iussio uel prohibitio non praetereat terminos professionis. Nec ultra extendi potest, nec contrahi citra. Nil me praelatus prohibeat horum quae promisi, nec plus exigat quam promisi. Vota mea nec augeat sine mea uoluntate, nec minuat sine certa necessitate. Necessitas quippe non habet legem, et ob hoc excusat dispensationem. Voluntas uero, quia sola meretur retributionem, etiam sola non immerito gradum altiorem usurpat. Alioquin et absque necessitate remissio uoti, non dispensatio, sed praeuaricatio est: et restrictio contra uoluntatem, murmur est, non profectus. Ponant ergo praepositi metam obedientiae subiectorum ex uotis labiorum ipsorum, non suorum desideriorum: monentes eos, non cogentes ad celsiora; condescendentes eis, cum necesse fuerit, ad remissiora; non cadentes cum eis. [6] CAPUT VI. Religiosum perfectionis cupidum non debere obedientiam intra certos professionis limites constringere. 12. Caeterum subiectus huiuscemodi obedientiam, quae uoti finibus cohibetur, nouerit imperfectam. Nam perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur: neque contenta angustiis professionis, largiori uoluntate fertur in latitudinem charitatis, et ad omne quod iniungitur spontanea, uigore liberalis alacrisque animi, modum non considerans, in infinitam libertatem extenditur. Haec est illa de qua signanter apostolus Petrus: Castificantes, inquit, corda uestra in obedientia charitatis: pulchre ipsam per hoc sequestrans ab illa inerti et seruili quodammodo obedientia, nec charitati prompta, sed obnoxia necessitati. Haec iusti illius, cui lex posita non est, propria est: non quod uel ille perfectus uiuere debeat sine lege, sed quia non sit sub lege; minime quippe contentus uoto suae cuiuscunque professionis, quam superat animi deuotione. Quanquam nec ista Regula ipsa tacuerit, ubi monet, si fratri impossibilia iniunguntur, «ut confidens de adiutorio Dei, obediat «ex charitate.» In eadem denique Regula tertius humilitatis describitur gradus, «ut omni obedientia monachus se subdat «maiori!» Dicens quippe «omni,» non uult nos in obediendo mensura esse contentos professionis, non attendere promissi debitum, non de pacto sumere modum; sed transire alacriter 0868C etiam uotum, et obedire in omnibus. Est sane quidam obedientiae limes, secundum tempus, ipsa temporis extremitas, ut is sit terminus obedientiae, qui et uitae. Hunc nobis maxime Unigeniti Dei commendat exemplum, qui factus est Patri obediens usque ad mortem. Haec ergo quoties interrumpitur, inobedientia dicitur, et peccatum, et transgressio seu praeuaricatio. [7] CAPUT VII. Obedientiae gradus, et inobedientiae grauitas quomodo noscenda, iuxta distinctiones praemissas. 13. Sed interest sane qua causa, quo affectu, qua intentione, quo praecipiente, in quoue praecepto malum hoc committatur. Et quidem nullam prorsus inobedientiam dico parui ducendam, non tamen omnem pari aestimandam periculo. Enimuero mandatum Dei est: Non occides. Fac ergo duos homicidas, et unum quidem spoliandi cupiditate, alterum uero necessitate sese defendendi facinus perpetrasse. An non hic satis euidenter inter lepram et lepram causa separat, faciens utique disparem ualde culpam unius eiusdemque transgressionis? Quid uero si hunc subita ira, illum studiosa malitia, aut uetus odium forte ad idem scelus impulerit? numquidnam simili pensandum erit iudicio, quod tam dissimili factum constabit affectu? Nil deinde incestius obsceniusue, quam illas filias Lot paternum usurpasse concubitum: et tamen quis non uideat, quantum euacuarit aut attenuauerit turpis nefandique reatum flagitii pietas intentionis, et intentio pietatis? Iam uero de illo qui praecipit, et item de eo quod praecipitur, huiuscemodi auertenda erit secundum rationem distinctio, ut cuius inter praeceptores reuerentior nobis imminebit auctoritas, eius grauior formidetur offensio, ac maioris cuiusque mandati transgressio, damnabilior aestimetur. Melius siquidem est obedire Deo, quam hominibus; et in ipsis melius magistris, quam condiscipulis; porro in magistris, melius nostris, quam extraneis. Quibus autem melius constat obedire, ipsis procul dubio et non obedire detestabilius est. 14. Et de mandatis similiter. Maioribus quippe maior, minoribus minor opera nostra et cura debetur: de quorum etiam contemptu, iuxta eamdem considerationem, grauior leuiorue offensa contrahitur. Porro maiora minoraque mandata dixerim, secundum quod magis minusue uelle constiterit ipsum qui praecipit, siue hominem, siue Deum. Est, uerbi gratia, mandatum, Non furaberis; et est mandatum, Omni petenti te da. Utrumque quidem magnum, quoniam utrumque diuinum: sed de non furando, maius. Quis enim nesciat aequissimo Deo non aeque displicere tenaces, atque fures; et quia de duobus malis plus uelit nos tenere nostra, quam tollere aliena; et ita minus peccare qui non tribuit sua, quam qui non sua furatur? 15. Sed et in mandatis hominum rara aequalitas inuenitur, cum, pro uariis necessitatibus uel utilitatibus agendorum, iniungentium affectio uarietur; quodque putauerint rectius uel commodius, hoc amplius cupiant et exigant obseruari. Tam ergo qualitas praeceptorum, quam auctoritas praecipientium, et obedientiae praefigit metam, et inobedientiae terminat culpam: quando (ut dictum est) in praelatis quibusue grauioris auctoritatis, et eorum mandatis quibusque maioris utilitatis, quo diligentior debetur obsequendi cura, eo et culpa grauior incurritur de contemptu. 16. His itaque distinctionibus animaduersis, et obedientiae modus, et pondus inobedientiae facile reperitur. His gradibus non solum inter diem et noctem, hoc est obedientiae bonum et inobedientiae malum, discernitur; sed etiam inter diem et diem; itemque inter noctem et noctem: inter bonum uidelicet et melius, inter malum et peius. Bonus quidem obedientiae gradus est, si iuxta magistri nostri sententiam, propter metum gehennae, seu propter professionem sanctam, quam professus est, quispiam obedierit: melior tamen cum ex Dei amore obeditur. Illa quippe obedientia necessitatis est, ista charitatis. Illum autem optimum dixerim obedientiae gradum, cum eo animo iniunctum opus recipitur, quo et praecipitur. Cum enim ex uoluntate iubentis pendet intentio exsequentis, fit ut nec maius minoribus, nec minus maioribus confuse (ut assolet) ad implendum quod iniungitur, subiecti studium impendatur; sed moderante animo quaeque pro sua dignitate imperia, modum sciat utrobique seruare, tam in obseruando uidelicet iussa, quam in cauendo prohibita: non quod uel minimum horum quae iubentur, contemnendum putet, etsi tamen minimum quod minimum est, reputet; sed minimum ex comparatione maiorum. Nouit uerus humilisque obediens et minima non contemnere, et maxime curare quae maxima sunt, intimo quodam deuoti sincerique animi sapore discernens, quibus de mandatis ei qui praeest, suis quodammodo factis respondeat cum propheta: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Ubi, quia non dicit uniuersaliter omnia, illa tantum oportet intelligi, quae quoniam non sine grandi culpa quacunque occasione uiolantur, ideo non sine grandi poena quomodocunque uiolata donantur; ut puta, Non occides, et si qua huiusmodi sunt: quorum nunquam potest esse obseruatio iniusta uel mala; nunquam bona licitaue transgressio dispensatione duntaxat humana. [8] CAPUT VIII. Grauius peccari legum contemptu, quam neglectu 17. Caetera, quae uel a praepositis dispensationem admittunt, quia leuiori censura neglecta puniuntur, leuiora dicuntur. Ex his, uerbi gratia, dico esse uel risum interdictum, uel indictum silentium. Haec siquidem si contra mandatum non ueniunt, nec peccata sunt. Accedente mandato, si quominus iam obseruantur, in peccatum reputantur, non tamen in crimen; ita sane, si per subreptionem aut obliuionem, non autem per contemptum horum trangressio contigerit. Media quippe sunt, e quibus illa uidelicet praecepta constituuntur, quae uos factitia nominatis, longe utique disparem a naturalibus, quantum in ipsis est, gerentia necessitatem: cum tamen nec sine offensa negligi, nec contemni sine crimine uel ipsa queant, iniuncta ab his duntaxat quibus proprie dicitur: Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit. Licet namque ipsa per se iniuncti operis qualitas innoxia sit; adiunctae tamen auctoritatis pondus obnoxium mandato, mandatumque peccato obnoxium facit, non magno tamen, si contemptus defuerit. 18. Haec ergo generalis regula sit uniuersorum, quae per se, aut propter se nec bona, nec mala sunt, aut diuina institutione, aut propria cuiusque professione fixa non sunt; ut non iussa quidem, licite utrumlibet uel admittantur, uel omittantur: iussa uero, sine culpa non negligantur, sine crimine non contemnantur. Ubique enim et culpabilis neglectus, et contemptus damnabilis est. Differunt autem, quod neglectus quidam languor inertiae est, contemptus uero superbiae tumor. Porro contemptus in omni specie mandatorum pari pondere grauis, et communiter damnabilis est: neglectus autem in fixis grauior, tolerabilior in mobilibus mandatis. Siquidem adulterium quocunque modo, quocunque perpetres animo, turpe flagitium est ac criminale peccatum: cum tamen leue uerbum, in tempore uel loco silentii forte per obliuionem subreptum, risusue per impetum magis excussus, quam praesumptus contra praeceptum (quod utique animi negligentis, aut dissoluti spiritus indicium est), eo facillime ueniam promereatur, quo uix uel peccatum reputatur. Quid, quod scienter et ex deliberatione in uerba otiosa, silentio licet non indicto, lingua laxatur? nunquid hoc tamen neget quispiam usurpari contra regulam Veritatis? unde nimirum et ratio exigenda est in futuro iudicio, Iudice ipso terrifice admodum comminante, quia de omni uerbo otioso reddent homines rationem in die iudicii. Heu nobis! quaenam poterit reddi ratio de otio? Alioquin otium non est, si non omnino ratione uacuum est. Et tamen quis nesciat unum detractionis uerbum, quantum etiam innumeris talibus, id est otiosis, praeponderet ad delictum meritumque damnationis? Quid ita? Videlicet quia discretio est in mandatis, consequenter et in culpis: ut (sicut dixeram) maiorum grauior, leuiorque minorum censeatur transgressio mandatorum. [9] CAPUT IX. Praelato tanquam Deo obediendum esse. 19. Sed mandantium non ita. Siue enim Deus, siue homo uicarius Dei, mandatum quodcunque tradiderit; pari profecto obsequendum est cura, pari reuerentia deferendum, ubi tamen Deo contraria non praecipit homo. Quod si contigerit, pergendum indubitanter consulo in Petri apostoli sententiam: quia obedire oportet Deo magis quam hominibus. Aut enim hoc respondendum cum apostolis, aut cum Pharisaeis certe audiendum: Quare et uos transgredimini mandatum Dei propter traditiones uestras? Si autem dolet se contemni magister homo prae illo, qui docet hominem scientiam; consoletur illa, quam et uos posuistis, Samuelis sententia, qua inter lepram et lepram uidetur discernere sic: Si peccauerit uir in uirum, propitius ei poterit esse Deus; si autem in Deum peccauerit, quis orabit pro eo? Ego igitur si me hoc angi articulo sentiam, ut aut Deum, aut hominem offendere necesse sit; Deum potius libenter eligo non offendere, et quidem tutius iustiusque. Habeo nempe ex praesenti prophetae capitulo de hominis laesione meam consolationem, Dei scilicet propitiationem. Caeterum Deo offenso, quis orabit pro me? si ad hominem confugero, id quidem Scriptura non consulit; quinimo: Maledictus, ait, qui spem ponit in homine. Merito proinde. Si autem in Deum peccauerit, etiamsi subintelligatur Propter hominem, quis, inquit, orabit, pro eo? Neuter equidem. Nam et a quo offenditur, et ob quem offenditur, aeque utriusque oratio exsecranda decernitur apud ipsum qui offenditur, hoc est apud Deum. Talis ergo requirendus est ad orandum, qui sit idoneus ad placandum. Porro culpam, si qua est, quod homo offenditur cum ei non obeditur, aut multum extenuat, aut penitus annullat causa melior. Quapropter, cum dicitur: Si peccauerit uir in uirum, subaudiendum est, propter Deum: quod nullatenus laesio cuiuscunque proximi, nedum praelati, excusetur a culpa, si solus defuerit in causa Deus. Alioquin Paulo contradicit, qui ait: Sic enim in fratrem peccantes, in Christum peccatis. Nam de praepositis certum tenemus ipsius Veritatis testimonium, sic loquentis ad ipsos: Qui uos spernit, me spernit. Sed et de quolibet fratre: Nolite, ait, contemnere unum ex his pusillis; et: Qui scandalizauerit unum ex his pusillis, quod sequitur, auertat Deus a nobis. 20. Sed non omnium scandala aequa sunt lance pensanda. Aliter namque accipienda sunt scandala pusillorum, aliter Pharisaeorum, de quibus apostolis timentibus et intimantibus quod scandalizati essent in sermone ueritatis responsum est: Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Illorum quippe scandalum de ignorantia, istorum de malitia descendit. Illi scandalizantur, quia ueritatem nesciunt; isti, quia oderunt. Unde et pusillos illos arbitror appellari, quod uoluntatis quidem bonae, sed non magnae scientiae existentes, zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam. Talium scandala curam, non iram prouocare solent spiritualium duntaxat uirorum, Paulo ita docente: Vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis. Indignum siquidem est ualde, humanam eos mereri indignationem, qui diuinam tam facile consequuntur miserationem. Nam hi quoque qui Dominum crucifixerunt, magni quidem peccatores, sed pusilli aestimatores, etsi ex uno iram, nunquid non tamen ex altero ueniam meruerunt? Beati quidem fuissent, si iuxta uerbum Domini in ipso scandalizati non essent. Nunc uero quid nisi miseri? Sed tamen et miserandi. Probat hoc pia illa in cruce patientis, sed nihilominus compatientis supplicatio: Pater, inquit, ignosce illis. Et quasi quaereretur indulgentiae ratio in tam horrendo facinore, sequitur: Quia nesciunt quid faciunt. Ac si diceret: Eo digni uenia, quo et pusilli scientia sunt. Ideo ignosco illis, quia non agnoscor ab illis. Si enim cognouissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Sunt quibus non ita ignosco, quos utique non ignoro et uidisse, et odisse et me, et Patrem meum. Pro huiusmodi pusillo in scientia terrens Paulus eum, qui cum habeat scientiam, nescit tamen condescendere infirmioribus: Et peribit, inquit, in tua scientia frater, pro quo Christus mortuus est. 21. Quod si tantopere cauenda sunt scandala paruulorum, quanto amplius praelatorum? quos sibi Deus aequare quodammodo in utraque parte dignatus, sibimet imputat illorum et reuerentiam, et contemptum, specialiter contestans eis: Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit. Annon denique hoc ipsum et Regula nostra perhibet, ubi ait: «Obedientia quae maioribus praebetur, Deo exhibetur?» Quamobrem quidquid uice Dei praecipit homo, quod non sit tamen certum displicere Deo; haud secus omnino accipiendum est, quam si praecipiat Deus. Quid enim interest, utrum per se, an per suos ministros, siue homines, siue Angelos, hominibus innotescat suum placitum Deus? Sed homines, inquis, facile falli in Dei uoluntate de rebus dubiis percipienda, et in praecipienda fallere possunt. Sed enim quid hoc refert tua, cui conscius non es? praesertim cum teneas de Scripturis, quia Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore eius requirunt: quia angelus Domini exercituum est. Requirunt, dixerim, legem, non quam uel authentica ulla Scriptura tradiderit, uel ratio manifesta probauerit (de huiusmodi quippe nec praeceptor exspectandus, nec prohibitor auscultandus est); sed quod ita latere aut obscurum esse cognoscitur, ut in dubium uenire possit, utrumnam Deus sic, an aliter forte uelit, si non de labiis custodientibus scientiam, et ex ore angeli Domini exercituum certum reddatur. A quo denique diuina potius consilia requirentur, quam ab illo cui credita est dispensatio mysteriorum Dei? Ipsum proinde quem pro Deo habemus, tanquam Deum in his quae aperte non sunt contra Deum, audire debemus. 22. Nec sane contraria loquimur sancto prophetae Samueli, quasi nos in hac parte diuinam hominibus tribuentes auctoritatem: cum ille in supra memorato capitulo plane discernere inter utrumque uideatur. Siquidem quod nos asserimus de dubiis, hoc ille negat de manifestis: ut cum ait, si peccauerit uir in uirum, subaudiatur, Propter Deum; cui aperte contraria homines hominibus frequenter mandare praesumunt. Sed hinc uos sumentes materiam siue occasionem argumentandi, asseritis, si hoc constiterit, ut iussa hominum qualibet, uel instituta, diuinae auctoritatis pondere aestimanda sint; hominem sub homine, aut uix, aut nequaquam posse saluari, cum in tanto populo mandatorum, quae praelati etiam per incuriam saepe praecipiunt, interdum non praeuaricari, aut difficile admodum, aut omnino impossibile uideatur. [10] CAPUT X. Obedientiam non esse grauem et molestam, nisi imperfectis, inuitis, et carnalibus; caeteris suauem et facilem. 23. Et quidem non nego difficultatem tantae inesse perfectioni: sed cum ipsa corde imperfecto praesumitur. Porro imperfecti cordis, et infirmae prorsus uoluntatis indicium est, statuta seniorum studiosius discutere, haerere ad singula quae iniunguntur, exigere de quibusque rationem, et male suspicari de omni praecepto, cuius causa latuerit; nec unquam libenter obedire, nisi cum audire contigerit quod forte libuerit, aut quod non aliter licere seu expedire monstrauerit uel aperta ratio, uel indubitata auctoritas. Delicata satis, imo nimis molesta est huiuscemodi obedientia. Non plane haec illa est quae ex Regula traditur, «Obedientia sine mora.» Disputare profecto hoc est in astu cordis, non in auditu auris obedire. Istiusmodi ergo carnalem animam non modo premi, sed etiam opprimi pondere praesumptae perfectionis necesse est: quia non potest portare caro infirma, quod solus spiritus promptus experitur iugum esse suaue et onus leue. Christi quippe iugum et onus est, et omnino importabile, nisi Christi aeque spiritui. Huic itaque si dicitis legem Regulae subintrasse, ut abundaret delictum, uerum dicitis. Caeterum hoc culpa non est datae legis, aut dantis legem, sed improuide profitentis, et impie praeuaricantis. Mandatum quidem sanctum et iustum: sed tu te noris esse carnalem, uenumdatum sub peccato. Verum hoc ante praeuidisse debueras, quo turris huius euangelicae non prius iaceres fundamentum, quam sedens computares, si haberes sumptus ad perficiendum. Nunc autem quid restat, nisi ut aut correctus obedias senioribus, aut confusus audias ab illusoribus: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. 24. Sed forsan dicitis: Ergone ita perfectus quispiam inuenitur, cui non uel minimum aliquid interdum subripiatur de tam multis ac minutis, quae passim uel a negligentibus praepositis imperantur! Minime quidem cuiquam hoc ego dedorim, cum ipsi quoque de se fateantur Apostoli, In multis offendimus omnes; et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Sed non continuo ut aliquid praeterimus, perimus: praesertim cum nos Scriptura consoletur, Si quis peccauerit, inquiens, aduocatum habemus Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Denique propheta de ipso testatur, quod pro transgressoribus rogauerit, ut non perirent. Ubi sane notandum, quia etsi pro transgressoribus, non tamen pro contemptoribus legitur supplicasse. Verum illi quomodo perire possunt, pro quibus Saluator rogat, ne pereant? Quamobrem non uideo, cur ita omnem inobedientiam et transgressionem uel minimorum quorumlibet mandatorum exaggerandam putaueritis, ut exclamaretis: Quod ergo iam monacho poterit ueniale peccatum esse uel leue, cuius uniuersae actioni crimen insidiatur inobedientiae? Sed hoc inde uidelicet constare creditis, quod praelatorum iussionibus tantum tribuendum asseritur, quantum si diuinitas traderentur. Quasi uero et ipsa euangelica praecepta non multum inter se discrepent, et merito obseruationis, et transgressionis periculo. [11] CAPUT XI. Praecepta esse imparia, adeoque transgressionem. 25. Caeterum sicut non omnia unius esse constat uel necessitatis, uel utilitatis, uel dignitatis: sic non una de omnium transgressione fertur sententia, nec paria manent discrimina dispares culpas. Porro nec pari culpa negliguntur, quae non pari cura praecipiuntur; nec pari proinde poena puniuntur. Ecce enim Euangelium tam flagitium crapulae, quam fornicationis turpitudinem damnat. Verum quis magis non horreat e duobus malis, turpitudine foedari, quam cibo exsaturari? Nonne denique Veritas in Euangelio sub nominibus trabis et festucae, graues leuesque discernit inobedientiae culpas? Nonne ipsa disputante, imo definiente, gradatim nobis distinguitur, quae cuique reatui poena debeatur, dum alium iudicio, alium consilio, alium et gehenna reum esse protestatur? Quaenam ergo consequendi necessitas cogit, ut si magistris diuina detur in suis praeceptis auctoritas, nullum ideo iam monacho leue aut ueniale peccatum inueniri posse putetur; et quod eius uniuersae actioni crimen insidietur inobedientiae? Esto, sit crimen, cui poenalis illa gehenna uel gehennalis poena assignatur: quale, quaeso, illud definiemus esse crimen, quod, Veritate iudice, reum tantum facit iudicio? Nec tamen diffitebimur esse reatum, quod uel hactenus reum statuit. Quod si reatum, et peccatum? porro omne peccatum contra Dei mandatum praesumitur. Quod autem contra mandatum praesumitur, inobedientia dicitur. 26. Hinc colligitur, quod irasci fratri, et inobedientia sit, et crimen non sit. En unum inuentum est monacho leue ac ueniale peccatum, quodque non humani, sed diuini mandati statuat transgressorem. In hoc genere transgressionis sunt nonnulla stultiloquia seu uaniloquia, et quaeque otiose dicta, facta, et cogitata. Huiusmodi enim nunquam nisi contra mandatum, et Dei mandatum usurpantur. Peccata quippe sunt, et Deus prohibet omne peccatum: et tamen uenialia, non criminalia reputantur, excepto cum per contemptum uertuntur in usum et consuetudinem: et tunc non peccati species, sed peccantis intentio pensatur. Elatio quippe contemnentis, atque impoenitentis obstinatio, in minimis quoque mandatis culpam facit non minimam, et conuertit in crimen grauis rebellionis naeuum satis leuem simplicis transgressionis. Denique in quo inobedientiae crimen et absque dubio sit, apud Samuelem aduertite. Quasi, inquit, peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Non ait, Non acquiescere; sed, nolle acquiescere: ut non iussionis simplex ipsa transgressio, sed uoluntatis superba contentio, scelus idololatriae reputetur. Non est enim id ipsum nolle obedire, et non obedire. Hoc quippe interdum erroris est, nonnunquam et infirmitatis: illud uero aut odiosae pertinaciae, aut contumaciae non ferendae. Quod et ipsum repugnare est et resistere Spiritui sancto; et si ad mortem usque perdurauerit, blasphemia est, non remittenda, siue in hoc saeculo, siue in futuro. Non ergo qualiscumque mandati praeteritio criminalem facit inobedientiam: sed repugnare, sed nolle obedire. Caeterum quanti absque illa pessima et rebelli uoluntate non obediunt? Quomodo itaque monacho crimen insidiatur inobedientiae, si toties sine crimine transgreditur, quoties in transgressione defuerit huiusmodi recalcitrans et contentiosa uoluntas? 27. Frustra autem comparant quidam, ut dicitis, quaslibet inobedientias antiquae illi, quae facta est in paradiso; quae nimirum ualuit, non solum obligare personam, sed et uitiare naturam. Arbitror tamen et ipsam primam grauissimamque praeuaricationem, aut non aliunde, aut inde maxime iudicatam grauissimam, hoc est ex rebellione defensionis, quae secuta est: quando Deo causam requirente peccati, ut peccatores ad poenitentiam prouocaret (nolebat quippe mortem eorum, sed magis ut conuerterentur et uiuerent), ipsi maluerunt declinare cor suum in uerba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Et quidem gemina malitia peccatoris. Primum quod nec sui misertus est, ut culpam propriam fateretur, et sanaretur: deinde quod et uxorem, ut se fallaciter excusaret, crudeliter accusauit. 28. Quid est quod denique dicitis, in omni actione monacho crimen insidiari inobedientiae, quasi aut furtim subrepat nescienti, aut casu accidat infelici; aut non ualenti implere quod praecipitur, criminis calumnia struatur de impossibili? Itane, inquam, monacho crimen insidiatur inobedientiae? cum et antiqua illa tam nota, et tam noxia praeuaricatio, facile, ut creditur, indulgentiam consequeretur, dummodo confessio, et non defensio sequeretur. Neque enim tantum, ut dictum est, nocuit simplicis actionis, quamuis ex deliberatione, transgressio, quantum adiunctae excusationis cum praemeditatione obstinatio. [12] CAPUT XII. In Regula aeque ac lege diuina disparitatem esse inobedientiae. 29. Sed nunquid forte in lege quidem diuina habenda est haec consideratio grauioris, leuiorisque inobedientiae, non autem ita et in Regula nostra? Sed quis sane dicat plus tribuendum humanis, quam diuinis traditionibus; plurisque quod per suos Deus, quam quod per se ipsum imperat, aestimandum? Annon denique et apud sanctum Benedictum propriae et distinctae ab inuicem sententiae inueniuntur, alia de leuioribus, alia de grauioribus inscripta culpis? Quid est autem leuior culpa, nisi leuior inobedientia? Traduntur igitur a praelatis interdum minora mandata, quorum transgressio leuiora secundum Regulam parit et peccata; et tamen in Deum nihilominus praeuaricatio fit, quoties abbatis iussio praeteritur: siquidem et ex ore ipso Dei non aequalia sunt promulgata, et ideo non aequali cuncta uigilantia obseruanda; sed alia cura exhibenda est ei procul dubio, quod ipse perhibet primum et maximum mandatum: alia his quae alibi discernens, Qui soluerit, inquit, unum de his minimis mandatis. Quid ergo? Audiuimus ex Regula grauiores et leuiores culpas; legimus et in Euangelio maxima, minimaque mandata: et mandatorum transgressiones uniuersas dicemus aequaliter maximas? Non est igitur necesse ut concedam quod dicitis, aut Deo scilicet non tribui omne quod ab homine magistro accipitur, quod non sit contra Deum; aut monacho nullum posse inueniri leue seu ueniale peccatum: quia etsi toties Deo (quod fatendum est) inobediens esse conuincitur, quoties eius, qui pro Deo sibi praeest, hominis mandatum, quod quidem iustitiae non repugnet, praetergreditur; sicut tamen non par cura in exsecutione exigitur, sic nec par culpa contrahitur ex transgressione. Etsi quippe unus est qui offenditur; non tamen unius ponderis quae iubentur, nec unius subinde discriminis iussorum est omnium censenda transgressio. Unde pater Benedictus, «Secundum,» inquit, «mensuram culpae, excommunicationis extendatur mensura.» 30. Frustra proinde (ut uidetis) aut terremini, aut terrere conamini de obedientiae promissione, quae fit ex regulari professione, quasi non oporteat promittere, quam constat nec integre posse teneri, nec sine crimine praeteriri: siquidem Deo, quidquid Dei minister homo non perperam iusserit, imputandum constiterit. Frustra, inquam, ex hac occasione malum ita inobedientiae exaggeratis, ut a tam necessario bono promittendae obedientiae terreatis: quia etsi difficile cauetur ubique subrepens uel insidians, ut uos dicitis, inobedientia in tam uariis et innumeris, quae a senioribus indicuntur; non semper tamen damnabiliter seu criminaliter quod praecipitur, non impletur. Etsi enim omnis inobedientia inexcusabiliter sit culpabilis, nulla tamen aeternaliter damnabilis, nisi quam remedium poenitentiae non sanat: nulla est lethaliter criminalis, nisi quae contemptum superbiae non euitat. Magna igitur securitas filiis obedientiae, et reuera pax hominibus bonae uoluntatis: quoniam in omni obedientia sola damnatur impoenitentia, quam nescit qui diligit Deum; sola incriminatur superbia, quam facile cauet qui timet gehennam. Sed exemplis clarius elucescet quod dicimus. Si iubente seniore ut sileam, uerbum mihi forte per obliuionem elabitur; reum me fateor inobedientiae, sed uenialiter. Si ex contemptu sciens et deliberans sponte in uerba prorupero, et rupero silentii legem; praeuaricatorem me constituo, et criminaliter; et si impoenitens perseuero usque ad mortem, peccaui, et damnabiliter. [13] CAPUT XIII. Refellit monachos, difficultatem, uel etiam impossibilitatem obedientiae religiosae nimium exaggerantes. 31. An et hoc durum fortasse uideatur? Haec quippe sunt uestra, si bene recolo, uerba, cum difficultatem seu impossibilitatem, ut uobis uidetur, tenendae obedientiae, uel cauendae inobedientiae, considerantes, in uitam ita monachicam exclamatis: «Haeccine est illa eo securior, quo arctior; eo certior, quo magis ardua ueniendi ad Deum uia, ut monacho naturaliter bona uix cauere, naturaliter bona uix pro communi infirmitate ualenti implere, non minor tamen necessaria sit cautela ad cauenda, uel obseruanda quae sibi praelatus suus uel prohibere uoluerit, uel iubere?» Et subditis: «Quod cum a multis credatur, licet a paucis, uel etiam a nullis ad integrum obseruetur; quid aliud operatur talis sententiae credulitas, quam quod illa ab Apostolo tantum culpata manducandi idolothyta libertas?» Nil plane aliud, si ita esset, ut dicitis. Bene prorsus non potest conscius esse sibi, qui se non implere confidit quod debere se credit. Creditis itaque (ut uerborum uestrorum sensum breuiter colligam) quod ad integrum mandata Dei obseruari uix ualeant, abbatis non ualeant: cum Veritas ipsa testetur, ne unum quidem iota praeteritum iri. Caeterum qui ita sentit, uidetur mihi (ut pace uestra dixerim) necdum gustasse quam suauis est Dominus; sub iugo legis gemere adhuc, nondum respirare sub gratia; suaue Christi iugum nequaquam esse expertus; ideoque certissime adhuc infirmari per carnem, quia spiritus non adiuuat eius infirmitatem. 32. Quid uero sibi uult illa distinctio, quod Dei quidem uel uix praelati uero hominis nequaquam omnino a quolibet iussa posse teneri prohibitaue conceditis? quasi uero illa queant absque istis integre custodiri. Sed si attenditis, de male quoque uiuentibus praelatis Dei praeceptum est, Quae dicunt facite. Igitur qui non facit, aperte non in hominem tantum, sed et in Deum praeuaricator existit. Itane ergo nullus mandata perfecte exsequitur sui magistri? Quamobrem putatis? quia nolumus, aut quia non possumus? Sed si uolumus et non possumus, securi sumus. Si possumus et nolumus, superbi sumus. Porro ad cauendam superbiam, illam uere annuerim necessariam esse cautelam quam dicitis, ne forte incurratur inobedientiae crimen. Quod si impossibile uos putatis, ut non uidelicet imperiis praelatorum per contemptum interdum superbiae resistatur; scitote non paucos, sed innumeros aliter omnino sentire, nec aliud quam quod proprio didicerint experimento. Si autem non impossibile quidem, sed tamen difficile esse sentitis magistros non contemnere; et dum ideo consentitis, quoniam grauamini, non superbe sapere, murmuratis aduersus obedientiae legem, affirmantes periculosum promittere, quod tam laboriosum est obseruare; ad hoc ego respondeo, imo non ego, sed Dominus: Qui potest, inquit, capere capiat. Hoc quippe est quod paulo superius dixi, quia antequam aedificium inchoares, prouidisse debueras unde perficeres. Nunc autem, ut ait quidam, aut non tentasses, aut perfice, Verumtamen nemo, si caute profitetur, pollicetur se ultra in nullo transgressurum; hoc est, iam non peccaturum. Alioquin aut periurat qui ita iurat, aut sanctior est illo qui ait: In multis offendimus omnes. Quod si consequens falsum esse uidetur; uidendum est et de eo quod antecedit, ne forte lex quae data est propter transgressiones cohibendas, non solum non eas coerceat, sed et augeat insuper crimine periurii: siquidem id promittere nos in nostra professione credamus, quod certum est non posse teneri. 33. Partienda est proinde nobis in duo uniuersa haec obseruatio regularis, in Precepta uidelicet, et Remedia. Praeceptis instituitur uita contra peccatum; Remediis restituitur post peccatum innocentia. Sic ergo utraque ista complectitur nostra professio, ut professus quisque cum in aliquo forte regularium mandatorum deliquerit, si ad remedium aeque regulare confugerit, etsi conuincitur transgressor mandati, non tamen pacti praeuaricator. Solum itaque censuerim fregisse uotum, uiolasse propositum, pactum praeuaricasse, qui et praeceptum contempserit, et remedium. Nam illum sane dico securum, qui etiamsi interdum obedientiae limitem praeterit, consilium non respuit poenitentiae. Regulares namque terminos, etsi saepe deliquerit, non euadit, qui censurae, quae ex Regula est, disciplinam non subterfugit. Pars siquidem Regulae est regularis correctio, et in ea reperitur non solum bonae uitae instructio, sed etiam emendatio prauae. Inueniuntur in ea et praecepta obedientiae, et inobedientiae remedia, ut ne peccando quidem a Regula recedatur. Fateor sane impossibile cuiuis mortalium uel uenialiter interdum non delinquere in praeceptis obedientiae: sed nulla iam de impossibilitate querela, quandoquidem et ex Regula licet id quoque, quod criminaliter delinqui contigerit, emendare. Quod ergo dicitis a nullis posse obseruari ad integrum quidquid a magistris praecipitur, uerum est: sed leuis culpa inobedientiae est, et facilis cura eius inuenitur in Regula, si quidem sit transgressio absque contemptu. Si autem et ipsum deesse aliquando non posse contenditis, id quidem falsum est: sed nec talem tamen inobedientiam sine cura relinquit diligentia regularis. Et licet fortiori egeat curationis medicamento, caret tamen morbo praeuaricationis, nisi cum et ipsum forte medicamentum contemnitur. 34. Quae cum ita sint, frustra de impossibilitate causamur qui Regulam profitemur: frustra nobis de peccandi necessitate blandimur, ut ideo iusta imperia praelatorum Deo non imputanda, sed tanquam hominum contemnenda putemus: ne rem uidelicet impossibilem continere nostra professio uideatur, si tantum ex ea hominibus, quantum Deo obedientiae deberi asserimus. Cui enim iam uel ita professo impossibile, imo per Dei gratiam non perfacile sit cauere praeuaricationem, ubi non inobedientia, sed impoenitentia facit praeuaricatorem? Hoc quippe, ut iam dixi, profitentium nemo spondet, ut iam non peccet: et ob hoc non continuo, ut quispiam aliquo modo non obedit, praeuaricatorem se constituit nisi qui se forte sic professum falso existimat, quales uos utique asseritis esse non paucos. De quibus etiam (si qui tamen sunt, ut dicitis) uerum est et quod subditis, quod nil utique aliud illa talis eorum credulitas, uel potius crudelitas in suis ipsorum operatur conscientiis, quam noxia illa recumbentium in idolio libertas in alienis. Necesse est enim qui huiusmodi est, ex propria perire sententia, quemadmodum in illius scientia clamat Apostolus infirmum perire fratrem. Et quomodo nihil esse commune item ipse perhibet, quod cum gratiarum actione percipitur, nisi ei qui putat aliquid esse commune: ita et regularis 0880D professio, quantum in se est, damnabilis non est, nisi ei qui damnabilem putat. Quod quatenus putari oporteat, puto satis superius demonstratum. [14] CAPUT XIV. Cur conscientia errans non aeque conuertat malum in bonum, uti bonum in malum. 35. Nunc iam respondendum est quaestiunculae, quae incidit uobis ex occasione apostolici praesentis capituli. Quaeritis nempe, utrumnam ista de idolothytis Pauli sententia, Puto quia nihil commune est in Christo nisi ei qui putat quid commune esse, illi commune est; et rursum, Si comederit, damnatus est, quia non ex fide; in generalem regulam trahi possit, quatenus malum cuilibet sit bonum quoque quod agit, si malum esse crediderit; ac tantum malum, quantum crediderit. Quod si annuero, rursum pergitis inquirere, cur non e contrario tantum cuique bonum sit quod operatur, quantum uel falso opinatur. Mirum quippe uobis, imo et iniustum uidetur, ut plus in malo, quam in bono humanae ualeat intentionis opinio. Si respondero, de malis quidem merito ita credi propter oculum nequam: respondebitis et mihi non immerito quoque propter simplicem oculum idem aeque putandum et de bonis. Nam qui dixit ex oculo nequam corporis tenebras aestimari, indicauit et de simplici lucem aeque corporis approbari. Sed uidete, ne forte non sit uere oculus simplex, qui fallitur. Fallitur enim tam qui bonum malum, quam qui malum bonum putauerit. Scitis autem neutrum horum Vae illud euitare propheticum, Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum: cum tamen nemo, qui hoc uelit cauere maledictum, de quo Veritas pronuntiat, quod sit lucis totius corporis, id est operis, argumentum. Sed absit ut praeco Veritatis clamet contra Veritatem; maledicat is quod illa probauerit! 36. Ego uero ut interior oculus uere simplex sit, duo illi esse arbitror necessaria, charitatem in intentione, et in electione ueritatem. Nam si bonum quidem diligat, sed uerum non eligat; habet quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam: et nescio quemadmodum iudicio Veritatis uera esse possit cum falsitate simplicitas. Volens denique ad ueram discipulos instruere simplicitatem magistra Veritas, Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Praemisit ergo prudentiam, sine qua neminem satis esse posse simplicem sciret. Quomodo denique uere simplex erit oculus cum ignorantia ueritatis? aut uero uera potest dici simplicitas, quam simplex ignorat ueritas? Scriptum est enim: Ignorans ignorabitur. Patet ergo laudabilem illam et a Domino laudatam simplicitatem absque his duobus non esse bonis, beneuolentia atque prudentia: ut oculus uidelicet cordis, non solum pius qui fallere nolit, sed et cautus sit qui falli non possit. 37. Caeterum sicut oculum simplicem duo ista faciunt bona, amor boni, et cognitio ueri: sic nequam oculum duo e regione mala constituunt, caecitas, qua fit ut ueritatem non agnoscat; et peruersitas, qua fit ut diligat iniquitatem. Porro inter duo haec bona, quae nec fallere, nec falli sinunt; et duo illa mala, quae tam falli, quam fallere faciunt, duo sunt media: unum quidem bonum per quod oculus interior, etsi falli queat ignorantia ueri, zelo tamen boni fallere penitus non consentit: alterum uero malum, quod licet ueri notitiam non impediat, amorem tamen boni prae malitia minime sentit. 38. Et quoniam omnis res melius diuisione innotescit: secundum hoc duplex malum, et illud item geminum bonum, quadrifariam diuidamus oculum cordis, in bonum et meliorem, in malum et peiorem. Et subdamus exempla. Est qui bonum diligit, et malum nescius agit. Huius quidem bonus est oculus, quia pius: non tamen simplex, quia caecus. Et est qui bonum et libenter agit, et prudenter intelligit. Istius reuera oculum non immerito simplicem dixerim, utpote cui neutrum bonum desit, nec zelus scilicet bonus, nec scientia. Hunc profecto requirit oculum Deus, cum respicit super filios hominum, ut uideat si est intelligens aut requirens Deum. Est e contrario qui bonum minime diligens, ex malitia quidem peruersus est: sed sapiens ut faciat malum, per ignorantiam caecus non est. Quem quidem ideo nondum appellauerim nequam, quod unum ei, licet ad suum malum, non desit bonum, id est scientia. 39. Sed est qui bonum forte nescius quod non diligit, agit: cui profecto non incongrue id quod dicitur nequam assignauerim, eo quod neutro careat malo, nec caecitate scilicet, nec peruersitate. Dicitur siquidem nequam, quasi nequaquam, ut is solummodo nequam appelletur, qui nequaquam, hoc est, in nullo penitus appareat bonus; sed sit utroque bono uacuus, tam uidelicet ueri notitia, quam et beneuolentia. Alius est itaque pius oculus, non quidem fallere promptus, sed tamen, ut dictum est, falli pronus, de quo propheta: Ephraim, inquit, quasi columba seducta, non habens cor . Alius is quem Dominus simplicem dicit, tam nec fallere facilis, quam nec falli, de quo et Apostoli docentur cum eis dicitur: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. 40. Et item alius est oculus simpliciter malus, fallens utique libenter, sed non facile falsus: qualem 516 profecto habent illi qui ore dominico astruuntur prudentiores esse filiis lucis in generatione sua. Et alius quem nequam esse definiuimus, quia sit dupliciter malus, cui quippe et malitia parit ignorantiam, et ignorantia malitiam operit, ita ut saepe nesciens et malum quod uult non faciat, et bonum faciat quod non uult. Obscuratum nempe est insipiens cor eorum qui istius modi sunt, et quasi iam traditi in reprobum sensum, bonum omnino nec diligere, nec dignoscere queunt. De talibus scriptum est: Impius cum uenerit in profundum malorum, contemnit. Nam qui huiusmodi est, cauere 0883A profecto malum nec uult, etiam si possit; nec si uelit, scit. Quamobrem hunc oculum in superiori diuisione illo altero censui non immerito peiorem, non quia malignior sit, sed quia periculosior. Ignorantia quippe securiorem, securitas segniorem facit, non nequiorem. Est tamen ex hoc procul dubio deterior, quod ille solum habet malum, malam intentionem; iste et falsam considerationem. Ille uno caret e duobus bonis, bono zelo; iste et uero iudicio. Ex hoc itaque pessimo oculo, qui neutrum bonum habet, et item ex illo optimo qui neutro caret, sentiendum est Veritatem disseruisse, aut tenebris obuolui totum corpus, aut luce perfundi. Nam reliqui duo, quorum neuter utrumque aut bonum habet, aut malum; etsi ex parte possunt, non tamen toti sufficiunt uel lucem dare, uel tenebras corpori. 41. Si igitur (ut iam ad propositam quaestiunculam reuertamur) is uere oculus nequam est, qui peruersus pariter et caecus bonum agit, et malum credit; utique recte operando, sed opinando inique, bonum sibi in malum uertit; et tantum malum, quantum crediderit: quandoquidem iuxta sententiam Domini, totum corpus tenebrosum reddit oculus nequam. Quid enim luci relinquitur, ubi nec pia intentio, nec uera opinio inuenitur? At non ideo sequitur, ut qui e contrario malum facit, et bonum putat, iuxta suam fidem similiter et ipse inueniat. Quare? Non est quippe simplex oculus ille, qui ex iudicio Veritatis totum corpus lucidum reddat, qualem profecto superius definiuimus. Neque enim ex toto adhuc tenebrae desunt, ubi ignorantia ueritatis lucem obscurat bonae uoluntatis. Cum itaque ille oculus utrumque malum, is uero minime utrumque habeat bonum; nonne ratio uidetur exigere, ut plus ille noceat, quam prosit iste? Neque enim consequens est, ut tantum ualeat in bonum bonum unum, quantum duo mala in malum. Et quidem laude dignam dixerim uel solam intentionem piam: nec plane condigna remuneratione fraudabitur in opere quoque non bono ipsa bona uoluntas. Attamen sine malo quocumque non erit decepta simplicitas. Cur inquis? nunquid non ex fide? Prorsus ex fide, sed falsa; uel certe potius non ex fide, quia fides falsa, fides non est. Denique de fide uera, non falsa puto dixisse Apostolum: Omne quod non est ex fide, peccatum est. Non autem ex fide uera bonum creditur quod malum est: est enim falsum. Peccatum igitur est. Utrumque proinde complectitur praesens capitulum, Omne quod non est ex fide peccatum est, et caecam uidelicet malitiam, et deceptam innocentiam: quia quod a nesciente fit, et bonum prorsus condemnat intentio praua, et malum non penitus excusat recta. Siue itaque malum putes bonum quod forte agis, siue bonum malum quod operaris, utrumque peccatum est, quia neutrum ex fide: licet sane leuius admodum peccetur, ubi sana intentione sola reprehensibilis actio foris apparet, quam ubi maligna latet etiam in non mala actione intentio. Verum quod absque uel minimo peccato non est, purum bonum minime est. Quo pacto ergo bonum non purum puro malo comparabitur in efficientia, hoc est ut tam efficax ad bonum illud sit, quam ad malum istud? Et haec super hac quaestione sufficiant. Nam ad superiores quoque satis reor esse responsum superius. Et quidem uos easdem saepius dubitationes iteratis atque reuoluitis: sed mea non interest ipsarum toties repetere solutiones. Sufficit enim semel soluisse etiam quod crebrius in quaestione uersatum fuerit. [15] CAPUT XV. An quantum obedientia ualet ad meritum, tantum inobedientia ualeat ad demeritum. 42. Quaerentibus item de obedientiae pondere, seu discrimine inobedientiae, a latere incidit uobis et de merito utriusque quaerendum, utrum uidelicet in quibusque praeceptis quantum obedientia ualet, tantum grauet inobedientia: ut uerbi gratia, uel Abraham de immolando filio, uel ille nescio quis de filio itidem furni incendiis exponendo, tantum diuinae indignationis et ultionis merito incurrissent, si non obedissent, quantum laudis et gratiae receperunt pro eo quod obedierunt. Quod uobis quidem et durum uidetur, et necessarium: sed non est ita. Enimuero constat nonnulla nec fieri sine gloria, et posse non fieri sine culpa; ideoque si fiant, digna esse praemiis, non tamen suppliciis si non fiant. Nam et non tangere mulierem, meriti est non mediocris; et nullius tamen delicti propriam amplecti coniugem. Istiusmodi sunt quaecunque euangelico illi capitulo congruere possunt: Qui potest capere, capiat. 43. Et rursum quaedam per contrarium, neglecta quidem offensam contrahunt, sed impleta gloriam non merentur; et damnant contemptorem, et auctorem non glorificant. Talia sunt quaecumque diuinitus lege publica imponuntur hominibus, sine quibus nec saluari queunt. Hinc illud apud gentilem: "Non feci furtum. Non pasces in cruce coruos". Et in Euangelico: Si diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? Denique et uniuersaliter, Cum feceritis omnia quae mandata sunt uobis, dicite quia serui inutiles sumus, quae facere debuimus, fecimus. Ac si dicat: Si solis contenti estis praeceptis et traditionibus impositae legis, et non sponte etiam perfectionis uos consiliis et suasionibus mancipatis; liberi quidem estis a debito, non tamen pro merito gloriosi: euasistis poenam, sed non acquisistis coronam. Quaenam ergo nos necessitas cogit parem in singulis, quae iniuncta fuerint, et formidare ultionem de transgressione, et de obseruatione parare remunerationem? Eapropter in talibus generalis haec regula teneatur, ut in difficilioribus quidem 0885A agendis obeditio gratior, quam grauior praeuaricatio iudicetur: et in facilioribus minusque onerosis contemptus damnabilior, quam actus laudabilior aestimetur. [16] CAPUT XVI. Transitus et mutatio monasterii quatenus probanda. 44. Iam et si de hoc satis est, uideamus quatenus etiam tenenda sit ipsa, quae in professione firmari solet, loci stabilitas, et quibus (si quibus tamen) ex causis rumpere illam uel liceat cuiquam, uel expediat. Et hinc siquidem dubitare uos dicitis. Ad quod interim nunc securus responderim, a bono quod semel quis uouerit, descendere non licere: et ad hoc mutare locum, quem sibi quisque delegerit, et cui se sua uoluntate et uoce firmauerit, omnino non consulo, sed nec sanctus papa Gregorius. Ait enim: «Perfecti quique magna se discretionis subtilitate conspiciunt, ne ad deteriora unquam uel in opere, uel in cogitatione dilabantur.» Sed quod hinc sensit uir apostolicus, hoc se Apostolus implere gloriatur: Quae, inquiens, retro oblitus, et ad ea quae ante sunt extentus. An et propheta Ezechiel idem non significauit, cum de sanctis animalibus diceret: Non reuertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur? Et hi omnes id sentiendo, non aliud quam Magistri sui sententiam secuti sunt, dicentis in Euangelio: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Praescribat proinde stabilitatis pactum omni deinceps remisso descensui, contentioso discessui, uago et curioso discursui, totius denique inconstantiae leuitati; non tamen his quae in professionis serie sequuntur, morum uidelicet conuersioni, et obedientiae quae secundum Regulam fit. Nam si haec ibidem, pro improbitate nimirum atque irreligiositate cohabitantium, obtineri forte nequiuerint; duce spiritu libertatis transire indubitanter suadeo ad locum alium, ubi non impediatur homo reddere Deo uota sua, quae distinxerunt labia sua. Et quidem cum sancto sanctus eris, et cum peruerso peruerteris. 45. Sane de religiosis ac bene ordinatis monasteriis nullus professorum meo consilio, ne arctioris quidem uitae desiderio, sine licentia sui senioris egredietur . Egressus tamen, si melius inuenterit et elegerit, meo nihilominus iam consilio non regrediatur ad inferius bonum, quod reliquerat et contempserat prae meliori: praesertim si illud melius tale fuerit, quod eius primae professioni congruere uideatur. Ipse nempe uiderit, qua ratione, quaue intentione altiora seu arctiora praesumpserit: nam ad inferiora iam uel remissiora, me consulente, nequaquam apostatabit: si non tamen loci prioris uicinia reuocetur, quia de noto monasterio nec retineri quis regulariter potest, nec recipi sine consensu abbatis sui. Et accipite manifestius in exemplis huius sententiae rationem. 46. Forte uult aliquis de Cluniacensibus institutis ad Cisterciensium sese stringere paupertatem, eligens prae illis nimirum consuetudinibus magis Regulae puritatem. Si me consulit, non consulo, si non sane id abbatis sui usurparit assensu. Quamobrem? Primo propter scandalum ipsorum quos deserit. Deinde quia certa pro dubiis relinquere tutum non est; forsitan enim haec tenere potest, illud non poterit. Tertio suspectam habeo leuitatem, qua id saepe quod facile uolumus antequam probemus, experti iam nolumus, uno prope momento idipsum et cupientes, et respuentes, tam leuiter quam et irrationabiliter. Quales utique non paucos frequenter experimur, quia una uix hora in una uoluntate durantes, aura leuitatis impulsi, uagi et instabiles hac et illac uelut ebrii nutant; mutantque pro experimento iudicium, imo sine iudicio fluctuantes et tumultuantes, tot de se consilia praesumunt, quot loca reuisunt: semper quod non habent cupientes, et quod habent fastidientes. 47. Et quomodo ego, ait aliquis, professus Regulam, non secundum Regulam cum bona queam degere conscientia? siquidem uouens, et non soluens, quid nisi peiero? Quasi non multo magis habeas inde conqueri alibi quoque, cum coeperis pure iuxta Regulam conuersari. Profecto etiam tunc: Et quanam, inquies, conscientia habitare sustineam extra domum meam priorem, quae me de saeculo fugientem excepit, initiauit ad bonum, signauit in salutem; molestus fratribus, inobediens seniori, stabilitatis insuper praeuaricans pactum, et primam irritam faciens fidem? Verumtamen neutra iusta querimonia est. Nam qui se ideo periurum putat, quod ad purum Regulam non obseruat; uidetur mihi non satis attendere quid iurauerit. Nemo quippe cum profitetur, spondet Regulam, sed determinate secundum Regulam sui quisque conuersionem, suamque deinceps conuersationem sese pollicetur dirigere. Haec profecto huius temporis omnibus ferme monachis communis professio est. Et licet in diuersis monasteriis, diuersis et obseruantiis Deo seruiatur; quandiu tamen sui quisque loci bonos usus sollicite seruat, haud dubium quin secundum Regulam uiuat, quoniam quidem boni usus a Regula non discordant. Quisquis itaque tenet quod teneri inuenerit bonum, ubi profitetur; profecto uiuit sicut promittit: quia non aliud procul dubio quisque promittit, quam quod habere eorum pia uidetur uita, cum quibus deinceps uiuere disponit et eligit. 48. Quid enim? nunquid uerbi gratia, aut in Maiori-Monasterio usus Cluniacensium, aut isti forte illorum ritus, aut uero utrique Cisterciensium, districtionem litteratoriam profitentur? Attamen omnes secundum Regulam profitemur. Una quidem oris ubique promissio: sed quia non una est omnibus cordis intentio, potest indubitanter sine detrimento salutis, et sine damno professionis, operis quoque non una ubique obseruatio celebrari. Sicut enim non omnes omnia tenent, etiam boni Christiani, quae in Euangelio sunt, omnes tamen secundum Euangelium uiuunt (nam qui concessis alligari coniugiis contenti sunt, non ideo tamen credunt se recessisse ab Euangelio, quia euangelici sublimitatem consilii de caelibe ducenda uita non elegerunt, ita sane si in gradu illo inferiori legitime ac fideliter conuersentur): sic quoque qui secundum Regulam uiuere statuunt, etsi non ad unguem, ut dicitur, totam custodiunt, etsi qua pro sui claustri ritu uel mutant, uel praetermittunt; a regulari tamen omnino professione non discedunt, donec tamen sobrie, et iuste, et pie, pro suorum moribus uiuere non desistunt. Denique Regula ipsa tradit octauum humilitatis gradum, «ut nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula, uel maiorum cohortantur exempla.» 49. Exceptis proinde Cisterciensibus, et qui illorum forte ritu non tam uiuere secundum Regulam, quam ipsam ex integro pure ad litteram (uti se sane professos esse putant) tenere curant: de caetero neminem obedienter degentem regularis moueat solemnisque professio, in qua non fit de tota Regula promissio, in his duntaxat monasteriis, in quibus ordo et disciplina seruatur cum bonis consuetudinibus.Salua igitur cuique sua manet in coenobiis bene ordinatis professio, tantum si sana fuerit et intentio. Caeterum qui inquietus est, et ita credere non potest; sed magis credens et cedens stimulanti conscientiae exit, et quaerit ubi soluat quod suo in loco, suo utique iudicio uouerat quidem, sed non soluerat: sicut non laudo quod egreditur, ita ut regrediatur non consulo, si tamen ad remotum ignotumque monasterium migrauerit. Cur ita? Tum propter Pauli sententiam, qua beatum manifeste pronuntiat, qui se ipsum non iudicat in eo quod probat: tum ex nostri auctoritate magistri, qui talem et suscipi iubet, et retineri; inuentum quoque bonum et utilem suasione allici, professione ligari. «Denique suadeatur,» inquit, «ut stet.» Et ne forte prioris sui monasterii memor, remordente, ut assolet, conscientia, incipiat denuo de rupta stabilitate causari; generalem super huiusmodi scrupulo consolatoriam profert sententiam, dicens: Ubique enim uni Deo seruitur, uni Regi militatur. Porro de uicino prohibet, quod iubet de peregrino: ne uicinitas inter monasteria fomes scandali, rixae materia sit, si alterutrum recipere monachos acquieuerint absque mutuo duntaxat assensu. Quod toties equidem experimur, quoties talis uspiam monachorum susceptio plane non nisi contra decretum regulare praesumitur. 50. Quod si etiam post haec fratris ita regulariter suscepti inquietiorem forte animum pulsauerit recordatio scandali, quod discedens fratribus, quos deseruit, fecit; et quia oporteat emendari suo reditu quod ex discessu deliquerit: prudenter aduertat qui hoc cogitat, scandalum scandalo non bene emendari. Qualis denique emendatio erit, si ut aliis scandalum tollas, alios scandalizas? Quanquam profecto et tolerabilius scandalum illud sit, et uenialius, quod factum est intentione proficiendi in melius, quam quod facere cogitas ad deterius apostatando. Sed et ante quoque, licet non sine scandalo, tutius tuam sine dubio ad id quod putasti melius, secutus es conscientiam, quam si in priori bono et loco contra conscientiam permaneres, quanquam secure id posses: si sane hinc eamdem tuam ipsius conscientiam reddere securam posses. 51. Quapropter quod de manducante, et non manducante decernit Apostolus, usurpemus et nos in nostrae huius disputatiunculae conclusione, ut et qui propria impellente conscientia suum deserit locum, ne suum (quod putat) deserat uotum; non deserentem non spernat: et qui secura conscientia fraternum scandalum timens, fratres non deserit; deserentem non iudicet. Et de his me accipite sane quod sentio respondisse, sine praeiudicio sanius sentientis. [17] CAPUT XVII. Ad dubia quaedam ex Patribus proposita respondet. 52. Item postulatis absolui uobis, cur uel beatus Gregorius nescio quem Venantium, habitum monachalem, quem pie susceperat, impieque reiecerat, non solum resumere non coegit, sed etiam omnem legitur indulsisse communionem apostatae perduranti, uel sanctus Augustinus coniugii legi uotum quodammodo subiiciat continentiae; ita ut in libro de Virginitate asserere uideatur, nec caelibis quidem uitae propositum copulae posse praescribere coniugali, quominus indissolubile maneat, etiam quod a continentibus, fallente diabolo, fracto sanctitatis uoto, initum fuerit matrimonium. Et ad haec nihil ad praesens certius breuiusque respondendum occurrit, nisi quod ita sancti antistites sapuerunt: rectene? ipsi uiderint. Nam ego in sensibus actibusque illustrium Patrum cautus profecto sum omnino non aliud aestimare, quam quod beato Apostolo teste quaeritur iam inter dispensatores, ut uidelicet fidelis quis inueniatur. Certus sum enim, siue in suo abundauerint sensu, siue in Dei spiritu; sicut et in caeteris, ita et in his ambos exstitisse fideles, illum in dispensando quod prae manibus erat, istum in scribendo quod senserat. 53. Quod denique quaeritis de quibusdam episcopis, quos sanctus idem papa Gregorius ad tempus in monasteriis pro eorum excessibus legitur reclusisse, utrumnam in suo, an in monastico interim habitu habitarint cum monachis: ego nescio, nisi quod credibilius uidetur, nequaquam illos insignem religionis habitum suscepisse, quem non erant perpetuo habituri; sed tantum quaesisse quietem in secretis monasteriorum, et opportunitatem poenitentiae. 54. Audire et hoc uultis a me, unde inter caetera poenitentiae instituta monasterialis disciplina meruerit hanc praerogatiuam, ut secundum baptisma nuncupetur Arbitror ob perfectam mundi abrenuntiationem, ac singularem excellentiam uitae spiritualis, qua praeeminens uniuersis uitae humanae generibus huiuscemodi conuersatio, professores et amatores suos Angelis similes, dissimiles hominibus facit; imo diuinam in homine reformat imaginem, configurans nos Christo instar Baptismi. Et quasi denique secundo baptizamur, dum per hoc quod mortificamus membra nostra quae sunt super terram, rursum Christum induimus, complantati denuo similitudini mortis eius. Sed et quomodo in Baptismo eruimur de potestate tenebrarum, et in regnum transferimur claritatis aeternae: ita et in sancti huius secunda quadam regeneratione propositi, de tenebris aeque, non unius originalis, sed multorum actualium delictorum, in lumen uirtutum euadimus, reaptantes nobis illud Apostoli: Nox praecessit, dies autem appropinquauit. [18] CAPUT XVIII. Morte abbatis non licere professis mutare locum. 55. Id quoque uobis insinuari precamini, an abbatis mutatio monasterium suum mutare uolentibus monachis in aliquo patrocinetur; hoc est, si in morte uel depositione praelati plus aliquid libertatis subditis relaxetur, quo utique licentius possint eo articulo temporis migrare quo uoluerint, altero necdum uidelicet substituto. Ad quod respondeo: Nequaquam. Etenim sponsio professionis quando ex more fit in oratorio, de abbatis uita non sumit terminum, sed de praesentia testimonium. Profitenti itaque modus sit sua uita, non aliena. Attendat denique quid inde Legislator ipse non solum senserit, sed et tradiderit, ut «si quando,» inquit, «aliter fecerit,» uidelicet quam promittit, «a Deo se sciat damnandum quem irridet.» Item dicit, quod nec sui iam corporis Nouitius habiturus sit potestatem; et item, «Perseuerantes,» ait, «in monasterio usque ad mortem.» Saluis igitur exceptionibus, quas superior disputatio perstrinxit, de caetero nulla liceat occasione monacho locum, cui professus est, citra suam mortem deserere; suo duntaxat arbitrio. Alioquin praeuaricator est, damnationem habens quia primam fidem irritam facit. 56. Sed uos pergitis amplius sciscitari, et dicitis: Quid si non potest nisi cum rancore perpetuo animi, ibidem manere, ob minus uidelicet regularem, minusue amabilem abbatis electionem? Subit animo nunc illud de Euangelio, quod de coniugii lege docenti discipuli Domino responderunt: Si ita est inquiunt, non expedit nubere. Magnae reuera angustiae. Si tenuerit exosam, nihil onerosius: si dimiserit inuitam, nihil inchristianius. Annon simili necessitate constringitur qui nec deserere ualet locum, ne frangat uotum; nec manere in loco, ne cum rancore uiuat, et uitam perdat? Quid consulam huic? Ut discedat? Non licet propter professionem. Ut stet? Propter rancorem non expedit. Duo mihi aeque inconuenientia, aeque periculosa proponitis, ut quidquid respondero, uobis minime prosit. Quaeritis nempe qui de duobus monacho tutius sit, residere in proprio monasterio sub irregulariter electo cum rancore, an ad quietius uiuendum alio migrare. Quod quidem haud secus accipio, quam si requiratis, quanam morte perire consulam eum qui se ipsum forte perimere uult, incendio, an praecipitio. Reuera namque et uritur qui in odio manet; et qui frangit propositum, in praeceps ruit. Sed uos me in hac difficultate consilii facile expeditis, cum deinde sequimini; et quatenus accipi hoc ipsum uelitis quod appellatis irregulare, aperiendo subiungitis: praesertim si electionis irregularitas adeo inuoluta sit et intorta, ut licet de ea coram Deo non dubitetur, coram hominibus tamen, aut uix, aut nullatenus conuincatur. Venit nunc quoque in mentem Sapientis elogium: Occasionem quaerit, qui uult recedere ab amico. Quonam modo uos irregularem dicitis electionem, quae cassari regulariter non ualet aut reprobari? Et quidem legitur: Quod probari non potest, mihi infectum est. Sed dicitis: Et quis obediat scienter indigno, etsi non manifesto? Fratres, nonne legistis et in uestra, et in Veritatis regula: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: quae dicunt, facite; secundum opera uero illorum nolite facere. [19] CAPUT XIX Ad alia quaedam dubia paucis respondet. 57. Iam de mutandis uestibus, uel lauandis ob nocturnam illusionem, accipite breue consilium. Iuxta ritum sui loci quemque facere consulo de huiusmodi, quae diuersis modis diuersis in monasteriis certum est obseruari. De his qui in pluribus monasteriis profitentur (quod pene oblitus fueram) puto satis esse responsum superius, cum de loci stabilitate disputatum est, et non est necesse ut repetam. Praetermitto et aliqua de canonibus quae uos requiritis; tum quoniam talium nostra non refert qui monachi sumus; tum quia in libris eadem ipsi facile reperire potestis, si quaerere non grauemini. 58. Venio ad tria illa, quae in altera uestra rursum epistola continentur: ubi primum interrogatis, quidnam consulam homini, qui aduersus quempiam commotus fuerit; sed non adeo ut eum laedere ipse uelit, adeo tamen ut libenter accipiat, si quo modo aliunde laedi contigerit: sitne uidelicet tutum ita commoto accedere ad altare, an se subtrahere interim debeat, donec compescatur commotio. Nunquam mihi contingat turbatum ad pacis accedere sacrificium; cum ira et disceptatione contingere Sacramentum, in quo Deus indubitanter est mundum reconcilians sibi. Certe non recipitur munus quodcunque meum, quod defero ad altare, nisi ante placato fratre, quem me forte laesisse meminero: quanto minus si me ipsum non pacauero prius? [20] CAPUT XX. Binas Pauli sententias in speciem pugnantes conciliat. 59. Quod deinde quaeritis de contrarietate quae inesse uidetur duabus illis Pauli sententiis, Conuersatio nostra in coelis est; et, Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: quomodo uidelicet anima eodem tempore possit, et in corpore peregrinari a Domino, et in coelis simul esse cum Domino; ipse soluit Apostolus, cum alibi dicit, Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus. In quantum quippe cognoscimus, tanquam praesentia contemplantes, iam cum Domino sumus. In quantum adhuc tanquam de futuris prophetamus, credentes quae non intelligimus, sperantes quae non uidemus; a Deo peregrinamur, et in corpore. Cum autem uenerit quod perfectum est, hoc est gloriae plenitudo, quae in resurrectione futura est, tunc euacuabitur quod ex parte est, corporis uidelicet omnis corruptio, ex qua sine dubio contingit haec, quae adhuc ex parte manet, nostra in corpore peregrinatio. Hoc est quod in se miserabiliter, ingemiscens plangit, et ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non queritur de corpore tantum, sed corpore mortis huius, hoc est eius quae adhuc durat corruptionis: monstrans non corpus, sed corporis molestias esse causam peregrinationis. Corpus quippe quod corrumpitur, aggrauat animam. Non corpus simpliciter, sed corpus quod corrumpitur; ut corruptio corporis oneri sit, non natura. Unde et qui intra semetipsos ingemiscunt, redemptionem exspectant corporis sui, non amissionem. Merito proinde grauati corporis necessitate, non societate, cupimus dissolui, et esse cum Christo: ut id quod manet ex parte adhuc, exsilium finiatur; et quae ex parte iam coepit, coelestis habitatio perficiatur. 60. Aut certe conuersatio nostra in coelis est, quomodo dicit apostolus: spe enim salui facti sumus. Spe itaque iam in coelestibus habitamus, cum adhuc re ipsa in terris peregrinemur et in corpore. Vel aliter: Habemus et unde corpori, et unde Domino inhaereamus; illud uiuificando et sensificando, illum credendo et diligendo. Neque enim praesentior spiritus noster est ubi animat, quam ubi amat: nisi forte putetur esse magis ubi inuitus et ex necessitate tenetur, quam quo sponte et alacri, fertur uoluntate. Denique ubi est thesaurus tuus ibi est et cor tuum. Item si Deum amans anima ex ipso uiuit, uti corpus ex ipsa; quo pacto, quaeso, praesentior esse contenditur ubi dat, quam unde accipit uitam? Fons siquidem uitae charitas est: nec uiuere animam dixerim, quae de illo non hauserit. Haurire porro quomodo potest, nisi fuerit praesens ipsi fonti, qui charitas est, quae Deus est? Praesens igitur Deo est qui Deum amat, in quantum amat. In quo enim minus amat, absens profecto est. In eo autem minus Deum amare conuincitur, quod carnis adhuc necessitatibus occupatur. Illa uero circa corpus occupatio quid est, nisi a Deo quaedam absentatio? et absentatio quid, nisi peregrinatio? Et peregrinamur ergo a Domino, et in corpore peregrinamur: cuius nostra nimirum et intentio praepeditur aerumnis, et curis charitas fatigatur. 61. In fine secundae epistolae interrogatis, quid sentiendum arbitrer de eo, quod in Euangelio nobis promittitur, Ecce enim merces uestra multa est in coelis: mirantes maxime sanctum Augustinum dixisse super hoc, non coelos istos uisibiles et corporeos oportere intelligi, ne merces nostra in rebus mobilibus uolubilibusque uideatur collocari; ideoque spiritualia quaedam firmamenta esse intelligenda, de quibus nescitis, ut dicitis, quid uel suspicari debeatis. Sed si attenditis quod legistis, Regnum Dei intra uos est; et, Habitare Christum per fidem in cordibus uestris tanquam utique regem in regno suo; et, Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis, non quidem quae reuelabitur nobis, uelut aliquid exterius; sed in nobis, quasi intus iam manens, sed nondum, apparens: et item, Omnis gloria eius filiae regis ab intus; et, Ascendet homo ad cor altum; sed et ascensiones in corde suo disposuit; rursumque, Anima iusti sedes est sapientiae, cuius sine dubio illa uox est, Coelum mihi sedes est: si haec, inquam, hisque similia non pauca in Scripturis aduertitis, profecto studebitis ad requirendum regnum Dei et iustitiam eius, intrare potius ad uos, quam uel extra exire, uel ascendere supra. Sed supra sane, uel extra dixerim loci positione, sicut coelum a terra locum tenet exteriorem; sol, luna, et sidera superiorem. Nam eadem ipsa, quae intra nos sunt subtiliori suae naturae inuisibilitate, etiam supra nos sunt sublimiori excellentiae dignitate, et extra quoque immensitate maiestatis. Sed altissima sunt haec, egentia utique et diligentiori disputatione, et doctiori disputatore, et opere prolixiori. Ego enim putaueram modum in his tractandis epistolarum nequaquam excessum iri: sed sermo, ut uideo, processit in longius quam speraui. Proinde uos, si placet, Librum: si placet, Epistolam nominate; nam ego siue in paucis, siue in multis, uestrae debui (quod et studui) satisfacere uoluntati.