[237,0] EPISTOLA CCXXXVII. AD TOTAM CURIAM ROMANAM, QUANDO ELEGERUNT ABBATEM SANCTI-ANASTASII IN PAPAM EUGENIUM. Dominis et patribus reuerendis, cardinalibus, et episcopis omnibus qui sunt de curia, puer Sanctitatis eorum. [237,1] 1. Parcat uobis Deus; quid fecistis? Sepultum hominem reuocastis ad homines; fugitantem curas et turbas curis denuo implicuistis, et immiscuistis turbis. Fecistis nouissimum primum, et ecce nouissima illius periculosiora prioribus. Crucifixus mundo per uos reuixit mundo: et qui elegerat abiectus esse in domo Dei sui, ipsum uos in dominum omnium elegistis. Cur consilium inopis confudistis? cur pauperis hominis, et mendici, et compuncti corde iudicium perturbastis? Currebat bene: quid uobis uisum est saepire uias eius, auertere semitas, gressus inuoluere? Quasi descenderet de Ierusalem, et non magis ascenderet de Iericho, sic incidit in latrones: et qui se tanquam uiolentis quibusdam diaboli manibus, carnis illecebris, et gloria saeculi potenter excusserat, non tamen ualuit effugere manus uestras. Num idcirco Pisam deseruit, ut reciperet Romam? Num qui in una Ecclesia non sustinuit uicedominatum, dominatum in omni Ecclesia requirebat? [237,2] 2. Quid igitur rationis seu consilii habuit, defuncto summo Pontifice repente irruere in hominem rusticanum, latenti iniicere manus, et excussa e manibus securi et ascia uel ligone, in palatium trahere, leuare in cathedram, induere purpura et bysso, accingere gladio ad faciendam uindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis? Sic non erat inter uos sapiens et exercitatus, cui potius ista conuenirent? Ridiculum profecto uidetur, pannosum homuncionem assumi ad praesidendum principibus, ad imperandum episcopis, ad regna et imperia disponenda. Ridiculum, an miraculum? Plane unum horum. Non nego, non diffido posse fuisse hoc etiam opus Dei, qui facit mirabilia magna solus: praesertim cum audiam usquequaque ex ore multorum, quoniam a Domino factum est istud. Sed nec ego oblitus sum iudiciorum Dei antiquorum, et Scripturae plurimos recensentis ex priuata seu etiam rusticana uita olim assumptos in uoluntate Domini ad regendum populum eius. Denique nonne (ut unum e pluribus memorem) tali quodam modo elegit Dauid seruum suum, et suscepit eum de gregibus ouium, de post fetantes accepit eum (Psal. LXXVII, 70, 71)? Ita, inquam, ita et de nostro Eugenio in beneplacito Domini potuit contigisse. [237,3] 3. Non sum securus tamen, quoniam filius delicatus est, et tenera uerecundia eius, assueta potius otio et quieti, quam tractandis quae foris sunt: timendumque ne non ea auctoritate, qua oportuerit, sui apostolatus officia exsequatur. Quid putatis gerere animi nunc hominem illum, qui de secreto internae contemplationis et amica solitudine cordis, tanquam infans e gremio et sinu matris subito perturbatus, tractum se ad medium uidet, et quasi ouem ad uictimam ductum ad tam insueta et insuauia? Nisi Dominus supponat manum suam, heu! necesse est obruatur et opprimatur onere insueto et nimio, quod et gigantinis, ut aiunt, uel ipsis quoque angelicis humeris formidabile uideatur. Verumtamen quia sic factum est, et, sicut multi dicunt, a Domino factum est, uestra interest, charissimi, uestris feruentibus studiis fidelibusque obsequiis sollicite confoueri, quod uestris manibus constat elaboratum. Si qua ergo consolatio in uobis, si qua uirtus charitatis in Domino, si qua miseratio pietatis, si qua compassionis uiscera, assistite et collaborate illi in opere ad quod assumptus est per uos a Domino. Quaecunque sunt uera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, haec ei suggerite, haec suadete, haec agite; et Deus pacis erit uobiscum.