[7,0] EPISTOLA VII. AD ADAM MONACHUM. [7,1] Si maneres in charitate, quam in te olim aut nouimus aut putauimus, charitatis profecto damna sentires, quae utique sunt scandala pusillorum. Nec enim charitas charitatem offenderet aut contemneret, cum sentiret offensam. Nam se ipsam non potest negare, nec enim in se diuisa est. Nouit potius in se diuisa coniungere: coniuncta diuidere nescit. Proinde, ut dixi, si maneret in te, non sileret, non quiesceret, non dissimularet, gemens et aestuans, et intra pium pectus tuum procul dubio submurmurans illud: Quis scandalizatur, et ego non uror? Siquidem benigna est, pacem diligit, congaudet unitati. Sola quippe est quae illam generat, colligat, solidat, et conseruat ubicunque seruari cognoscitur in uinculo pacis. Infensa ergo uobis hac tam honorabili matre unitatis et pacis, quo pacto, quaeso, uestrum quodcunque sacrificium Deo fore acceptum praesumitis, cum absque illa nec martyrium quidem aliquid esse putet Apostolus? Aut qua ratione uobis forte infensam non esse confiditis, cuius castis uisceribus, cuius charis pignoribus tam inhumane agendo non pepercistis nec parcitis, scindentes unitatem, rumpentes uinculum pacis? Ponendum est ergo munus quodcumque offerre paratis, et prius habenti aduersum uos, non fratri, sed fratrum multitudini reconciliandum. Ecce nimirum uniuersae fraternitatis unitas aduersum uestram paucitatem, quodam ueluti uestri discessus gladio sauciata conqueritur, 18 quasi quae plangens miserabiliter dicat: Filii matris meae pugnauerunt contra me. Et merito: qui enim non est cum illa, contra illam est. Putas sine gemitu tam iustum filiae gemitum pia possit mater charitas audire? Ideo et ipsa nostris lacrymis iungens suas, ait de uobis: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Charitas ipse Deus est. Pax nostra Christus, qui fecit utraque unum. In trinitate unitas maxime commendatur. Cui ergo charitas, pax et unitas irata cognoscitur, quid habet in regno Christi et Dei? [7,2] Sed forsitan dicis: Abbas noster abduxit nos, et secum ire praecepit; num inobedientes esse debuimus? Scis quidem, nisi forte oblitus sis, quid quadam die, communicato mecum iam conspirati scandali consilio, ac diligenter mutua collatione discusso, inter nos conuenerit. In quo si permansisses, et de te illud non incongrue diceretur: Beatus uir qui non abiit in concilio impiorum. Sed esto. Debuistis obedire filii patri, magistrum sequi discipuli. Licuerit certe abbati monachos suos ducere quo libuerit, et docere quod uoluerit: sed quandiu uixit. Nunc uero mortuo illo, quem uel audire doctorem, uel sequi ducem cogimini, quo adhuc tam graue scandalum emendare cunctemini? Quis iam prohibet, non dico me, sed Deum nostrum per os Ieremiae benigne uos reuocantem audire? Ait enim: Nunquid qui cecidit, non resurget? aut qui auersus est non reuertetur? An et ille moriens interdixit, ne uel post casum tentetis resurgere, post auersionem mutire audeatis de reuersione? Itane etiam defuncto necesse est uos obedire, et obedire contra charitatem, obedire in uestrae ipsorum salutis periculum? Sed arbitror quod nequaquam firmius seu tenacius dices esse uinculum abbatum ad subditos, quam coniugum ad se ipsos, quorum quippe Deus copulam, et non homo, inuiolabili ligauit sacramento, loquente Saluatore: Quod Deus coniunxit, homo non separet. Apostolo autem asserente, solutam esse mulierem a lege uiri mortuo illo; tu te abbatis existimas defuncti lege teneri, et hoc contra legem quae sanction est, legem uidelicet charitatis? [7,3] Et haec dixi, non quod putem uos uel uiuenti in hoc paruisse debere, aut uel dicendam esse obedientiam sic paruisse. Alioquin generalis de huiusmodi illa sententia est: Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. At ne forte quis abbatum etiam in malo obedientiam ab hoc maledicto liberam esse contendat, audi alibi apertius: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Ex his ergo liquido apparet, mala imperantibus non esse parendum, praesertim dum prauis obtemperans imperiis, in quo homini uideris obediens, Deo plane, qui omne quod perperam agitur interdixit, inobedientem te exhibes. Valde autem peruersum est profiteri te obedientem, in quo nosceris superiorem propter inferiorem, id est diuinam propter humanam, soluere obedientiam. Quid enim? quod iubet homo, prohibet Deus; et ego audiam hominem surdus Deo? Non sic Apostoli. Clamant quippe dicentes: Melius est obedire Deo, quam hominibus. Hinc Dominus in Euangelio Pharisaeos increpans: Quare ei uos, inquit, transgredimini mandatum Dei propter traditiones uestras? Et per Isaiam: Sine causa autem, ait, colunt me, mandata et doctrinas hominum tenentes. Et item ad Protoplastum: Pro eo quod obedisti uoci uxoris tuae plus quam meae, maledicta terra in opere tuo. Igitur facere malum, quolibet etiam iubente, constat non esse obedientiam, sed potius inobedientiam. [7,4] Sane hoc aduertendum, quod quaedam sunt pura bona: quaedam pura mala, et in his nullam deberi hominibus obedientiam: quoniam nec illa omittenda sunt, etiam cum prohibentur; nec ista, uel cum iubentur, committenda. Porro inter haec sunt media quaedam, quae pro modo, loco, tempore uel persona, et mala possunt esse, et bona: et in his lex posita est obedientiae, tanquam in ligno scientiae boni et mali, quod erat in medio paradisi. In his profecto fas non est nostrum sensum sententiae praescribere magistrorum: in his omnino praelatorum nec iussio, nec prohibitio contemnenda. Videamus ne forte tale fuerit quod arguimus in uobis; et ob hoc forsitan argui non debuerit. Quod euidentius elucebit, si praemissae diuisionis exempla subiecero. Fides, spes, charitas, et caetera huiusmodi, pura sunt bona: quae quia male non possunt uel iuberi uel teneri, bene non possunt uel prohiberi uel non teneri. Pura mala sunt furtum, sacrilegium, adulterium, et caetera talia, quae utique nec uel bene praecipi uel perfici possunt, nec male prohiberi uel non fieri. Aduersus huiusmodi non est lex. Nullius quippe prohibitio ualet obuiare praeceptis: nullius iussio praeiudicare prohibitis. Sunt deinde media, quae quidem per se nec bona esse noscuntur, nec mala: possunt tamen indifferenter et bene pariter et male uel prohiberi, uel iuberi, sed male nullatenus in his a subditis obediri. Ex his sunt, ut exempli gratia ponam, ieiunare, uigilare, legere, et quaeque talia. Sciendum uero quia media quaedam in purorum plerumque bonorum seu malorum transeunt rationem. Nam coniugium cum et fieri liceat, et non fieri, factum iam solui non licet. Quod ergo ante nuptias medium esse liquebat, in iam coniugatis puri boni uim obtinet. Item propria possidere, saeculari quidem homini medium est, quoniam et non possidere licet: monacho uero quia possidere non licet, purum malum est. [7,5] Videsne iam, frater, uestrum factum cui potissimum membro diuisionis conueniat? Si puris aptandum bonis, probabile est: si puris malis deputandum, uituperabile est: sin uero collocandum inter media: uia quidem excusari forsitan potest propter obedientiam, mora uero penitus non potest, quae non fit per obedientiam. Nam mortuo iam abbati, si quid ante iussit quod non debuit, nequaquam esse parendum, superior patefecit disputatio. Et si res per se iam satis elucescat, tamen propter quosdam qui quaerunt occasionem, ubi ratio non suppeditat, clarum faciam breuiter, et ita clarum ut omnis dubietatis umbra dispareat; quod nec purum, nec medium bonum, sed plane purum fuerit malum sic obedisse, sic uestrum monasterium reliquisse. Et quidem taceo de mortuo, qui suum et solum iam iudicem habet Deum, et uere nunc suo domino aut stat aut cadit: ne forte indignans, et merito indignans dicat Deus: Tulerunt omnes a me iudicium. Tamen ad correctionem uiuentium, non quidem quod gessit, sed quod iussit discutio; utrum uidelicet illa iussio uim habere debuerit, quatenus in scandalum multorum ei fuerit obsequendum. Et praemittendum, quod si qui simpliciter, nihilque suspicantes mali, male licet proficiscentem secuti sunt, putantes eum episcopi Lingonensis et abbatis Cisterciensis (nam utrique debitor erat) licentia proficisci (quod utique nonnullos de illo comitatu sic credidisse incredibile non est); nostra haec illos non tangit reprehensio, dummodo ubi compererint, sine mora regrediantur. [7,6] Igitur aduersus illos tantum, imo pro illis sermo est nobis, qui scientes et prudentes miserunt manus in ignem, qui conscii praesumptionis secuti sunt praesumptorem; non audientes Apostolum prohibentem et denuntiantem, ut se ab omni fratre ambulante inordinate subtraherent; contemnentes et ipsius Domini uocem dicentis: Qui non colligit mecum, dispergit. Vos, fratres, uos, inquam, aperte et specialiter notat illud apud Ieremiam, quod cum dolore quidem reminiscor, opprobrium. Haec est, inquit, gens quae non audiuit uocem Dei sui. Dei enim proprie uox est ista, hostem suum proprio designantis ex officio, et tanquam digito demonstrantis, ut simplices ab eius impio deterreat consectatu: Qui non est, inquit, mecum, dispergit: ac si dicat, In hoc te iam mecum non esse intelligas, si sequeris dispersorem. Deo ergo clamante, Qui non colligit mecum, dispergit; sequi uos oportuit dispersorem? Deo, inquam, uos inuitante ad colligendum, homini potius ad dispergendum obsequi debebatis? Magistros contemnebat, subditos exponebat, socios conturbabat; et uos uidentes furem currebatis cum eo! Silere de mortuo statueram: sed compulsus sum, fateor, aliquantulum praetergredi, dum non potuit improbari obeditio, si non reproba monstraretur et iussio. Porro iussio et actio hominis cum diuersa non fuerint, impossibile uisum est unam sine altera uel approbari, uel respui. Liquet tamen huiuscemodi iussioni non fuisse obtemperandum, Deo quippe imperante contraria. Item maiorum institutis, minorum non esse praeponenda, aut communibus priuata non praeiudicare imperia quis dubitat? Nam ex Regula sancti Benedicti hoc habemus. [7,7] Possem quidem abbatem Cisterciensem ad medium deducere, qui utique superior illo quantum pater filio, quantum magister discipulo, quantum denique abbas commisso sibi monacho, merito se a uobis propter ipsum queritur fuisse contemptum. Possem et episcopum, cuius nihilominus quia non fuit exspectatus consensus, inexcusabilis est et contemptus, cum ad ipsos et de ipsis Dominus dicat: Qui uos spernit, me spernit. Sed quoniam his posset ambobus opponi et anteponi Romani pontificis tanquam grauior auctoritas; cuius quippe uos aiunt praemuntios fuisse licentia (quae et ipsa licentia suo quidem loco erit discutienda; talis potius proferatur, cuius omnino fas non sit auctoritati contradicere. Certe summus ille Pontifex qui per sanguinem proprium solus et semel introiuit in sancta, aeterna redemptione inuenta terrifica uoce denuntiat in Euangelio, ne quis unum de pusillis eius audeat scandalizare. Vobis autem unius donetur scandalum, si non ultra processit malum. Facilis sequetur uenia culpam, ex qua graue damnum non oritur. Nunc uero quod dubium non est, pluribus scandalizatis, quis aperte non uideat quam inhumane humanam iussionem diuinae praetuleritis? Quod quidem audere, quis nisi amens dicere audeat bonum esse aut bonum fieri posse, quantaelibet dignitatis homine praecipiente? Quod autem nec bonum est, nec bene fieri potest, purum procul dubio malum est. Unde consequenter aduertitur, quod iter uestrum in multorum usurpatum scandalum, ac per hoc et contra Dei mandatum, non purum bonum aut medium, sed purum omnino fuerit malum: quoniam quidem et purum bonum semper bonum est, et medium bene fieri potest. [7,8] Quomodo ergo uel abbatis iussio, uel Papae permissio licitum facere ualuit, quod purum (sicut irrefutabiliter probatum est) malum fuit: cum superius nihilominus allegatum sit, ea quae huiuscemodi sunt, id est pura mala, ut nunquam iuste iuberi, sic nec licite posset fieri? Vides quam inanis excusatio de humana obedientia, ubi in Deum conuincitur facta transgressio? Nec timendum mihi arbitror, quod ad illud Domini responsum de sibi nuntiato scandalo Pharisaeorum refugias, ut quomodo ille nihili pendebat dicens, Sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum; ita et nostra uobis scandala non esse timenda existimes. Vides nempe quam nil simile habeat in hac parte proportio. Nam si compares personas, illic Pharisaei superbi, hic pauperes Christi scandalizantur: si causas, hic leuitas ibi ueritas in causa esse dignoscitur. Rursus, quod et superius propositum est, uos non solum diuinis humana, sed et communibus priuata praetulisse imperia, hoc solum ad probationem sufficiat, quod uestrae illi et nouitati insolitae, et insolenti praesumptioni, non tantum nostri Ordinis uniuersitas, sed etiam omnium monasteriorum et consuetudo, et institutio reclamare uidetur. [7,9] Quod et uos quoque non immerito timentes, nec satis de propria causa confidentes, remorsas ac remordentes conscientias apostolica conati estis delinire licentia. O friuolum satis remedium! quod non est aliud, nisi more Protoplastorum cauteriatis conscientiis texere perizomata, uidelicet ad uelamentum, non ad medicamentum. Apostolicam, inquiunt, licentiam quaesiuimus, impetrauimus. Utiam non licentiam quaesissetis, sed consilium; id est, non ut liceret, sed an liceret. Unde tamen quaerebatis licentiam? Ut liceret quod non licebat? Facere itaque uolebatis quod non licebat. Sed quod non licebat malum erat. Mala igitur erat intentio, quae in malum tendebat. Nisi forte tale hoc fuisse dicatur, quod absque licentia quidem non liceret, liceret autem si cum licentia fieret. Verum idiam superius inuincibili exclusum est ratione. Nec enim Deus ubi ait, Nolite contemnere unum ex iis pusillis qui in me credunt; addidit etiam, Nisi cum licentia, aut dicens: Qui scandalizauerit unum de pusillis meis, et caetera, determinauit subiungens, Sine licentia. Constat igitur ubi ueritas, et ueritas necessaria in causa non est, nec licite scandalum quodlibet posse a quolibet committi nec iuste praecipi, nec innoxie consentiri. Huius tamen patrandi mali quaerendam putastis esse licentiam. Sed ad quid? An ut quanto licentius, tanto securius; et quo securius, eo et periculosius peccaretis? Mira cautela, et stupenda prouidentia! Malum quod iam corde conceperant, opere tamen cauti fuerunt non implere nisi cum licentia. Conceperunt dolorem, sed non pepererunt iniquitatem, donec iniquo Papa conceptui praebuisset assensum. Quo lucro? quoue saltem compendio mali? Nunquid ideo aut malum esse desiit, aut uel minoratum est, quia Papa concessit? Quis uero malum esse neget, assensum praebere malo? Quod tamen summum fecisse Pontificem nequaquam crediderim, nisi aut circumuentum mendacio, aut importunitate uictum. Quando etenim aliter huiuscemodi uobis licentiam indulgeret, seminandi uidelicet scandala, schismata suscitandi, amicos contristandi, fratrum conturbandi pacem, et confundendi unitatem, propriumque insuper contemnendi episcopum? Et haec qua necessitate, necesse non habeo dicere, cum rei exitus satis indicet. Profectos nempe plangimus, profectum non cernimus. [7,10] His ergo talibus et tam grauibus malis dare assensum, exhibere obsequium, impendere adiutorium, tu mihi obedientiam nominas, modestiam nuncupas, appellas mansuetudinem? Tu, inquam, conaris pessima uitia uirtutum palliare nominibus? An te putas hoc sine iniuria facere Domini uirtutum, quod uirtutibus facis iniuriam? Vanissimam praesumptionem, turpissimam leuitatem, crudelissimam dissensionem, obedientiae, modestiae, mansuetudinis nominibus uelas, et uelatis sordibus sacra illa uocabula maculas. Hanc ego nunquam aemuler obedientiam: talem mihi nunquam libeat modestiam, uel potius molestiam, imitari: huiuscemodi mansuetudo semper longe fiat a me. Talis siquidem obedientia omni est contemptu deterior: talis quoque modestia ultra omnem modum extenditur. Ultra dicam, an citra? Sed uerius forsitan et utroque competentius dixerim, extra. Qualis denique illa est mansuetudo, quae ipso etiam auditu omnium aures exasperat? Volo tamen eam ipsam ut et mihi modo exhibeas. Cum tam patiens sis, ut a quolibet etiam quo non licet, pertrahi non contendas; liceat et me, obsecro, paulo nunc confidentius agere tecum. Alioquin male multum merui de te, si (quod nemini soles) soli mihi indignandum putaueris. [7,11] Igitur tuam conuenio conscientiam. Volens, an inuitus profectus es? Sed si ex uoluntate, iam non ex obedientia. Si autem inuitus, suspectum uideris habuisse imperium, cui obsequi grauabaris. Ubi uero suspicio, ibi discussio necessaria. Verum tu ut tuae patientiae dares uel caperes experimentum; nihil discutiens, trahi te passus es, non solum praeter uoluntatem tuam, sed et contra conscientiam. O patientia omni digna impatientia! Non possum, fateor, non irasci huic contentiosissimae patientiae. Videbas dispergentem, et sequebaris: scandala dictantem audiebas, et obsequebaris. Vera patientia est, pati uel agere contra quod libeat: sed non praeter quod liceat. Mirum uero quod hominem audiebas furtiue susurrantem, Deum non audiebas aperte reclamantem, tali quasi coelitus emisso tonitru: Vae illi per quem scandalum uenit! Non tantum autem Dominus, sed et sanguis ipsius clamore nihilominus, uehementi, surdis licet, terribiliter irrugiebat. Clamor eius, eius effusio. Effusus quippe pro dispersis filiis Dei ut eos congregaret in unum, iuste fremebat in dispersores. Odit nimirum dispersores, qui non nouit nisi colligere. Magnus eius clamor, et uehemens, qui corpora de sepulcris, animas ab inferis excitauit. Terram coelosque tuba illa conuocauit in unum, quippe quae in terra et quae in coelis sunt, pacificans. In omnem terram exiuit sonus ille, et uestram non ualuit rumpere surditatem? Vox nempe illa in uirtute; uox illa in magnificentia. Et quid clamat? Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius: et iterum: Disperge illos in uirtute tua et dispone eos protector meus Domine. Sanguis Christi est, frater Adam, sanguis Christi est qui pro piis congregatis aduersus impios dispersores quasi tuba exaltat uocem suam. Minatur autem se dispersores dispergere, qui pro dispersis colligendis effusus est. Et si eius uocem tu non audis, audit eam de cuius latere manauit. Quomodo namque proprium non audit, qui Abel sanguinem audiebat? [7,12] Sed quid ad me, inquis? Ille uiderit cui mihi contradicere fas non erat. Non est discipulus super magistrum. Docendus, non docturus, eius lateri adhaerebam. Sequi debui, non praeire praeceptorem auditor. O istorum temporum Paule simplex, si tamen et ille alterum se tibi exhibuisset Antonium, ut quidquid uel leuiter de labiis eius procederet, necesse non haberes discutere, sed sine cunctatione ad omnia nihil haesitans obedires? O monachum obedientissimum, cui ex quibuslibet seniorum uerbulis ne unum quidem iota praeteruolet! Non attendit quale sit quod praecipitur, hoc solo contentus quia praecipitur, hoc solo contentus quia praecipitur. Et haec est obedientia sine mora. Si ita oportet, sine causa legitur in Ecclesia: Omnia probate, quod bonum est tenete. Si ita oportet, deleamus iam de libro Euangelii, Estote prudentes sicut serpentes, sufficiente quippe quod sequitur, et simplices sicut columbae. Nec dico a subditis mandata praepositorum esse diiudicanda, ubi nil iuberi deprehenditur diuinis contrarium institutis: sed necessariam assero et prudentiam, qua aduertatur si quid aduersatur; et libertatem, qua et ingenue contemnatur. Caeterum iste, Nihil, inquit, habeo interrogare: uiderit ille quid iusserit. Dic, quaeso, si dato in manus gladio, suum te armari iussisset in iugulum, acquieuisses? aut si se tuo uoluisset impulsu in ignem uel in aquam praecipitem dari, obtemperasses? Nonne etiam ab his non prohibere cum possis, in crimen tibi reputatur homicidii? Age ergo, uide ne forte sub praetextu obedientiae in quidpiam ei grauius inseruieris. Non ignoras certe quis dixerit (nam mihi hinc fortasse non crederes) expedire scandala facientibus demergi potius in profundum maris. Cur hoc dixit, nisi quia significare uoluit tam grauia illos in posterum manere tormenta, ut eis comparata mors temporalis, nec poenalis esse uideatur, sed commoda? Quid ergo eum scandala facere iuuisti? iuuisti enim sequendo illum, obsequendo illi. Nonne utilius, iuxta praemissam Veritatis sententiam, molam asinariam colle eius suspenderes, et sic eum demergeres in profundum maris? Quid ergo? Tu ille obedientissimus discipulus, illum patrem et praeceptorem tuum, quem ne puncto quidem temporis, uel transuerso, ut dicitur, pedis, a te, quandiu uixit, passus es elongari, ita ut in foueam quoque post eum, non quidem caecis, sed apertis more Balaam, oculis cadere non cunctatus sis: tune, inquam, illum tuo ita beandum putasti obsequio, ut morte illi grauiorem exhibueris obedientiam? Reuera nunc experior, quam uera sit illa sententia: Inimici hominis, domestici illius. Sic itaque sentiens, sic conscius ipse tibi, nonne, si sapis, gemis; et si non desipis, tremis? Quippe cuius obedientia non meo, sed Veritatis iudicio, peior inuenta est homicidio. [7,13] Si haec non ignoras, quomodo non trepidas? quod si trepidas, quomodo non emendare festinas? Alioquin qualem hinc ad illud tribunal terrificum conscientiam portas, ubi iudex teste non indiget, ubi ueritas discutit intentiones, ubi inquisitio culparum pertingit ad abdita cordis, ubi denique secretissimos recessus mentium diuinus ille inuestigat intuitus, et ad subitum illum Solis iustitiae fulgorem, animarum expansi sinus, cuncta siue bona, siue mala euomunt quae celabant? Ibi, frater Adam, facientes et consentientes pari poena punientur. Ibi fures et socii furum similem sunt excepturi sententiam. Ibi par subibunt iudicium et qui lactant, et qui lactantur peccatores. Perge igitur iam dicere, Quid ad me? ille uiderit. Tange picem, et dic: Non sum inquinatus ab ea. Absconde ignem in sinu tuo, et te iactato non aduri. Pone denique portionem tuam cum adulteris, nihilque tua interesse putato. Non ita Isaias: redarguit enim se ipsum, non solum quia ipse immundus, sed et quod socius sit immundorum: Quia, inquiens, uir pollutus labiis ego sum, et in medio populi immunda labia habentis ego habito. Redarguit autem se dixerim, non quia cum malis habitaret, sed quia mala non redarguerit. Sic namque ait: Vae mihi quia tacui! Quando uero ipse malum facere acquiesceret, quod se in aliis non redarguisse redarguit? Quid enim etiam Dauid? nonne alieni contagione peccati se senserat inquinari posse, cum diceret, Cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum? denique et orat dicens, Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce seruo tuo. Unde etiam malorum, quorum noluit participare malum, studuit declinare consortium. Ait etenim: Non sedi cum concilio uanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Huic uersiculo concinit et subsequens: Odiui, inquit, ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Audi denique et Sapientis consilium: Fili, mi, ait, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis. [7,14] Tu ergo aduersus haec atque alia in hunc modum innumera ueritatis testimonia, putasti cuipiam obediendum? O odiosa peruersitas! Obedientiae uirtus quae semper militat ueritati, aduersus ueritatem accingitur. Felicem ego dixerim fratris Henrici inobedientiam, cui cito resipiscenti ab errore, et reuertenti ex itinere, talem contigit non experiri obedientiam. Quam potiorem nunc et dulciorem suae huiusmodi inobedientiae carpit, iamiamque degustat fructum, bonam habens conscientiam, quod caeteris collegis suis fraterna corda graui scandalo concutientibus, ipse inter fratres in proposito et Ordine suo sine querela conuersetur? Cuius ego, si optio detur, pigram potius elegerim inobedientiam eum ipsius conscientia, quam horum studiosam obedientiam cum scandalo. Aestimo enim, quia melius agit iste sic inobediens abbati, sed non charitati, seruando unitatem in uinculo pacis; quam illi qui ita obtemperant homini uni, ut unum praeferant unitati. Fidenter et haec addiderim, expedire magis cuilibet sola unius hominis periclitari obedientia, quam reliquis omnibus pietatis bonis, et uotis propriae professionis. [7,15] Siquidem, ut caetera taceam, duo praecipua nobis in monasterio conuersantibus obseruanda traduntur; subiectio abbati, et stabilitas in loco: et ita obseruanda, quod neutrum praepediat alterum, nec alterutrum sibi praeiudicent. Ut, uerbi gratia, sic te stabilem in loco exhibeas, ut abbati subiici non contemnas: sic obedias subiectus abbati, ut stabilitatem non amittas. Porro, si detestaris in loco licet perseuerantem, qui abbati forte subdi contemnit imperiis; miraris si reprehendimus obedientiam, quae uobis uestrum deserendi locum uel causa exstitit, uel occasio? praesertim cum in professione regulari sic promittatur stabilitas, ut de subiectione abbati exhibenda nulla penitus mentio fiat. [7,16] Sed quaeris forsitan, inquiens mihi: Quid ergo tu de stabilitate tua facis, quam apud Cistercium firmasti; et nunc alibi habitas? Ad quod respondeo: Ego quidem Cisterciensis monachus ibidem professus, ab abbate meo ubi nunc habito missus sum, sed missus in pace, missus sine scandalo, sine discordia, missus iuxta consuetudinem et communem institutionem. Quandiu ergo in eadem qua missus sum, pace et concordia perseuero, quandiu in unitate sto, communibus priuata non praefero, quietus et subditus in quo positus sum permaneo, secura dico conscientia, quod promisi, firmiter teneo. Quomodo enim stabilitatis praeuaricor uotum, qui unanimitatis non rumpo uinculum, pacis firmamentum non desero? Et si corpus absentauit obedientia, sed spiritum semper ibidem praesentem tenet concors deuotio, et in nullo dissimilis conuersatio. Qua die autem (quod quidem Deus auertat) aliis incipiam uiuere legibus, aliis moribus conuersari, diuersis diseruire obseruantiis, adinuenire noua, extraneas usurpare consuetudines: transgressor professionis, promissam stabilitatem iam non me tenere confido. Dico ergo abbati per omnia obtemperandum, sed salua professione. Verum tu professus secundum Regulam sancti Benedicti, ubi promisisti obedientiam, promisisti et stabilitatem. Quod si obedieris quidem, stabilis autem non fueris; dum offendis in uno, factus es omnium reus: si omnium, et ipsius obedientiae. [7,17] Vides itaque pondus tuae obedentiae? Quomodo nempe stabilitatis transgressionem sufficit excusare, quae nec sibi quidem ualet patrocinari? Idem notum est solemniter ac regulariter profiteri quemque in praesentia abbatis. In praesentia ergo tantum, non etiam ad nutum ipsius fit cuiusque professio. Testis proinde adhibetur abbas, non dictator professionis; adiutor, non fraudator adimpletionis; uindex, non auctor praeuaricationis. Quid igitur? Ponam in manu abbatis quod absque ulla exceptione coram Deo et sanctis eius propria manu et ore firmaui, audiens ex Regula, si quando aliter fecero, a Deo me esse damnandum, quem irrideo? Si abbas meus, aut etiam angelus de coelo contraria iusserit, libere recusabo huiusmodi obedientiam, quae me transgressorem uoti proprii, et peierare faciat nomen Dei mei. Scio enim me iuxta Scripturae ueritatem ex ore meo uel condemnandum, uel iustificandum; et quia os quod mentitur, occidit animam; et quod Deo ueraciter canitur, Perdes omnes qui loquuntur mendacium; et quia unusquisque onus suum portabit, et unusquisque pro se rationem reddet. Alioquin qua fronte psallam mentiens in conspectu Dei et angelorum illud de Psalmo: Reddam tibi uota mea, quae distinxerunt labia mea? Viderit denique abbas meus, quid sibi faciendum putet de eo quod ex Regula ad ipsum specialiter dirigitur, «Ut praesentem regulam in omnibus conseruet:» et item, quod uniuersaliter praecipitur, et nemo excipitur, «Ut omnes» scilicet «per omnia magistram sequantur regulam; nec ab ea temere deuietur a quoquam.» Ego sic ipsum sequi decreui semper et ubique magistrum, ut nequaquam a Regulae, quam teste ipso iuraui et statui custodire, deuiem magisterio. [7,18] Occurramus breuiter quaestioni, quae a latere nobis surgere posse uidetur, et sic iam nimis longam finiamus epistolam. Videor nempe contraria loqui rei quam facio. Quaeri etenim a me potest, si hos damno, qui abbatis sui non solum consensu, sed et iussu suum monasterium deseruerunt, quo pacto illos et recipiam, et retineam, qui de aliis monateriis, fracto stabilitatis uoto, et contempto seniorum imperio, ad nostrum Ordinem ueniunt. Ad quod quidem breuis responsio, sed periculosa. Vereor namque displicere quibusdam quod dicturus sum. Caeterum mihi magis uerendum puto, ne tacendo ueritatem, illum uersiculum non ueraciter cantem: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: ueritatem tuam et salutare tuum dixi. Hac ergo illos ratione suscipimus, quoniam non putamus esse malum, si uota labiorum suorum, quae in locis suis potuerunt quidem promittere, sed nequaquam persoluere; Deo qui ubique est, ubicumque poterunt, reddant; et solius ruptae stabilitatis damna reliquorum regularium praeceptorum integra obseruatione compensent. Si cui displicet hoc, et murmurat aduersus hominem quaerentem salutem suam; respondebit pro eo salutis Auctor: Nonne oculus tuus nequam est, quia ille bonus? O quisquis es qui saluti inuides alienae, parcito uel tuae. An nescis quod inuidia diaboli intrauit mors in orbem terrarum. Attende itaque tibi. Si enim ubi inuidia, ibi mors; profecto non potest simul et inuidere, et uiuere. Quid molestus es fratri tuo, quoniam satagit quemadmodum quae processerunt de labiis suis, non faciat irrita? Si quaerat homo, ubi et quomodo persoluat quod pollicitus est Deo; quid tu perdis? Fortassis si aliquantae pecuniae tu eum debitorem teneres, circuire cogeres mare et aridam, donec usque ad nouissimum quadrantem debitum redderet uniuersum. Quid igitur meruit de te Deus tuus, quoniam non uis ut et ipse a suo quod suum est, debitore recipiat? Imo uni inuidens, duos tibi reddis infensos: dum et dominum serui obsequio, et domini gratia seruum fraudare conaris. Tu quare illum potius non imitaris, et ipse uidelicet persoluendo quod debes? Putasne et tuum non requiretur debitum? An potius propter hoc magis irritas impie Deum, quia dicis in corde tuo, Non requiret? [7,19] Quid inquis? omnes ergo damnas qui similiter non faciunt? Non: sed audi quid et de ipsis sentiam; et noli frustra calumniari. Quid me uis odiosum facere multis millibus sanctorum, qui sub nostra professione non nostro conuersantes more, tamen aut sancte uiuunt, aut beate defuncti sunt? Non ignoro quod reliquerit sibi Deus septem millia uirorum, qui non curuauerunt genua sua ante Baal. Audi ergo, aemule; calumniator, ausculta. Dixi cur de aliis monasteriis ad nostra uenientes, recipiendos censuerim. Nunquid non uenientes damnaui? Excuso illos, non istos accuso. Soli sunt inuidi, quos excusare nec uolo, nec ualeo. Quibus exceptis, si quis caeterorum ad Regulae cupiat transire puritatem, sed propter scandalum non audeat, aut certe etiam ob certam corporis infirmitatem; puto quia non peccat, dum tamen in suo studeat loco sobrie, et iuste, et pie conuersari. Nam si qua ex more monasterii minus forte districte, quam Regula constituisse uidetur, obseruare compellitur; excusabit hoc forsitan aut illa charitas, qua cunctatur migrare ad melius propter scandalum, iuxta illud, Charitas operit multitudinem peccatorum; aut illa humilitas, qua propriae conscius infirmitatis se reputat imperfectum: siquidem et de ipsa scriptum est: Deus humilibus dat gratiam. [7,20] Multa quidem tibi, charissime, locutus sum, cum multis opus non habeas; quippe cui sit et ingenium uelox ad intelligendum quod dicitur, et uoluntas agilis ad eligendum quod utiliter suadetur, sed licet specialiter quidem ad te, non tamen tam multa propter te scribenda putaui. Haec itaque, quibus Deus prouidit fore necessaria. Te autem, ut meum iam olim familiarissimum, paucis et cum omni fiducia moneo, ne iam diutius animas desiderantium te, in tuae quidem animae horrendum periculum, tui exspectatione suspendas. En tua eorumque (ni fallor) qui tecum sunt, et mors, et uita in manu tua est. Arbitramur enim quidquid feceris tu aut uolueris, illos esse facturos. Alioquin aperte denuntia illis, quia iuxta omnium abbatum nostrorum non contemnendam sententiam, quae merito processit in uos: Qui redierint, uiuent; qui renuerint, morientur.