[2,0] EPISTOLA II. AD FULCONEM PUERUM QUI POSTEA FUIT LINGONENSIS ARCHIDIACONUS. Bonae indolis adolescenti FULCONI, frater BERNARDUS peccator, inde laetari in adolescentia, unde in senectute non poeniteat. [2,1] Non miror si mireris, sed miror si non mireris, unde mihi ut ad te scribere uellem, ciuem rusticus, scholaticum monachus, cum nulla hinc tibi occasio necessaria occurrat, nulla se ratio patens ostendat. At si attenderis quod scriptum legis, Sapientibus et insipientibus debitor sum; et illud, Charitas non quaerit quae sua sunt: forsitan intelliges quidquid illa iusserit, non esse praesumptum. Charitas enim ad te obiurgandum me compulit, quae tibi condolet, quamuis non dolenti: quae tibi miseretur, licet non miserabili. Et inde magis dolet, quod cum sis dolendus, non doles: et inde magis miseretur, quod cum miser sis, miserabilis non es. Nec frustra forsitan tibi compatitur, dummodo patienter tu audias unde compatiatur. Vult te tuum sentire dolorem, ut iam non habeas unde dolere: uult te tuam scire miseriam, ut incipias miser non esse. O bona mater charitas, quae siue foueat infirmos, siue exerceat prouectos, siue arguat inquietos; diuersis diuersa exhibens, sicut filios diligit uniuersos! Cum te arguit, mitis est; cum blanditur simplex est. Pie solet saeuire, sine dolo mulcere: patienter nouit irasci, humiliter indignari. Ipsa est quae hominum mater et Angelorum, non solum quae in terris, sed etiam quae in coelo sunt, pacificauit. Ipsa est quae Deum homini placans, hominem Deo reconciliauit. Ipsa est, mi Fulco, quae fratres illos, cum quibus olim dulces capiebas cibos, habitare facit unius moris in domo. Haec talis tamque honorabilis mater a te se queritur offensam, expostulat laesam. Laesa tamen non prouocat: sed spreta te reuocat, ostendens tibi in te de se ueraciter scriptum esse, Charitas patiens est, benigna est. Licet laesa, licet offensa, si conuersus fueris ad illam, obuiabit tibi quasi mater honorificata. Comtemptus oblita sui, ruet in amplexum tui; gaudens quem perdiderat, esse inuentum; qui mortuus fuerat, uiuum. [2,2] Sed in quo, inquis, laesi? in quo contempsi? Audi. In eo, procul dubio, quod te quem sinu suo lacte nutriendum materno susceperat, ante tempus ablactasti; quod expertam lactis dulcedinem, in quo posses crescere in salutem, tam leuiter, tam celeriter exsufflasti. O puer insensate! o puer magis sensu quam aetate! quis te fascinauit a bene incoepto itinere tam cito discedere? Auunculus, inquies. Sic Adam quondam uxorem, uxor serpentem ad excusandas excusationes in peccatis, praetendebant, uterque tamen suae culpae dignam excepit sententiam. Nolo decanum accuses, nolo te per illum excuses: inexcusabilis enim es. Illius culpa tuam non excusat. Quidnam ille fecit? Nunquid te rapuit? nunquid uim intulit? Rogauit, non ligauit; blandiendo attraxit, non uiolenter traxit. Quis te cogebat credere blandienti, assentire attrahenti? Ille sua nondum reliquerat; quid mirum si te qui suus eras, requirebat? Si agnum de grege, uitulum de armento cum perdit, requirit, et nemo causatur; te quoque, qui multis ouibus uel uitulis apud eum pluris es, ademptum si repetit, quis inde miretur? Siquidem non usurpat illam sibi perfectionem, de qua dicitur: Si quis abstulerit tua, ne repetas. Repetebat ergo suum, qui sua adhuc tenebat. At tu qui iam saeculum spreueras, saecularem sequi debebas? Fugit ouis tremebunda, ueniente lupo; abscondit se columba tremens, accipitre uiso; de cauernula sua mus esuriens exire non audet, ambiente cato: et tu cum uidebas furem, currebas cum eo? Nam quid aliud quam furem dixerim, qui pretiosam Christi margaritam, id est animam tuam, furari non dubitauerit? [2,3] Volebam, si possem, illius errorem dissimulare, ne odium et nullum fructum consequerer ex ueritate. Sed non potui, fateor, intactum transire, quem usque ad hanc diem comperi Spiritui sancto pro uiribus restitisse. Nam qui manum non retinet a malo quo, potest, licet quandoque frustretur effectus, non minus culpatur affectus. In me certe feruorem nouitium exstinguere uoluit; sed, Deo gratias, non ualuit. Alteri quoque nepoti suo Guirrico, cognato tuo, multum restitit: sed quid nocuit? Imo plurimum praestitit. Destitit inuitus tandem senex auunculus a perseeutione; exstitit inuictus puer nepos, gloriosior de tentatione. Sed heu! quomodo te uicit, qui illum uincere non potuit? Aut quomodo qui te uicit, ab illo superatus est? Nunquid te fortior ille? nunquid prudentior? Certe qui antea utrumque nouerant, Guirrico Fulconem praeferebant. At postquam uentum est ad bellum, exitus indicauit hominum errasse iudicium. Ibi, proh pudor! fugit qui praeferebatur, ubi fortiter uicit qui inferior credebatur. [2,4] Sed quid de auunculi dicam malitia, qui a Christi militia retrahit nepotes suos, ut secum trahat ad inferos? Itane solet beare amicos? Quos Christus uocat secum in aeternum mansuros, auunculus reuocat secum in aeternum arsuros. Miror si iam Christus ei non irascatur, et dicat: Quoties uolui congregare nepotes tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur tibi domus tua deserta. Christus dicit, Sinite paruulos uenire ad me; talium enim est regnum caelorum: auunculus ait. Sinite nepotes meos ut ardeant mecum. Christus dicit, Mei sunt, mihi debent seruire: Sed oportet, inquit auunculus, eos mecum perire. Christus dicit: Mei sunt, ego illos redemi: Sed ego, inquit auunculus, eos nutriui. Tu quidem, ait Christus, illos nutristi, sed pane meo, non tuo; ego uero redemi non sanguine tuo, sed meo. Sic carnalis auunculus contra Patrem spirituum pro nepotibus certat, quos dum bonis cupit onerare terrenis, coelestibus exhaeredat. Christus tamen non rapinam arbitratus, si suos quos fecit et redemit sanguine proprio, ad se uenientes collegerit, iuxta quod ante promiserat, Et eum qui uenit ad me, non eiiciam foras, Fulconi primo pulsanti laetus aperuit, laetis amplexibus laetum excepit. Quid plura? ueterem hominem exuitur, et nouum induitur; quodque solo nomine exstiterat, moribus et uita canonicum profitetur. Fama uolat, bonus odor Christo; rei nouitas circumquaque diffusa peruenit ad aures auunculi. [2,5] Quid ergo faceret carnalis nutritius, qui carnis, quam nutrierat, quam carnaliter amabat, solatium perdebat? Etsi aliis fuit res illa odor uitae ad uitam, sed non illi. Qnare? Quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim illi uidetur. Nam si spiritum Christi haberet, non tam de carne doleret, quam gauderet de spiritu. Sed quia terrena, non quae sursum sunt, sapiebat, turbatus et tristis tale aliquid secum uoluebat: Quid audio? uae mihi! a quanta spe cecidi! Sed quid? debetne stare quidquid absque meo consilio, absque mea licentia fecerit? Quod ius, quae lex, quae iustitia, quae ratio, ut quem ex utero nutriendum suscepi, alius fruatur adulto? Iam caput aspersum canis, heu! uitae meae reliquum expendam cum moerore, quia me deseruit baculus senectutis meae. Heu mihi! si hac nocte expetitur a me anima mea, quae paraui, cuius erunt? Promptuaria mea plena, eructantia ex hoc in illud: oues meae fetosae, abundantes in egressibus suis; boues meae crassae cui remanebunt? Praedia, prata, domus, argentea uasa et aurea, cui congregata sunt? Ditiores quosque ac quaestuosiores ecclesiae meae honores acquisieram mihi; reliquos, etsi non licebat habere, spe tamen in Fulcone tenebam. Quid igitur faciam? Propter illum unum tot et tanta perdam? Nam quidquid sine illo possederim, amisisse me iudico. Quin potius et ista retinebo, et illum reuocabo si potero. Sed quomodo? Factum est, auditum est. Quod factum est, non potest non fieri: quod auditum est, celatum esse non poterit. Fulco canonicus est regularis; si reuertitur ad saeculum, notabilis erit et infamis. Sed tolerabilius est hoc audire de illo, quam uiuere sine illo. Cedat ergo nunc honestas utilitati, pudor necessitati. Malo non parcere uerecundiae pueri, quam miserabili subiacere tristitiae. [2,6] Acquiescens itaque consilio carnis, rationis oblitus et legis, tanquam leo paratus ad praedam, et sicut leaena rapto catulo rapiens et rugiens, sacra non ueritus, sanctorum irrupit habitaculum, in quo tirunculum suum Christus absconderat a contradictione linguarum, postmodum admisturus consortio Angelorum. Quaerit ac flagitat reddi sibi nepotem suum; queritur et clamat iniuste se ab illo relictum, Christo reclamante et dicente: Quid agis, miser? quid furis? quid me persequeris? Non sufficit tibi, quod tuam, tuoque exemplo multorum mihi animas tuleris, si non etiam hunc ausu sacrilego rapias de manu mea? Non times tu futurum iudicium? an contemnis terrorem meum? Cui hoc facis? cui bellum indicis? Terribili utique, et ei qui aufert spiritum principum. Insane, redi ad cor tuum; memorare nouissima tua, et non peccabis: memorare quae tua substantia, et utiliter timebis. Et tu puer, inquit, si assenseris, si acquieueris, morte morieris . Memento uxoris Lot de Sodoma quidem creptae, quia Deo credidit; sed in uia mutatae, quia retro aspexit. Disce in Euangelio quod non liceat retro aspicere ei, qui semel manum ad aratrum misit. Auunculus tuus quaerit animam tuam, qui iam perdidit suam. Verba oris eius, iniquitas et dolus. Noli intelligere, fili mi, ut male agas; noli intendere in uanitates et insanias falsas. Ecce in uia qua ambules, abscondit laqueos, tetendit retia. Molliti sunt sormones eius super oleum, et ipsi sunt iacula. Vide, fili mi, ne capiaris a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Configat carnes tuas diuinus timor, ne te decipiat carnalis amor. Blanditur, sed sub lingua eius labor et dolor; lacrymatur, sed insidiatur; insidiatur ut rapiat pauperem, rapere pauperem dum attrahit eum. Caue, inquam, fili mi, ne acquiescas carni et sanguini; nam gladius meus deuorabit carnes. Sperne blandimenta, contemne promissiones. Promittit magna, sed ego maiora; offert plura, sed ego plurima. Dimittes ergo pro terrenis coelestia, pro temporalibus aeterna? Alioquin oportet te soluere uota tua, quae distinxerunt labia tua. Iuste exigitur ad soluendum, qui non cogitur ad uouendum: nam etsi cum pulsares, non repuli; tamen ut intrares, non compuli. Non licet ergo dimittere quod sponte promisisti: non est fas requirere quae per te dimisisti. En utrumque uestrum praemoneo, utrique salubriter consulo. Tu, inquit ad auunculum, regularem ne reducas ad saeculum; quia si reducis, seducis quem apostatare facis. Tu, regularis, saecularem ne sequaris; quia si illum sequeris, me persequeris, cui de te ipso iniuriam facis. Tu si seduxeris animam pro qua mortuus sum, crucis meae te constituis inimicum. Qui enim non colligit mecum, dispergit; quanto magis qui collectos dispergit? Tu uero si ei consentis, a me dissentis; quia qui non est mecum, contra me est. Quanto magis qui mecum fuit, si me deserit, contra me est? Tu si circumuenis paruulum qui ad me uenit, seductor ac sacrilegus iudicaberis: tu uero si quod aedificaueras, iterum destruis; praeuaricatorem te constituis. Ambos uos necesse est meo iudicio praesentari, ambos assistere meo tribunali: alter de propria praeuaricatione, alter de alterius seductione iudicabitur; et unde alteri in iniquitate sua morietur, inde morientis sanguis de manu alterius requiretur. Haec et his similia, utriusque teste conscientia, utrique, Christe, inuisibiliter, sed terribiliter intonabas; his sacris monitis amborum mentes pie terrendo pulsabas. Quis ad haec non timeret, timendo recipisceret, nisi qui more aspidis surdae et obturantis aures suas, uocem uenefici incantantis sapienter, aut non audiret, aut se audire dissimularet? [2,7] Sed usquequo iam satis uel nimis longam protrahimus epistolam, dum inuiti loquimur rem silentio dignam? Cur tantis circuitionibus ad ueritatem ambimus, dum pudenda reuelare timemus? Dicam tamen, dicam cum pudore, quod multis cognitum, occultare etsi uolo, non ualeo. Sed quare cum pudore? Utquid me scribere pudeat, quod illos non puduit facere? Si pudeat audire quod impudenter egerunt; non pudeat emendare quod libenter non audiunt. Proh dolor! neutrum illorum reuocare potuit, aut illum a seductione timor et ratio; aut hunc a praeuaricatione pudor et professio. Quid plura? uerba praecipitationis concinnat lingua dolosa: concepit dolorem, et persuasit iniquitatem. Subuertit peruersus conuersum: reuertitur canis ad uomitum. Ecclesia uestra suum recepit alumnum, quem melius habebat amissum. Sic Lugdunum olim, studio similiter et industria sui decani, eiusdem decani nepotem, suum canonicum, quem bene perdiderat, male recuperauit. Sicut ille Fulconem beato Augustino, sic Othbertum iste sancto Benedicto subripuit. O quam ordinatius ipse cum sancto sanctus efficeretur, quam cum peruerso sanctus peruerteretur! o quam pulchrius senem saecularem puer religiosus ad se traheret, et sic uinceret uterque, quam religiosum saecularis ad se retraheret, in quo uictus est uterque! O senem infelicem! o auunculum crudelem! qui iam decrepitus, statim moriturus, nepotis animam prius interfecit; quem ut peccatorum suorum haberet haeredem, a Christi sorte priuauit! Sed qui sibi nequam est, cui bonus? Maluit in suis facultatibus habere successorem, quam pro iniquitatibus intercessorem. [2,8] Sed quid ad me de decanis magistris nostris, qui principatum meruerunt in ecclesiis? Clauem scientiae tenent, et primas cathedras in conuentibus possident. Viderint ipsi qualiter subditos iudicent, fugitiuos reuocent, reuocatos, si ita uoluerint, iterum effugent, dispersos colligant, collectos dispergant: quid ad me? Fateor, aliquantum in illos propter te, mi Fulco, modum nostrae paruitatis excessi; dum tuam de illis cupio palliare uerecundiam, temperare culpam. Omitto ergo illos, ne non tam reprehensioni, quam reprehensori iuste indignentur; nec tam de sua correctione cogitent, quam mihi de praesumptione calumnientur. Non Ecclesiae principem, sed puerum scholarem obiurgare suscepi, qui nesciat indignari, non norit irasci. Nisi forte et tu sensu, non malitia paruulus, idipsum mihi calumnieris, et dicas: Imo quid mihi et ipsi? quid ad illum de peccato meo? Nunquid ego sum monachus? Et ad hoc, fateor, quod respondeam non habeo; nisi quod confisus sum tum de tua, quam in te credidi, ingenita mansuetudine, tum de Dei charitate, qua et in principio epistolae excusasse me memini. Eius zelo tantum tui erroris misertus, tantum tuae miseriae compassus sum, quatenus supra modum et morem meum de te non meo me intromiserim. Grauis lapsus tuus ac miserabilis casus prouocauit me ut hoc praesumpserim. Quem enim coaetaneorum tuorum me uidisti arguere? cui uel breuissimas aliquando litteras direxisse? Non tamen quod omnes caeteros sanctos putauerim, aut nihil in eis reprehensione dignum inuenerim. [2,9] Cur ergo, inquis, singulariter me reprehendis, cum et in aliis uideas quod iustius forsitan reprehendere possis? Ad quod ego: Propter singularitem erroris tui, propter immanitatem peccati tui. Nam etsi plerique alii perdite uiuunt, etsi inordinati et indisciplinati sunt; nondum tamen ordinem aut disciplinam professi sunt. Sunt quidem peccatores, sed non praeuaricatores. Tu uero quantumlibet modeste et honeste uiuas; si caste, si sobrie, si omnino religiose te habeas: Deo tamen minus accepta est tua religio, quam deturpat uoti praeuaricatio. Idcirco, charissime, ne te tuis coaetaneis compares, a quibus professio te separat; nec respectu saecularium de tua tibi forte paulo grauiori continentia blandiaris, cum tibi Dominus dicat: Utinam te calidum aut frigidum inuenissem. Hic ostenditur aperte, quia minus Deo tepidus places, quam si uel quales illi sunt, frigidus esses. Illos utique Deus patienter exspectat de frigore quandoque ad calorem proficere, te uero indignans aduertit de calore iam in teporem defecisse. Et quia tepidum te inueni, incipiam, inquit, te euomere ex ore meo. Et merito, quia tu ad tuum uomitum redisti, quia tu eius gratiam euomuisti. [2,10] Heu! quomodo Christum tam cito fastidis de quo scriptum est: Mel et lac sub lingua eius? Miror, quod ad gustum cibi dulcissimi nausearis; si tamen gustasti quam dulcis est Dominus. Aut certe nondum gustasti, et nescis quid sapit Christus; ideoque non appetis inexpertum: aut si gustasti, et dulce non sapuit, sanum non habes palatum. Ipse quippe Dei est sapientia, quae ait: Qui comedit me, adhuc esuriet; et qui bibit me, adhuc sitiet. Sed quomodo potest esurire uel sitire Christum, plenus quotidie siliquis porcorum? Non potes bibere simul calicem Christi, et calicem daemoniorum. Calix daemoniorum superbia est, calix daemoniorum detractio et inuidia est, calix daemoniorum crapula et ebrietas est; quae cum impleuerint uel mentem uel uentrem tuum, Christus in te non inuenit locum. Non mireris quod dico. In domo auunculi tui non potes inebriari ab ubertate domus Dei. Cur, inquis? Quia domus deliciarum est. Quomodo ignis et aqua simul esse non possunt, sic spirituales et carnales deliciae in eodem se non patiuntur. Ubi crapulam ructantis inter pocula senserit Christus, uina sua, dulciora super mel et fauum, menti propinare non dignatur. Ubi curiosa ciborum diuersitas, ubi diuitis supellectilis discolor uarietas oculos pariter pascit et uentrem, coelestis panis ieiunam deserit mentem. Eia laetare, iuuenis, in adolescentia tua, ut decedente pariter cum aetate temporali laetitia, succedat quae te absorbeat aeterna tristitia. Sed absit hoc ab adolescentulo nostro, auertat hoc Deus a puero suo. Quin potius disperdat Dominus uniuersa labia dolosa eorum qui tibi tale concilium donant, qui dicunt tibi quotidie, Euge, euge; et quaerunt animam tuam. Hi sunt cum quibus habitas, quorum praua colloquia adolescentis bonos mores corrumpunt. [2,11] Sed quamdiu iam non exis de medio eorum? Quid facis in urbe, qui claustrum elegeras? quid tibi cum saeculo, qui saeculum spreueras? Funes ceciderunt tibi in praeclaris, et tu opibus inhias terrenis? Si uis habere simul et haec et illa, breuiter tibi respondebitur: Memento, fili, quia recepisti bona in uita tua. Recepisti dixit; non, Rapuisti: ne etiam de hoc tibi frustra blandiaris, quod tuis contentus, aliena non rapias. Verumtamen quae sunt illa tua? Beneficia Ecclesiae? Recte. Quia surgis ad uigilias, uadis ad missas, horis chorum nocturnis diurnisque frequentas; bene facis. Sic Ecclesiae praebendam gratis non accipis. Dignum est ut qui altario deseruit, de altario uiuat. Conceditur ergo tibi, ut si bene deseruis, de altario uiuas; non autem ut de altario luxurieris, ut de altario superbias, ut inde compares tibi frena aurea, sellas depictas, calcaria deargentata, uaria griseaque pellicea a collo et manibus ornatu purpureo diuersificata. Denique quidquid praeter necessarium uictum ac simplicem uestitum de altario retines, tuum non est; rapina est, sacrilegium est. Orabat quidem sapiens tantum uictui suo tribui necessaria non superflua. Habentes, ait Apostolus, uictum et uestitum; non, Victum et ornatum. Et quidam alius sanctus: Si dederit, inquit, mihi Dominus panem ad manducandum, et uestimentum quo operiar. Nota, quo operiar. Sic ergo et nos contenti simus uestimentis quibus operiamur, non quibus lasciuiamus, non quibus superbiamus, non quibus mulierculis uel simulari, uel placere studeamus. Sed hoc faciunt, inquis, cum quibus habito; si non facio quod caeteri, de singularitate notabor. Propterea, inquam, exi de medio eorum. ne aut in urbe notabiliter uiuas, aut exemplo pereas aliorum. [2,12] Quid agis in urbe, delicate miles? Commilitones tui quos fugiens deseruisti, pugnant et uincunt; pulsant et intrant; coelum rapiunt et regnant - et tu sedens super ambulatorem tuum, indutus purpura et bysso, circuis plateas, uicos perambulas? Haec sunt pacis ornamenta, non belli munimenta. An dicis, Pax et non est pax? Purpura non propulsat libidinem, non superbiam, non auaritiam repellit; et si qua sunt alia ignea inimici iacula, non exstinguit. Denique, quod magis metuis, febrem non prohibet, mortem non arcet. Ubi sunt arma bellica? ubi scutum fidei? ubi galea salutis? ubi patientiae lorica? Quid trepidas? Plures sunt nobiscum, quam cum illis. Sume arma, resume uires, dum adhuc praelium durat. Adsunt Angeli spectatores et protectores: adest ipse Dominus adiutor et susceptor, qui doceat manus tuas ad praelium, et digitos tuos ad bellum. Procedamus in adiutorium fratrum, ne si forte sine nobis pugnent, sine nobis uincant, sine nobis ingrediantur; nouissime cum clausa fuerit ianua, sero pulsantibus, nobis de intus respondeatur: Amen dico uobis, nescio uos. Fac, quaeso, te prius sciri, fac te prius uideri: ne tunc nesciaris ad gloriam, sciaris autem ad poenam. Si te Christus agnoscit in bello, recognoscet in coelo; et sicut promisit, manifestabit tibi se ipsum; si tamen, et tu poenitendo et resipiscendo talem te exhibueris, ut cum fiducia dicere possis: Tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. His interim admonitionibus uerecundum adolescentis animum pulsatum esse sufficiat. Iam enim nostris etiam precibus pro eo diuina pulsanda est pietas; quae si ad ictus nostrarum inuectionum eius mentem uel parum mollitam inuenerit, confido de ipsa, quod citius nos de ipso laetificabit.