[0] Petrus Bembus Sadoleto episcopo S. P. D. [1] Librum de recte instituendis liberis tuum, a Reginaldo Polo mihi Venetiis redditum, legi magna cum uoluptate. Cognoui enim te in eo praescribendo, sane omnia praestitisse summi et doctoris, et oratoris et philosophi hominis officia atque partes. Nam et in tenuibus praeceptis, ut sunt multa aetatis primae tempori consentanea, amabilitatem, et in puerilibus diligentiam, in reliquis cum doctrinam tum dignitatem, ita tuis scriptis aspersiati, easque uirtutes omnibus artis coloribus atque luminibus perpolitas reddidisti, nihil ut fieri possit splendidius, probatius, consideratius. Multum graecis scriptoribus sumpsisti, quae percommode in tuam migrauerunt; sed ea omnia tanto interuallo fecesti meliora, ut iam non minus tua esse, quam illorum uideantur. De Latinis perpauca. Neque enim erit praeclarum quippiam fere quod sumeres, praeter illa Terentiana, de quibus quidem aptissime meministi. Nam Petrum Paulum Vergerium qui eadem prope qua tu, de re librum conscripsit, posthac qui legat neminem futurum esse arbitror. Est enim nullo ordine, nulla propositione, nullis partibus, doctrina non multa, eloquentia, quam illa aetas tulit. Tuus uero ordo, tua rerum, quibus de rebus dicendum erat, capita, tum eorum partes, ac sua facta loco repetitio, quam prudenter, quam docte singula ! Quanto monitorum et sententiarum, quanta orationis cum dignitate ! Quam multo denique in humili et prope ieiuno scriptionis argumento, atque persona, copiose subtiliterque tractas! eoque complecteris, quae maximam secum afferant cum ubertatem et uarietatem, tum uero etiam atque imprimis quidem grauitatem atque constantiam. Quid etiam perpetua illa atque continens, cum Paulo fratris tui filio, tecumque illius colloquutio, quam apposita, quam suauis ! Itaque gratulor lucubratiunculae isti tuae : sic enim malo dicere, quam labori. Scio enim quam facile, quamque celeriter soleas conscribere; sed tamen quam nullus aliorum hominum in scribendo, uel labor, uel mora consequi et aequare possit. Eoque magis etiam gratulor, quod quemadmodum ipso tuo in libro suauissime scripsisti, non sine deorum immortalium fortasse numine, hunc te librum ante Hortensium confecisse. Erit hoc illius aedifcationis quoddam quasi atriolum, in quo se apparent ii, qui intimos philosophiae thalamos atque adyta erunt admittendi. Quare quod scribis, in eo a me legendo libro opera te expectare, non laudam eaque te causa antequam ederes, ad me misisse, ut sublatis erroribus, liber splendidior et limatior prodeat; agnosco in eo et amorem summum erga me, et iudicium honestissimum de mea tuum ; quorum in altero; me non decipi ego certe scio : in altero, ipse ne decipiare, tua cautio est. Quamquam quae dico, summa fide constantiaque dico, librum istum tuum eiusmodi esse, singularem ut tibi cum doctrinae, tum integritatis laudem apud omnes homines, omnemque posteritatem, plane allaturus uideatur. Feci tamen quod petiisti, notauique aliqua, quae quanti faciendae sint, statues ipse. Nam ego non tam quidem quod necesse esse ducerem, quam ut scires tuum me librum diligenter perlegisse, ea in pagellam contuli, quae erit cum his litteris. Quod autem scribis ut tuum librum mittam cum Herculi Gonzagae, tum etiam Ioanni Francisco Pico, si petierint, aut etiam aliisdem, si uidebitur, describendum, ego uero exire illum in uulgus non patiar, quoad tu mihi rescripseris, uelisne quid eius mutari propter eos locos, de quibus id pagella scripsi quid sentirem. Neque tamen non interea de eo doctorum iudicia exquiram, ut postulas, daboque Lampridio legendum, cuius ego sensus atque iudicium facio mehercule plurimi. Est enim cum oratoriis in studiis sane frequens, tum in philosophia etiam frequentior, acri ipse praestantique ingenio, et doctrina prope singulari, cui recte permittas tua. Lazarus quidem noster librum etiam legit, praebente me, dum Venetiis non bona ualetudine uterer, quae res fecit, ut tibi tardius rescriberem quam uolebam. Sed de tuo libro finem faciam scribendi, si unum prius addidero : me cum singulae eius partes libentissime tenuerunt, ualde enim mihi probabantur, tum uero sum praemio illo tuo, librique ad Bellaium missione incredibiliter sum delectatus. Est enim toti rei ita coniuncta, ita decens, ita uerbis illustribus declarata, ita etiam, quod caput est, et prudens et grauis, ut omnino nihil supra. Redeo igitur ad illud quod superius dixi, ut tibi de eo etiam etiamque gratulor. Confido enim ex illo non parum laudis et gloriae, tuae pristinae dignitati, hominumque de tua doctrina, tuoque iudicio, atque inprimis probitate opinioni, quae quidem certe maxima iampridem amplissimaque est, accessurum. Quod reliquum est, multa mecum Polus de te, de tuis scriptis, quae habes nunc quidem in manibus, de Hortensio etiam tuo; de quo, de Pauli epistolis interpretandis cum esset sermo inter nos, ut aiebat, institutus, quod tibi ille quaerenti, in utro potissimum soriptionis genere tuam tibi operam esse ponendam existimaret, in Paulo responderit, sane non probo. Confici enim illum abs te dialogum quam primum, tua interesse ualde puto. Nam quod magnam eis de libris, priore confecto libro, hominum expectationem excitasti, tot iam illam annos cum differas, neque expleas, magnum praesertim nactus ocium, uide ne hoc aliquanto tibi minus concedatur, quam si mihi iam eius confecisses, nibil abs te homines expectarent. Sed de eo tu uideris. Polus quidem ipse Venetiis hiemem conficiet. Patauium deinde cogitat. Quo si ueniet, erit mihi gratum, complectarque hominem omnibus officiis. Marcus Antonius Michael, tibi salutem plurimam dici. Tu, mi optime optatissimeque Sadolete, etiam atque etiam, uale. Septimo calend. nouem. 1532. Patauio.