http://www.classicitaliani.it/bembo/Bembo_De_Aetna.htm Petri Bembi De Aetna ad Angelvm Chabrielem LIBER. Edizione di riferimento Petri Bembi, De Aetna, impressum Venetiis in aedibus Aldi Romani, mense febrvario anno .M.VD. {101} Factum a nobis pueris est, et quidem sedulo Angele; quod meminisse te certo scio; ut fructum studiorum nostrorum, quos ferebat illa aetas non tam maturos, q[uam] uberes, semper tibi aliquos promeremus: nam siue dolebas aliquid, siue gaudebas; quae duo sunt tenerorum animorum maxime propriae affectiones; continuo habebas aliquid a me, quod legeres, uel gratulationis, uel consolationis; imbecillum tu quidem illud, et tenue; sicuti nascentia omnia, et incipientia; sed tamen quod esset satis amplum futurum argumentum amoris summi erga te mei. Verum postea, q[uam] annis crescentibus et studia, et iudicium increuere; nósq[ue] totos tradidimus graecis magistris erudiendos; remissiores paulatim facti sumus ad scribendum, ac iam etiam minus quotidie audentiores. {A 102} Itaq[ue], quas pueri miserimus ad te lucubrationes nostras, numerare aliquas possumus; quas adolescentes, non possumus: quo in consilio nobis diutius permanendum esse non puto: nam ut interdum non loqui moderati hominis est; sic semper silere cum eo, quem diligas, perignaui: neq[ue] Hercule; si in officio permansimus in prima aetate; debemus nunc, tanq[uam] inexercitati histriones, in secundo, aut tertio actu corruisse. Praesertim cum aemulatio tuorum studiorum Angéle nos non excitare modo languentes possit, sed etiam incendere; quippe, qui multa, et praeclara habuimus a te semper, habemúsq[ue] quotidie et consuetudinis nostrae testimonia, et doctrinae tuae. Quare sicuti pueri scriptiunculas nostras, quasi lactentis ingenii acerbitatem, detulimus ad te; sic nunc deinceps etiam ad te adolescentiae nostrae primos foetus deferemus; non quo me ipse plus ames: nam iam id {103} fieri posse uix puto: sed plane quia ita debemus inter nos: neq[ue] enim arbitror cario rem fuisse ulli quenquam; quam tu sis mihi. Sed de his et diximus aliâs satis multa; et saepe dicemus: nunc autem; quoniam iam quotidie fere accidit postea, quam e Sicilia ego, et tu reuersi sumus; ut de Aetnae incendiis interrogaremus ab iis, quibus notum est illa nos satis diligenter perspexisse; ut ea tandem molestia careremus; placuit mihi eum sermonem conscribere; quem cum Bernardo parente habui paucis post diebus, quam rediissemus; ad quem reiiciendi essent ii, qui nos deinceps quippiam de Aetna postularent. Itaq[ue] confeci librum; quo uterq[ue] nostrum cómuniter uteretur: nam cum essemus in Noniano; et pater se (ut solebat) ante atrium in ripam Pluuici contulisset; accessi ad eum progresso iam in meridianas horas die: ubi ea, quae locuti sum inter nos, fere ista sunt. Tibi uero nunc orationem utriusq[ue] nostrum, tanq[uam] habeatur, {A ii 104} explicabo; non tanq[uam] recenseatur. Igitur; cum illum multa in umbra sedentem comperissem; ita initium interpellandi eum feci. PETRVS BEMBUS FILIVS. Diu quidem páter hic sedes: & certe ripa haec uirens; quam populi tuae istae densissimae inumbrant; & fluuius alit; aliquanto frigidior est fortasse, q[uam] sit satis. BERNARDVS BEMBVS PATER. Ego uero fili nuspiam esse libentius soleo; qum in hac cum ripae, tum arborum, tum etiam fluminis amoenitate: neq[[ue]] est, quod uereare, nequid nobis frigus hoc noceat, praesertim in tanto aestatis ardore: Sed fecisti tu quidem pérbene; qui me ab iis cogitationibus reuocasti; quas & libentissime semper abiicio, cum in Nonianum uenitur; et nunc quidem nobis nescio quo pacto furtim irrepserant non modo non uocantibus, sed etiam inuitis. BEMBVS FILIVS . De rep[ublica] scilicet cogitabas aliquid, aut certe de trium{105}uiratu tuo: saepe enim ex te audiui (si fieri possit) uelle te, in agris cum esses; quoniam tibi id cum modice contingeret, tum etiam perraro; de iis, quae in urbe agantur, tanq[uam] lethaeo aliquo sumpto poculo, nihil omnino rcordari. BEMBVS PATER Est ita, ut dicis: nam cum ab urbe propterea me, frequentiamq[ue] hominum; tanq[uam] a fluctibus, in hunc solitudinis portum recipiam; ut relaxem a curis, remittámq[ue] paulisper animum; méq[ue] ipsum restituam mihi, atq[ue] ad reliquos confirmem labores; ut in ludis athletae solent; qui cum aliquo in cursu desudarint , considunt parumper, reuocántq[ue] sese, ut sint ad reliqua postea certamina ualentiores; si tamen illae ipsae me rus etiam prosequuntur, quas fugio curas, et sollicitudines; profecto nihil ago: quod mihi quidem nunc ipsum euenit: qui cum solus in hac ripa consederim, ut dignum aliquid isto {A iii 106} silentio meditarer; ecce ita etiam unda illa ipsa resorbuit urbanorum nego tiorum; paulatimq[ue] in triumuiratus mei curas delapsus sum. B. F. Ita sane coniectabar: uisus es enim mihi iandudum nescio quid multa cogitatione commentari; neq[ue] eo uultu, quo esse hic soles, hilari, et soluto; sed, quo te in urbe conspicimus, contractiore interdum, ac graui. B. P. Recte coniectabare: Sed ista tandem, quoniam nimis iam molesta sunt, obliuiscamur. B . F. Vtinam ipse id possis páter; tibiq[ue] istud (quando ita te iuuat) tam facile factu esset, q[uam] mihi : sed omnes curae, quae quidem sint maximae, ita se habent; ut, si insequaris, non fugiant; si fugias, etiam insequantur: munus autem istud tuum cum est ipsum negotiosissimum per sese; quippe, a quo fere omnes reip[ublica]e nostrae partes pertractantur; quódq[ue] uniuersae ciuitatis, caeterarúmq[ue] urbium, {107} nostrarum aduocationem agit, et sustinet; tum uero illud etiam accedit; quod tu is es, qui maxime omnium tranquillitatem animi, requietémq[ue] déames; quo fit, ut magis etiam illa sentias, quae te premunt. B. P. Est fili, et sane causa illa quidem non leuis, quae mihi labores adauget meos: sed tamen (ut uerum fatear) aliud quiddam maius me mouet; quod ipsum nuper me in urbem reuocauerat, sic dum sederem; reuocátq[ue] saepissime. B. F. Quid illud tandem est? B. P. Quod reip[ublica]e causa non commoueri neq[ue] uellem, si possem; néq[ue] possem, si uelim: nam cum ab ineunte aetate ita uitam instituerim meam; ut patriae adessem semper; prodessem, cum possem; potuerim autem non nunq[uam] uel iuuenis et domi, et foris; illa uero me saepe muneribus reliquis, saepe legationibus honestarit; eam ipse si deseram nunc, cum et ex pientia, et consilio, et auctoritate {A iiii 108} plusualeo; quid sit aliud, q[uam] si tu me iuuenis senem destituas, filius patrem? B. F. Duas igitur causas praedicas páter curarum tuarum; duras tu quidem illas, et graues; uerum, quia te sciente a te ipso proueniunt, perferendas: nam qui te idem et actionibus tradidisti, quibus otio inimicius esse quid potest? et rus amas, secessúsq[ue] istos tuos; quae quidem, cum multo diutius ipsis careas, q[uam] fruaris, uitam sibi illam efficiunt molestiorem; dolendum tibi non puto; si te uel illis ipsis rebus condemnes, quas fugis; uel fugias omnino, quae te iuuant. Sed illud tamen quale est, quod te dixeras reip[ublicae] causa commoueri? an te fortasse mi páter motus ii Galliarum perturbant, qui feruntur? B. P. Minime illi quidem: uerum admodum gaudeo te e Sicilia rediisse: nam si aliquid euenerit; malo te hic esse, ubi omnes sumus; q[uam] illic, ubi neminem habes tuorum. {109} B. F. Equidem adsum ac libens cum ea de causa, tum quia uobis omnibus carebamus iam nimium diu: caue tamen putes nobis hoc Siciliensi biennio quicquam in uita fuisse iocondius. B. P. Gaudeo et id quidem: ídq[ue] ipsum ex eo suspicabamur, quod nondum ad nos cogitabatis. Sed postea, q[uam] in eum sermonem incidimus, ut de Sicilia loqueremur; narra mihi quemadmodum ea se habent, quae de Aetnaeis ignibus et feruntur passim, et perleguntur: te enim accessisse illuc cum Angelo tuo, totúmq[ue] montem perlustrasse audiebamus: et nobis quidem certe nunc uacat: quid enim istoc aestu agamus meridiani? neq[ue] est, quod ego soleam libentius, q[uam] de naturae miraculis audire. B. F. Haec uero, ut libet; modo ualeam recensere: et quidem eiusmodi sunt; ut tibi audienti afferre uel magnam possint; mihi certe narranti semper aliquam afferrant uo{110}luptatem: quanq[uam] quidem iam hoc ipsum facimus nimis saepe: q[uam] enim multis nos eadem ipsa censes postea, q[uam] e Sicilia reuersi sumus, narrauisse? Sed consurge (si placet) ab hac umbra: nam in ripis quidem omnis quae fit accubatio, ea si longior est, esse admodum grauior solet: atq[ue] ad illa buxeta nostra (si tibi uidetur), sedésq[ue] pergamus. B. P . Periniquum tu quidem facis; qui de ignibus loquuturus ab umbra, et frigore decedendum putas: sed (quando ita uis) propter aquam potius in ripa deambulemus; et cum fluuio sermoni reliquo demus operam loquentes: ita mihi uidebor melius tuas illas flammas Aetnaeas (si me offenderint) Pluuici mei unda temperaturus B. F. Illae uero neq[ue] te offendent, cum absint longissime; neq[ue] hic si adessent, restinguere illas posset Pluuicus tuus; cum mare ipsum etiam cedat illis uolentibus, atq[ue] earum ardoribus {111} contrahatur. B. P. Magnum exordium inceptas fili; ac iam planè uix credenda sunt ista, quae dicis: uerum, qui ita fiat, explana id etiam mihi. B. F. Faciam, ut iubes: sed opus est ánte, q[uam] illò ueniam; ut aliqua te praedoceam déq[ue] insulae, déq[ue] montis natura ; quibus cognitis ad ea, quae postu las, recta pergemus uia. B. P. Age, ut libet; modo ad illa etiam alíquando ueniamus: quin etiam mihi feceris gratissimum; si ea lege inceperis, ut nequod pulchrum praetereatur; siue uidisti aliquid, siue audiuisti, siue quid es ipse commentatus. B. F. Ego uero (si placet) iter tibi nostrum omne ordine ipso, quo factum est, recensebo; téq[ue] a Messanae menibus usq[ue] in Aetnae cacumen perducam. B. P. Placet, et cupio: incipe igitur; uiámq[ue] ipsam omnem reminiscere, et tanq[uam] recurre, si potes. B. F. Agam se{112}dulo id quidem: ítaq[ue] (ne te teneam diutius) Quartusdecimus mensis agebatur; ex quo ego, et Angelus meus apud Constantinum praeceptorem graecarum litterarum studiis exercebamur: neq[ue] sane adhuc uacuum ullum tempus dederamus nobis laboris; ac ne unum interea integrum remiseramus diem. B. P. Nimium fuistis assidui uestris in studiis adolescentes, uel etiam superstitiosi: annum, et menses nouae linguae rudimentis incubuisse nullo intermisso die? mirum; si uos uel habitudo illa prior destituit, uel color: nos tamen e nauigatione traxisse uos pallorem istum, et maciem putabamus. B. F. Ita euenit: sed en tibi: iam tandem nos ipsos respeximus: placuit enim ut Aetnam uiseremus; atq[ue] interea, dum animi relaxarentur, quod efficere uel occupatissimi debeamus, tantum naturae miraculum etiam feriati nosceremus: {113} ita iocundis aliquot sumptis comitibus, qui nos perductarent, confesso equo Messanam reliquimus: sed iter facientibus nobis Taurominium usque memorabile nihil comspectum est: summa enim littora eraduntur. A leua statim Rhegium, et Brutii agri paruo primum, mox latiori maris interuallo aperientibus sese paulatim angustiis prospectantur; a dextra colles continui imminent, Bacchi tota feracissima plaga, et Mamertinis uinetis minus fortasse, q[uam] olim fuit, tanq[uam] ab ipsa uetustate contritis iam laudibus; sed tamen satis nunc etiam percelebris. In medio fere itineris, uel paulo amplius castellum Nisus ex aeria montis rupe uiatoribus late prospicitur; unde illud devectum. Ouidianum, Nisiades matres, sicelidésq[ue] nurus: Incolae uallem etiam omnem,quae subest, Nisi regionem uocant. B. P. Erit isto sane modo etiam aliquid infra Tau{114}rominium memorabile: nam de hoc poetae uersu (si recte memini) nobis pueris nondum inter grammaticos conueniebat: qua quidem in re adhuc illi arbitrum si quaerunt; plane uideo eam controuersiam posse dirimi a Niso tuo; a quo ne scio q[uam] blande caeteri hospites suscipiantur; te certe (ut illi dicerent) etiam elegantiorem remisit: Sed sequere. B. F. Taurominii cum ueterum monumentorum reliquiae plures uisuntur, templa, sepulchra, acquaeductus: quin saepe temere graeca numismata passim effodiuntur affabre facta illa quidem, neq[ue] in aes modo insculpta; sed in argentum, sed in aurum; quod etiam Syracusis plurimum, et fere per totam insulam euenit: tum etiam coctile theatrum adhuc manet paulo, q[uam] id, quod Romae uidimus, minus; nisi quod illud amphitheatrum est: quae quidem omnia eò inspexi diligentius; quod te recordabar plurimum semper uete{115}rum hominum imaginibus, monumentís que, tanq[uam] uirtutum illorum, et gestarum rerum testibus , oblectari. Vrbs ipsa loco praecelso, atq[ue] edito sita , et montium angulo promissa in pelagus prospectum maris Ionii late hinc inde dominatur: theatrum ultimam anguli rupem insedit, qua collis conspicuus ante omnem urbem in circum planitiem ducens audentior procurrit in mare; atq[ue] hinc fluctibus, inde urbe medius ipse terminatur. E Taurominitano demissi iugo, et littore paulatim relicto, uallémq[ue] ingressi; quam a leua Aetnae radices, a dextra Taurominitani montes efficiunt; per eam Randatium usq[ue] peruenimus nouum oppidum, et in Aetnae radicibus, qua parte mediterranea despectat, situm iter totum a Taurominio nobis quatuor, et uiginti milia passuum comfectum est uallis sonoro, et perpetuo flumine scinditur, et irrigatur. Platani numerosa {116} sylua utrasq[ue] ripas inumbrantes maximam sibi uallis partem egregiae incolae uendicarunt. B. P. Ain tandem [1], Platanos illae habent ripae? B. F. Pulcherrimas illas quidem,et multissimas; ut non Platonem modo, aut Aristotelem, scholasq[ue] omnes mitiores suis umbris inuitare possint ad philosphandum; sed etiam Gymnosophistas durissimos illos quidem homines, et sole admodum delectatos. B. P. Quàm uellem; ut cum earum duabus possem ego, uel tribus arboribus etiam omnes illas fructiferas arbores quas in quinquuncem dispositas habemus, commutare. B. F. Vtinam illae tibi potius páter iis stantibus totum Pluuicum obduxissent: poterant enim uel uniuersum Nonianum: sed nescio, an isto sub coelo prouenirent. B. P. Equidem arbitror: nam illis postea, q[uam] in Italiam trauectae sunt et quidem ab ipsa Sicilia primum, multae urbes abundauere; quanq[uam] posteriorum {117} hominum negligentia deperierint: nos enim; dum Romae essemus; unam, quae in ima ripa speculi est Dianae Aricinae, pro miraculo uidimus. Sed nihil est profecto (mihi crede), nihil est fili (ut ego semper dicere soleo); quod effici ab homine cura, diligentiamq[ue] non possit: nos enim (ut de me ipso loquar);quibus tamen; ex quo hanc uillam exaedificauimus, iam inde ánte, q[uam] tu es natus, consumere hic nondum etiam licuit triginta integros dies; neq[ue] quando licebit scio, cupiam certe semper, et peroptabo; uides q[uam] multos tibi prosuerim ordines pulcherrimarum arborum uel nostratium, uel aduenarum? quod si etiam Platanos habuissem; nunq[uam] illae me uiuo periissent; et haberes tu quidem nunc, quo melius inuitare posses Faunus tuum; et ille, quo libentius accedere. B. F. Vellem equidem mi páter: sed (quando id effici non potest) oblecta te populis tuis: tum etiam (si {B 118} placet); sicuti matres filiorum nomina, qui desyderantur, in eos saepe transferunt, quos habent; ita et nos Platanos illas uocemus. B. P. Mihi uero placet illas populos semper uocari: atq[ue] haud scio, an etiam cum eas tempestas uetustasue consumpserit (ut ait ille de quercu Mariana), tamen erit in Noniano populus, quam Bembeam populum uocent: ita mihi quidem uidetur illas aeternitati conmendasse suis carminibus Aurelius noster. Quare; Quae uitreas populus arduo Bembeas ad aquas uertice tollitur Viuum cespitem obumbrans, Intonsa bicolor coma sit semper populus: crescat; surgat altius uel aquila ista, uel poetae uersu: sed (ut ad Platanos redeam) non tam mea causa istud ipsum cupiebam fili, q[uam] tua: ego enim me oblectaui satis; tum experiendo illud didici, ut nequid admirarer: neq[ue]; si quid sero {119} aliquando, quod facio semper, cum licet; siue aedifico aliquid, aut paro; propterea id facio, uel quia illis omnibus rebus putem me esse usurum, cui me ipso uti iam meo ipsius iure non licet; uel quia non facile illa possem contemnere, quibus carerem: quid enim mihi potest iam ad eos dies, qui mihi reliqui sunt ad uiuendum, esse non satis? uobis ista parantur pueri; uobis ista (inq[uam] ) non mihi: scio enim q[uam] a parentibns quaesita ista dulcius accipere soleant filii, q[uam] ipsi facile comparare; siue quod in quaerendis rebus pleriq[ue] laborem fugimus, in partis omnes uoluptatem amamus; siue quod in iis, quae nobis a maioribus nostris relinquuntur, insit etiam memoria illorum, qui tradidere; quae illa nobis nescio quo pacto, cum sanctiora efficiat, tum certe facit multo etiam iocundiora . B. F. Mihi quidem pater et nunc ista carissima sunt, quae, qua es in nos amoris exuberantia, a te uideo dici {B ii 120} et erunt semper, dum uiuam, fixa animo et memoriae meae; cupioq[ue], ut ex iis ipsis rebus, quae mihi a te, quaemq[ue] fratri comparantur meo, longissimam ipse nobiscum percipias uoluptatem: sed si tibi nos unq[uam] naturae lege superuiuemus; habeo alia ego (ut de me tantum loquar: nam de fratre quanq[uam] multa possent dici, malo illi integram causam relinquere respondendi tibi), habeo alia (inq[uam]), quae mihi sanctissimam tui memoriam semper efficient etiam absq[ue] Noniano tuo; quippe, qui me puerum educaueris non diligenter modo; sed plane (quod uere mihi uideor esse dicturus) etiam religiose; habueris tecum in legationibus tuis; imbueris optimis moribus; omnibusq[ue] bonis artibus (quod in te esset) ita semper institueris; ut uerear, ne sim prorsus ingratissimus, ultra haec mihi a te si quid unq[uam] relictum optauero; tum si de iis ipsis tibi non ego semper maiores {121} gratias habuero, quam si mihi magnificas uillas costruxisses. Quare ista quidem de causa nihil est sane, quod labores B. P. Ego uero ac multum: nam, qui tibi illa praeparauerim; quae sunt longe potiora meo quidem iudicio; et (ut uideo) etiam tuo; curandum est etiam mihi, ista tibi ut ne desint; quae, cum minora quidem sint, ualde tamen sunt necessaria: quemadmodum si te quis ad coenam uocet; ferculamq[ue] asserat cum uaria, tum sumptuosa; uina multifariam apponat; ministros adhibeat; calices quaerat, et uasa uel aurea, uel gemmata; nisi statuerit triclinium, aut mensas in hortulo disposuerit, ut tibi stanti coenandum sit; certe tu illum nihilo probes magis, q[uam] si tam multa omnino non parauisset: Ita mihi eueniet patri: nam quod te recte instituerim a puero;mécum habuerim semper; utramq[ue] linguam te docendum curarim id est ad coe{B iii 122}nam uocasse te satis dubiam, et sumptuosam; in qua depasceres animum tuum, téq[ue] ipsum conuiua elegans oblectares: conuiuae nanq[ue] sumus omnes, dum uiuimus; neq[ue] aliud est omnis uita nostra, qua sub ista mundi luce fruimur, q[uam] longa concoenatio, aut (ut iam uerius dicam) conuictio: quod si nec sedem ullam tibi, nec umbram aliquam praebuero coenanti; hoc est nisi uiuenti diuersorium, se cessúmq[ue] gratum aliquem parauero studiis, et camenis tuis; profecto non tam in illis laudabis diligentiam meam, q[uam] in his etiam culpabis negligentiam: neq[ue] tam pulchra ea tibi esse uidebuntur, quibus habundaueris; q[uam] fuisse illa, quibus carebis, necessaria, ita fiet; ut cum semel abiero; tu me saepius accuses, q[uam] probes. B. F. O mi pater; mé ne tam impium unq[uam] futurum, ut te audeam accusare? ego te unq[uam] accusem pater? quid si non tu me saepe monuisses, et ego ali{123}quando scriptum legissem a summis ac sapientissimis uiris, animi bona esse, quæ beatos homines facerent sola ipsa per sese, quaéq[ue] opis externae non egerent? ea neq[ue] eripi posse cuiq[uam], nec aetate senescere, nec morte interire? caetera omnia manca esse, labilia, momentanea: quae quoniam fortuna, et casu regerentur; tanto esse magis quenq[ue], quantum illa contemneret, uel diuitem, uel etiam sapientem? animos nostros ex aetherea fede in hanc corporis labem profectos ea lege, ut ad illam ipsam purgati aliquando reuerterentur, quae hic essent, despicere; ad illa se intendere, quo properarent? me uero, quem ista quandoq[ue] docuisses; nisi mihi uillam reliqueris, syluámq[ue] platanorum; putas tibi esse succensurum? non est ita mi pater: ne putes. B. P. Non puto. B. F. Neq[ue] me tam dementem existimes uelim. B. P. Non existimo. B. F. Quid ita igitur loquebare? B. P. {B iiii 124} Quia noueram mores hominum; tum etiam pertentare te prorsus uolui, q[uam] recte ista sentires. Sed omittamus haec iam tandem filí; atq[ue] ad eam partem sermonis, ex qua egressi sumus, reuertamur. B. F. Immo uero pater nec reuertamur: quid enim amplius nobis cum platanis illis? de iis enim loquebamur. Sed (si placet) ad Aetnam potius, de qua sermo haberi coeptus est, properemus. B. P. Mihi uero pérplacet; ita tamen, ut ne festines: tibi enim ego omnes has pomeridianas horas dico. Sed quoniam me impellente nimium iam extra Aetnae terminos prouecti sumus, non committam, ut te interpellem saepius; nisi quid erit, quod de ea ipsa te rogem. B. F. Sanè mons ipse situ, forma, magnitudine, seritate, incendiis mirus; demum tota sui qualitate ac specie longe conspicuus, et sibi uni par est. Ab aurora mare Ionium bibit; et Ca{125}tanam sustinet imo in pede: cum sole descendit in insulam, qua Tyrrenum pelagus est; et quae Aeoliæ appellantur: laterorsus, in septentriones uergenti Pelorus obiicitur, et Italiae angustiae sunt: contra reliqua insula súbiacet, tractúsque ii omnes, qui cum Lilyboeo in Africam protenduntur. Ipsa Aetna radices suas fere in orbem deducit; nisi sícubi orientem , et meridiém uersus promisso cliuo paulisper extenditur: celebs degit; et nullius montis dignata coniugium caste intra suos terminos continetur, circumitur non minus, q[uam] centum milia passuum ascenditur fere per uiginti,qua breuior uia. Imi colles, ac omnis radicum ambîtus per oppida, et per uicos frequens inhabitatur; Baccho, Pallade, Cerere feraces terrae; armentorum omnis generi supra, q[uam] credas, feracissimae. Hic amoenissima loca circunquaq[ue]: hic fluuii personantes: hic obstrepentes riui: {126} hic gelidissimae fontium perennitates: hic prata in floribus semper, et omni uerna die; ut facile quilibet puellam Proserpinam hinc fuisse raptam putet: hic arborum multiiugae species et ad umbram ualentium, et ad soecunditatem; in qua etiam tantum excellunt caeteras omnes arbores; ut mihi quidem magis huic loco conuenire uideantur ea, quae de Alcinoi hortis finxit Homerus, q[uam] ipsi Phaeaciae; in qua certe nos, cum e Sicilia rediremus, nihil eiusmodi uidimus, quod nos tanto pere oblectaret; ut etiam non inurbane Angelus meus interroganti eum cuidam ex Phaeacibus, qui nobis urbem omnem ostentaverant, quid nam illi uideretur, ita responderit. Ego Phaeaces debere uos quidem, inquit, Homero permultum existimo; qui uobis plura etiam tribuit, q[uam] ipsa natura . referam (si potero) latine; uel certe ut potero: nam aduerti propterea tum eti{127}tiam diligentius illum ipsum Homeri locum: · Hic nemora in coelum late crescentia surgunt , Punicei pomum grani, malúmq[ue], pirúmq[ue], Et dulces ficus, et magnae Palladis arbor . Non illis borealis hyems, non officit aestas Torrida; sed placidas zephyris spirantibus auras Arboribus totum superat foetura per annum: Et pomo insenuere recentia poma priori; Et noua iam miti superaduenit uua racemo . Medius mons nunc uariis arboribus late syluescit, et praecipue pinis, et fagis maximam in magnitudinem, multitudinémq[ue] crescentibus; quarum illae inferius, hae subli{128}miores sunt: nunc nudo latere arabiles in plagas extenditur; et saepe usq[ue] ad imum descendit, frumentis adeo foecundus; ut credita nonnunq[uam] in centuplam segetem cultoribus ferat. Itáq[ue] prudenter, ut multa, illud etiam prisci uiri; quod nobilissimum templum Cereris in Aetna constituêre: ubi enim potius dea segetum coleretur; q[uam] ubi fruges optime prouenirent? atq[ue] id quidem tantum de segetibus: uerum ab uniuersa Aetnae fertilitate (ut opinor) fabula etiam emanauit, Aristeum giganta eo in monte ita saluum esse, atq[ue] uiuere; ut neq[ue] ab Aetna prematur unq[uam], neq[ue] flammis coelestibus inuratur; quod optimi, et uberrimi essent fructus, qui per Aetnae loca nascerentur, nullo telluris uitio, nulla aeris offensi malignitate: nam et Aristeos graeci quidem illos uocabant, qui uicissent in certaminibus; quod uerbum ab optimo deductum é credo, quia nisi optimi non uincerét: et gigantas scimus esse filios telluris appellatos: ita. {129} quoniam fructus uniuersos tellus, quasi mater, parit; cum fructus Aetnaeos esse optimos, atq[ue] uberrimos uellent dicere; tamq[ue] caeteros superarent; fabulae datus est locus, non inuenuste quidem; si tibi ita uidetur: expecto enim etiam quid tu sentias scire abs te. B. P. Mihi sanè uidetur: ítaq[ue] redde caetera. B. F. Reddam pater; atq[ue] illa ipsa quidem, quae a principio postularas, et quorum causa ista omnia dicta sunt: uentum est enim ad id; ut iam de ignibus loqueremur. B. P. Verebar sanè tu ne me longius prouecta res : quanq[ue] quid longum mihi esse hac in re, qua de nunc agimus, atq[ue] isto in otio potest? B. F. Curabo id quidem, ne fiat (si potero), q[uam] potero, diligenter. B. P. Immo Hercle fiat potius; etiam id si facere ipse, ne fiat, potes: non enim impedio: illud autem ideo dixeram; quia te putabam ánte, q[uam] istuc accessisses, aliquandiutius erraturum. B. F. {130} Ego uero existimabam páter errauisse me sic etiam nimis diu. B. P. Non est ita: sed, ne nunc tandem erremus; perge de ignibus, ut proposuisti: uerum autem, quid tu haeres? B. F: Pergam equidem, ut iubes: sed scisne, quam in salebram inciderim? B . P . Nihil profecto minus. B. F. Dum tibi ad ignes festino, eam Aetnae partem; quae nobis una restabat de tribus (sic enim partiri soleo); et qua síne ad ignes ipsos perueniri non potest; penè omiseram suboblitus: ita Aetnam, quasi Chimaeram, caecideramus; et tanquam ream, capite mulctaueramus imprudentes: sed agam nunc tutius; ac de utroq[ue] simul loquar. Superior itaq[ue] montis pars (nam iam de iis, quae infra sunt, diximus) usq[ue] ad summum cacumen nuda uariam faciem praeostendit: nam alibi semiherbosi tractus sunt intersurgentibus tophis, qui etiam in {131} pedemontana regione passim uisuntur: alibi per summa ora exundans incendium saxis fluentibus totas plagas inoccupauit; alibi arenarum campi magnam in longitudinem, et latitudinem extenduntur. In supremo cratêres duo sunt, quorum alterum, qui minus altissimus est, ipsi uidimus in putei rotunditatem angustum, emissis ueluti gemina sponda hinc inde saxis sulfureo uirore fumigantibus: hunc lapidea planities ambítu angusto circúntenet; quo ut primum inscendimus, sulfureis statim nebulis, et suburenti fumo, ueluti e fornace, percussi ora penè retulimus gradum: mox increscente audacia, qua uentus perflabat, paulatim ingressi cratêrem ipsum tetigimus manu. Effundebatur inde, sícuti ex camino, fumus non intermissa exhalatione: is tamen etiam scissa per longa in{132}cendia montis cute, uentis intus furentibus; qui eo die imperiosius bacchabantur; multis in locis sibi faciebat excundi uiam: interdum quoq[ue] de repente ipsis sub pedibus exiliens manere nos uno in loco non permittebat: quin etiam illud accidit; ut quem locum maxime contemplabamur; quod erat saxis nuper effusis; et adhuc ignem, et sulfur retinentibus incrustatus; per hunc, qua parte concesserat in rimam, interflueret igneus riuus; ac pedes ipsos inter emissa ex riuo saxa urentia prosilirent. B. P. Quid ais? per eam, ni me totum commoues fili, atq[ue] etiam perterrefacis tua ista oratione. Quid autem saxa illa? an etiam quenq[uam] uestrum interlaesere? B. F. Neminem profecto pater: quin etiam eorum duo, cum refrixissent, quae manu capi poterant, Messanam deportauimus sulfuris partem seruantia, caetera subnigra . B. P. Quid enim {133} uos tam ultra temere procedebatis? B. F. Quia cum licere illic nobis tuto consistere putabamus; tum etiam perlustrandi studio, uel potius auiditate ferebamur. B. P. An nesciebatis Plinium illum maiorem ita occidisse; dum nimium diligenter (ne dicam inconsulte) Veseuiana incendia pertentaret? B. F. Quid, ni sciremus páter? uerum tanta nos delectatio illius spectaculi detinebat; tanta rei nouitas, tantus inuaserat stupor; ut sui ipsius iam nemo satis nostrum recordaretur. Sed missa haec faciamus; atq[ue] ad illam planitiem, de qua modo dixeram, reuertamur: quae quidem ita tamen perurebat ipsa; ut manus, nisi extemplo retulisses, offenderentur: pedes duplici calciamento ita propter ascensus difficultatem comparato tuebamur. Ab eo cratere, quem dixi, mons per fundae iactum insurgit ascensu difficillimo partim salebris impedientibus, {C 134} partim tardantibus arenis; et cliuus statim etiam quoquóuersus impendebat: is uniuersi corporis uertex summus est; et tanq[uam] in urbem arx domina, sic ille in montem prominatur: ab eius inscensu detinuere nos potentissima uis ventorum, et exhalantes fumi: ítaq[ue] tibi de illo referre quidem aliud nihil possum; nisi tibi ea uis recenseri, quae ab Vrbano monacho accepimus postea, Messnae cum esset, homo ille quidem uerissimus, atq[ue] harum rerum cupientissimus sciscitator: is enim paucos antè nos dies per summam tranquillitatem totum uerticem perlustrarat. B. P. Immo uero cupio: noui enim ego illum, atq[ue] amo, quod te non latet; quo mihi futura sunt haec omnia illius etiam testimonio gratiora . B. F. Aiebat ille igitur (quando ea tibi narrari postulas; quibus tamen ego tam accedo ut credam, q[uam] omnino si perspexis{135}sem) uerticem illum esse ab ingenti cratêre occupatum ambítu circiter quatuor stadiorum; eúmq[ue] non usq[ue] in imum descendere eodem hiatu; sed aluum sibi intus paulatim astringere eátenus, quoad in medio centro ad euomenda montis incrementa satis amplo ore foraminatur: tum esse in summa montis corona paruum tramitem, ubi pedes firmentur; ex eo si quis declinauerit, aut in cratêrem obrui, aut e monte deturbari: stetisse tamen se ibi tamdiu, quo bárathrum exploraret: eructasse tum montem magno strepore incendia caliginosa, et perurentes petras supra os, quantum sagitta quis mitteret, uel eo amplius, insurgentes: atq[ue] eum, uéluti corpus uiuens, non perflasse semper; sed emissa semel anima cessasse diutule, dum respiraret: tum se copiam intuendi habuisse, quae uellet: mox eiectasse iterum, atq[ue] iterum pari interuallo usquequaq[ue]: {C ii 136} interea ingemere intus cauernas auditas; intremere etiam tonitruis montem sub pedibus magno; et formidoloso iis, qui aderant, horrore: ex quo illud mirum uidetur; quod qui tum strepitus per tranquillitatem sentiebantur, eorum a nobis nihil auditum sit in tanta ferocia uentorum. B. P. Illud uero nec uideatur filí, neq[ue] plane ipsum est mirum: constat enim (quemadmodum scriptores tradidere) simul cum uentis Aetnae animam immutari: et quo flante fumos tantum, et caligines exhalet; eo ponente modo puras, modo crassiores flammas emittere pro surgentium uentorum qualitate: aliquando etiam effundi torrentes ignium uaria exundatione pro, ut intra montis uiscera pinguia, uel exilia incrementa sunt: quae cum ita se habeant, illud etiam posse fieri quis est, qui neget, lenissima unius uenti aura eos strepitus intra mon{137}tem excitari, qui uel furente altero non queát? non enim q[uam] perflet quis; sed q[uam] intret in montem, quámq[ue] se in cauernas illius, inq[ue] uiscera insinuet, est spectandum. B. F. Intra montem igi[t]ur tu, tanq[uam] intra pectus animam, sic accipi ab Aetna uentos putas; quibus illa modo spirat leniter, modo uehementius incitatur? B. P . Sane quidem: nisi tamen ueriora illa sunt, quae de Typhóeo, déque Encelado poetarum fabulositas concinnauit. B. F. Verissima illa quidem fabella est: sed perge tu mihi; atque etiam páter huius incendii causas redde, si placet: nam ex incolis quidem inuentus est nemo; qui ea nobis paulo uerius explicaret . B. P. Pergam, ut libet: sed non prius id faciam; q[uam] mihi dixeris quómodo illud sit, quod tu uerissimam fabellam dixisti. B. F. Quia sane ea demum uerissime fabula est; quae nihil habet {C iii 138} ueritatis. B. P. Pulchre ni mirum: atque isto modo ego etiam dicere historiam falsissimam possum; ut ea sit demum falsissime historia quae falsi habeat nihil. B. F. Non sequitur istud páter: sed nos dialecticen e captiosis sophistarum circulis, coronisque ne auocemus: satis enim habet illic negoti. Quare age mi páter; explana potius illa nobis, quae petimus; ea incendia unde oriantur; et orta quomodo perdurent. B. P. Tu uero postulas etiam sine dialecticis philosophari: quod quidem ipsum fieri q[uam] possit, uel alio tempore ex te ipso cognosces; uel cum uoles, audies de me: nunc uero age, philosophemur: interea tamen paulisper hoc in cespite confidamus: neque enim ullis ad huc Nonianis legibus cautum est, ne quis temere quo quo in cespite considat: quem admodum olim urbanis, nequoquo in solio: et ego iam deambulando defes{139}sus sum. B. F. Tu uero quiesce, ut libet, et q[uam] diu libet: ego autem et stare adhuc possum libentius; et te ita melius auscultabo . B . P. Et quidem hoc etiam licet sed quoniam ita uis; ut, quibus de ignibus ego te antea interroga[ve]ram, de iis tu me nunc audias differentem; breui expediam, quae sentio: neque enim nimis multa sunt. Tellus quidem omnis Bémbe fili, sicuti nostra corpora, foraminibus, canalibúsque distincta est, et tanquam uenis íternotata; siue quod omnino coire non potest quae specie quidem multum sibimet disserat intra se se; siue quod aut gignit ipsa semper aliquid, aut interimit, et immutat; neque unum idem omnis, atque eodem pérmanet; siue (ut alii tradidere, et quidem principes in philosophia uiri) quia plane uiuit ipsa; atque a mundi anima uitam trahens ab eadem mundi anima extra, intráque plustrat. Sed in omni tellure nuspiam maiores fistule,aut mea{C iiii 140}tus ampliores sunt; quam iis in locis, quae uel mari uicina sunt, uel a mari prótenus alluuntur: nam cum éxedit s[em] per mare, consumítque suopte contactu, suáque natura omnia; tum autem, si partem est nactum aliquam debiliorem, membráque non adeo robusta telluris; erôdit illa multo facillime; pergítque in uiscera ipsa, quam potest: ítaque cum in aliena regna sibi uiam faciat; uentis etiam facit: ex quo fit; ut loca quaeque maritima maxime terraemotibus subiecta sint, parum mediterranea. quod si etiam in sulfuris uenas uenti furen tes inciderint; tum incendia suscitantur sane non difficulter; quoniam et in sulfure concipiendi permagna ignis uis inest, et uenti etiam aliena succendunt ui sua: haec autem tu ut in Aetna accidant omnia, uide, quippe (ut modo tute dixisti), quae mare in radicibus habeat, quae sulfurea sit, quae cauernosa; seu quod natura ita fuerit semper ipsa; seu quod {141} salo aliquando subexesa uentos admiserit aestuantes, per quos idonea flammae materies incenderetur. Habes, unde incendia oriantur Aetnae tuae: habe nunc quómodo etiam orta perdurent: in quo quidem nolo ego te illud admirari, quod uulgus solet: magnum esse scilicet tantas flammas, tam immensos ignes post hominum memoriam semper habuisse, quo alerétur: quid est enim magnum ipsi magistrae rerum omnium, et parenti naturae? quid arduum; quid illa tandem non potest? qui stellas; qui solem ; qui coeli conuexa; qui terras omnes, ac maria; qui mundum denique ipsum, quo nihil est admirabilius, uel potius extra quem nihil est, quod admireris; saepe sine admiratione intuemur; iisdem nobis esse Aetna miraculum potest? caue sis tam imprudens fili; ut tu id putes: nam si naturam respicimus; nihil in Aetna est, quod mirum uoces: si rem {142} consyderamus ipsam; nónne tibi etiam mira uideantur cum alia loca permulta, tum uel Aponi nostri fontes, calidaéque illae purissimae; quibus natura non tantum ut calefacerent dedit, quod erat tamen ab aquis alienum; sed multum de iure quoque rerum omnium concessit, multum de nostro, tum aliquid de deorum etiam, et suo; ut morbis scilicet mederentur non modo sine ullo aegri dolore, qua de causa graeco uerbo Aponus nomen inuenit; sed etiam cum uoluptate? itaque, qui curantur, Non uenas referant (ut ait ille); nec uulnere uulnera sanant; Pocula nec tristi gramine mista bibunt: Amissum lymphis reparant impune uigorem; Pacatúrque aegro luxuriante dolor: Nam morbos quidem expellere hominum plane est rerum usum multarum {143} recte callentium : hoc autem uel sine dolore id efficere; uel (quod multo est maximum) etiam cum uoluptate deorum mihi quidem uidetur esse proprium, ipsiúsque principis omnium, et parentis naturae. Quod si cum uno Aponi fonticulo, et canali profunda illa comparaueris, inundationésque omnes Aetnae tuae; fortasse non uerear, ne noster hic colliculus tuo illo monte sit minor. Sed faciam, ut tibi pollicitus sum; et Aetnae incédia quómodo alátur, docebo. Quoniam igitur (ut scis) humore, et calore omnia concipiuntur; cum et semper ardeat mons, et semper a mari perlustretur; habes iam duobus istis uerbis, quod petis: ignis enim; qui detrahit semper aliquid, atque consumit; gignit etiam semper ali quid sibi, quod consumat, suo ipsius calore humectantibus undis telluré, sempérque igni materiam sufficientibus, quo alatur: nam et bitumen maxime, quod sulfuri {144} simillimum est, fit ex terra et limo exudante tellure; tum et eiusdem fere generis halumen; quod quia ex salo et terra coficitur, ita uocatur. B . F. Vnde autem saxa, et pumices páter, et eiectamenta illa, quae uomit? quid illa tandem sunt? an sulfur tantum, bitumen , halumen omnia? B. P . Nequaquam filí: sed tanta est uis ignium, praesertim inclusorum, et uentis intus furentibus; ut non uiscera imbecilla modo; sed plane nerui etiam fortiores corripiantur telluris; et saxa ipsa durissima liquefiant . B . F. At ea ipsa saxa non aliquando defecisse, montémque sibi non subsedisse, nónne illud est mirum pátet? B . P. Neque id filí quidem mirum: tellus enim semper soecunda est sui ipsius ; semperque semet ipsa párturit: nisi tamen malis tu cum Pythagora sentire; qui quidem apud Ouidium ita praecipiens inducitur {145} ut audeat affirmare Aetnaea incendia non esse usquequaquam duratura. B. F. Ego uero, quid sentiam; non sat scio: quanquam equidem mallem Pythagoram, quam Empedoclem imitari: ille enim quae naturae consentanea uidebantur, credebat asserens mutari quidem omnia, nihil tamen omnino interire: hic; dum curiosius naturae causas perscrutatur; etiam se ipsum imperscrutabilem facit. B. P. Sed ualere nos illos sinamus filí: et quoniam nos tibi, Aetnae incendia unde fiant, diximus; id uelim ego scire item ex te, ipsa ista quomodo fluant. B. F. Iam istud quidem fieri sine ullo negotio potest uel una Hesiodi comparatione; qua ille in sua theogonia fluxisse ait tellurem, ubi eam post fulminatum Typhoeum igne correptam describit, isto (ni fallor) modo: ex quo sane libet mihi suspicari etiam pastorem illum Ascraeum aliquando Ae{146}tnam conscendisse; atque inde sibi sumpsisse; quod de universa tellure scriptum reliq[ui]t: Vritur ipsa ingens tellus; aestúque furente Liquitur, albentis quondam ceu lamina plumbi Arte uirum , flammísque caua fornace liquescit: Seu ferrum (quanquam hoc maternae uiscera rupis In duras aluere uires); cum ferbuit olim Vulcani domitum manibus, terraéque fatiscit . Et quidem propterea illum ego plumbi, et ferri exempla posuisse crediderim; ut alteri ea compararet, quae igne facilius corripiuntur, et fluunt; ut sulfurea tellus omnis, et eae telluris partes, quae tenuiores sunt; alteri autem cum saxa omnia, tum ea, quae flammae resistunt magis, et sunt suapte natura duriora . B. P. Mihi {147} haec quidem certe non displicent ipsa per se: atque etiam delectauit me non nihil poetae ingenium; qui tam apte descripserit fluentem, et ardentem tellurem: sed tamen tu filí nimium perparce respondes ad illa, quae peto: non modo enim istud ita simpliciter cupio, ea incendia quómodo fluant, scire abs te: sed etiam, ubi descenderint, quam faciem capiant; tum si perdurant eadem semper, an aliquando immutentur, audire. BEMBVS. FIL. Geram tibi morem páter; et ea, quae postulas ut potero, explicabo. Pleno iam partu (ut maturior est omnis foetus, quicunque in Aetnae matris utero coalescit) nisu parientis expellitur, et eiectatur, quacunque prius rimam inuenerit, aut uiam sibi parauerit ui sua: saepe tamen exit ex cratere, quem ipsi uidimus; nunquam ex superiore; quod uel eo inscendere grauis materia non queat; uel, quia inferius alia {148} spiramenta sunt, non sit opus. Despumant igitur flammis urgentibus ignei riui pigro fluxu totas delambentes plagas: ii paulatim recedente calore priorem sibi naturam reposcentes in lapidem indurescunt fragilem sane flammis eneruantibus, et si complectas, putrem. Stat ea confluuies, ueluti glacies, concreta usque, ut alteri descendant riui: ii nanque non supráfluunt; sed inter montis arenosam cutem, et priora concreta fluenta insinuantes sese cursum sibi medium quaerunt: sic, que prius induruerant; quia friabilia sunt (ut dixi); nouis incendiis cedentia crepant, et in partes disiecta prosiliunt, quacunque unda deurgens intérfluit: déinde conglaciantem eam altera subiit illuuies; atque ipsa tantundem facit: tum altera item, et altera: non enim continuato fluore mons; sed per intermissos spiritus (ut supra commemorauimus) eructatur: atque ita nouissimis semper uincen{149}tibus, multiplicatóque in immensum incendio ex igneis fluminibus fracti lapides altissimo congestu magnam partem montis inocuparunt: atque ii, quo recentius fluxere, eò et nigriores sunt, et firmiores: aetate et pallescunt, et resoluuntur: inde ego esse arenarum plagas omnis, quae circa cacumen uisuntur, existimo. Materies omnis aridissima est; atque ideo minus multo, quam uiui lapides, ponderosa; scabra adeo, ut breui mora, tanquam a lima, inscendentibus calcei exedantur. B. P. Atqui ego sane in eo mallem Empedoclem imitari; qui ascensurus amyclis aereis utebatur: sed sequere. B. F. Ea infra paruum craterem circúmuersus totum montem complexa est; et cumulum eum, in quo maior crater est, sustinet: demittitur inde alícubi per interualla imum in montem obliquis fluxibis; quamque Catana iacet, usque in mare; lata saepe, qua uisus patet; hor{D 150}rendum sane spectaculum modo alueis hiantibus, modo impendentibus ripis. Inter maxima profluuia longe memorabile illud est; quod paulo ante nostram aetatem usque intra Catanam decurrens non paruam urbis partem incendio depopulauit: neque sane descensus is minus, quam per CC. stadia conficitur. Quin etiam portum eum, de quo ait Virgilius Portus ab accessu uentorum immotus,et ingens Ipse; sed horrificis iuxta tonat aetna ruinis, ita impleuere fluenta Aetnaea; ut iam errasse Virgilium putes, quod portum ibi esse ingentem dixerit, qui pene nullus siet . B. P. Istud nimirum est,quod a principio dixeras cedere illis uolentibus, atque eorum contrahi ardoribus ipsum mare. B. F. Est ita quidem, ut dicis: sed (ut ad propositum reuertamur) reptare per eas crepidines, quas dixi, duobus milibus passuum necesse {151} est quem uis cratêrem uisuros: reliquum iter in equis conficitur . reptationis eius labor haud facile credas, quod durus est, quamque indigens uirentis genu; quippe, quia degrauante uiatore temere ingesti lapides concedunt; et in ascensu raptissimo, ni probe posueris pedem, dimoto uno tota congeries deuoluitur, et in te ipsum ruit: adde, quod etiam, si in plano cecideris laedunt scabritie sua; et manus crebro contactu, nisi contexeris: offenduntur. Magna haec fortasse uidebuntur pater audienti tibi: magna enim sunt (ut mihi quidem uideri solet); uerum nusquam adeo, ac nobis uidentibus fuere: nam Aetna quanta est, nemo quidem scit, qui non uidet. Ex summo uertice contemplari totam insulam licet, termini eius longe esse multo minus uidentur, quam sunt. Brutia ora ita tibi sub oculis iacet; ut eo posse traiicere pene quidem iactu lapidis putes: serena tempestate Nea{D ii 152}politani etiam tractus extimantur. Niuibus per hyemem fere totus mons canet: cacumen neque per aestatem uiduatur. B. P. Quid, quod hyemare tantum eas meminit Strabo? B. F. At experientia ita te docet, usque ipse auctor (quod quidem uenia illius dixerim) non deterior. Quare illud mi páter etiam, atque etiam uide; ne quid te moueat, si aliqua ex parte huius nostri de Aetna sermonis cum uetustis scriptoribus dissentimus: nihil enim impedit fuisse tum ea omnia, quae ipsi olim tradidere, quorum permáserint plurima in nostram diem; quaedam se immutauerit; aliqua etiam surrexerint noua: nam (ut caetera omittam); quod cinerosa partim esse summa cacumina dictauere; eius rei nunc uestigium nullum apparet: cinis enim, qui queat conspici, toto móte nullus est: neque id tamen omnibus annis fuit: nam multorum testimonio accepimus, qui uidere, annos ab hinc quadraginta tan{153}tos ex Aetna cineres euolasse; ut per totam eam insulae partem, quae uersus Pelorum iacet, uniuersam oleam abstulerint; eos etiam in Italiam uentis ferentibus latos. Sed (ut ad niues illas redeamus) addebat idem Vrbanus Kalendis Iuniis ascendente se satis largiter, abundemque ninxisse; tum iterum, qui septimus fuerit post eum diem, dum ipse Randatii moraretur, in uniuersam montanam plagam niues fere in pedis altitudinem descendisse: in quo ipso licet et Pindarum suspicias scite cognomento usum; qui Aetnam niuium nutricem appellarit. Quo latere subest Catana, media fere inter ipsam, et cacumen regione purissimus, et perennis fons erumpit dorico uocabulo Crana ab incolis appellata: caeterum toto monte supra radices nullae aquae sunt; nisi quae uel ex niuibus emanant; cuius quidem rei etiam Theocritum testem habemus; in quo dum Galateae {D iii 154} Cyclops enumerat diuitias suas, haec etiam interserit, Est glacialis aquae riuus mihi, quem syluosa Nectareum in potum niuibus fluit Aetna solutis; aut si quae intra fagorum truncos pluuiis descendentibus relinquuntur. At qui res, et locus me monuere ut quod ibi uidimus pulcherrimum natura opus et mirati fuimus maxime, non praeterirem. Altissima in specula; qua sylua deficiente liberior prospectus in insulam, et Tyrrhena fluenta dominatur; herbidus campus leni decumbit cliuo: hunc pini procérae pari distantes interuallo ducta corona circunsepiunt: in medio fagus densissima quadrifido robore se subiiciens, celsior quam caeterae, ueluti regina ipsa consurgit: ea non statim ex imo discriminatur; sed a tellure per spatium cubitalem uno trunco contenta est: inde {155} se in ramos consimiles aequalibus interuallis dispartitur: interne usque ad imas radices arbor deficiens undis pluuialibus urnam ex sese facit: illae montano purgante aere, ac umbris solem arcentibus et fontanis gelidiores sunt, et putealibus puriores. Ambigeres ibi tu quidem páter si quid eorum tibi laudandum esset; quid nam potissimum laudares, an prospectum eius loci, an locum; tum an arborem, an undas: ita scite in alteris decorandis (quasi quidem id agerent; ut quid magis pulchrum esset, ambigeretur) et Hamadryas, et Nais conuenere: in honestandis uero alteris ad mirabile quidem est, quantum gratiae, uenustatísque sibi inuicem afferant Iupiter Genio, et genius Ioui: quo fit; ut in utrisque multum Venus etiam permista sentiatur. B. P. O pulchras naturae delicias, uel etiam Deorum (ut poetis placet); si qui sunt, qui eum montem colant. B. F. Sunt páter (ut aiunt); {156} atque incolunt illo ipso quidem in loco. B. P. Mirabar; si haec temere dicerentur prouenire, praesertim a Siculis; quos quidem constat propter sermonis impunitatem, et licentiam etiam trilingues uocatos: sed quis inhabitat Deus? B. F. Fauni esse fontem illum dicunt. B. P. Fabellam te uideo inchoare: sed quoniam in Faunum incidimus, sequere: detineri enim me ab illo facile patior; cum quo te scio libenter etiam carminibus ludere interdum solere. istud autem qui sciunt? an ita fortasse coniectantur? B. F. Videre se aiunt pastores ipsum Deum passim errantem per syluas, et pascua; tum etiam sedentem sub illis arboribus coronatum pinu, et tacentem saepius; interdum tamen etiam fistula solantem amores. Sed continebo potius me hic páter leuia enim ista sunt; et mihi loqui tecum, nisi reuerenter, non licet: quanquam quidem; si pergerem; face{157}remus ipsi hac in re; quod facere etiam reges in coenis solent: qui quidem inter apros, et pauones; quibus habundant quotidie; interdum tamen et allium poscunt, et betas. Neque sane animus noster uacare semper rebus seuerioribus potest: neque; si uacet; tamen ex illis tam plenam capit iocunditatem; quam si ea ipsa remitteret interdum, et mox non longo interuallo intermissa reuocaret. Ita nos quidem nunc grauia illa philosophiae studia; quibus quidem certe id omne tempus soles, quod tibi per rempublicam licet impertire; melius etiam fabellis istis leuioribus condiremus: et quidem licet maxime uel in Noniano fabulari. B. P. Sane quidem licet; dum illud tamen, semper teneatur; ut cerato remige Sirenas, quod aiunt. Et profecto poeta ille sapientissimus nunquam Vlissi concessisset, quem prudentissimum semper facit; {158} ut Sirenarum cantus audiret; nisi liceret etiam grauibus, et sapientibus uiris; quorum tamen in numero me non pono; minus seriis adesse interdum rebus, et lusus captare non adeo seueros; modo ne remiges audiant; hoc est, ne sensus pateant uoluptatibus; quibus et demulcentur ipsi semper; et, nisi ratione occlusi sint, saepe etiam facillime capiuntur: quod tibi esse faciundum in uita maxime semper censeo Bémbe fili: nam nisi te ita informaris, ut uoluptatum illecebris animum imperuium geras; non possum dicere, quam multae tibi occurrent species earum; quae te non adolescentem modo (ut es nunc) demulcere possint, et delinire, ac iam etiam debellare, et deuincere; sed planè etiam uirum. Itaque illis aut magnanimiter imperandum est; quod fecerunt uiri omnes magni, et boni, et ii, quos propterea deos etiam ap {159} pellauere; uel omnino turpiter deseruiendum, in quo quidem tu (si me audies) non committes; ut reiecta continentia, atque ipso amore uirtutis ex illorum sis grege, de quibus praeclare Oratius, Nos numerus sumus, et fruges consumere nati, Sponsi Penelopes, nebulones, Antinoíque In cute curanda plus aequo operata iuuentus; Quis pulchrum fuit in medios dormire dies, et Ad strepitum citharae cessantum ducere curam . Sed quoniam iam aduesperascit, procedamus in atrium: nugae autem pastorales istae tuae sub umbris sunt potius, et inter arbores; quam intra penates recensendae. Quae cum dixisset, et iam in atrium peruenissemus, {160} ego finem loquendi feci; ille cogitabundus in bibliothecam perrexit . IMPRESSVM VENETIIS IN AEDIBVS ALDI RO MANI MENSE FE BRVARIO AN NO . M . .VD· Nota ________________________ [1] - Ain tandem: Ma davvero? Biblioteca Introduzione indice© 1996 - Tutti i diritti sono riservati Biblioteca dei Classici italiani di Giuseppe Bonghi © 1999 -Ultimo aggiornamento: 28 luglio 2011