LIBER TERTIUS. [0177] CAPUT XV. [0177B] Et vidi aliud signum in coelo magnum et mirabile.Instaurato rursus ordine, easdem plagas persecutionis novissimae narraturus, intentum fieri voluit auditorem dicendo: Signum magnum et mirabile. [0177C] Angelos septem. Id est, Ecclesiam septiformi gratiam plenam. Habentes plagas septem novissimas. Quoniam in illis consummata est ira Dei, novissimas dixit: quia semper ira Dei populum percutit contumacem septem plagis, id est perfectis, sicut frequenter in Levitico: Et percutiam, inquit, vos septem plagis (Levit. XXVI) . Quae novissimae futurae sunt, cum Ecclesia de medio ejus exierit. Et vidi tanquam mare vitreum mistum igni. Fontem videlicet baptismi perlucidum, igne sancti Spiritus consecratum. Vel etiam quod ad ignis pertinet qualitatem, martyrio rubricatum. Et eos qui vicerunt bestiam et imaginem ejus, etc. Qui fraudes vincunt bestiae, consequenter igneo [0177D] baptismo superstare videntur, studentes, juxta Apostolum, supercertari semel traditae sanctis fidei (Jud. III) . Habentes citharas Dei, et cantantes, etc. Id est, corda laudantium Deo dicata gerentes, et utriusque Testamenti veritate canora. Vel carnem ligno passionis extentam. Ubi non tantum sonus vocis, sed etiam boni operis significatur effectus. Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens,etc. Hoc carmen in utroque reperi Testamento, ubi Dominus et verax et misericors, a cunctis canitur saeculis judex adorandus. Repetit quod proposuerat, dicens: Et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in coelo. Concinit carmini visio. Ut enim Dominus a [0178B] cunctis posset gentibus adorari, templum illud secretorum Dei, unius quondam urbis moenibus inclusum, toto jam spiritualiter coepit orbi reserari. Et exierunt septem angeli, habentes septem plagas de templo. Hoc est, quod Marcus ait: Illi autem profecti [0178C] praedicaverunt ubique. Vestiti lapide mundo candido. Quotquot (ait Apostolus) in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III) . Ipse est enim summus lapis angularis electus. Vel si numerum singularem pro plurali positum intelligas, varia virtutum ornamenta significat. Alia translatio linteamen candidum habet, mortificationem cordis doctoribus indicens, juxta illud: Castigo corpus meum et servituti subjicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar (I Cor. IX) . Et praecincti circa pectora zonis aureis. Qui praedicare fortia velit, non solum mortificet corpus, sed et pectus auro sapientiae stringat. Vel certe zonis aureis pectora stringere est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius Dei amoris vincula restringere. Et unum ex quatuor animalibus dedit septem angelis,etc. Istae sunt phialae quas cum odoribus ferunt animalia et seniores, qui sunt Ecclesia, qui et septem angeli. Eaedem quippe phialae, et suavitatem supplicationum et iram suppliciorum continere dicuntur, cum a sanctis pro regni Dei adventu funduntur, quando judicia Dei non jam occulta sicut abyssus, sed aperta ut phialae, justis latura salutem, impiis vero praedicuntur inferre perniciem, sicut Apostolus ait: Quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt (II Cor. II) . Et impletum est templum fumo, etc. Praedicatura gentibus Ecclesia, prius ipsa charitatis igne calescens, [0179A] fumum piae confessionis emittit, gratias Deo super inenarrabili dono ejus agens. Et nemo poterat introire in templum, etc. Nemo potest Ecclesiae membris incorporari, nisi qui mysteria fidei audiens discit a praedicatoribus, quia Jesus constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Quod si fumum abdita judiciorum Dei interpretaris arcana, mortalibus haec impenetrabilia manent et clausa, donec, finitis praesentis saeculi plagis, adveniat Dominus, qui et illuminet et abscondita tenebrarum (I Cor. IV) , et manifestet quantum vel utilitatis ad probandam Ecclesiae fidem, vel justitiae ad excaecandos Judaeos qui charitatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, adventus conferat Antichristi. CAPUT XVI. [0179B] Et audivi vocem magnam: Ite et effundite septem phialas, etc. Data est potestas Ecclesiae judicium irrogare damnandis, et absolutionem misericorditer dare conversis. Et omnibus quidem angelis in terram fundere mandatum est; sed iidem terreni homines pro varietate peccatorum varia quoque vocabula sortiuntur, ut sicut praedicationis et vindictae, sic etiam noxae plenitudo septenario numero censeretur. Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram.Duplici modo praedicatores phialas irae Dei effundunt, dum poenas impiorum vel eisdem impiis irrogant spiritualiter judicando, ut Petrus Simoni: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem (Act. VIII) ; [0179C] vel sanctae Ecclesiae manifestant praedicando, ut idem dixit: Quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat (II Petr. II) . Potest et tertius modus intelligi, quo quisque peccator, audita praedicatione veritatis, graviori contradictionis vulnere corrumpitur. De quo Dominus: Si non venissem, inquit, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV) . Et factum est vulnus saevum, etc. Qui, Domino derelicto, diabolum venerantur, ejusdem impietatis vulnere pessimo spiritualiter interibunt. Et secundus effudit phialam suam in mare, etc. Qui non solum charactere notantur Antichristi, sed et servorum Christi, stabilitatem undis amarae [0179D] persecutionis insectantur, spirituali jam ultione, quam sanguinem vocat, punientur; et qui se vivere jactabant, mortis probabuntur auctori serviisse. Et tertius effudit phialam suam super flumina, etc. Et hi quoque qui, ut suum virus incautis infundant, dulcia se propinare fingunt, digna plagae perennis ultione plectentur. Et audivi angelum aquarum dicentem, Justus es, etc. In angelo aquarum, omnes angelos populorum dicit, interiori affectu divinis laudibus concrepantes, quod vindicans sanguinem servorum suorum homicidas morte potaverit. Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. Quod [0180A] sunt angeli, hoc est et altare Deo gratias agens, id est, interior affectus sanctorum, vel angelorum, vel hominum, qui docendo populis praesunt. Et quartus effudit phialam suam in solem, etc. Persecutores Ecclesiae, qui, solis instar ardentis, semen verbi Dei arefacere moliuntur, futuro cremandi sunt ardore gehennae. Vel si solem, splendorem sapientium interpretaris, non angelo solem perfundenti, sed eidem soli datum est aestu afficere homines et igni, quia dum sapientes viri, cruciatibus victi, male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasi, infirmi quique temporalibus desideriis inardescunt. Quamvis et aestus, ut diximus, possit intelligi, quod diaboli corpus de stabilitate sanctorum irremediabiliter cruciatur, et ad blasphemandum incitatur. De [0180B] quo propheta: Zelus, inquit, apprehendit populum ineruditum; et nunc ignis adversarios comedit. Et nunc utique excepto, scilicet ultimi illius igne judicii. Et aestuaverunt homines aestu magno. Inpraesentiarum quidem, quantum permittitur, clarificat suos diabolus. Quam claritatem et laetitiam Spiritus sanctus plagas definivit et dolores. Nam et supra legimus exercitum diaboli occidisse homines igne, fumo et sulphure. Non quod perspicue occiderit, sed his poenis consentientes destinaverit. Et quintus effudit phialam suam etc. Sedes bestiae, id est, regnum ejus, tanquam judiciaria potestas, hujusmodi plagis, id est, terrenae felicitatis falsa contenebratur laetitia, et lucis efficitur aliena, ut Psalmus: Dejecisti, inquit, eos dum allevarentur [0180C] (Psal. LXXII) . Non enim dixit, postquam elevati sunt. Et commanducaverunt linguas suas prae dolore. Sicut justus labores fructuum suorum manducabit, ita impius quoque dignis blasphemiae suae poenis expositus quasi lingua sua saturatur. Sibi ergo nocebant blasphemantes ex ira Dei, qua transpuncti gaudia existimabant. Et blasphemaverunt Deum coeli, etc. Non ad ipsorum duritiam retulit, sed ad justam indignationem Dei, qui tale genus plagae dedit, in quo non recordentur. Nam quis corporaliter afflictus, non sentiat manum Dei sicut Antiochus? Blasphemaverunt enim, dixit, non aperte, sed in peccatis luxuriantes. Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen [0180D] illud magnum Euphraten, etc. Pereunte populo, Babylonis affluentia, in quo nihil vivum, nihil viride, quod igni aptum non sit, remanebit. Hoc est quod supra dixit: Aruit messis terrae (Apoc. XIV) , sancti regis obviam Soli justitiae properant. Aliter. Sicut dum superbit impius, incenditur pauper, ita pestilente flagellato sapiens astutior fiet. Solito autem more praetermisso, septimo angelo recapitulat ab origine breviter. Et vidi de ore draconis et de ore bestiae, etc. Spiritus diaboli, et Antichristi, et praepositorum corporis ejus, qui pro numero partium unius corporis trifarius dicitur, ranis similatur, animantibus scilicet loco, visu, molestoque strepitu horrentibus. Quae cum aquarum incolae videantur, in sordibus tamen et [0181A] coeno volutantur. Hypocritae quippe aquam vitae suis promittentes, in sordibus quas credentes in aqua deponunt mortui delitescunt. Sic Pharao, qui ut populum perderet in baptismo, post eum introire ausus, ibidem necatus est. Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa. Ita namque sicut etiam per magos Pharaonis credendi sunt signa facturi. Nec immerito eorum meminit facta mentione ranarum, nisi ut ministros Satanae tunc quoque similia praedicaret signa facturos. Usque ad signum enim ranarum suis magi incantationibus valere permissi sunt. Et procedent ad reges totius terrae, congregare illos in praelium, etc. Sicut sancti reges sunt, quibus, Euphrate siccato, via panditur Orientis, ita etiam pravi [0181B] reges terrae dicuntur, qui non ex toto orbe ad unum locum congregati, sed suo quaeque gens in loco sanctos impugnent. Diem autem Domini magnum, totum tempus dicit a Domini passione. Potest et dies accipi judicii; cum exercitus diaboli per totum tempus vitae praesentis congregatus Domino regi prosternendus occurret. Ecce venio sicut fur. Alia editio consequentius habet: Ad diem magnum Dei omnipotentis. Ecce venit ut fur. Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, etc. Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI) , qui turpitudinem vitae reprehensibilis ante justorum oculos in judicio subsequentis boni operis tegmine velant. Et in Evangelio, Dominus, in exemplo furis cavendi, [0181C] servos vigilare praecipit. Et congregabit illos in locum qui vocatur Hebraice Hermagedon. Hunc locum alibi exponit, dicens: Congregavit illos in praelium, et circumierunt castra sanctorum, et civitatem electam (Apoc. XX) , id est, Ecclesiam. Potest et e contrario locus impiorum diabolus intelligi, qui in homine perdito, tumore usurpatae Deitatis inflato, priores, id est, quondam a Domino interdictas, recuperare se gaudebit insidias. Hermagedon enim conresurrectio in priora, sive mons globosus interpretatur. Et septimus effudit phialam suam in aerem, etc. Sicut supra sanguis ultionis usque ad frenos equorum, immundos videlicet spiritus exivit, sic et hic [0181D] cum easdem potestates aerias novissima perfunderet ultio, factum esse, id est, finis adesse narratur, quando (ut Apostolus ait) novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV) . Hactenus sub plagarum nomine persecutio novissima describitur, quas Tychonius omnes a contrario vult intelligi. Plaga est, inquiens, insanabilis, et ira magna accipere potestatem peccandi maxime in sanctos, nec corripi adhuc majore ira Dei. Proventus enim beatitudinis malorum mors est, sicut e contrario tormenta et humiliatio Ecclesiae claritas est. Nam ipso tempore illaesus erit omnis populus impius ab omni plaga corporis, quasi qui acceperit totam saeviendi potestatem. Nec opus erit tunc adimpletione peccatorum, et irae consummatione aliquem malorum flagellari, et a furore compesci. [0182A] Recapitulat ab eadem persecutione, ruinam describens impiae civitatis. Et facta sunt fulgura et voces, etc. Cum in fine saeculi talis fuerit tribulatio, qualis non fuit ab initio (Matth. XXIV) , signa pariter maxima clarebunt. Sed utrum a parte bonorum, an a parte malorum, an ex utraque parte sibi altrinsecus coeant, non hic satis elucet. Sicut Moysi et magis factum est Pharaonis. Et facta est civitas magna in tres partes. Triforme bellum impia civitas infert Ecclesiae Christi. Quam gentiles et Judaei aperto certamine, haeretici subdola defectione, falsi fratres pravis infestant exemplis. Quod et supra in tribus equis malis, roseo, nigro et pallido, figuratum est. Et civitates gentium ceciderunt. Id est, omne robur [0182B] fiduciaque gentium. Jucunditas enim impiorum ruina est magna, et gaudium iniqui perditio. Et Babylon magna in memoriam venit ante Deum,etc. Tunc Babylon cadit, aut iram Dei bibit, cum potestatem accipit adversus Jerusalem, praecipue novissimam. Propterea ipsam dixit cecidisse terrae motu quem facit Ecclesiae. Quod si ad diem judicii referas, ibi impius in memoriam Deo veniet, qui nunc dicit in corde suo: Oblitus est Deus. Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.Ecclesia, quae, propter stabilitatis eminentiam, insulis comparatur ac montibus, a persecutorum se cauta fluctibus abscondit. Et grando magna sicut talentum descendit de coelo in [0182C] homines. Grando irae Dei talento similatur, quae et pondere gravis et aequa judicio, pro diversitate culparum, singulis infligatur. Et omnes plagae Aegypti figurae fuerunt plagarum spiritualium. Et blasphemaverunt homines Deum, etc. Quia alia peccata causa sunt peccati, alia poena peccati, alia utrumque. Sicut Isaias: Ecce tu (inquit) iratus es, et peccavimus (Isai. LXIV) . Hic blasphemare Deum propter grandinem, et peccatum agnoscitur, et poena peccati. CAPUT XVII. Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae.etc. Perditorum multitudo, quae, relicto Creatore, daemonibus se prostravit constuprandam, in fluctibus, id est, in discordia populorum sedere memoratur. [0182D] E contrario autem multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Quos despondit Apostolus uni viro virginem castam exhibere Christo. Cum qua fornicati sunt reges terrae, etc. Universitas partibus praeeminet. Reges enim et inhabitatores terrae sunt singuli terrena superbe petentes, quos illecebra saeculi, vitiorum libidine constuprat, et insania mentis debriat. Et abstulit me in desertum in spiritu. Desertum ponit divinitatis absentiam, cujus praesentia paradisus est. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam,etc. Diabolus impietate cruentus, blasphemus, inflatus, [0183A] corruptelam pravorum fastu praesumptionis extollit. Habentem capita septem et cornua decem. Id est, habentem reges mundi et regna, quorum et Domino gloriam in monte monstravit. Et septenario enim saepe et denario numero, ut supra diximus, universitas indicatur. Et mulier erat circumdata purpura et coccino. In purpura fucus simulati regiminis, in coccino cruentus habitus impietatis demonstratur. Et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis.Id est omnibus illecebris simulatae veritatis. Quid sit denique intra hanc pulchritudinem, exponit, dicens: Habens poculum aureum, etc. Aureum poculum [0183B] plenum immunditiarum hypocrisis est, quia hypocritae foris quidem parent hominibus quasi justi, intus autem pleni sunt omni spurcitia. Quod enim virus in auro, hoc est, bestia sub habitu meretricis latens. Et in fronte ejus nomen scriptum mysterium, etc. Haec quidem corruptela statim in ipsa facie nutrix ostenditur esse vitiorum, sed quia prudenti tantum ratione discernitur, maxime pretiose ornata, mysticum hoc esse nomen indicatur. Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, etc. Unum est corpus adversum intus ac foris: quod licet videatur loco separatum, in commune tamen unitate spiritus operatur. Sic pronepotes pravorum [0183C] sensu Zachariam lapidasse accusantur, cum ipsi non fecerint. Et miratus sum, cum viderem illam, admiratione magna. Et dixit mihi angelus: Quare miraris? etc. Id est, diabolus quondam in mundo principabatur, qui, Domino crucifixo, ejectus est foras; in fine autem mundi, de carceris sui laxatur ergastulo, spiritu oris Domini peribit in aeternum (II Thess. II) . Tychonius bestiam ad omne corpus diaboli refert, quod decedentium et succedentium sibi generationum pro cursu suppleatur. Maxime, quia mulierem, quam super aquas multas, id est, populos sedentem ostendere promiserat, super bestiam ostendit sedentem. Septem capita, septem montes sunt, etc. Capita, [0183D] inquit, bestiae, reges mundi sunt, ob tumorem superbiae montibus adaequati praecelsis. In quibus lasciva requiescit impietas, ut et vi premant et fraude decipiant. Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit.Cum in septenario numero plenitudinem mundani descripsisset imperii, cujus ultima pars, id est, Antichristi nondum venerat regnum, consequenter quinque reges praeteriisse, sextum adesse, septimum venturum esse testatur. Et cum venerit, oportet eum brevi tempore manere.Quia et superbos nos et infirmos Dominus conspicit, dies quos singulariter malos intulit, misericorditer breviatos dicit. Profecto ut et superbiam terreat, de [0184A] adversitate temporis, et infirmitatem refoveat, de brevitate. Et bestia quae erat, et non est, et ipsa octava est, etc. Antichristus qui in fine saeculi regnaturus est, propter ejusdem quidem corporis impiorum, cui caput est, unitatem, ad regnorum mundi pertinet numerum; sed propter singularem nequitiae potentiam, sui etiam loci proprii continetur ordine. Et decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, etc. Nondum regna mundi in persequendo Ecclesiam, suam plene potentiam demonstrarunt: quae licet nunc quoque plurimis dominentur, acrior tamen erat gloriationis insanae potentia, cum etiam signis deceperint plurimos. Quidam, persecutione novissima propinquante, decem reges futuros, qui orbem inter [0184B] se dividant, juxta Danielis quoque prophetiam, interpretantur, qui de bestia quarta dixit: Et habebat cornua decem; et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum; et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus (Dan. VII) ; et Antichristum, de Babylone natum, Aegypti regem et Africae et Aethiopiae superaturum, quibus interfectis, etiam septem alii reges victori colla submittant. Alii autem ad praevaricationem significandam in undenario numero positum dicunt Antichristum. Undecim enim denariae perfectionis transgressionem designant. Sed potestatem tanquam reges una hora accipient post bestiam. Tanquam reges dixit, quia velut in somnis regnant, qui Christi regno adversantur. Hi unum consilium habent, etc. Id est pari consensu [0184C] tota intentione diabolo militant, hoc est enim post bestiam accipere regnum, diabolum imitando, Christo adversari. Hi cum Agno pugnabunt, etc. Ne saevitiam hostis antiqui humana timeret infirmitas, septicipitem describit bestiam saecularis regni cornibus armatam, Christo triumphante devinci, quem in suis triumphare designans adjecit: Et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. Praemisit bene electi, multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Et decem cornua quae vidisti, etc. Gloriam mundi, quam nunc lascivo complectuntur amore, maximo tunc incipient odio detestari, cum se Agno vincente viderint in fine damnandos. Potest et aliter intelligi, [0184D] sive quod inter superbos semper jurgia sint, sive quod omnis qui diligit iniquitatem odit animam suam (Psal. X) . Et desolatam facient illam et nudam. Ipsi enim per iram Dei desertum faciunt mundum, dum ei dediti sunt, et injuste utuntur. Et carnes ejus manducabunt, etc. Luxibus eam solitis destitutam gehennae ignibus comburent. Deus enim dedit in corda eorum, etc. Deus, inquit, judex justus fortis, et cui justitia semper placita est, talia permisit impiis pro poena peccati prioris operari: pro quibus merito finem totius imponeret orbis, sicut in Sodomis et diluvio factum Evangelia testantur. [0185A] Ut dent regnum suum bestiae, etc. Id est, diabolo pareant, donec consummentur Scripturae, quibus Deus dixit quarto regno terram consummare, sicut in Daniele legimus: Quartum erit regnum super terram, quod istis omnibus regnis praevalebit. Et universam terram devorabit, et evertet, et delebit (Dan. VII) . Et mulier quam vidisti est civitas magna, etc. Sic et infra sponsam Agni contemplari jussus, vidit civitatem sanctam descendentem de coelo. Quam cum describeret: Et reges (inquit) terrae afferent gloriam suam in illam (Apoc. XXI) . Duae sunt enim in mundo civitates: una de abysso, altera de coelestibus oriens. Unde et eamdem impietatem, quam sub habitu meretricis nudatae atque combustae descripserat, nunc desertae civitatis comparat ruinis. CAPUT XVIII. [0185B] Et post haec vidi alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam, etc. Angelus hic fortis et illuminans terram, et ipse Dominus incarnatus, et Ecclesiae doctores possunt intelligi; qui coelesti lumine praediti, casum mundi praedicant, dicentes: Appropinquavit regnum coelorum (Matth, III, IV) . Cecidit, cecidit Babylon magna, etc. Ne timeas (inquit), o Jerusalem, terrenae potentiam civitatis, quae eo ipso spiritualiter cadit, quo tibi nefandorum praevalet infestatione civium. Isaias quoque describit Babylonem monstris inhabitandam immundis. Nulla est enim nisi diaboli civitas, quae omnem animam capiat immundam, in qua omnis immunditia per [0185C] orbem commoratur. Et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. Divites peccatis dici eos qui pro abundantia temporali suas infelici mercatu animas commutant. Nam nimietas luxuriae pauperes potius quam divites facit. Exite de illa, populus meus, etc. Sic et Isaias: Exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis. Mundamini qui fertis vasa Domini (Isai. LII) . Praenuntiata Babylonis ruina, inducit discessionem, quae est Babylonis ruina. Cum enim discesserit Lot a Sodomis, funditus tollentur. Reddite illi sicut ipsa reddidit vobis. De Ecclesia enim exeunt in mundum plagae visibiles et invisibiles. Et duplicate duplicia secundum opera ejus. Ut quae [0185D] temporalibus fruebatur deliciis tormentis crucietur aeternis. Quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, etc. Quia praesentibus delectata luxuriis ultionem noluit praecavere futuram, ideo in brevi tempore et spirituali et carnali clade punietur. E contrario autem cives coelestis patriae, qui proponunt Jerusalem in principio laetitiae suae, nolunt in terra aliena canticum Domini resonare (Psal. CXXXVI) , id est, in praesenti percipere gaudium futuro saeculo debitum. Et flebunt et plangent se super illam reges terrae,etc. Hic fletus regum, et mercatorum et nautarum Babylonis, dupliciter intelligi potest, vel cum in die judicii, tota mundi gloria pereunte, impiis sola praeteritae [0186A] vitae praesentia remanserit, dicentibus: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt haec omnia, tanquam umbra (Sap. V) . Vel cum in praesenti, rerum affluentia cessante, et contritione gentium diversarum instante, pravorum voluntatibus adimplendis circumfluens, carnalium deliciarum ablata fuerit occasio. Cum viderint fumum incendii ejus. Id est, indicium perditionis, quoniam fumus ignem praeit. Quid enim est aliud grassatio ista mundi et contritio, quam fumus instantis gehennae? Longe stantes propter timorem tormentorum ejus.Longe stantes non corpore, sed animo, dum unusquisque sibi timet, quod alterum per calumnias et potentiam pati videt. Dicentes: Vae, vae, civitas illa magna Babylon, etc. Spiritus dicit nomen civitatis, verum illi mundum plangunt exiguo admodum tempore poena interceptum, omnemque industriam labe factatam cessare. Et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam,etc. Cunctas mundi pompas, et ea quae vel sensibus corporis suavia, vel externis sunt usibus accommoda, deficere lugent. Species enim metallorum ad visum, odoramenta ad olfactum unguenta ad tactum, vinum, triticum et oleum ad gustum, pertinent. Jumentorum porro et mancipiorum vocabulo caetera humanitatis auxilia perire quaeruntur; duplici genere, ut dixi, quod deficiant ista mundo moriente, vel quod miseri superstites eorum interitum qui mundi gaudia morte reliquerunt quasi suae civitatis ruinas deplorent, [0186C] qui et ideo, metu poenae similis, longe stare dicuntur. Qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt. Ubicunque dicit Spiritus ditatos ab ea, delictorum divitias significat. Inferius enim ubi injustorum vox est dicentium: Vae, vae, civitas illa magna, in qua ditati sunt omnes qui habent naves in mari, rerum divitiae intelliguntur. Putant enim suae factionis solertia se esse ditatos. Quae amicta erat byssino et purpura et cocco. Nunquid civitas amicitur bysso aut purpura, et non homines? Ipsi itaque se plangunt, dum supradictis exspoliantur. Et omnis gubernator, et nautae longe steterunt, etc. Nunquid omnes mare navigantes adesse poterunt, [0186D] ut videant incendium civitatis? Sed omnes saeculi cultores et operarios dicit timere sibi, videntes spei suae ruinam. Dicentes: Quae est similis civitati huic magnae? Id est, non posse mundum in integrum restitui Et miserunt pulverem super capita sua. Id est principum suorum faciem exprobrantes; a quibus seducti peribant; vel cordis sui, quod est principale hominis, sera poenitentia vesaniam accusantes. Quoniam una hora desolata est. Nota singulas lugentium personas non solum jacturam divitiarum, sed et repentinam improvisamque deflere ruinam saeculi fallentis. Exsulta super eam, coelum, et sancti apostoli et prophetae. [0187A] Sic et Dominus in Evangelio ruinam mundi praedicens addidit: Cum videritis haec fieri, respicite et levate capita vestra (Luc. XXI) , id est, exhilarate corda. Quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.Hoc est illud quod judicium animae sanctorum magno clamore quaerebant: Usquequo, Domine Deus, sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum (Apoc. VI) ? Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum; et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon. Sive (ut alia dicit Editio): Sic impetu dejicietur Babylon magna civitas. Civitas saeculi pro peccatorum pondere et errore, instabili molae comparatur. In circuitu enim impii ambulant. Quae [0187B] jure fluctibus ultionis absorbetur, quia cives Jerusalem fluctibus oppressit infidelitatis, cum super flumina Babylonis sedentes, coelestis Sion absentiam flerent. Ait enim Dominus auctores scandali tali poena plectendos. Et Ecclesia quidem lapidi similatur, sed stabili et firmo, qui tempestatum spernat incursus. Potest mola etiam pro contritione poenarum intelligi. Nam et beatus Ignatius fertur dixisse passurus: «Frumentum Dei sum, bestiarum dentibus molar, ut panis mundus efficiar.» Vox citharaedorum et musicorum, etc. De illis quinque sensibus sonum distulerat, quem nunc inter alia de mundo dicit auferri. Ac si diceret: Quod visu pulchrum, auditu canorum, tactu planum, odoratu suave, gustu delectabile, de saeculo transiturum est. Et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, etc. Omnia, inquit, quae ad usum vel jucunditatem humanae vitae pertinent, tolluntur ab impiis. Et adjecit causam, dicens: Quoniam mercatores tui erant principes terrae. Id est, quoniam in vita tua percepisti bona (Luc. XVI) . Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, etc. Nunquid eadem civitas occidit apostolos, quae et prophetas, aut omnes sanctos? Sed haec est civitas quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit nomine filii sui Enoch, id est, posteritatis suae omnis. Nam septem generationes descriptae sunt Cain. In ejus civitatis aedificium funditur omnis sanguis justus a sanguine Abel justi usque ad sanguinem [0187D] Zachariae (Matth. XXIII) , id est, populi et sacerdotis. CAPUT XIX. Post haec audivi quasi vocem magnam tubarum multarum in coelo dicentium: Alleluia, etc. Haec nunc ex parte dicit Ecclesia; tunc autem perfecte cum discessio facta fuerit, et cum apertius vindicata. Quae corrupit terram in prostitutione sua, etc. Duo meretricis facta commemorat, quae se videlicet malis corruperit, et bonos persecuta sit, quibus duobus cuncta reor pravorum crimina comprehendit. Et iterum dixerunt: Alleluia. Ecclesia Dominum super judiciis ejus indesinenti affectu collaudat. Alleluia enim dicitur Laudate Dominum. Denique [0188A] psalmi qui principium habent Laudate Dominum, apud Hebraeos ab alleluia incipiunt. Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum. Ascendit dixit, non ascendet. Semper autem in perditionem vadit Babylon, et jam crematur in parte, sicut Jerusalem transit in paradisum, Domino manifestante in paupere et divite. Et viginti quatuor seniores ceciderunt, et quatuor animalia adoraverunt Deum. Non labiorum tantum officio, sed summae dulcedine devotionis Ecclesia Deum veneratur. Dicentes: Amen, alleluia. Haec verba cum interpretari queant (nam in fidem sive veritatem et laudem Domini, ut dixi, transferuntur), propter reverentiam tamen sanctitatis primae illis linguae servatur [0188B] auctoritas. Nam et alleluia Dominicis diebus totoque Quinquagesimo tempore propter spem resurrectionis, quae in Domini est laude futura, continue canit Ecclesia. Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro, etc. Cum hoc imperat faciendum, et memorat factum, approbatam servorum laudem indicat electorum. Pusilli, inquit, et magni, quia parvitas non nocet ingenii, cujus cor et lingua Domini laude repleta est. Et audivi quasi vocem tubae magnae, et quasi vocem aquarum multarum, etc. Magna vox canentium, magna cordis est devotio; quae multiplici repetitu laudis et ruinam impiorum, et gloriam Domini suorumque concelebrat aeternam. [0188C] Et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni.Nuptiae sunt Agni, cum Ecclesia Domino in thalamo regni coelestis sociabitur. Et uxor ejus praeparavit se. Operibus justitiae semper insistendo spirituali se convivio et perenni regno dignam exhibuit. Potest et juxta Evangelii parabolam accipi, quae virgines narrat veniente sponso surgentes, suas ornare lampadas, id est, sua secum opera numerare, pro quibus aeternam percipere beatitudinem exspectant. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendente candido. Datum est illi factis suis indui. Quo contra, impii, qui, juxta Isaiam, telas araneae texunt, non operientur operibus suis. Opera enim eorum opera [0188D] inutilia. Et dicit mihi: Scribe: Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt. Non ad prandium, sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. Qui ergo, finito praesentis vitae tempore, ad refectionem supernae contemplationis veniunt, profecto ad coenam Agni vocantur. Haec verba vera Dei sunt. Id est, veraciter evenient quae futura praedixi. Vide ne feceris. Conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Supra dixerat: Ego sum primus et novissimus (Apoc. I) . Ostendit ergo angelum missum esse in figuram Domini et Ecclesiae. Nam et in fine dicit: Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis (Apoc. XXII) . [0189A] Habentium testimonium Jesu. Postquam Dominus Jesus hominem assumptum super coelos elevavit, angelus ab homine timuit adorari, super se videlicet adorans hominem Deum, quod ante Incarnationem Domini ab hominibus factum, et nequaquam ab angelis prohibitum esse legimus. Testimonium Jesu est spiritus prophetiae. Quidquid enim spiritus prophetiae dixit, testimonium est Jesu, qui habet testimonium a lege et prophetis. Ne me ergo, inquit, pro Deo adores, cum illius ego virtutibus testimonium perhibere venerim. Hactenus de ruina Babylonis, abhinc de gloria Jerusalem futura. Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus, etc. Dominus qui est via, veritas et vita (Joan. XIV) , et cui per prophetam dicitur: Quoniam fecisti mirabilia, [0189B] cogitationes antiquas fideles, amen (Isai. XXV) : ad debellandas aereas potestates candidi corporis, id est, immaculati conscendit sedem. Et in justitia judicat et pugnat. Judicat ut rex saeculorum. Pugnat, quia in suis membris semper compassus dimicat. Oculi autem ejus sicut flamma ignis. Oculos Dei aliquando praecepta dicit, aliquando spiritum. Lucerna (inquit) pedibus meis verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII) . Et de Spiritu: Ignem veni mittere in terram (Luc. XII) . Et in capite ejus diademata multa. In quo faciemus virtutem, in ipso multitudo sanctorum coronatum dicitur habere decorem. Habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse. [0189C] Nisi ipse, ait, quia in illo est omnis Ecclesia. Verbi enim Dei perfecta cognitio illis manifestatur, qui corpus Christi et membra esse meruerunt. Eodem modo et Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III) . Et vestitus erat veste aspersa sanguine. Vestis Christi pro locis intelligi debet. Hic ergo videtur ipsum opus indicare passionis, ut in equo albo nativitas incorrupta, in veste sanguinolenta mors innoxia, designetur. Et vocabatur nomen ejus Verbum Dei. Quia idem qui homo passurus ad tempus apparuit, in principio Deus apud Deum erat (Joan. I) . Verbum enim dicitur, quia nihil in substantia naturae ejus visibile vel corporeum est, [0189D] vel quia per eum omnia condidit Pater. Cujus ad integrum notitia naturae sibi tantum, ut superius ait, et Patri cognita est. Pax enim Dei exsuperat omnem sensum (Philipp. IV) , id est, ea pax qua Deus ipse sibi pacatus est omnem creaturae, sive humanae, sive etiam angelicae, transcendit intellectum. Sapientiae enim ejus non est numerus. Nam quod dicitur: Et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI) , id est, Filium et Patrem novit, ad modum creaturae respicit. Et exercitus qui sunt in coelo, sequebantur eum in equis albis. Id est, Ecclesia in corporibus candidis imitabatur eum, quae propter agonem certaminis sui jure nomen accipit exercitus. Vestiti byssino albo mundo. Quod ipse superius [0190A] exposuit justificationes esse sanctorum, juxta quod Psalmista ait: Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI) . Et de ore ipsius procedit gladius acutus. Sic et Isaias: Et posuit, inquit, os meum quasi gladium acutum (Isai. XLIX) . Et Apostolus: Et gladium Spiritus quod est verbum Dei (Ephes. VI) . Et ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei omnipotentis.Calcat enim nunc quoque, donec extra civitatem calcet. Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Hoc est nomen quod nemo superborum cognoscit. Ecclesiae autem non atramento, sed spiritu Dei vivi, in tabulis scilicet cordis inscribitur (II Cor. III) . Femore enim [0190B] posteritas seminis designatur. Unde et Abraham, ne posteritas ejus alienigenis misceretur, inter se servumque suum tertium testimonium femur adhibuit. De quo Apostolus tanquam mortuo fratri semen suscitans, ait: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui (I Cor. IV) . Potest et sic intelligi, quod Ecclesia serviendo in Christo regnet, et dominetur dominantium. In vestimento etiam idem nomen describitur, quia mysterio nativitatis et opere passionis illius nobis majestas regnumque aperitur. Exponit in sequentibus quid hic habitus regis et exercitus significet, laborem videlicet novissimi certaminis et gloriam regni sequentis. Et vidi unum angelum stantem in sole, etc. Id est, praedicationem in Ecclesia, quae quanto magis premitur, [0190C] tanto lucet clarius, et liberius intonat. Dicens omnibus avibus, etc. Aves appellat sanctos, in coeli vita degentes: Ubicunque enim fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae (Matth. XXIV) . Quos in unum corpus redigens, dixerat aquilam volantem in medio coeli. Venite, congregamini ad coenam magnam Dei, etc. Venite, inquit, qui esuritis et sititis justitiam (Matth. V) , ad epulas regni venturi, ubi, superborum furore represso, divinae justitiae luce satiemini. Et carnes equorum et sedentium in ipsis. Hos reor equites illos esse quos in apertione sigillorum contra equum Domini album venisse descripserat. Et vidi bestiam, et reges terrae . . . ad faciendum praelium,etc. Coena illa Dei quomodo parata sit exponit, [0190D] diabolo scilicet Ecclesiam impugnante, sed victo. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis et sulphuris, etc. Videtur significare diabolum et Antichristum tanto majore quam caeteros homines vel daemones poena plectendos, quanto gravius est viventem flammis concremari sulphureis, quam cito moriturum ictu gladii trucidari. Nisi forte praeoccupatam in eos divinam significat adversionem. Qui enim non crediderit, jam judicatus est (Joan. III) . Sive Antichristum pseudoprophetam dictum, sive haereticos intelligas. Nullus enim mortalium durius peccat haereticis, qui Christum postquam cognoverint, negant. Et omnes aves saturatae sunt de carnibus eorum.Si nunc laetabitur justus cum viderit vindictam impiorum, quanto tunc amplius, cum ipsi judici praesens, unus cum eo spiritus efficietur. Possunt autem aves etiam immundi spiritus intelligi, qui de suorum interitu satientur. Hanc coenam Tychonius sic exponit: «Omni tempore comedit Ecclesia carnes inimicorum suorum, dum comeditur ab eis, satiabitur autem in resurrectione de eorum carnali opere vindicata.» CAPUT XX. Et vidi angelum . . . . habentem clavem abyssi, etc. Recapitulans ab origine, plenius exponit quomodo supra dixerit: Bestia quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit (Apoc. [0191B] XVII) . Dominus ergo paterna praeditus potestate descendit in carnem cum principe mundi bella gesturus, atque illo ligato, vasa ejus erepturus. Et apprehendit draconem serpentem antiquum, etc. Diabolus deorsum fluens interpretatur. Graece autem dicitur criminator. Satan, adversarius sive praevaricator. Draco ergo, propter nocendi malitiam; serpens, propter fallendi astutiam; Diabolus, propter status sui casum; Satan, propter obstinationem Domino adversandi nominatur. Et ligavit eum per annos mille. Id est, ejus potestatem a seducendis hominibus qui liberandi fuerant cohibens refrenavit. Quam si totam vi vel fraude permitteretur exercere, in tam longo tempore plurimos [0191C] infirmorum deciperet. Mille annos dixit partem, id est, reliquias mille annorum sexti diei in quo natus est Dominus et passus. Et misit eum in abyssum. In corda utique populi persecutoris. Non quia ibi diabolus ante non erat, sed quia exclusus a credentibus amplius coepit impios possidere, qui non solum alienantur a Deo, verum etiam gratius odiunt servientes Deo. Quod et Dominus visibiliter ostenditur, cum eum de hominibus in porcos excluderet. Et clausit, et signavit super illum ne seducat amplius gentes. Interdixit, et velut signaculo regali praeclusit, ne seducat gentes, sed quae in vitam destinatae sunt, quas antea seducebat, ne Deo reconciliarentur. [0191D] Post haec oportet eum solvi modico tempore. Tunc solvetur, ut sanctus Augustinus ait, quando et breve tempus erit (nam tribus semis annis legitur totis suis suorumque viribus saeviturus), et tales erunt cum quibus belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Si autem nunquam solveretur, minus appareret ejus maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique prospiceretur quam magno malo ejus tam bene usus fuerit omnipotens Deus. Et vidi sedes, et sederunt super eas, etc. Quid in istis mille annis quibus diabolus ligatus est agatur indicat. Ecclesia enim, quae sedebit in Christo super duodecim thronos ad judicandum, jam sedet, judicans, quae a suo rege meruit audire: Quaecunque [0192A] ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI) . Et animas decollatorum propter testimonium Jesu,etc. Subauditur quod post hic dicturus est: Regnaverunt cum Christo mille annis. Regnat itaque Ecclesia cum Christo in vivis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit Apostolus, mortuus est Christus ut et vivorum et mortuorum dominetur (Rom. XIV) . Sed ideo martyrum tantum animas commemoravit, quia ipsi praecipue regnant post mortem qui usque ad mortem pro veritate certaverunt. Quod vero sequitur: Et qui non adoraverunt bestiam, etc. Simul de vivis et mortuis debemus accipere, qui sive adhuc in ista mortali carne viventes, sive defuncti regnant [0192B] cum Christo, jam nunc modo quodam tempori huic congruo, per totum hoc intervallum quod numero mille significatur annorum. Caeteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni. Quicunque toto isto tempore quo agitur prima resurrectio, id est animarum, non audierunt vocem Filii Dei, et ad vitam de morte transierunt, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in secundam mortem, id est, aeterna tormenta, cum ipsa carne transibunt. Haec est (inquit) resurrectio prima. Utique qua resurgimus per baptismum, sicut Apostolus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite (Coloss. III) . Sicut enim prima mors in hac vita est per peccata, cum anima quae peccaverit ipsa morietur, [0192C] ita et prima resurrectio in hac vita est per remissionem peccatorum. Beatus et sanctus, etc. Id est, qui servaverit quod renatus est. Sed erunt sancti Dei et Christi. Alia Editio habet, Sacerdotes Dei et Christi. Non autem de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie vocantur in Ecclesia sacerdotes, sed sicut omnes Christi dicimur propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sumus unius sacerdotis. De quibus apostolus Petrus: Plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium (I Petr. II) . Et regnabunt cum Christo mille annis. Retulit Spiritus, cum haec scriberet, regnaturam Ecclesiam mille annos, id est, usque ad finem mundi, unde [0192D] posset dubitari. De perpetuo enim regno manifestum est. Et cum consummati fuerint mille anni, etc. Consummatos dixit a toto partem, nam sic solvetur ut supersint anni tres et menses sex novissimi certaminis. Sed praeter hunc tropum recte dicitur finitum tempus. Non enim computandae sunt tam exiguae reliquiae, cum septingenti et quot Deus voluerit anni hora ab apostolo appellati sint. Et exibit et seducet gentes, etc. Ad hoc tunc seducet, ut in hoc praelium congreget. Nam et antea modis quibus poterat per mala multa et varia seducebat. Exibit enim dictum est: in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum. Porro Gog et [0193A] Magog, vel a parte totum significant, vel, juxta interpretationem nominum, quae tectum et de tecto dicuntur, occultos et apertos indicant hostes. Et tectum enim ipsi sunt, quia in eis nunc clauditur et regitur inimicus: et de tecto ipsi erunt, quando in apertum erupturi sunt odium. Et ascenderunt super latitudinem terrae, etc. Non utique ad unum locum venisse, vel venturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco coarctanda sit dilecta civitas, id est, Ecclesia. Quam potius nomine latitudinis terrae in omnibus tunc gentibus persequendam, et nec militiam suam deserturam, vocabulo maluit intimare castrorum. Et descendit ignis a Deo de coelo, et devoravit eos.Non extremum putandum est id esse supplicium, [0193B] sed ignis potius invidentiae quo cruciabitur, adversitas de firmitate sanctorum. Firmamentum est enim coelum. Hic est ignis qui exiit ex ore testium Dei, et devorabit inimicos eorum. Nam in novissimo die non super eos pluet ignem, sed congregatos ante se et judicatos mittet in ignem aeternum, de quo et hic subditur: Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, etc. Id est, diabolus ultimo judicio in ignem mittetur aeternum, ubi et omnes quos praemisit, id est, maxima pars impiae civitatis. Bestia quippe pro locis accipienda est, nunc diabolus, nunc Antichristus, nunc ipsa civitas impia. Potest autem ignis nomine de coelo descendentis etiam repentinus impiorum interitus designari, cum [0193C] Dominus adveniens interficiet Antichristum spiritu oris sui (II Thess. II) . Exponit latius quomodo judicante Christo diabolus cum suis sit missus in ignem. Et vidi thronum magnum candidum, etc. Eum se dixit in throno vidisse sedentem, a cujus aspectu fugit terra et coelum. Peracto quippe judicio esse designant coelum et terra, cum incipit esse coelum novum et terra nova, mutatione scilicet rerum non omnimodo interitu earum. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII) ; non dixit et substantia. Eadem namque in melius commutanda esse creditur. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni. Cum enim sederit Filius hominis in sede majestatis suae, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes. [0193D] Et libri aperti sunt, etc. Alia Editio habet: Qui est vitae uniuscujusque. Libros ergo apertos Testamenta Dei dicit. Secundum enim utrumque Testamentum judicabitur mundus. Librum vitae uniuscujusque memoriam dicit gestorum nostrorum, non quod librum habeat commemoratorium, occultorum cognitor. Et judicati sunt mortui ex his, etc. Id est, ex Testamentis judicati sunt secundum quod ex eis fecerunt, aut non fecerunt. Possunt etiam libri, facta justorum intelligi quorum dum ex comparatione reprobi damnantur, quasi in expansione librorum legunt bonum quod agere ipsi noluerunt Et dedit mare mortuos suos, etc. Hoc procul dubio [0194A] prius factum est quam essent mortui judicati. Ideo recapitulavit quod intermiserat, et exsequitur ordinem, dicens: Et judicatum est de singulis, etc. Significat autem corpora de terra, et animas de suis locis esse congregandas. Bonas enim mortis nomine, quae tantummodo solutionem carnis, non autem et poenam perpessae sunt. Malas autem inferni vocabulo designat. Potest et ad litteram accipi, corpora omnia etiam quae fluctus absorbuit, vel bellua devoravit, esse resurrectura. Quod Tychonius sic exponit: «Gentes quas hic inveniet vivas, ipsi sunt mortui maris. Et mors et infernus dederunt mortuos suos, ipsae sunt gentes sepultae.» Cum autem dixisset: Et judicati sunt singuli secundum opera, breviter subjecit quomodo [0194B] et mors infernus missi sunt in stagnum ignis. Diabolum dicit et suos, quem supra in equo pallido sedentem infernus sequetur. Repetit enim quod evidentius praeoccupando jam dixerat. Et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. Quod vero ibi obscurius adjunxerat, quod et bestia et pseudopropheta, hic apertius edisserit. Et qui non est inventus in libro vitae scriptus. Id est, qui non est judicatus a Deo vivus. Unde mihi rectius dicere videntur, qui supra libros apertos conscientias singulorum et opera patefacta interpretantur. Librum autem vitae praescientiam Dei (quae falli non potest) de illis quibus aeterna dabitur vita, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti. Finito judicio quo malos vidit damnandos, restat ut etiam de bonis [0194C] dicat. CAPUT XXI. Et vidi coelum novum et terram novam, etc. Isto fiet ordine, quod superius praeoccupando jam dixit, vidisse se super thronum sedentem, cujus a facie fugit coelum et terra, judicatis videlicet impiis. Tunc figura hujus mundi supernorum ignium conflagratione praeteribit, ut, coelo et terra in melius commutatis, incorruptioni et immortalitati sanctorum corporum congrua utriusque commutationis qualitas conveniat. Quod autem ait: Et mare jam non est. Utrum maximo illo ardore siccetur, an et ipsum in melius vertatur, non facile dixerim. Coelum quippe novum et terram novam, non autem et mare novum futurum legimus. Nisi [0194D] forte ut assolet prophetica locutio propriis verbis translata miscere, turbulentam hujus saeculi vitam, quae tunc cessabit, maris nomine figuravit. Et civitatem sanctam Jerusalem novam, etc. De coelo descendere ista civitas dicitur, quoniam coelestis est gratia, qua Deus eam fecit. Compositam sicut sponsam et ornatam viro suo; est enim altera Jerusalem, quae non viro suo ornatur, sed adultero. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, etc. Ipse Deus erit electis aeternae beatitudinis praemium, quod ab eo possessi possidebunt in aeternum. Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum.Tanta illius civitatis et tam celsa de Dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis. [0195A] Quandoquidem et corpora coelestis incorruptio sublimabit, et mentes aeterni Regis pascet intuitus. Et mors ultra non erit, etc. Praedixerat enim mortem in stagnum ignis missam. Nam etiam sic eadem potest sententia intelligi, ut, sancta civitate novissimo judicio glorificata, dolor, luctus, et mortalitas tantum in gehenna remaneant. Et dixit mihi: Scribe, etc. Et dixit mihi: Factum est. Haec credi oportet, non exponi, praesertim quia sic dicit factum esse de praeterito, ut dubitare quemquam non sinat de futuro. Ego sum Alpha, etc. Sicut in initio libri hoc se esse testatus est, ita hoc tertio oportuit repeti, ut neque ante eum Deus, sicut Isaias dicit, nec post eum credatur alius (Isai. XLIII) . Et quia de fine mundi [0195B] sermo est, potest ipse saeculi consummator qui Creator dictus intelligi. Ego sitienti dabo, etc. De hoc fonte irrorat nunc credentes in via, quem vincentibus ubertim hauriendum praebet in patria. Utrumque autem gratis. Gratia enim Dei vita aeterna Christo Jesu Domino nostro. Et de plenitudine ejus omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I) . Timidis autem, et incredulis, et execratis, etc. Blandis semper, ad cautelam insinuandam, austera permiscet. Sic et psalmus centesimus quadragesimus quartus cum gratiam miserationum Domini abundanter intimaret, repente districtum ejus judicium infert, dicens: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet (Psal. CXLIV) . Timidos [0195C] autem conjungit incredulis, quia ille timet experiri periculum certaminis, qui dubitat de praemio vincentis. Et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardenti.Ostendit multa esse genera mendacii, sed periculosissimum et maxime detestandum est quo in religionem peccatur, de quo supra. Dicunt, inquit, se Judaeos esse, et non sunt; sed mentiuntur, sunt enim synagoga Satanae. Et venit unus de septem angelis, etc. Praedicatores iidem qui plagam septenariam, id est, universalem irrogant impiis, Ecclesiae quoque futura gaudia pandunt. Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. Sponsam et uxorem dicit Ecclesiam, quae, immaculata [0195D] permanens, spirituales semper Deo filios generat. Vel quod nunc Deo desponsata, tunc ad immortales est perducenda nuptias. Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum,etc. Post ruinam Babylonis civitas sancta, quae sponsa est Agni, supra montem posita videtur. Lapis enim praecisus de monte sine manibus comminuit simulacrum gloriae mundanae, et crevit in montem magnum, orbemque implevit universum (Dan. II) . Descendentem de coelo a Deo, habentem claritatem Dei. Tunc enim amplius decora videbitur, quando per Spiritum quo ejus sponsus creditur conceptus et genitus, imaginem plene meruit portare coelestem. Lumen ejus simile lapidi pretioso. Lapis pretiosus [0196A] Christus est, qui ait: Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis (Joan. XVII) . Tanquam lapidi jaspidi, sicut crystallum. Jaspidi, pro candore virtutum; crystallo, pro interna mentis puritate et fide non ficta (I Tim. I) . Et habebat murum magnum et altum. Id est inexpugnabilem fidei, spei, charitatisque firmitatem. Potest et ipse Dominus Ecclesiam undique protegens, murus magnus intelligi, de quo et Isaias ait: Ponetur in ea murus et antemurale (Isai. XXVI) , id est, Domini protectio et intercessio sanctorum, qui iter faciunt ei docendo ad corda credentium. Habens portas duodecim. Hae portae apostoli sunt, qui suo vel scripto vel opere cunctis primordialiter gentibus Ecclesiae pandebant introitum. [0196B] Et in portis angulos duodecim. Doctores scilicet apostolorum vestigia fidei et verbi mysterio sequentes. Et nomina scripta, etc. Memoriam veterum patrum significat praedicatorum cordibus insitam. Unde et pontifex tabernaculum ingressurus memoriale patrum in rationali pectoris ferre jubetur. Ab oriente portae tres, etc. Hac tam solerti reor descriptione portarum, duodenarii numeri voluit indicare mysterium, quo idcirco vel summa apostolorum, vel Ecclesiae sit figurata perfectio, quia per eam orbi quadrato sanctae Trinitatis erat fides intimanda. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, etc. Quod sunt portae, hoc fundamenta; quod civitas, hoc [0196C] murus. Possunt autem et patriarchae fundamentorum vocabulo designari, qui nomina in se apostolorum, id est, figuram, tenuerunt. Per illos enim fundamenta haec civitas, quamvis per apostolos, quasi per portas, latius sit credituris aperta nationibus. Et notandum fundamenta, cum pluraliter dicantur, doctores vel virtutes Ecclesiae, cum vero singulariter, ipsum significare Dominum, qui est fundamentum fundamentorum. Et qui loquebatur mecum, etc. Christus qui est sapientia Dei (I Cor. I) , attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII) , sanctam metitur civitatem. Quia omnia in numero, et mensura, et pondere constituens, unicuique fidelium spiritualium distribuit dona gratiarum. Possunt [0196D] et Ecclesiae doctores corpore fragiles, mente coelestes intelligi, qui merita solerter examinent singulorum. Et civitas in quadro posita est. Idcirco civitas in quadro posita et ex omni parte aequali dicitur dimensione locata, quia nulla sinitur inaequalitate notari. Perfectum enim secundum apostolum esse, id est, sapere, pacem habere, vere est in soliditate quadra subsistere. Et mensus est civitatem per stadia duodecim. Id est, Ecclesiam fide factisque conspexit, vel donavit esse perfectam. Quatuor enim principalium perfectio virtutum fide sanctae Trinitatis sublimata, quasi numero denario dignitatem componit Ecclesiae. Longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia sunt.Haec est illa soliditas veritatis invictae, qua Ecclesia longitudine fidei, latitudine charitatis, altitudine spei, subnixa, circumferri non sinitur omni vento doctrinae (Ephes. IV) , quarum si unam minus habuerit, perfecta Ecclesiae stabilitas non erit. Et mensus est muros ejus centum quadraginta quatuor cubitorum. Haec summa quadraturam duodenarii numeri continet (duodecies enim duodeni, centum quadraginta quatuor fiunt), significans et ipsa stabilem civitatis sanctae perfectionem. Mensura hominis quae est angeli. Ex hominibus enim conquisita constet Ecclesia, et Christi promissionibus sublimata, aequalitatem sperat angelorum. Quantum autem ad litteram, significavit sibi angelum [0197B] in hominis apparuisse figura. Et erat structura muri ex lapide jaspide. Hoc est quod Petrus apostolus hortatur: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales (I Petr. II) . Ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.Ecclesia auro figuratur, quae in candelabris aureis et phialis propter sapientiae cultum saepe compta describitur. Vitrum autem ad fidem veri retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil simulatum est et non perspicuum in sanctis Ecclesiae. Potest et ad illud tempus referri, quo sibi invicem cogitationes in alterutrum perspicaciter declarantur. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata.Variorum nominibus lapidum, vel species virtutum, [0197C] vel ordo, vel diversitas, indicatur, quibus tota Jerusalem coelestis exstruitur. Difficile enim est singulos cunctis florere virtutibus. Denique Isaias, cum ejusdem civitatis ornatum describeret, dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris (Isai. LIV) , et reliqua, statim quasi exponens subjecit: Universos filios tuos doctos a Domino (Ibid.) . Fundamentum primum jaspis. Jaspidum multa sunt genera. Alius enim viridis coloris, et tinctus quasi floribus apparet. Alius smaragdi habens similitudinem, sed crassi coloris, quo omnia phantasmata fugari autumant. Alius nive et spuma marinorum fluctuum quasi misto colore obrutilans. Per jaspidem ergo fidei viror immarcescibilis indicatur, quae dominicae [0197D] passionis sacramento per undam baptismatis imbuitur, atque ad omnes spiritualium gratiarum flores proficientibus meritis instruitur. Hanc enim qui habuerit, vanos timores fugat, monente beato Petro apostolo: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide (I Petr. V) . Et potest cum sponsa dicere: Dilectus meus candidus et rubicundus (Cant. V) . Unde merito ex hoc lapide et hic structura muri, et apud Isaiam propugnacula ejusdem civitatis muniuntur pariter et ornantur. Secundum sapphirus. Hujus lapidis colorem pariter et sacramentum Moyses exposuit, cum Dei habitum describens diceret: Sub pedibus ejus quasi opus lapidis [0198A] sapphiri, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV) . Ezechiel quoque dicit quod locus in quo thronus Dei sit sapphiri habeat similitudinem; et gloria Domini in hoc colore consistat, qui portat imaginem supercoelestis, ut qui talis est, cum Apostolo possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III) . Qui radiis percussus solis, ardentem ex se emittit fulgorem. Quia coelestibus semper intentus sanctorum animus, divini luminis quotidie radiis innovatus, compunctior quodammodo atque ardentior aeterna perquirit, aliisque inquirenda suadet. Nam quod in mari Rubro reperiri dicitur, significat per Domini passionem et sacri baptismatis lavacrum mentes mortalium ad praesumenda coelestia sublimiter erigi. [0198B] Tertium chalcedonius. Chalcedonius quasi ignis lucernae pallenti specie renitet, et habet fulgorem sub dio, non in domo. Quo demonstrantur hi qui coelesti desiderio subnixi, hominibus tamen latent, et quasi in abscondito, jejunium, eleemosynas precesque suas, agunt. Sed cum, vel doctrinae, vel aliis sanctorum usibus in servitute, ad publicum procedere jubentur, mox quid fulgoris intus gesserint ostendunt. Nam quod sculpturis resistere, radiis autem solis ictu, vel digitorum attritu si excandeat, paleas ad se rapere dicitur, talibus merito congruit qui, a nullo suam fortitudinem vinci permittentes, ipsi potius fragiliores quousque in sui luminis ardorisque jura conjungunt. De quorum uno dicitur: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V) . Ardens videlicet [0198C] amore, lucens sermone. Lumen enim virtutum suarum internae charitatis oleo, ne deficiat, semper refovent. Et quod apud Nasamonas, quae est Aethiopiae provincia, nascitur, indicat eos sub ardenti fervore dilectionis, fama tamen obscura quasi nigranti cute sordere. Quartum smaragdus. Smaragdus nimiae viriditatis est, adeo ut herbas virentes, frondesque et gemmas superet omnes, inficiens circa se viriditate repercussum aerem, qui merito et viridi proficit oleo, quamvis natura imbuatur. Cujus genera plurima, sed nobiliores Scythici. Secundum locum tenent Bactriani. Tertium Aegyptii. Significat autem animas fide semper virentes, quae quo magis adversitate saeculi, quam frigora Scythiae designant, tentantur, [0198D] eo amplius haereditatem immarcescibilem et aeternam conservatam in coelis et mente concipere sperando, et in proximos satagunt spargere praedicando. Quae etiam calice Dominicae passionis, et internae pinguedine charitatis, quae per Spiritum sanctum datur, ad contemptum mundi proficiunt. His quoque ejusdem lapidis patria tellus pulcherrima ratione congruit. Tellus locuples, sed inhabitabilis. Nam cum auro et gemmis affluat, gryphes tenent universa, alites ferocissimi, vel potius ferae volantes. Sunt enim quadrupedes, et corpore quidem leonibus, capite vero et alis aquilis similes. Arimaspi cum his dimicant, qui uno oculo in fronte media feruntur insignes, ut accipiant hos lapides, mira cupiditate [0199A] et feris rapientibus, et Arimaspis custodientibus. Hanc enim terram virtutum thesauris abundantem, adierat Psalmista, cum dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV) , id est, a mundi illecebris animos elongando subtraxi. In hac contrarias sibi bestias offenderat, cum imprecans ait: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et contemptu (Psal. XXX) . In hac quoque gazas desiderabiles invenire se manifestat, cum admiratione delectabili secutus adjungeret, dicens: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te (Ibid.) , et caetera usque ad finem psalmi. Contra hujusmodi alites semen divini verbi nobis praeripere anhelantes, quique sanctorum invigilant simplici [0199B] per coeleste desiderium intentione, quasi uno oculo admirandi, ut gemmam fidei caeterarumque virtutum investigare et effodere queant. Quo enim quaeque virtus celsior est, eo pauciores habet cultores, gravioremque ab immundis spiritibus persecutionem tolerat, qui velut gryphes horrendi meritorum dejectione terrestres, sed superbae mentis altitudine volucres, divitias spirituales non sibi ad usum possidere, sed hominibus auferre indefesso labore decertant. Et quia tanta fidei sublimitas per Evangelium mundo innotuit, apte, propter quatuor Evangelii libros, quarto loco smaragdus ponitur. Quintum sardonyx. Hic ex onyche candorem, ex sardio ruborem trahens, ab utroque nomen sardonychis accepit. Sunt autem genera ejus plurima. [0199C] Alius enim terrae rubrae similitudinem tenet. Alius, quasi per humanum unguem sanguis eniteat, bicolor apparet. Alius tribus coloribus, subterius nigro, medio candido, superius minio, consistit. Cui comparantur homines, corporis passione rubicundi, spiritus puritate candidi, sed mentis sibimet humilitate despecti, cum apostolo protestantes: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed tamen interior renovatur de die in diem (II Cor. IV) . Et iterum: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum (I Cor. IV) . Itemque Psalmista: Quanquam in imagine Dei ambulet homo (Psal. XXXVIII) , id est, de virtute mentis, tamen vane conturbabitur (Ibid.) , id est, de infirmitate carnis. Quae quoniam et passio [0199D] in corporis infirmitate versatur: Qui enim occidunt corpus, animam non possunt occidere (Luc. XII) ; et humilitas de ejusdem corporis fragilitate descendit, cum dicitur: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII) . Recte sardonyx quinto fundamento inseritur, nam corpus nostrum quinque sensibus subsistere certum est. Sextum sardius. Sardius, qui ex integro sanguinei coloris est, martyrum gloriam significat, de qua dicitur: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV) . Merito sexto loco positus, cum Dominus noster et sexta aetate saeculi incarnatus, et sexta feria sit pro totius mundi salute crucifixus. Septimum chrysolithus. Chrysolithus lapis quasi aurum fulget, scintillas habens ardentes. Cujus specie [0200A] figurantur hi qui, intellectu supernae veraeque sapientiae fulgentes, verba exhortationis in proximos, vel etiam virtutum signa, quasi scintillas ignis, effundunt. Quorum, ut Arator ait: Mentibus instat amor, sermonibus aestuat ardor, quod quia solo spiritualis gratiae munere geritur, decentissime septimo fundamento chrysolithus inest. Septiformi enim saepe numero solet Spiritus sancti gratia figurari, de quo supra dicitur: Et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt (Apoc. I) . Cui sensui consonat etiam hoc quod ejusdem lapidis genus quoddam caerulei viridisque coloris invenitur. Unde et apud Hebraeos, a marini coloris similitudine tharsis appellatur. Viror quippe ad integritatem fidei, quae initium sapientiae dicitur, aqua vero tropice ad [0200B] Spiritum sanctum pertinet, Domino attestante qui ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII) . Octavum berillus. Berillus est quasi consideres aquam solis fulgore percussam, rubicundum ac decorum reddere colorem. Sed non fulget, nisi in sexangulam formam poliendo figuretur. Repercussus enim angulorum splendor illius acuitur. Significat autem homines ingenio quidem sagaces, sed amplius supernae gratiae lumine refulgentes. Nam quod aqua, sensus altitudinem designet, Salomon testis est, qui ait: Aqua profunda verba ex ore viri (Proverb. XVIII) . Sed non est perfecti fulgoris vel humana vel etiam [0200C] divina sapientia, nisi operum quoque et consummatio subnectatur. Nam senario saepenumero perfectio designatur actionis, maxime cum in hoc numero mundi hujus sit opus consummatum. Quodque tenentis manum adurere dicitur, procul dubio patet quia quisquis sancto viro conjungitur, ejus nimirum bonae conversationis igne recreatur. Nonum topazius. Topazius lapis quantum inventione rarus, tantum mercium quantitate pretiosus est. Qui duos habere fertur colores: unum auri purissimi, et alterum aetherea claritate relucentem. Pinguedo rosea, verecundaque puritas, vicinus lapidi chrysopraso magnitudine vel colore, quia maxime lampas cum solis splendore percutitur, omnium gemmarum superans pretiosissimas claritates, in [0200D] aspectum suum singulariter provocans oculorum cupidissimam voluptatem. Quem si polire velis, obscuras; si naturae propriae relinquas, irradiat. Hic regibus ipsis fertur esse mirabilis, ut inter divitias suas nihil se simile possidere cognoscant. Cujus pulcherrima naturae qualitas contemplativae vitae decori dignissime comparatur. Hanc enim reges sancti, quorum cor est in manu Dei, cunctis bonorum operum divitiis, universisque virtutum gemmis, merito praeferunt, in eam maxime purae suae mentis intuitum aciemque dirigentes, tanto ardentius coelestis vitae dulcedinem animo complectentes, quanto frequentius supernae gratiae fuerint splendore repercussi. Habent ergo sancti viri aureum colorem ex [0201A] internae flamma charitatis, habent et aethereum ex supernae contemplatione dulcedinis. Qui saepe praesentis saeculi turbine, velut attritu limae, vilescit. Non enim facile potest animus uno eodemque momento terrenis laboribus, aerumnis, curisque et doloribus, angi, et illa coelestis vitae gaudia, tranquillae mentis statu delectatus intueri; quin potius ingemiscendo proclamat: Turbatus est, inquiens, prae ira oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos (Psal. VI) . Quod vero in insula Thebaide, quae Topazion appellatur, unde et ipse nomen accepit, inveniri dicitur, dupliciter intelligendum est, quia et ille praecipue, id est, Aegyptiorum regiones, monachorum gregibus abundent, et quicunque Soli justitiae vicinus habitaverit, aetherei nimirum luminis fulgore [0201B] coloretur. Et pulchre sicut in octavo ordine activae vitae perfectio, sic in nono speculativae suavitatis gemma ponitur. Sive quia novem ordines angelorum, quorum vitam imitatur, in Scriptura sancta reperiantur, sive quia a perfectae beatitudinis denario uno tantum, ut ita dicam, gradu mortis abest. Cui summo desiderio propheta suspirans aiebat: Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion (Psal. CXVIII) , id est, super omnem probatae actionis claritatem, superque omnem, quae in hoc saeculo fieri potest, contemplativi gaudii sublimitatem, dulcissimo mandatorum tuorum delectabat amore. Quorum primum et maximum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, tota anima, tota virtute (Matth. XXII) , quod non nisi in illo coelestis regni culmine ad [0201C] integrum perfici posse certissimum est. Decimum chrysoprasus. Chrysoprasus est, viridis aureaeque commisturae, quoddam etiam purpureum jubar trahens, aureis intervenientibus guttis. Nascitur autem in India. Qui significat eos qui viriditatem aeternae patriae, perfectae charitatis fulgore promerentes, eam etiam caeteris purpurea martyrii sui luce patefaciunt. Qui, quando in eo quod praesentem vitam despiciunt, aeternam gloriam praeferunt, Domini in carne apparentis exempla sequuntur, jam velut in India, id est, prope solis ortum, meritorum suorum fulgorem ostendunt. Et quia velut Sol in regno Patris fulgere, regique suo, cui nunc compatiuntur, tunc conregnare desiderantes exspectant, jure in decimo loco sunt positi. Per denarium enim quo [0201D] Dominicae vineae cultores remunerantur, aeterni Regis percipienda imago figuratur, ubi quod in nono gradu non poterat, perfecta dilectione Dei et proximi per omnia Decalogus implebitur. Undecimum hyacinthus. Hyacinthus in Aethiopia reperitur, caeruleum colorem habens; optimus qui nec rarus est, nec densitate obtusus, sed ex utroque temperamento lucet, et purificatum suaviter florem trahit. Hic autem non rutilat aequaliter, sed cum facie coeli mutatur. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit. Indicat autem animas coelesti semper intentioni deditas, atque angelicae quodammodo, quantum mortalibus fas est, conversationi propinquantes. [0202A] Quibus omni custodia discretionis cor servare praecipitur, ne vel nimia sensus subtilitate callentes, altiora se quaerere et fortiora se scrutari audeant (Eccli. III) . Gloria enim Domini celare verbum, id est, caute de Deo vel homine Christo philosophari; vel rursum desidia torpente ad infirma fidei initia atque elementa exordii sermonum Dei relabantur. Quin potius via regia gradientes, a dexteris et a sinistris per arma justitiae tutati procedant (II Cor. VI) , aptaque temporis observantia cum coelo faciem mutantes, suis inspectatoribus dicant: Sive enim mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis (II Cor. V) . Quasi hyacinthus nubilo circumdatus, loquitur: Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris (II Cor. VI) . Et iterum: Nihil enim [0202B] judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II) . Et quasi in serena luce visus ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos (Ibid.) . Duodecimum amethistus. Amethistus purpureus est permisto violaceo colore, et quasi rosae nitore, quasdamque leniter flammulas fundens, sed et quiddam in purpura illius non ex toto igneum, sed quasi vinum rubens, apparet. Purpureus ergo decor coelestis regni habitum, roseus vero atque violaceus, humilem sanctorum verecundiam pretiosamque mortem designat. Quorum videlicet mens principaliter in summis erigitur, etiam cum exterius perpeti abjecta cernuntur, Dominici semper inter adversa memores promissi: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum (Luc. XII) . Quique [0202C] flammam charitatis non ad se tantum invicem, sed ad ipsos etiam persecutores spargentes, positis genibus implorant: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Atque inter calicem passionis bibendum, illius potius vini quod laetificat cor hominis jugi recordatione debriantur (Psal. CIII) , quod Dominus se novum cum discipulis suis in regno Patris bibiturum esse promisit (Matth. XXVI) . In jaspide ergo fidei viriditas. In sapphiro, spei coelestis altitudo. In chalcedonio flamma charitatis internae figuratur. In smaragdo autem ejusdem fidei fortis inter adversa confessio. In sardonyche, sanctorum inter virtutes humilitas. In sardio reverendus martyrum cruor exprimitur. In chrysolitho vero spiritualis inter miracula praedicatio. In berillo, praedicantium perfecta operatio. In [0202D] topazio, eorumdem ardens contemplatio monstratur. Porro in chrysopraso, beatorum martyrum opus pariter et praemium. In hyacintho, doctorum coelestis ad alta sublevatio, et, propter infirmos, humilis ad humana descensio. In amethysto, coelestis semper regni in humilium animo memoria designatur. Singulique lapides pretiosi, singulis sunt fundamentis deputati. Quia licet omnes perfecti, quibus civitas Dei nostri in monte sancto ejus ornatur atque fundatur, spiritualis gratiae sint luce fulgentes, alii tamen per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii genera linguarum, alteri fides in eodem Spiritu, etc. (I Cor. XII) . Cujus artifex et conditor Deus, qui est fundamentum fundamentorum, [0203A] et pro nobis etiam pontifex fieri dignatus est, ut proprii sanguinis hostia ejusdem moenia civitatis ablueret pariter atque dedicaret, omnia quaecunque habet Pater, propria possidet. Unde in pectore summi pontificis iidem lapides et ipsi patriarcharum nominibus inscripti jubebantur imponi, ut pulcherrimo mysterio pandatur, omnia spiritualia chrismata quae singuli quique sanctorum viritim et ex parte percipiebant, in mediatore Dei et hominum homine Jesu Christo pariter et perfecte fuisse completa. Haec de lapidibus pretiosis copiosius fortassis quam commaticum interpretandi genus decebat videor exposuisse. Necesse enim erat eorum naturas patriamque diligenter exponere, deinde sacramentum investigare solertius, sed et ordinem numerosque prosequi. [0203B] Quantum vero ad ipsam rei profunditatem pertinet, videor mihi perpauca, et haec breviter strictimque dixisse. Lectoremque supplex obsecro ut si recto me tramite viderit incessisse, agat Deo gratias. Sin vero secus quam volebam evenisse deprehenderit, errori meo veniam mecum a Domino deprecetur. Sed haec hactenus, videamus et reliqua. Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas. Omnis gloria capitis refertur ad corpus. Et sicut lux vera quae illuminat omnem hominem (Joan. I) , sanctis donavit lumen esse mundi, sic et ipse, cum sit margarita singularis, quam negotiator sapiens venditis omnibus emat (Matth. XIII) , suos nihilominus margaritarum fulgori comparat. Et platea civitatis aurum mundum, etc. Iisdem metallis [0203C] plateas componit, quibus civitatem jam dixerat adornatam; multi enim sunt etiam vitae latioris et inferioris, summis in Ecclesia cincti virtutibus, et puritate mentis et radio fulgent operis. Et templum non vidit in ea, etc. Quamvis, inquit, lapidibus civitatem dixerim exstructam, non in aedificio tamen materiali significavi requiem esse sanctorum, quorum ipse Deus unica domus et lux et requies est. Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea.Quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo aeterno sole deducitur per mundi tenebras. Nam claritas Dei illuminabit eam. Ipso enim lumine fruemur in patria, quo nunc regimur gradientes in via. Eodem in formati inter bona malaque discernimus, [0203D] quo tunc beatificati, sola quae bona sunt cernemus. Et ambulabunt gentes per lumen ejus. Significat quod idem ipse Agnus nunc sit peregrinantibus via, qui tunc civibus vita. Et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam. Reges hic spirituales dicit, qui cunctas virtutum suarum divitias Ecclesiae conferant laudibus. Et portae ejus non claudentur per diem, nox enim non erit illic. Lumen Agni perpetuum, imo ipsum pro lumine sempiterno in illa civitate, sublato noctis tempore, memorat futurum. Quod autem portae non claudentur, plenissimae securitatis indicium est. Non enim ibi jam dicitur: Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXVI) , sed potius: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV) . [0204A] Et afferent gloriam et honorem gentium in eam. Eo quod ex omnibus gentibus sit congreganda. Nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, etc. Illius temporis describit Ecclesiam, quando, jam malis de medio segregatis, soli cum Christo boni regnabunt. Sed et nunc omnis immundus et mendax non est in Ecclesia, nec videt lumen civitatis Dei qui eam odit, quia tenebrae excaecaverunt oculos ejus. CAPUT XXII. Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, etc. In fluvio vitae civitatis medio meante non adhuc celebratio indicitur baptismi, sed fructus jam illius revelatur sacramenti. Modo enim Ecclesia seminat in Spiritu, ut tunc de Spiritu metat vitam aeternam (Galat. VI) . Et ex utraque parte fluminis lignum vitae. Lignum [0204B] vitae circa fontem vitae cernitur. Quod sive gloriam sanctae crucis, sive Dominum Christum interpretaris, jam et ante baptisma revelatum in Veteri Testamento, et nunc, baptismatis clarescente mysterio, coelesti fructu sanctos imbuit. Non enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV) . Idem quippe lignum, quod Joannes in aurea Jerusalem, Moyses in paradiso florere descripserunt, Salomon dixit lignum vitae esse amplectentibus eam. Hunc fluvium puto Jordanem figurasse, ultra quem Moyses populis monita salutis, et intra quem terram repromissionis Jesus aperuit. Afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum. In duodecim mensibus omne tempus insinuat vitae, scilicet illius ubi dicitur: Et [0204C] anni tui non deficient (Psal. CI) . Et iterum: Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isai. LXVI) . Ubi praesens Domini vultus, aeterna sanitas, aeternus vitae cibus est. Potest et simpliciter intelligi quod per doctrinam duodecim apostolorum crux Christi fructificet. Et folia ligni ad sanitatem gentium. Si fructus merces beatae immortalitatis accipitur, recte folia perpetuus intelligitur cantus, quod in sanitatem cadat felici jam sorte canentibus. Ibi enim gentium curatio vera, redemptio plena, felicitas sempiterna. Et videbunt faciem ejus. Praemium fidei nobis visio Dei servatur, quod summum esse bonum Philippus intelligens ait: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV) . Sollicite enim fuerat commendandum [0204D] hoc sanctos visuros et habituros specie, quod credunt viventes ex fide. Et nomen ejus in frontibus eorum. Confessio nominis sancti nunc inter hostes servata, tunc victores in patria glorificat. Et nox ultra non erit, etc. Non ibi fragilitas corporum, vel quiete noctis, vel ignis eget lumine, quando erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV) , qui est lux vera (Joan. I) , et requies aeterna sanctorum. Quae si ad allegoriam verba referas, non ibi prophetarum exhortatio, non legis est praedicatio necessaria, quae nunc lucerna dicitur esse in obscuro loco, quoniam in Dei contemplatione rebus expletis tenetur perfecta promissio. Et dixit mihi: Haec verba fidelissima et vera sunt [0205A] Non de Joannis diffidentia dubitabat, sed veram visionem omni Ecclesiae, in qua et parvulos futuros noverat, commendabat. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum. Ne dubites, inquit, de persona monentis. Deus enim ipse qui spiritus prophetarum coelesti solet imbuere visione, haec me tibi misit praemonstrare futura. Ostendere servis tuis quae oportet fieri cito. Docuit se, ut dixi, omnium generaliter utilia prospexisse. Beatus qui servat verba prophetiae libri hujus, etc. Subauditur, beatus sum. Sic enim beatus Dionysius Alexandrinus antistes hos versiculos connectit, dum quibusdam haeresibus ex hujus libelli occasione surgentibus et errorem redargueret, et ejusdem prophetiae sensum ab omni nubilo carnalis intelligentiae [0205B] purgatum ad aeterna et coelestia promissa transferret. Cecidi ut adorarem ante pedes angeli, etc. Aut semel factum iteravit, quod cohibitus non est ausus repetere, aut magno visionum stupore perculsus, adorare se voluisse iterum confitetur. Conservus tuus sum, etc. Nota quoties et Joannem prophetam et hunc librum prophetiam nominet; nam multa huic cum prophetis concordia, nec in sensibus tantum, sed et in verbis. Quot enim hic Isaiae, quot Zachariae, aliorumque prophetarum versus invenies! Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, etc. Futuro propinquante judicio manifestari oportuit divina praecepta, judicia, atque promissa, quorum observatione praemium mites acquirant, neglectis poenam contumaces incurrant. [0205C] Qui nocet, noceat adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Occulta hic Dei judicia, sed justa demonstrat, quibus mali homines in pejus proficere permittuntur, id est, pervenire ad summam nequitiam, ut possit justum invenire judicium. Huic illud simile est: Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Matth. XII) . Ego sum A et W, etc. In A Verbi divinitatem, et in W susceptam humanitatem designat. Principium sine termino, quod crebra in hoc libro repetitione firmatur, sive propter unius Christi divinitatem et humanitatem saepe insinuandam, sive ut unius naturae tota Trinitas intimetur, quae per prophetam dicit: Ante me [0205D] non est formatus Deus, et post me non erit (Isai. XLIII) . Ut sit potestas eorum in ligno vitae. Dignum praemium stolis candidis, id est, vitae immaculatae promittit, videlicet ut Domini aspectu, qui est vita aeterna, potiatur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V) . Et per portas intrent in civitatem. Qui Domini servant mandata dicentis: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet (Joan. X) ; illa utique pascua quae et [0206A] hic promittuntur, id est, ligni vitae, hi procul dubio per portas intrant in Ecclesiam. Portas scilicet justitiae, quas sibi Psalmista postulat aperiri (Psal. CXVII) . Qui autem aliunde tentat ascendere, ille fur est et latro (Joan. X) ; de quibus et hic subditur: Foris autem canes, et venefici, et impudici, etc. Cuncta enim rabies improborum et nunc intrinsecus Ecclesiam tentat, sed cum intraverit pater familias, et, sanctis secum ad nuptias intrantibus, clauserit ostium, tunc incipient foris stare et pulsare ostium (Luc. XIII.) Ego sum radix et genus David. Geminam hic personae suae naturam expressit, quod idem factor sit David secundum divinitatem, qui factus est ex semine David secundum carnem. Quam Dominus quaestionem Judaeis in Evangelio proponit, quomodo videlicet [0206B] Christus filius sit David, cum eum David in Spiritu suum Dominum vocet? (Matth. XXII) . Stella splendida et matutina. Qui post noctem passionis unius apparendo lumen resurrectionis et vitae verbis et exemplo saeculis ostendit. De quo ad beatum Job dicitur: Nunquid producis luciferum in tempore suo? (Job. XXXVIII.) Et sponsus et sponsa dicunt: Veni. Caput et corpus Ecclesiae, singula membra cohortantur ad fidem. Ei qui audit, dicat: Veni. Quisquis internum in mente fidei vel charitatis lumen percepit, ad hoc et alios convocet. Qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Sic liberum convenitur arbitrium dicendo: Qui vult accipiat, ut confestim gratia praedicetur in eo quod sequitur: [0206C] Aquam vitae gratis. Nullis utique meritis praecedentibus. Et ipsum enim velle, Dei donum est. Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Haec propter falsatores dixit, non propter eos qui simpliciter quod sentiunt, dicunt, in nullo prophetia mutilata. Dicit qui testimonium perhibet istorum: Etiam, venio cito. Idem Christus testimonium perhibet, qui se Ecclesiae venturum annuntiat. Cui more Cantici canticorum Ecclesia devote respondet: Amen, veni, Domine Jesu Christe. Quae quotidie clamat orans: Adveniat regnum tuum (Matth. VI) . Et in psalmo: Psallam et intelligam in via immaculata, quando venies ad me (Psal. C) . Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis, Amen. Eant Pelagiani, et sua virtute fidentes, Domini se gratia privent. Apostolo autem Paulo praesidium quaerente ac dicente: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Rom. VII.) Respondeat Joannes nominis sui memor, et dicat: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Ibid.) . Et ne sibi Donatistae de singulari Dei munere blandiantur, audiant quod cum gratiam Dei quasi vale ultimum commendaret, adjecit, Cum omnibus vobis. Amen.