S. BEDAE VENERABILIS, DOCTORIS ECCLESIAE, DE MULIERE FORTI LIBELLUS. ALEPH. Mulierem fortem quis inueniet? Procul, et de ultimis finibus pretium eius. Mulier fortis Ecclesia catholica uocatur. Mulier uidelicet, quia spirituales Deo filios ex aqua et Spiritu sancto gignere consueuit. Fortis, quia cuncta saeculi, aduersa simul et prospera, pro Conditoris sui fide contemnit. Quoniam ipse in carne apparens infirmam quidem inuenit, sed inuentione sua, hoc est pia uisitatione sua, fortem reddidit. Unde post eius redemptionem ad coelos rediens, supernis ciuibus gaudens aiebat: Congratulamini mihi, quia inueni ouem quae perierat (Luc. XV, 6). Videns ergo Salomon genus humanum innumeris implicatum erroribus, quodque ad eius saluationem nullus patriarcha, nullus propheta, nullus omnino electorum, praeter solum Mediatorem Dei et hominum sufficeret, ait: Mulierem fortem quis inueniet? Procul, et de ultimis finibus pretium eius. Ac si aperte futuram Domini gratiam admirando protestetur, Quis tantae uirtutis, quis talis est meriti, qui de tot incredulis ac scelestis mundi nationibus unam sibi electorum Ecclesiam congreget, quam sua gratia fortem atque insuperabilem aduersantibus cunctis efficiat? Non hic certe nostri similis, non nostro est tempore uenturus; sed in fine saeculorum est de coelo Deus homo descensurus, qui nos sua passione a morte redimat. Hoc est enim quod ait, Procul, et de ultimis finibus pretium eius. Procul, uidelicet statu temporis, quod a diebus Salomonis usque ad partum Virginis intereat: de ultimis autem finibus, quia a summo coelo egressio eius (Psalm. XVIII, 7), qui non aliud pro nostra redemptione pretium quam seipsum obtulit. Unde Apostolus, Qui dilexit nos, inquit, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suauitatis (Ephes. V, 2). Quamuis et ita recte possit intelligi pretium sanctae Ecclesiae procul positum fuisse, quando incarnatio Verbi Dei, conuersatio inter homines, passio ac resurrectio longe a nostrae esset naturae conditione discreta; quoniam uidelicet ille, et quando uoluit, et qua uoluit matre natus est, et sine peccato uixit in mundo: et quando uoluit, et qua uoluit morte discessit ex mundo, tempusque resurrectionis et ascensionis suae in potestate habuit, et caetera huiusmodi, in quibus tam procul a nobis quam coelum a terra. Quia uero Ecclesiam, quam redimit Dominus, non solum uerbum salutis suscipere, sed et constanter pro illo certare, et hoc ipsum per mundum praedicare donauit, merito subditur. BETH. Confidit in ea cor uiri sui, quia spoliis non indigebit. Virum sanctae Ecclesiae, Dominum ac Redemptorem eius, quod etiam pretium eius fieri dignatus est, dicit. Unde et Apostolus credentibus ait, Despondi uos uni uiro, uirginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Quod ergo dicit, Confidit in ea cor uiri sui, ab humana nimirum consuetudine tractum est. Sicut omnis qui fortem fidelemque et castam habet coniugem, confidit in ea certissime, quia nil contra suam uoluntatem agere, nulla adultera saltem cogitatione possit attaminari, cuncta pro suo amore et aduersa libenter toleret, et quoscunque ualet, ad suam amicitiam conuertere, desiderat: sic nimirum Dominus et Redemptor noster in Ecclesia confidit. Nouit enim Spiritum gratiae, quem dedit; nouit uirtutem charitatis, quam in eius praecordiis infudit. Ideoque non dubitat eam a sua non solum fidei integritate nequaquam posse corrumpi, sed etiam perseueranter insistere, ut plures ad eiusdem fidei congreget unitatem: hoc est enim quod sequitur, Et spoliis non indigebit. Spoliat enim Ecclesia diabolum, cum per praedicatores suos, eos quos ipse deceperat ad ueritatis reuocat iter. Et bene dicitur, Spoliis non indigebit, quia nunquam cessabit Ecclesia liberatas a diabolica fraude animas Christi fidei restituere, donec completo mundi cursu, suorum quoque praefinita compleatur summa membrorum. Verum quia quidquid boni sancta Ecclesia uel anima quaeque fidelis agit, hoc desuper accipit, recte subditur: GIMEL. Reddet ei bonum, et non malum omnibus diebus uitae suae. Reddet quippe anima Christo bonum, cum perceptis ab eo uitae muneribus recte uiuendo respondet, cum ea quae ipsa scire uel facere ab ipso adiuta potuit, etiam aliis intimare satagit. Bene autem cum dixisset, Reddet ei bonum, protinus addidit, et non malum; quia sunt profecto qui acceptis a Domino bonis, mala rependunt: uel fidei mysteria quae perceperunt haeretica faece foedando; uel fidem quam professione seruant, prauis operibus blasphemando; uel mores bonos, quibus cum fide recta deseruiunt, per colloquia mala corrumpendo. Sed nec illi bona, qui acceperunt, Domino reddunt, qui non in his quae bene inchoant, usque ad finem uitae praesentis persistere curant. Unde merito cum dixisset, Reddet ei bonum, et non malum, ut perseuerantiam boni necessariam demonstraret, addidit: Omnibus diebus uitae suae. Cui simile est illud euangelicum, Seruiamus illi in sanctitate et iustitia, coram illo, omnibus diebus nostris (Luc. I, 74-75). Quibus sane operibus, quibus iustitiae uel sanctitatis fructibus potissimum sit insistendum, ei qui bonum quod et accepit a Domino, gratis rependere satagit, subsequenter insinuatur, cum dicitur: DALETH. Quaesiuit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum. Huius principium uersiculi fortis mulier, hoc est sancta Ecclesia, et iuxta litteram accipere et obseruare consueuit; iuxta illud propheticum, Cum uideris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris (Isa. LVIII, 7). Operatur autem, non superuacuo et caeco labore, sed eo utique consilio, ut ab ipso suo uiro, Domino uidelicet Christo, in iudicio mereatur audire, Nudus fui, et operuistis me (Matth. XXV, 43): et, quandiu fecistis uni de his minoribus meis, mihi fecistis (Ibid. 45). Operatur autem consilio manuum suarum, hoc est earum personarum per quas eleemosynam pauperibus tribuit; in quorum opere deuoto illo saluberrimo utitur consilio, ut cum dispergit et dat pauperibus, non ipsa ab hominibus laudetur ad tempus, sed iustitia eius manet in saeculum saeculi (II Cor. IX, 9), cornu eius exaltabitur in gloria (Psalm. CXI, 9). Possunt autem mystice in lana, quae ouinus est habitus, omnia pietatis et simplicitatis opera, quae proximis impendimus, accipi. Potest in lino quod ex terra uirens oritur, sed longo ac multiplici exercitio amittit humorem natiuum, atque ad gratiam noui candoris peruenit, castigatio nostrae carnis intimari: cui dum ingenitas uitiorum sordes per continentiam excoquimus, dignam profecto eam qua Christum induamus, efficimus; iuxta illud Apostoli: Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Quaerit ergo mulier fortis lanam et linum, et operatur consilio manuum suarum, cum Ecclesia sancta sollicite perquirit, quibus se pietatis fructibus exerceat, quomodo se a carnalibus emundet illecebris: et hoc utrumque consilio prudentissimo, hoc est supernae solummodo retributionis facit intuitu, cuius retributionis sequens quoque uersiculus apertius meminit, dum subditur: HE. Facta est quasi nauis institoris de longe portans panem suum. Institorem negotiatorem dicit, qui pro eo sic uocatur ab antiquis, quod acquirendis multiplicandisque mercibus sedulus insistat. Facta est ergo fortis mulier quasi nauis institoris, quia sicut nauis institoris, onusta mercimoniis quae in sua patria magis abundant, porro per mare petit peregrina, ut illic uenditis quae attulit, cariora domum reportet; sic nimirum sancta Ecclesia, sic anima quaeque perfecta uirtutum diuitiis gaudet onustari, quibus maiora diuinae gratiae dona mercetur. Optimum est namque commercium, cum bona quae ualemus operantes, primo hanc a Domino mercedem recipimus, ut ad maiora semper agenda proficiamus, dehinc ut uitam percipiamus aeternam. Facta est ergo anima quasi nauis institoris, quae transiit desiderio fluctus saeculi praesentis, sola quae se in coelis accipere sperat aeterna gaudia meditatur, et pro his abundantius adipiscendis, quidquid ualet, instanter agere, quidquid aduersum occurrit, fortiter superare contendit. De qua recte dicitur quia de longe portat panem suum, quia in cunctis quae temporaliter bona agit, aeternam solummodo retributionem exspectat, solam uiui panis saturitatem desiderat, eius nimirum qui suis auditoribus pie potenterque promittit, Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos (Matth. XI, 5). At contra in proximo panem suum recipit, et non hunc de longe trans maria portat, qui in quod iuste uiuere uidetur humani tantum fauoris praemia expetit, neque ullo uitae permanentis intuitu ea quae in imis labuntur exsuperare et calcare satagit; de qualibus ipse terribiliter intonat, Amen dico uobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 5). VAV. Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Sicut totus labentis saeculi cursus perenni diei ac noctis alternatione uariatur, et dies quidem ad operandum, nox ad quiescendum naturaliter condita est; sic totum praesentis Ecclesiae tempus gemino quodam quietis et operis statu discernitur. Quasi enim nocte quiescit, cum aliqui fidelium eius intermissa ad tempus sollicitudine externa sibimet uacare, seque ipsos spiritualiter incipiunt curare, uel lectionibus uidelicet sacris, uel orationibus ac lacrymis sese, uel aliis huiusmodi studiis secretius exercendo. Surgit autem de nocte, cum in eisdem suis fidelibus ad agendam etiam proximorum curam se sollicita accingit. Quod fraternae administrationis opus duobus modis exercere consueuit: quia et eos qui foris errabant ad fidei gratiam conuocat; et illos qui fidei sacramentis iam sunt imbuti, ut bonis operibus amplius insistant, excitare non desinit. Unde bene dicitur, Deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Dat namque praedam domesticis suis, cum eos quos antiquo hosti docendo eripere potuit, societati illorum qui in fide praecessere ponit. Dat et ancillis cibaria, cum humiles quosque et debito amore sua iussa seruantes, ne sub pio amore lassescant, supernae mercedis memoratione reficit. ZAIN. Considerauit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantauit uineam. Agrum dicit possessionem supernae haereditatis; de qua benedicens filium suum patriarcha dicit, Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. XXVII). Odor quippe sanctorum est sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus, quia tota mentis intentione contuentur quae sit plenitudo benedictionis in patria regni coelestis. Considerauit ergo Ecclesia agrum, et emit eum, quia studiose didicit quae sint gaudia uitae perennis, et pro eorum perceptione quidquid potuit, laborare contendit. Quae etiam de fructu manuum suarum plantauit uineam, quia de fructiferis fidelium suorum factis siue uerbis, Scripturam sanctam condidit, per quam mentes audientium in fide et dilectione debriaret sui Redemptoris. Nec ab re est, si uineae nomine ipsam Ecclesiam, quae per mulierem fortem est designata, sentiamus esse figuratam, et eos esse propagines uineae, qui sunt filii mulieris. Mulier autem uineam plantauit, cum Ecclesia primitiua latius per orbem missis praedicatoribus fidei semina dispersit. Considerauit namque agrum cum orbem uniuersum uitiorum spinetis horrentem, cultura spiritali opus habere perspexit; emit uero eum, cum missis ubique doctoribus talentum uerbi audientibus contulit, ut eos credentes felicissimo Christi mancipatui subderet. Plantauit autem in eodem agro uineam, cum in nouis credentium populis Ecclesiam plenam euangelicae ueritatis institutione firmauit. Quam quidem uineam de fructu manuum suarum plantauit, quia non solum uerbo instituebant apostoli Apostolorumque successores populos quos erudiebant, uerum etiam testimonium bonae operationis miraculorum quoque signa uerbis doctrinae iungebant. Sed et usque hodie, imo usque in finem saeculi mulier fortis considerat agrum, et emit eum, ac de fructu manuum suarum plantat uineam; quia sancta Ecclesia semper sollicita perquirit quos ad fidem conuertere possit; et quoscunque dociles inuenerit, hos data uerbi pecunia in seruitium Christi emit, atque in eis uineam Christi plantare, uel potius eos uineam Christi facere satagit; et quia quisquis alterum docere desiderat, primo ipse et a malis abstinere, et bonis se debet actibus exercere, recte subiungitur. CHETH Accinxit fortitudine lumbos suos, et roborauit brachium suum. Accinxit ergo Ecclesia lumbos suos fortitudine, cum supernorum desideriis intenta carnalibus illecebris succumbere despexit; roborauit brachium suum, cum se ad agenda uirtutum opera praeparauit. Et bene primo lumbos fortitudine accingere, ac postmodum roborare brachium dicitur, quia nimirum actio boni operis acceptabilis esse Deo minime ualet, si non fluxam luxuriem quis prius a carne simul et mente restringat. Unde propheta, Quiescite, inquit, agere peruerse, discite bene facere (Isa. I, 16): et Dominus ipse, Sint lumbi uestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). Lumbi uidelicet praecincti, ne luxuriae subdamini; lucernae uero ardentes, ut bonis fulgeatis operibus. TETH. Gustauit et uidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. Quod ait, negotiatio eius, agri utique illius significat, de quo supra ait, Considerauit agrum, et emit eum. Gustauit igitur Ecclesia sancta, gustauit anima quaeque perfecta; id est, intimo mentis desiderio cognouit quia bona est negotiatio uitae immarcescibilis, quam, relictis illecebris temporalibus, aeternam mercemur in coelis. Gustauit autem, id est, aperte didicit quia bonum est per instantiam praedicandi, quoscunque ualet ad uiam ueritatis adducere; atque ideo nullis tribulationum tenebris, nec ipsa morte potest lucerna deuotionis eius exstingui. Eorum namque lucerna nocte exstinguitur, quamuis in die uideatur ardere, qui sicut Dominus ait: Ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Sed et illorum nocte media exstinguitur lucerna, qui ueniente iudice oleum charitatis in uasis praecordiorum suorum non habuisse probantur, dum perdito falsarum rumore uirtutum, uera tenebrosorum luunt tormenta factorum. Quod si noctem hoc loco uolumus accipere, iuxta hoc quod supra dicitur, Et de nocte surrexit, id est, ad operandum se post quietem praeparauit, aperte dicitur quod lucerna sanctae Ecclesiae non exstinguatur in nocte, quia et cum a negotio quiescit actionis, uacat liberius luci supernae contemplationis; cumque a publicis cessat operibus, curat se ardentius uel auditui sanctae lectionis, uel laudibus mancipare diuinis: iuxta exemplum uidelicet muliebris industriae, quae non solum interdiu necessariis solet instare laboribus, sed et noctu saepius accenso lumine lucernae, parilem rei familiaris agere curam. IOD. Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum. Fortia dicit perfecta in Christi charitate opera, quibus se gaudens Ecclesia certa supernae retributionis exspectatione subdit. Verbi gratia: Audistis quia dictum est, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem uobis dico, Diligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, etc. (Matth. V, 43, 44), et de uirginitate seruanda, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); et de contemnendis diuitiis, Si uis, inquit, perfectus esse, uade, uende quae habes, et da pauperibus, etc. (Ibid. 21). Nam populus synagogae, cui dictum est: Si uolueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis (Isa. I, 19), tanto infirmior erat in opere iustitiae, quanto minus ipse perpetuae remunerationis erectus. At Ecclesia quae audiuit a Domino, Poenitentiam agite, appropinquauit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17), merito pro huius perceptione dura quaeque longanimiter suffert. Unde rursus de eius fortitudine dicit, Regnum coelorum uim patitur, et uiolenti rapiunt illud (Matth. XI, 12). Et, Digiti, inquit, eius, apprehenderunt fusum. Solent feminae mentes fusum in dextera, colum tenere in sinistra. In colo enim lana inuoluta est, quae filo ducenda, et nenda transeat in fusum. Saepe autem in Scripturis dextera uitam perpetuam, laeua praesentia Dei dona significat: opulentiam uidelicet rerum, pacem temporum, sospitatem corporum, scientiam quoque Scripturarum et coelestium perceptionem sacramentorum. Haec et huiusmodi bona cum Domino largiente percipimus, quasi lanam colo inuolutam in laeua gestamus; at cum in ea pro amore coelestium salubriter nos exercere incipimus, iam lanam Agni immaculati de colo in fusum, de laeua in dexteram traiicimus; quia de bonis nostri Redemptoris, de exemplis operum eius, stolam nobis gloriae coelestis, ac uestem charitatis nuptialem facimus. Digitis namque apprehendere fusum, ipsam intentionem discretionis qua quisque operatur, insinuat, ea nimirum ratione, quia nulla corporis nostri membra pluribus sunt distincta articulis ac flexibus quam digiti. Quicunque ergo ueraciter dicere cum Apostolo potest, Nostra autem conuersatio in coelis est (Philip. III, 20), unde etiam Saluatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum: huius profecto digiti dextri apprehenderunt fusum, quia discretione sedula pro aeternis bonis laborare didicit; et bene dicitur, Apprehenderunt ut uiuacius commendetur quanto studio, quanta festinatione huius uitae incerta pro certis apud Dominum praemiis agere debeamus. Quid autem mulier fortis, id est, Ecclesia sancta, uel anima quaeque perfecta, per fusum intellectualem sit operata, subsequenter aperitur: CAPH. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Quod et de operibus eleemosynarum quae generaliter fiunt in pauperes accipi potest, sed melius de uerbo Dei quod indumentum salutis animabus confert, intelligitur; de quo beatus Iob gloriatur dicens, Iustitia indutus sum, et uestiui me, sicut uestimento et diademate, iudicio meo (Iob XXIX, 14). Aperuit autem Ecclesia manum inopi, cum mysteria fidei ignorantibus per operarios ueritatis reuelauit. Palmas extendit ad pauperem, cum longe lateque praedicatores ad imbuendas aeternae salutis indigas nationes dispersit. LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus niuis: omnes domestici eius uestiti duplicibus. Frigora niuis corda sunt reproborum, perfidiae suae torpore rigentia, de quibus ait Dominus, Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXV, 12). Quae illa utique niue pessime deprimuntur, quae ob primae superbiae meritum de coelo corruens in profunda tenebrarum, nihilominus se uelut angelum lucis adhuc stultis ostentare praesumit, habitumque meritorum suorum candore, niueo similem fraudium suarum nesciis praefert. Quod quidem Domini et angelorum eius est proprium, in habitu niueo claritatem suae designare uirtutis. Non timebit autem Ecclesia domui suae a frigoribus niuis memoratae, quia Domino pollicente credit quod portae inferi non praeualebunt aduersus eam (Matth. XVI, 18). Omnes domestici eius uestiti duplicibus: et sapientia uidelicet ad refellendas haereticas falsorum fratrum doctrinas, et patientia ad tolerandas apertorum hostium pugnas. Vel certe uestiti sunt duplicibus, quia promissionem habent uitae quae nunc est et futurae. Nunc in peregrinatione temporali diuino auxilio ne deficiant adiuti, tunc in patriae perpetis habitatione, diuinae gratia uisionis, ut felices semper uiuant alleuati. Item domestici eius induti ueste sunt duplici: una operis, altera mentis fidei, habentes factorum uelamina, et sacramentis uidelicet sui Redemptoris imbuti, et formati exemplis. Sic enim fit illud Apostoli, Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Possunt autem frigora niuis etiam tormenta aeterna intelligi, quae igne et frigore mista esse legimus, cum dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12). Fletum quippe oculis ignis et fumus, stridorem uero dentibus solet frigus gignere; unde et beatus Iob de poenis reproborum loquens aeternis, Ad calorem, inquit, nimium transibunt ab aquis niuium (Iob XXIV, 19). Sed ab his Ecclesia domui suae non timebit, quia quicunque pereunt, ad domum non pertinebant, nec ueste ipsius spirituali erant induti, tametsi mysteriis eius ad tempus uidebantur instituti. Denique legimus in Euangeliis eiectum de domo conuiuii illius hominem, qui uestibus operum immundis hanc intrare praesumpserat, et in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12), esse proiectum. Merito itaque in frigora poenae religatum, quia indumentum pietatis habere neglexerat. MEM. Stragulatam uestem fecit sibi, byssus et purpura indumentum eius. Stragulata uestis, quae uariante textura solet firmissima confici, fortia Ecclesiae opera, et diuersa uirtutum eius ornamenta significat. De quibus Propheta in summi regis, uiri uidelicet illius laude cecinit, Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietate (Psalm. XLIV, 10). Byssus quoque et purpura indumentum eius. Byssus in castitate purae conuersationis, purpura in effusione pretiosi sanguinis. Byssus namque candidi coloris est, purpureus color et de sanguine animantis quod purpura uocatur, conficitur, et ipse sanguinis habet speciem; unde pulchre dictum est a Patribus quia sancta Ecclesia electorum floribus uernans, habet in pace lilia, in bello rosas. Item quia byssus de terra uirens oritur, sed per exercitationes longas ac multiuarias, amisso humore ac uirore natiuo ad decorem candidae uestis perducitur; purpura autem regalis est habitus. Bysso induitur Ecclesia, cum castigant corpora sua electi, et seruituti subiiciunt; purpura autem cum eamdem continentiam non ob fauorem uulgi, sed pro acquirenda beatitudine regni perennis exercent. Sic uirtutum habitus in praesenti quidem nescientibus uidetur contemptibilis, sed in futuro qualis fuerit, manifeste apparebit. Unde pulchre in Apocalypsi Ioannis sanctorum se uocem audisse refert, dicentium: Gaudeamus et exsultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptiae Agni: et uxor eius praeparauit se, et datum est ei ut cooperiat se byssino splendenti (Apoc. XIX, 7). Byssinum enim iustificationes sanctorum sunt. NUN. Nobilis in portis uir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. Vir sanctae Ecclesiae, uir cuiusque animae Dominus est: qui uidebatur ignobilis, cum ante tribunal praesidis staret iudicandus, cum probra, sputa, flagella, et ipsam crucis mortem susciperet; sed nobilis apparebit, cum uenerit iudicaturus orbem in aequitate, et omnes angeli eius cum eo. Tunc sedebit, inquit, in sede maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, etc. (Matth. XXV, 31, 32). Nobilis, inquit, in portis uir eius, quia ueteres in portis sedere ad iudicandum solebant, ut uenientes ad ciuitatem aliunde paratum continuo responsum iudicantis acciperent, et ne rusticos uel pastores insolita urbis aedificia stupefacerent, nec rursum pacem urbis intrinsecus frequens litigantium controuersia foedaret. Nobilis ergo erit Dominus in portis ciuitatis, quia qui etiam nunc contemnendus putatur a multis, ubi saeculi finis aduenerit, ubi ingressum patriae coelestis aperuerit electis, iam cunctis parebit sublimis. Sedebit autem cum senatoribus terrae. Amen dico uobis, quod uos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). SAMECH. Sindonem fecit et uendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. In linteo sindonis subtilis intextio signatur sanctae praedicationis, qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium spe superna refouetur. Unde et Petro animalia in linteo monstrantur, quia peccatorum animae misericorditer aggregatae, in blanda fidei quiete continentur. Hanc ergo sindonem Ecclesia fecit et uendidit, quia fidem quam credendo texuerat, loquendo dedit, et ab infidelibus uitam rectae conuersationis accepit. Quae et Chananaeo cingulum tradidit, quia per uigorem demonstratae iustitiae fluxa opera gentilitatis exstinxit; ut hoc quod praecipitur uiuendo teneatur, Sint lumbi uestri praecincti (Luc. XII, 35). Bene enim nomine Chanaan, qui et gentilitatis populum procreauit, et interpretatur commutatus, conuersa ad fidem gentilitas designatur, quae felicissima commutatione a uitiis ad uirtutes, a diabolo ad Christum migrauit. Unde in eius laudem psalmus quadragesimus quartus scribitur, cuius titulus est, In finem pro his qui commutabuntur filiis Core, canticum pro dilecto. Filii autem Core filii Caluariae interpretantur, qui sunt filii dominicae crucis, dicentes: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Gal. VI, 14). Quomodo autem commutentur sequentia eiusdem Psalmi docent, ubi dilectus ipse, id est Dominus, Ecclesiae dicit: Audi filia, et uide, et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum, et domum patris tui (Psalm. XLIV, 11). Commutari namque illam desiderat, quam ut filiam habere ualeat, domum patris prioris, id est hostis antiqui, iubet obliuisci. AIN. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo. Fortitudo ad tolerandam peruersorum improbitatem, decor ad exercendam uirtutum gloriam. Decor, quia operatur iustitiam; fortitudo, quia patitur, persecutionem propter iustitiam: et ideo ridebit in die nouissimo, id est, gaudebit in retributionem regni coelestis, quod dolebat in certamine uitae praesentis. Mos etenim Scripturae est pro gaudio risum ponere, sicut Dominus ait, Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 21); et beatus Iob, Os autem ueracium replebitur risu (Iob VIII, 21). Similem sane huic sententiam Propheta de Domino ac Saluatore, huius fortissimae mulieris posuit dicens: Dominus regnauit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem (Psalm. XCII, 1). Cum enim praedicaret Euangelium regni, aliis placebat: alii bene loquebantur, alii detrahebant, lacerabant, mordebant, conuiciabantur. Ad eos ergo quibus placebat, decorem induit; ad eos quibus displicebat, fortitudinem. Imitare ergo et tu Dominum tuum, ut possis esse uestis ipsius. Esto cum decore ad eos quibus placent bona opera tua; esto fortis aduersus detractores. PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. Ad hoc tantum loquens os aperuit, ut sapientiam doceret, iuxta illud Apostoli, Omnis sermo malus ex ore uestro non procedat (Ephes. IV, 29); sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Vel certe os cordis aperuit ad discendam ab ipsa interius sapientia ueritatem, quam alios foris doceret. Utrique autem sensui, quia utrumque facit Ecclesia, concinit aperte quod sequitur, Et lex clementiae in lingua eius; illa uidelicet, ut non statim more legis Mosaicae peccantes puniret, sed misericorditer ad poenitentiae remedia uocaret. Cuius exemplum clementiae ab ipso Deo et Saluatore nostro manifeste percepit, cum oblata ei peccatrice muliere, Si quis, inquit, sine peccato est, primus in illam lapidem mittat (Ioan. VIII, 7); et sic eam a crimine quod patrarat, sub conditione amplius non peccandi, miseratus absoluit. ZADIC. Considerauit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Semitas domus suae considerat, quia cunctas suae scientiae cogitationes subtiliter inuestigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo percepit, ante aeterni iudicis oculos exhibendo operibus ostendit. Item domus mulieris habitatio est patriae coelestis; semitae domus illius praecepta iustitiae, quibus ad aeternae uitae mansionem peruenitur: quas profecto semitas anima bene considerat, et diligenter quibus actibus ad superna peruenire debeat, inspicit; et quae agenda didicit, sedula exercere non desinit. Panem quoque otiosa non comedit, cum sacrificium dominici corporis percipiens, studet imitari actu quod mysterio celebrat: multum sollicita ne indigne panem Domini comedendo, et calicem bibendo, iudicium sibi manducet et bibat (I Cor. XI, 29), sed ut patiendo pro Christo, ac lacrymas fundendo, bonis quoque actibus insistendo, passionum ipsius exempla sequatur, quantum ualet. Potest et simpliciter accipi quod panem otiosa non comedit mulier fortis, iuxta illud Apostoli, Qui non operatur, nec manducet (II Thess. III, 10); et ipse de se, Quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istae (Act. XX, 34). Unde merito luxuriantes uiduas arguens, adiungit, Simul autem et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed uerbosae et curiosae (I Tim. V, 13). COPH. Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicauerunt, uir eius et laudauit eam. Quod futurum pro certo nouerat, more prophetico quasi iam factum refert. Surgent enim filii Ecclesiae, uidelicet omnes electi in nouissimo, carnis immortalitate donati: et tunc matrem suam, quae eos ex aqua et Spiritu sancto Deo genuit, beatissimam praedicant, quae nunc ab infidelibus quasi misera contemnitur: et reuera sicut Apostolus ait, Si in hac uita tantum sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus (I Cor. XV, 19). Quia uero pro uita alia in praesenti militamus, merito cum apparuerit quod erimus, matrem nostram quae ex omnibus iustis collecta, una Christi columba, sponsa et amica uocatur, beatissimam praedicabimus. Surget et uir eius, et laudabit eam, dicens in iudicio: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim et dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XV, 34, 35). Qui quidem ipse primitiae dormientium resurrexit a mortuis, sed in die iudicii manifestius omnibus quos sua laude dignos iudicauerit quanta sit eiusdem suae resurrectionis gloria demonstrabit. Potest hoc quod dicitur, Surrexerunt filii eius, et beatissimam praedicauerunt, etiam in hoc tempore conuenienter accipi, cum quilibet fidelium, transcensis saeculi aerumnis, ad coelestia regna perducuntur Sedere namque ad humiliationem aliquoties, surgere ad gloriam pertinet, unde dicitur: Olim in cinere sedentes poeniterent (Luc. X, 13), id est, humiliati, et propheta: A facie manus tuae solus sedebam, quia comminatione replesti me (Ier. XV, 17). Sed et Psalmista: Vanum est uobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris (Psalm. CXXVI, 2). Quod est aperte dicere, Quid in praesenti quaeritis gaudere, quod electis in futuro reseruatur? Non enim potestis in hac uita, id est, ante lucem supernae retributionis, gloriam uerae felicitatis habere: quin potius postquam hic humiliati fueritis ad tempus, illic uos in perpetuum ueraciter exaltatos sperate; uos quibus amarum est omne quod saeculi amatoribus iucundum uidetur et dulce. Surgunt ergo filii Ecclesiae, et beatissimam eam praedicant, cum coelestibus bonis sublimati, quanta sit illius patriae beatitas, cuius participes esse meruerunt, aspiciunt, et hanc debita laudatione in diuina uisione concelebrant. Laudat uir ipsius, cum bona quae ipse donauit remunerat. Quibus autem uerbis eam laudet, consequenter ostenditur, cum dicitur: RESC. Multae filiae congregauerunt diuitias, tu supergressa es uniuersas. Multas filias Ecclesias dicit haereticorum, et malorum turbas catholicorum. Quae filiae dicuntur uel Christi uel Ecclesiae, quia etiam ipsae sunt dominicis renatae sacramentis, et adoptionem filiorum, quam non custodiere, perceperunt; unde et Ioannes ait, De nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Ioan. II, 19). Quae congregauerunt diuitias, uidelicet bonorum operum, orationes, ieiunia, eleemosynas, afflictionem, et castimoniam carnis: continentiam linguae, meditationem Scripturarum, et caetera huiusmodi, quae uerae sunt diuitiae spiritus, ubi pura sinceritate mentis geruntur; ubi autem sine fide quae per dilectionem operatur, fiunt, nihil agentibus prosunt. Sed et illae filiae frustra congregauerunt diuitias, de quibus Dominus ait, Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetauimus et in nomine tuo daemonia eiecimus, in nomine tuo uirtutes multas fecimus? et tunc confitebor illis, quia nunquam noui uos (Matth. VII, 22, 23). Sed omnes istiusmodi filias Ecclesia catholica supergreditur, quae fide casta, et opere perfecta, Redemptoris sui uestigia sectatur. SCHIN. Fallax gratia, et uana est pulchritudo: mulier timens Deum ipsa laudabitur. Fallax est gratia laudis, quam ab homine accepit; uana pulchritudo charitatis uel operationis bonae, quam hominibus ostentat anima quae timore caret diuino. At illa conscientia uere est laude digna, quae timorem Dei in omnibus seruat: ipse est enim principium cunctarum custosque uirtutum, Scriptura dicente, Timor Domini principium sapientiae (Eccli. II, 16); et iterum, Qui timet Dominum, nihil negligit (Eccle. VII, 19). Hinc est enim quod beatus Iob et in prosperitate uirtutibus incomparabiliter floruit, et in aduersitatibus insuperabilis hosti permansit: quia ueraciter dicere potuit: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui (Iob, XXXI, 23). Fallax ergo simulatorum gratia, uanus decor operis stultorum. Ecclesia autem quae in timore incolatus sui tempore conuersatur, quoniam ardentes uirtutum lampadas uenienti ad iudicium Sponso suo offeret, iure ab eo laudata, ianuam regni coelestis intrabit. Qualiter autem eam laudet, terminali uersu docetur. TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. Haec sunt enim uerba uiri illius, de quo dictum est, Vir eius laudauit eam, id est, Domini et Saluatoris nostri, qui angelis in fine praecepturus est, ut Ecclesiam post huius uitae certamen, post triturationem afflictionemque terrestrium, ad coelestis regni gaudia introducant, ac uitae immortalis sibi sociam aggregent; iuxta illud euangelicum, Triticum autem congregate in horreum meum (Matth. XIII, 30). Date, inquit, ei de fructu manuum suarum; quia fructum spiritus ferre curauit, charitatem, gaudium, pacem, benignitatem, bonitatem, modestiam, continentiam, fidem, patientiam. Pro hoc illi debitam rependite mercedem, et laudent eam in portis, hoc est in iudicio siue in ingressu patriae coelestis, non hominum fauores superuacui, sed opera ipsa quae fecit, examinante, probante ac remunerante illo, cuius haec donante gratia perfecit, a quo ut laudari mereamur in futuro, concedat ipse propitius nos eum dignis in praesenti uita collaudare seruitiis. Amen.