[56] LVI. DE VICISSITUDINE RERUM. 1. Salomon inquit nihil nouum super terram. Itaque, quemadmodum Plato opinatus est, omnem scientiam nihil aliud esse quin reminiscentiam. Sic Salomon pronunciat, omnem nouitatem nihil aliud esse quam obliuionem. Ex quo cernere possis fluuium Lethes non minus super terram quam sub terram decurrere. Astrologus quidam abstrusus et parum notus asserit nisi in caussa fuissent res duae constantes (una quod stellae fixae aequalem inter se distantiam perpetuo seruent, altera quod motus non diurnius non uariet ), ne momentum quidem temporis indiuiduum aliquod durare potuisset. Illud certum est, materiam in perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atqui magna illa lintea sepulchralia quae omnia obliuione inuoluunt duo sunt, diluuia et terrae motus. Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut destruunt. Fabula Phaetontis breuitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repraesentauit. Atque triennalis illa a pluuia cessatio tempore Eliae particularis tantum fuit, et multos superstites reliquit. Incensiones illas loqueris quae per fulmina et fulgura apud India Orientales fiunt. Angustae quidem sunt, nec magna spatia occupant. Pestilentias etiam praetereo, quia nec illae totaliter absorbent. Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluuiorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint. Adeo ut obliuio non minus omnia inuoluat quam si nulli prorsus superstites remanerent. Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis ueteris. At longe uerisimilius est desolationem illam quae illos olim inuaserat minime per terrae motus factam (contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluuium particulare. Terrae motus enim in illis regionibus raro eueniunt. Verum e contraria parte tam immanis plane et uasta habent flumina ut fluuii Asiae, Africae, et Europae prae illis instar riuulorum sint. Quin et Andes ipsorum, siue montes, nostris longe sunt altiores. Unde credibile est reliquias stirpis hominum apud eos post tale diluuium particulare conseruatas fuisse. Quantum uero ad obseruationem Macciauelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit ac si pro uiribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit, non uideo certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare, id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitauit. Tum uero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos. 2. Vicissitudines siue mutationes in globo superiori fusius in hoc sermone tractandae non sunt. Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum, non in renouandis corporibus indiuiduorum (id enim fumus et uanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores in hec inferiora habere influentias quam reuera habent), sed tantum in summis et massis rerum. Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparatiuos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conuersionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus. 3. Leuiculum quiddam est quod olim inaudiueram, neque tamen prorsus contemni uolo, sed in obseruationem aliquam uenire. Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli uelut in orbem redire. Exempla gratia, magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hymes tepidas, aestates frigidiores, et similia. Vocant autem huiusmodum circulum annorum Primam. Hoc autem ideo recenseo quod, oculos in praeterita coniiciens, huiusce rei inueni congruentiam, haud exactam sane, sed non multum discrepantem. 4. Verum transeamus a naturalibus ad humana. Maxima apud homines uicissitudo est illa sectarum et religionum. Hi enim orbes animis hominum maxime dominantur. Religio uera super petram aedificata est, reliquae fluctibus temporum agitantur. Dicamus igitur de nouarum sectarum caussis atque consiliis aliquid circa eas inspergamus, quatenus humani ingeni insinnitas tantis reuolutionibus moras iniicere aut remedia exhibere poterit. 5. Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a nouae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur. Quae omnia tenuerunt Mahometes cum legem suam promulgauit. Secta noua licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet. Primum est imperii siue auctoritatis stabilitate et oppugnatio. Nihil enim magis populare est quam principatus et politias conuellere. Alterum est porta luxuriae et uoluptatibus apertae. Haereses enim spectulatiuae (qualis fuilt olim Arrianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex occasione motuum ciuilium. Modi tres sunt quibus nouae sectae plantantur: miraculis, eloquentia, et gladio. Equidem martyria inter miracula numero, quoniam uires naturae humanae excedere uidentur. Idem etiam facere licet de excelsa illa et admirabili uitae sanctimonia. Certe non alia melior uia est ad sectarum et schismatum ortus repellendos quam abusuum reformatio, dissidiorum minorum pacificatio, leniter a principio procedere, et a sanguinariis persecutionibus abstinere, schismatum denique coryphaeos fauoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam uiolentia et saeuitia exacerbare. 6. Mutationes et uicissitudines in rebus bellicis haud pauci sunt, sed praecipue in tribus uersantur, in sede belli, in genere armorum, et in disciplina militari. Bella antiquis temporibus mouere uidebantur ex oriente potissimum in occidentem. Etenim Persae, Assyriae, Scythi (qui inuasores erant) omnes orientales fuerunt. Verum est Gallos fuisse occidentales, sed de duabus tantum ipsorum incursionibus legimus, una in Gallo-Graeciam, altera contra Romanos. Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant. Neque enim belli motus ab oriente aut ob occidente aliquid certae obseruationis recipiunt. Sed meridies et septentrio natura fixi sunt, atque raro in omni memoria inuenitur meridionales interiores inuasisse septentrionales, sed e contra. Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, siue hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, siue amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, siue (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis. Nam hoc ipsum absque alia causa quacunque corpora indurat, spiritus inflammat, ut liquet in populi Auracensi, qui ad ulteriora Austri positi omnibus Peruuiensibus fortitudine longe praecellunt. 7. Imperio aliquo magno labascante et uiribus fracto pro certo bella expectes. Etenim imperia magna, dum in uigore sunt, copias natiuas prouinciarum eneruant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia. Cum autem et illae deficiunt, omnia ruunt atque aliis gentibus in praedam cedunt. Hoc euenit in declinatione imperii Romani atque etiam in imperio occidentali post Carolum Magnum cum aues singulae plumas suas repeterent. Atque simile quidpiam etiam imperio Hispano contingere possit, siquando uiribus decideret. Ex altera parte accessiones magnae ditionum et uniones regnorum similiter bella suscitant. Etenim cum status aliquis in potentiam maiorem insurgit, similis est fluuio intumescenti qui inundationem statim minatur, ut uidere est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum. Attende, cum mundus nationibus barbaris minus abundet, sed ciuiliores fere sunt, qui uxores temere non ductunt, nec liberos progignent nisi modum familiam alendi, aut saltem uictum parandi, praeuiderint (ut sit in omnibus prope nationibus hodierno die, exceptis Tartaris), non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus populorum. At cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis et sustentatione sua in futurum minime solliciti. Necessarium est ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suae exonerent et nouas sedes quaerant, et sic alias nationes inuadant. Quod populi septentrionales ueteres sorte facere solebant, sortes dantes quae pars domi maneret, quae autem alio migraret. Cum gens aliqua prius bellicosa ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit. Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda inuitet, et declinatio uirium animet gentes alias ad eosdem inuadendos. 8. Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub obseruationem uix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et uicissitudines suas sortiuntur. Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata. Similiter indubitatum est usum pulueris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille innotuisse. Conditiones telorum et mutationes in melius hae sunt. Primo, ut ad distantiam maiorem feriant. Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe tormenta et sclopeta maiora praestant. Secundo, ut impetus eorum fortior et ualidior sit. In quo genere tormenta ignea, arietationes omnes et antiquas machinas item superant. Tertio, usus eorum commodior et facilior sit, id quod etiam tormentis igneis maioribus competit, quae omnibus tempestatibus idonea, uectura leuia et mobilia sunt, et his similia. 9. Quod ad militiam attinet, antiquis temporibus numerum praecipue curabant. Virtuti et animis militum in bellis gerendis fidebant. Dies saepius et loca praeliandi constituebant, et aequo Marte experiebantur. Denique in acie instruenda et ordinanda imperitiores fere erant. Postea numerum praeoptabant commodium potius quam uastum. Locorum opportunitates, diuersionum artificia, et similia captabant. Postremo, in acie ipsa instruenda peritiores euadabant. 10. In reipublicae alicuius adolescentia arma florent, aetate media literae. Ac dienceps, ad moram aliquam duo illa simul florere solent, deuexa autem aetate artes mechanicae et mercatura. Literae uero suam habent infantiam, quando leuiusculae sunt et puerilies. Sequitur earum adolescendia quando luxuriantur et iuuenile quiddam sapiunt. Succedit aetas uirilis quando solidiores et exactiores deueniunt. Postremo senectus earum obrepit, cum siccae et exhaustae sunt, manente tamen garrulitate. Verum consultum non fuerit in rotas hasce uicissitudinum nimis longum oculos figere, ne uertigine corripiamur. Quatenus uero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum uersatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et obseruationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit.