[54] LIV. DE OFFICIO IUDICIS. 1. Meminisse debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere. Aliter deueniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam uendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non inuenit, atque specie antiquitatis introducit nouitatem. Iudicem opportet esse potius eruditum quam ingeniosum, uenerabilem quam gratiosum, magis deliberatiuum quam confidentem. Ante omnia, integritas iudicum quasi portio est uirtusque propria. Maledictus sit (inquit lex) qui terminum terrae mouet antiquum. Sane qui lapidem fines distinguentem transponit culpa non caret. Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam. Una certe iniqua sententia plus nocet quam exempla plurima. Haec enim riuulos tantum inficiunt, illa autem fontes. Ita ait Salomon, fons turbatus et uena corrupta est iustus cadens in causa sua coram aduersario. Officioum iudicis relationem habere possit, partim ad litigantes, partim ad aduocatos, partim ad scribas et ministros iusticiae subtus, partim ad principem uel statum supra. 2. Primo quantum ad caussas et litigantes, sunt (inquit Scriptura) sui iudicium uertunt in absynthium. Sunt etiam certe qui illud uertunt in acetum. Iniusticia enim illud reddit amarum, mora acidum. Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut uim et dolum compescat, quorum uis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior. Adde etiam lites contentiosas quae euomi debent ut crapula curiarum. Iudicem decet uiam parare ad iustam sententiam, qualem Deus parat ualles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quando ex alterutra parte uidet iudex manum elatum, ueluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, aduocatorum disparitate, et similibus, tum elucescit uirtus iudicis in aequandis iis quae sunt inaqualia, iut iudicium suum ueluti in area plana fundare possit. Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular uini premitur fortius uinum prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caueant sibi iudices ab interpretationibus legum duris et illationibus alte petitis. Neque enim peior est tortura quam tortura legum. Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt uertantur in rigorem, neue in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos. Etenim leges poenales, si seuere executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum cadenti super populum. Itaque huiusmodi leges, si uel dormiuerint diu uel temporibus praesentibus minus quadrent, a iudicibus prudentibus in executione earum reprimantur. Iudicis officum est ut res, ita tempora rerum etc . In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum seueritate exemplum, cum pietate personam intueri. 3. Quantum ad aduocatos qui caussas agunt, patientia et grauitas in caussis audiendis iustitiae est pars essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans. Non laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inueniat et arripiat quod ab aduocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in probationibus uel aduocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus. Iudicis partes in audiendo sunt quatuor: probationum seriem ordinare; aduocatorum et testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari; eorum quae allegata sunt medullam et quae maioris momenti sunt recapitulare, seligere, et inter se componere; et demum sententiam ferre. Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi auiditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attentionis sedatae et aequabilis. Saepenumero mirum est uisu quantum aduocatorum audacia apud iudices ualeat, ubi contra iudices ad imitationem Dei (in cuius tribunali sedent) superbos comprimere et humiles erigere deberent. Sed etiamnum magis mirum est iudices aduocatis quibusdam prae caeteris immoderate et aperte fauere. Quod necesse est ut merces aduocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat. Debetur aduocato a iudice laus aliqua et commendatio, cum caussae bene aguntur et tractantur, praesertim si causa sua cadat. Hoc enim apud clientem existimationem aduocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit. Debetur etiam reipublicae reprehensio aduocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut supina apparet negligentia, aut leuis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio. Aduocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciauerit. E contrario autem iudex se caussae mediae et nullatenus peroratae non ingerat, nec clienti occasionem praebeat ut aduocatos suos uel probationes ad plenum non auditas conqueratur. 4. Quantum ad scribas et ministros, sedes iustitiae ueluti locus sacratus est, ubi non tantum sedes ipsa, sed et subsellia et praecinctus sedis scandalo et corruptelis uacare debent. Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uuae ex spinis, neque iustitia suaues suos fructus edere potest inter uepres et dumeta scribarum et ministorum rapacium et lucris inhiantium. Curiarum asseclae praui sunt quatuor: primo seminatores litium qui curias tumescere faciunt, populum tabescere. Secundo, qui curias contentionibus circa iurisdictionem implicant, neque uere sunt (ut habentur) amici curiae, sed parasiti curiae, curias inflando ultra terminos propter micas e compendia propria. Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diuerticulis et uersutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt. Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ouis tempestatem fugiens se recipit, uelleris partem amittit. Contra, scriba antiquus in anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis curiae solers digitus est is curiae egregius, et saepe iudici ipsi uiam monstrat. 5. Quantum uero ad principem aut statum, iudices ante omnia in memoria fixum tenere debent uersiculum ultimum duodecim tabularum Romanorum, salus popula suprema lex, et pro certo ponere leges, nisi sint in ordine and eum finem, res esse captiosas et oracula male inspirata. Itaque bene succedit cum rex aut status saepius cum iudicibus deliberat, et rursus cum iudices principem et senatum saepius consulant. Ille cum inter deliberationes policitas interueniat quaestio iuris, hi cum in subiecto legali interueniant considerationes status. Contingit enim haud raro ut res in iudicium adducta uersetur circa meum et tuum, et nihilominus consequentia eius ad rationes status penetret. Intelligo autem ad rationes status pertinere non solum si quid ad iura regula impetenda spectet, uerumetiam si quid innouationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat, aut si manifesto portionem aliquam populi maiorem grauet. Neque quisquam infirmi iudicii existimet iustas leges aduersus politica uera aliquid antipathiae habere. Sunt enim haec duo ueluti spiritus et nerui quorum alter in alteris mouentur. Recordentur enim iudices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse. Sint sane leones, sed leones sub throno cauentes ne aliquid ex iuribus regalibus impetant aut conuellant. Postremo, ne sint iudices tam ignari iuris et praerogatiuae suae ut cogitent non sibi relinqui, tanquam muneris sui partem principalem, sanum et prudentem legum usum et applicationem. Etenim in animum reuocare poterint dictum illud apostoli de lege humanis legibus maiore, nos scimus quia lex bona est, modo quis ea utatur legitime.