LIII. DE HONORE ET EXISTIMATIONE. 1. Honoris et existimationis vera et iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et absque detrimento revelet. Nonnulli enim in actionibus suis proci famae sunt, et veluti venatores. Quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur. Alii contra virtutem suam inter monstrandum obscurant. Ex quo fit ut opinione minores sint quam merita ipsorum postulant. Si quis rem suscipiat simulque perficiat quae prius intenta fuerat, at tentata quidem sed deserta, aut ad exitum forsan perducta sed minus commode et feliciter, is honorem adipiscetur maiorem quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti, sed in quo alterius tantum vestigia et non ultra premeret. Si quis actiones suas ita inter se commitat et contemperet ut in aliquibus earum singulis factionibus vel populi combinationibus satisfaciat, harmonia erit tanto perfectior. Honoris sui minime fragilis dispensator est, qui rem quamvis suscipit in qua dedecoris plus fuerit votis excidere quam obtinuisse honoris. Honor, qui comparativus est et alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus sectis. Itaque enixe hoc agas ut competitores tuos, si modo possis, etiam in iis in quibus ipsi summe gloriantur superes. Servi et amici familiares, prudentes modo sit et cauti, existimationi cuiuspiam non modicum prosunt. Ita Q. Cicero omnis fama a domesticis emanat. Invidia, quae honoris veluti tinea et teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis. 2. Gradus honoris imperialis sic vere et optime ordinantur. Primo loco statuendi conditores imperiorum, quales fuerunt Romulus, Cyrus, Iulius Caesar, Ottomannus, Ismael. Secundo loco legum latores, qui etiam vocabantur conditores secundi aut perpetui principes, quoniam legibus suis etiam post mortem imperia administrant, quales fuerunt Lycugus, Solon, Iustinianus, Eadgarus, Alphonsus Castilianus cognomine Sapiens, qui Septem Partitiones edidit. Tertio loco liberatores vel servatores patriarum suarum, qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt aut patrias a servitute aliengenarum vel tyrannorum liberarunt, veluti Augusti Caesar, Vespasianus, Aurelianus, Theodoricus, Henricus Septimus rex Angliae, Henricus Quartus rex Galliae. Quarto loco propagatores sive propugnatores imperii, qui bellis honorificis fines imperii protulerunt, vel defensione strenua et nobili invasoribus restiterunt. Ultimo loco patres patriae, qui iuste imperant et temporibus felicibus quamdiu vivunt cives suos beant. In his ultimis duobus exempla non adduco, quandoquidem tanto numero sint. Honorum qui subditis competere possunt gradus hi sunt. Primo statuendi participes curarum. Ii nimirum quorum humeris praecipuum pondus rerum suarum principes imponunt vulgo appellamus manus regum dexteras. Secundo, duces belli, regum suorum intelligo locumtenentes, qui operam eis egregiam in bellis praestant. Tertio, gratiosi. Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et populo innoxii. Quarto, negotiis pares, qui magnos sub principibus gerunt magistratus in quibus iuste et prudenter versantur. Est et genus quoddam honoris quod raro contingit, et tamen inter maximos reponi merentur. Hic est eorum qui se morti et periculis devovent et sacrificant propter bonum patriae, quod fecerunt Marcus Regulus et duo Decii.