[35,0] XXXV. DE AMBITIONE. [35,1] Ambitio choleram refert, quod genus humoris actiuos, uehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur. Quod si obstructione concludatur adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et uenenosa. Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt quam periculosi. Sin in cupiditatibus fraenuntur et subinde frustrentur, maleuolentiam et inuidiam in corde fouent, et iniquo prorsus oculo tum res tum homines intuentur, ac tum demum in sinu laetantur cum res male cedant. Qui autem animi affectus cum seruis regum aut rerumpublicarum pessime congruit. Bonum itaque principibus fuerit (si ambitiosis utantur) ita rem disponere ut perpetuo directi, nunquam retrogradi sint. Quod quia sine praeiudicio fieri non potest, melius esset ab huiusmodi ingenii hominibus omnino abstinere. Etenim si ipsi cum seruitio suo non assurgant, operam dabunt ut seruitium suum cum ipsis corruat. Verum, quia modo diximus ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus. [35,2] Imperatores et duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi. Etenim utilitas ipsorum ut praeficiantur caetera compensat. Militem autem deligere qui ambitione uacet perinde est acsi calcaribus eum spolies. Quin et alter usus ambitiosorum est, ut umbellae loco principibus sint contra inuidiam et periculum. Nemo enim eas partes subibit nisi sit instar columbae occaecatae, quae ideo in sursum uolat quia circumspicere non potest. Est etiam alius usus ambitiosorum non paruus, ut praegrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent. Quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad deiiciendum Seianum. [35,3] Quandoquidem igitur in casibus memoratis necessarii sint, superest ut ostendamus qua ratione sint froenandi et coercendi ut minus ab illis impendeat periculi. Perniciosi minus sint si natalibus ignobiles quam si nobiles, si ingenio paulo truciores et asperiores quam si gratiosi et populares, denique si nuper honoribus admoti quam si ueteratores facti sint et in honoribus suis muniti. Signum infirmi animi in principibus a plerisque ducitur si gratiosos et intimos sibi adiungant. Attamen, si uerum dicendum est, non aliud reperitur remedium praestantius contra potentiam nimiam procerum aut magistratuum. Siquidem quando iuuandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, uix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat. Alia ratio ambitiosos coercendi non mala est, si per alios aeque ambitiosos et proteruos librentur. Sed tum opus est consiliariis aliquibus moderatioribus, qui partes medias teneant, ne factiones omnia pessundent. Etenim absque illa saburra nauis uacillabit unus. Saltem allicere poterint principes et animare aliquos humilioris conditionis qui ambitiosorum ueluti flagella sint. Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinae proximos putent atque eo modo contineantur, si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet; sin animosi et audaces, praecipitabit conatus et machinationes eorum, neque est sine periculo. Quid si necessitas flagitet ut reuera deiiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret. Optimum erit fauoribus et repulsis eos alternis excipere, unde attoniti et confusi haereant nescientes quid expectent, et ueluti intra syluam ambulent. [35,4] Ex ambitionibus minus est nociua cupiditas praeualendi in rebus maioribus quam se immiscendi rebus omnibus. Istud enim confusionem consiliorum parit et negotia destruit. Etiam minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri quam eo qui gratia et clientelis pollet. Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet magnum profecto suscipit priuinciam. Verum hoc publico utile est. Qui uero illud machinatur, ut uiros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicuius lues est et calamitas. Honor tribus insignitur commodis, potestate bene merendi, aditu facili ad uiros principes, et fortunarum propriarum in melius euectione. Qui optimam ex his tribus fouet intentionem cum aspirat, uir probus est. Princeps quoque qui huiusmodi in seruis suis intentiones dignoscere ualeat et distinguere, princeps est prudens. Verum in genere, praeoptandi sunt principibus huiusmodi serui qui officio magis ducantur quam ambitione, quique negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione. Denique distinguant principes cum iudicio inter ingenia quae sese omnibus negotiis ingerunt et animum promptum seu alacrem.