[14,0] XIV. DE NOBILITATE [14,1] De nobilitate primum agamus ut est portio reipublicae, deinde ut est conditio hominum particularium. Monarchia, in qua nulli prorsus nobiles semper pura est et absoluta tyrannis. Cuiusmodi est imperium Turcicum. Dignitatem enim regalem diluit nobilitas et uulgi oculos a prosapia regia aliquantulum auocat. In democratia uero proceres interdum non disiderantur. Imo status ille popularis multo pacatior est atque minus factionibus et turbis obnoxius ubi non sunt stirpes nobilium. Illic enim in res ipsas oculi hominum coniiciuntur, non in personas, uel si omnino in personas, id fit tanquam in maxime idoneas rebus gerendis, minime uero ut ratio habeatur insignium aut imaginum. Heluetiorum rempublicam satis florentem uidemus, licet religionis pagorumque diuersitas obstare uideatur. Utilitas enim apud illos ualet, non dignitas. Illa gubernandi forma qua confederatae Belgarum prouinciae utuntur certe eminet. Ubi enim paritas admittitur, ibi et consilia ineuntur aequabilius et tributa penduntur alacrius. Nobilium potentia et auctoritas in monarchia principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit. Populi uero animos auget, fortunas illorum deprimit. Bene se res habet cum nobiles non sunt potentiores quam aut imperii aut iustitiae ratio postulat. In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reuerentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat. Rursus numerosa nobilitas, quae plerunque minus potens est, statum prorsus depauperat. Hinc enim profusae expensae, atque insuper, cum necesse sit tractu temporis complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur diuortium quoddam siue malum temperamentum inter honores et pecunias. [14,2] Quod uero ad nobilitatem spectat in personis particularibus, uenerationem certe habet uidere castellum aut aedificium antiquum quod nulla ruina inuasit, aut etiam annosam et proceram arborem solidem et integram. Quanto magis intueri antiquam nobilem prosapiam a fluctibus et procellis temporis illaesam. Nobilitas enim noua regiae potentiae opus est, antiqua uero temporis solius. Qui ad nobilitatis fastigium primi euehuntur uirtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia minime. Ad honores enim raro ascenditur nisi per mixturam bonarum et malarum artium. Aequum uero est ut uirtutum suarum memoria usque ad posteros permanet, uitiorum uero una cum ipsis moriatur. Natalium splendor industriam plerunque minuit, atque qui minus est industrius alienae inuidet diligentiae. Ad quod accedit, quod non datur quo possint ulterius nobiles promoueri. Qui uero in eodem loco haeret dum alii ascendunt, inuidiae stimulis uix carebit. Contra nobilitas passiuam inuidiam omnino lenit, eo quod nobiles in honorum possessione nati uidentur. Sane reges, quibus nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si eos potissimum adhibeant. Etenim erga huiusmodi proceres populus magis propendet, utpote natos quodammodo ad imperandum.