[12,0] XII. DE AUDACIA. [12,1] In scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis obseruatione indignum. Interrogatus olim Demosthenes quaenam prima oratoris uirtus, respondit actio. Quea secunda? Actio. Quae tertia? Itidem respondit actio. Ipse dixit qui rem optime nouerat, nec tamen in eo quod laudabat multum naturae debebat. Mira certa res, illam oratoris partem quae non ultra corticem penetrat et histrionis potius uirtus censenda est quam oratoris, in locum tam sublimen supra nobiliores illas partes, inuentionis, elocutionis, et caeterarum extolli, imo quasi omne tulisset punctum, pene solam praedicari. Sed in promptu ratio est. Inest enim natura humana plerunque plus stulti quam sapientis. Unde et facultates eae, quibus capitur pars illa in animis mortalium stulta, sunt omnium potentissimae. [12,2] Huic mire conuenit, et quasi parallela est, audacia in negotiis ciuilibus. Quid in istis primum? Audacia. Quid secundum? Quid tertium? Audacia. Attamen utcunque ignorantiae et sordidi ingenii proles est audacia, caeterisque ciuilis scientiae partibus longe impar. Sed nihilominus fascinat et captiuos ducit eos qui uel iudicio infirmi sunt uel animo timidiores. Tales autem sunt hominum pars maxima. Quin et sapientibus ipsis, cum animis uacillent, uim iniicit. Idcirco uidemus audaciam in democratiis plurimum ualuisse, apud senatores uero et principes certe minus. Imo quando primo rebus gerendis admouentur audaces, plus possunt quam postea. Nam male pollicita praestat audacia. [12,3] Sane quemadmodum interueniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes uel difficillimas suscipient. Quibus forsan in paucis aliquibus experimentis faeliciter successit, sed, cum scientiae principia non gustarint, saepe excidunt. Imo uidere est nonnunquam in hominem audacem miraculum illud Mahometis edentem. Populo persuasit Mahometes se collem ad secum euocaturum, atque a summo eius iugo preces pro legis suae cultoribus oblaturum. Populus magna frequentia conuenit. Collum ut ad se ueniret iterumque iterumque uocauit Mahometes. Sed cum collis immotus maneret, ille (nihil omnino pudefactus) inquit si collis ad Mahometem accedere nolit, ad collem ibit Mahometes. Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen peruenerunt) lusu rem excipient et se uertent, et nihil aliud. [12,4] Hominibus profecto agno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum uulgus audacia aliquid habet ridiculi. Nam si risus obiectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi. Neque fere iucundius est spectaculum quam uidere in audace oris confusionem. Vultum enim tunc nanciscitur in se reductum, sed deformiter. Nec aliter fieri potest. Nam in uerecundantibus fluunt paulatim refluuntque spiritus. Sed audaces, quando tale quidpiam illis contigit, attoniti haerent, ut fit in schacciae ludo, quando non uincitur collusor sed torpet tantum motus. Atqui hoc postremum satyrae aptius quam seriae obseruationi. Illud uero animaduertendum, audaciam semper caecam esse. Discrimina enim et obstacula nulla uidet. Quare in deliberando nocet, in exequendo iuuat. Adeo ut, si audaces tuto adhibere uelis, summum illis imperium non deferas. Secundae classi annumerentur, et ab aliis regantur. Nam in consiliis capiendis pericula ante oculos habere bonum est, in executione autem oculos claudere oportet, nisi pericula ualde magna fuerint.