[11,0] XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS. [11,1] Viri in magistratu collocati ter serui: serui principis uel politiae, serui famae, et serui negotiorum. Adeo ut libertate neutiquam fruantur, nec in personis, nec in actionibus, nec in temporibus suis. Mirum cupiditatis genus potestatem appetere, libertatem amittere, uel potestatem in alios ambire, potestatem in seipsum exuere. Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores peruenitur ad labores maiores. Saepe quoque indignitatibus non uacat, atque per indignitates peruenitur ad dignitates. Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur uelis uiuere. Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat. Neque regredi uolunt homines, cum ratio postulat ut id facerent. Verum impatientes manent uitae priuatae, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit, quae umbram et otium postulant, sicut oppidani senes qui ante ostium sedere uolunt, licet se eo pacto derisui exponant. Sane uiris in magistratibus politis opus est ut aliorum opiniones mutuentur, quo seipsos beatos putent. Nam si iudicent ex sensu proprio, nihil huiusmodo reperient. uerum quando secum cogitent quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare uellent, tum demum beati sunt tanquam rumore tenus, cum intus fortasse contrarium experiantur. Siquidem dolores suos primi omnium sentiunt, licet culpas suas omnium nouissimi. Certe uiri potestatibus sublimes ipsi sibi ignoti sunt. Et dum negotiis distrahuntur, tempore carent quo sanitati aut corporis aut animae suae consulant. "Illi mors grauis incubat, Qui notus nimis omnibus Ignotus moritur sibi". [11,2] In potestatibus licentia magna datur et boni et mali. Quorum posterius pro maledicitone habendum. In malis enim optima conditio est nolle, proxima non posse. Certe potentia bene merendi uerus est et legitimus ambitionis finis. Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum sit, tamen uersus homines non multo melius est quam bene somniare, nisi in actum producatur. Id autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate, ueluti solo superiore et eleuato. Merita et opera bona sunt ueri fines laborum hominis, atque eorundem conscientia perfectio humanae quietis. Et conuersus Deus, ut aspiceret opera quae fecerunt manus suae, uidit quod omnia essent bona nimis. Tum sequitur Sabbatum. In munere tuo perfugendo propone tibi exempla optima. Imitatio enim globus est praeceptorum. Et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium, et in teipsum stricte inquiras num non melius inceperis quam perstiteris. Neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere prauiter functi sunt, non ut teipsum eorum memoriam carpendo uendites, sed ut monearis quid euitare debeas. Institue igitur reformationem, sed absque elatione tui ipsius aut scandalo priorum temporum et personarum. Hoc tamen tibi constitutum sit, exempla praeclara non minus introducere quam imitare. Retrahe res ad primam earum institutionem, et circumspicias in quibus, et quibus modis, degenerauerint. Attamen utrunque tempus consulas: tum antiquius, ut cognoscas quid optimum fuerit, tum recentius, ut notes quid fuerit aptissimum. Contende ut quae agis pro potestate tanquem regulis quibusdam cohibeantur, ut hominibus tanquam digito monstres quid illis sit expectandum. Neque tamen nimium sis pertinax aut peremptorius, atque semper cum a regula recesseris quid sit quod agas diligenter expone. Muneris tui iura constanter tueare, neque propterea lites te iurisdicitone facile moue. Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites. Iura etiam inferiorum munerum tibi subornitaorum defende, ac ne destitue, tibique maiori honori ducas rerum summas praescribere quam in omnibus satagere. Amplectere, imo inuita qui tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum fauore eos allicias et recipias. [11,3] Vitia in auctoritate utenda et exercenda sunt praecipue quatuor: mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas. Quantum ad moras, faciles aditus praebe; tempora praestituta serua; inchoata quae sunt perfice; neque negotia noua intermisce nisi urgeat necessitas. Quantum ad corruptelas, non solum manus tui ipsius et tuorum liga ne munera accipiantur, sed et iam manus supplicantium, ne ea offerantur. Prius horum praestat certe integritas adhibita, uerum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur. Neque tantum culpam, uerum etiam suspicionem deuita. Quicunque mutabiles sunt, et manifesto alterantur absque causa manifesta, iniiciunt suspicionem de corruptelis. Itaque perpetuo cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti, deflectas, ingenue hoc ipsum profitere, simul et caussas quae te ad hoc commouerunt sedulo declares et inculces, neque rem suffurari te posse credas. Seruus gratiosus et apud dominum potens, si non extet aliqua fauoris caussa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam uia obliqua ad corruptelas. Quantum ad asperitatem, inuidiam et maleuolentiam parit illa, nihil inde metens. Seueritas siquidem metum incutit, asperitas odium parit. Etiam reprehensiones de loco superiore graues esse debent, non contumeliosae. Quantum ad facilitatem, ea corruptelis etiam deterior est. Corruptelae enim interdum et subinde tentantur, quod si quis importunitati pateat, aut respectibus leuioribus ducatur, haec ei ubique aderint. Sicut ait Salomon, personas respicere non est bonum. Talis enim offendet pro buccella panis. [11,4] Verissimum sane quod a ueteribus dictum est, magistratus uirum indicat. Alios autem indicat in melius, alios in peius. "Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset" inquit Tacitus de Galba. Contra de Vespasiano idem, "solus imperantium Vespasianus mutatus in melius", licet alterum intelligat Tacitus de arte imperatoria, alterum de moribus et affectibus. Signum est luculentissimum indolis generosae si quis honoribus emendetur. Est enim honor, aut saltem esse debet, locus uirtutis, atque quemadmodum in natura corpora mouentur rapide ad locum, placide in loco, ita uirtus in ambitu uiolentior est, in honore adepto sedatior. Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam. Atque, si factiones ualeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam eundum fuerit confectus. Memoriam praedecessoris tui illaesam conserua. Hoc si non feceris, debitum tibi hoc a successore tuo rependetur. Collegas etiam amice tracta, et potius aduoca cum illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos aduocari. Ne sis loci tui nimis memor, aut crebram de eo mentionem facias in quotidianis sermonibus aut conuersatione priuata, sed potius pradicetur de te alius prorsus uir est cum sedet et munus suum exercet.