[3,0] III. DE UNITATE ECCLESIAE. [3,1] Cum religio sit praecipuum humanae societatis uinculum, par est ut et ipsa debitis uerae unitatis et charitatis uinculis astringatur. Dissidia circa religionem mala erant, ethnicis incognita. Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus et cultu deorum externo quam in constanti aliqua confessione et fide. Facile enim coniicere cuiusmodi fuerit illorum fides, cum praecipui ecclesiae ipsorum doctores et patres fuerint poetae. Inter attributa autem ueri Dei ponitur quod sit Deus zelotypus. Itaque cultus eius non fert mixturam, nec consortium. Quamobrem pauca quaedam de unitatis in ecclesia dicimus: scilicet, quod sint eius fructus, qui limites, quibus denique modis concilietur. [3,2] Unitatis fructus praecipui (praeterquam quod Deo summe placeat, id quod ante omnia poni debet) sunt duo. Alter respicit eos qui extra ecclesiam sunt, alter quos qui intera. Quod ad priorem attinet, certum est longe maxima in ecclesia scandala esse haereses et schismata, ut quae etiam corruptelas morum superent. Quemadmodum enim in corpore naturali uulnera et solutio continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis spiritualis ratio. Adeo ut nihil reperiatur quod aeque homines ab ingressu in ecclesiam absterreat, aut iam receptos expellat, ac unitatis uiolatio. Itaque temporibus quibus illud increbescit, ut alii dicant, ecce in deserto, alii ecce in penetralibus, hoc est, dum quidam Christum quaerunt in haereticorum conciliabulis, quidam in facie ecclesiae externa, opus est prorsus ut illa uox aures hominum quasi perpetuo feriat, nolite exire. [3,3] Doctor ille gentium, cuius uocatio et missio, propria et demandata, ei imposuit ut eorum qui extra ecclesiam fuerant curam gereret, inquit "si ingrediatur coetus uestros infidelis quispiam aut idiota, et uos uariis loquentes linguis audiat, annon uos insanire praedicabit?" Neque sane multo melius se habet, cum athei et homines profani tantas in religione lites et opinionum dimicationes intueantur. Siquidem haec res ab ecclesia illos auertit, et in cathedra derisorum sedere facit. Leuius quiddam uideatur quam ut in tractatu tam serio citetur, deformitatem tamen rei egregie depingit: insignis quidam iocandi artifex in catologo librorum bibliothecae cuiusdam fabulosae inter caeteros cum hac inscriptione librum ponit, Saltationes Florales et Gesticulationes Haereticorum. Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur. Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno uerbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur. Etenim fidem stabilit, charitatem accendit. Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controuersias uertit in tractatus pietatis et mortificationis. [3,4] Quantum ad terminos et limites unitatis, uera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est ad omnia in religione momenti. Duo autem in iis statuendis uidentur fieri excessus. Hominibus enim zelo feruidis omnis pacifationis mentio est odiosa. Numnam pax, Iehu? Quid tibi cum pace? Vade post me. Quasi pax nihil esset ad rem, sed sectae et partes. Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per uias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere uellent inter Deum et homines. Uterque excessus uitandus. Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Seruatore nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi uiderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est. Hoc est, si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita. Hoc uero plurimis uideri possit triuiale quiddam, in quo quis actum agat. Verum si hoc ipsum minore partium studio fieret, maiore etiam consensu reciperetur. [3,5] In hac re consilii nonnihil impertiri uisum est pro captus nostri tenuitate. Videndum est, ne homines ecclesiam Dei lacerent per duo controuersiarum genera. Primum est cum controuersiae materia leuior est, nec tanta contentione quanta circa eam excitatur digna, contradictione sola inflammata. Quemadmodum enim acute et elegantere notum est ab uno ex Patribus, tunica Christi inconsutilis fuit, ac uestis ecclesiae uersicolor. Unde praecipit, In ueste uarietas sit, scissura non sit. Differunt enim haud parum inter se unitas et uniformitas. Secundum est, cum materia quidem controuersiae pondus habet, sed ad nimiam subtilitatem et obscuritatem redacta est; adeo ut ingeniosa quaedam res esse uideatur potius quam solida. Videmus quandoque fieri ut quis doctus et intelligens homines imperitos de aliqua quaestione inter se litigantes audiat, atque perspicue aduertat eos idem re ipsa sentiri et in unum conuenire, quibus tamen ipsis nunquam dissidendi finis. Quod si hoc nonnunquam eueniat in exigua illa iudicii disparitate quae inter homines esse potest, annon credere par est Deum in coelis, qui corda scrutatur et nouit, nos homines fragiles in aliquibus de quibus controuersiam mouemus idem reuera sentire, et in ambobus benigne complacere? Huiusmodi controuersiarum natura et character optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud adhibet, "deuita profanas uocum nouitates, et oppositiones falso nominis scientiae". Creant sibi homines oppositiones quae reuera nullae sunt, easque in noua uocabula effingunt et cudunt, quae tam fixa sunt et inuariabilia ut, ubi sensus uocabulum regere debeat, uocabulum imperet sensui. Sunt etiam, ut controuersiarum, ita unitatis species duae quae adulterinae censeri possunt. Altera cum pax ignorantiae tantum implicitae innititur. Coloribus enim omnibus in tenebris bene conuenit. Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus. Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis uidit Nebuchadnezzar: adhaerare sane possunt, incorporari non possunt. [3,6] Iam, quatenus ad modos per quos conciliatur unitas, cauendum est hominibus ne dum unitatem religionis procurent et muniant, leges charitatis et societatis soluant et demoliantur. Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et temporalis. Uterque autem suum habet locum et suo perfungitur munere in religione Christiana propaganda et protegenda. Sed neutiquam arripiendus est gladius tertius, qui est Mahumetis aut illi similis: hoc est, ut religionem bello propagemus, aut cruentis persecutionibus uim conscientiis inferamus, exceptis casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiae, aut machinationis aduersus statum ciuilem, ne dum ut foueantur seditiones, animentur coniurationes et rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia. Quae omnia manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata. Hoc enim nihil aliud est quam alteram ex tabulis legis in alteram allidere, et in tantum homines ut Christianos allidere ut interim obliti uideamur quod sint homines. Lucretius poeta, cum sibi ante oculos poneret Agamemnonem filiam propriam immolantem, exclamat "tantum religio potuit suadere malorum". Quid tandem dixisset, si et Laniena Parisiensis aut Coniuratio Pulueraria in Anglia innotuisset? Certe septies factus esset magis Epicureus et atheus quam fuit. Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi. Sibi habeant hoc Anabaptistae et huiusmodi Furiae. Certe insignis fuit illa blasphemia, cum diceret Diabolus ascendam, et ero similis altissimo. Sed adhuc maior blasphemia fuerit si quis Deum introducat dicentem descendam et ero similis principi tenebrarum. Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum uitas grassandi, et imperia funditus euertendi? Videtur quidem hoc perinde esse ac siquis descendentem faciat Spiritum Sanctum in specie non columbae sed uulturis aut corui, aut ex naui ecclesiae erigeret uexillum piratarum et assassinorum. Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est. Certe optandum esset ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum praefigeretur monitum illud apostoli, ira hominum non implet iustitiam Dei. Atque, ut uerum dicamus, optime et prudentissime obseruatum est ab uno ex Patribus, profundae sapientiae uiro, nec minus ingenue et sincere ab eodem prolatum et euulgatum, "eos qui conscientias premi iisque uim inferri suadent sub illo dogmate, cupiditates suas subtexere illamque rem sua interesse putare".