[31] Atque mentio Chimistarum nos admonet, ut aliquid etiam de Magia naturali, ea quae nunc hoc uocabulum solenne et fere sacrum inquinauit, dicamus: ea enim inter philosophos chimicos in honore esse consueuit. Quae nobis in huiusmodi sermone inferior uidetur quam ut condemnetur sed leuitate ipsa effugiat. Quid enim illa ad nos, cuius dogmata plane phantasia et superstitio, opera praestigiae et impostura? Nam inter innumera falsa si quid ad effectum perducitur, huiusmodi semper est, ut sit ad nouitatem et admirationem conficta, non ad usum aut accommodata aut destinata. Etenim euenit fere semper de magicis experimentis quod poeta lasciuus ludit, "Pars minima est ipsa puella sui". Quemadmodum autem philosophiae proprium est, efficere ut omnia minus quam sint admiranda uideantur propter demonstrationes ; ita et imposturae non minus proprium est, ut omnia magis quam sunt admiranda uideantur propter ostentationem et falsum apparatum. Atque ista tamen uanitas nescio quomodo contemnitur et recipitur; unde enim satyrion ad uenerem, pulmones uulpis ad phthisim, nisi ex hac offïcina ? Verum nimis multa de nugis; nimis sane, si, ut ineptae, ita innoxiae essent. [32] Resumamus orationis filum, et philosophiam quam in manibus habemus ex signis excutiamus ; ista enim, filii, inseri oportuit ad intellectus uestri praeparationem, quae res sola nunc anitur. Duplex enim est animorum praeoccupatio seu mala inclinatio ad noua, quando ea proponi contigerit : una ab insita opinione de placitis receptis, altera ab anticipatione siue praefiguratione erronea de re ipsa quae affertur, ac si pertineret ad aliqua ex iampridem damnatis et reiectis, ant saltem ad ea quae animus ob leuitatem aut absurditatem fastidit. Itaque iam reuersi de signis dispiciamus. Atque, filii, inter signa nullum est magis certum aut nobile quam ex fructibus. Quemadmodum enim in religione cauetur ut fides ex operibus monstretur, idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut uana sit quae sterilis. Atque eo magis, si loco fructuum uuae uel oliuae, producat disputationum et contentionum carduos et spinas. De uestra autem philosophia uereor ne nimis uere cecinerit poeta non solum illo carmine, "Infelix lolium et steriles dominantur auenae" sed et illo, "Candida succinctam latrantibus inguina monstris". Videtur enim illa ex longinquo uisa uirgo, specie non indecora, sed partibus superioribus : habet enim generalia quaedam non ingrata, et tanquam inuitantia ; cum uero ad particularia uentum sit, ueluti ad uterum et partes generationis, atque ad id ut aliquid ex se edat, tum demum loco operum et actionum, quae contemplationis proles est digna et legitima, monstra illa inuenias resonantia et oblatrantia, et ingeniorum naufragiis famosa. [33] Atque huius mali author imprimis Aristoteles, altrix ista uestra philosophia. Illi enim uel ludo uel gloriae erat, quaestiones minus utiles primo subornare, deinde confodere ; ut pro assertore ueritatis contradictionum artifex sit. Pessimo enim et exemplo et successu scientia traditur per quaestiones subministratas earumque solutiones. Qui enim bene affirmat et probat et constituit et componit, is errores et obiectiones longe summouet et ueluti eminus impedit et abigit ; qui autem cum singulis colluctatur, is exitum rei nullum inuenit sed disputationes serit. Quid enim opus sit ei qui unum luminis et ueritatis corpus clarum et radiosum in medio statuit, parua quaedam et pallida confutationum ellychnia ad omnes errorum angulos circumferre, soluenti alia dubia, alia per ipsam illam solutionem excitanti ac ueluti generanti? Verum id curae, ut uidetur, praecipue fuit Aristoteli, ut homines haberent parata in singulis quae pronunciarent, quae responderent, et per quae se expedirent, potius quam quid penitus crederent, aut liquido cogitarent, aut uere scirent. Philosophia autem uestra tam bene authorem refert, ut quaestiones quas ille mouit illa figat et faciat aeternas ; ut queri uideatur, non ut ueritas eruatur, sed ut disputatio alatur : adeo ut Nasicae sententia illi Catonis praeponderet. Neque enim illud agitur ut temporis progressu sublatis dubiis tanquam hostibus a tergo, ad ulteriores prouincias penetretur ; sed ut perpetuae istae quaestiones, tanquam Carthago, militiam istam disputandi exerceant. [34] Quod uero ad operum fructum et prouentum attinet ; existimo ex ista philosophia, per tot annorum spatia laborata et culta, ne unum quidem experimentum adduci posse, quod ad hominum statum leuandum et locupletandum spectet, et philosophiae speculationibus uere acceptum referri possit: adeo ut brutorum animalium instinctus plura inuenta pepererint, quam doctorum hominum sermones. Sane Celsus ingenue et prudenter fatetur, experimenta medicinae primo inuenta fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas explorasse et assignasse ; non ordine inuerso euenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta deprompta essent. Neque hic finis. Non male enim merita esset philosophia ista de practica, licet eam experimentis non auxisset, si tamen usum eius castiorem et prudentiorem reddidisset (quod fortasse facit), atque interim eius incrementis et progressibus nihil obfuisset. Illud autem magis damnosum et perniciosum, quod inuenta non solum non edat, sed etiam opprimat et extinguat. [35] Nam affirmare licet, filii, uerissime, Aristotelis de quatuor elementis commentum, rem certe obuiam et pinguem (quia huiusmodi corpora in maxima quantitate et mole cernuntur), cui tamen ille potius authoritatem quam principium dedit (cum Empedoclis esset ; a quo etiam melius erat positum) ; quod postea auide a medicis arreptum, quatuor complexionum, quatuor humorum, quatuor primarum qualitatum coniugationes post se traxit ; tanquam malignum et infaustum sidus iufinitam et medicinae et compluribus rebus mechanicis sterilitatem attulisse ; dum homines per huiusmodi concinnitates et compendiosas ineptias sibi satisfieri patientes, nil amplius curant ; et uiuas et utiles rerum obseruationes prorsus omiserunt. Itaque si illud uerum, ex fructibus eorum, uidetis certe quo res redierit.