[26] Verum nobis stat sententia, rerum euidentia fretis, omnem imposturae conditionem, quantumuis sit licet bella et commoda, recusare. Itaque iudicium nostrum de illis saeculis non interponimus ; illud obiter dicimus, licet poetarum fabulae uersatilis materiae sint, tamen nos non multum arcani aut mysterii huiusmodi narrationibus subesse haud cunctanter pronuntiassemus, si ab iis inuentae a quibus traditae sunt ; quod nos secus esse existimamus : pleraeque enim traduntur tanquam prius creditae et cognitae, non tanquam nouae ac tunc primo oblatae : quaee res earum existimationem apud nos auxit, ac si essent reliquiae quaedam sacrae temporum meliorum. Verum utcunque ea res se habet, non plus interesse putamus (ad id quod agitur) utrum quae iam proponentur aut illis fortasse maiora antiquis etiam innotuerint, quam hominibus curae esse debeat utrum nouus orbis fuerit insula illa Atlantis, et ueteri mundo cognita, an nunc primum reperta ; rerum enim inuentio a naturae luce petenda, non a uetustatis tenebris repetenda est. [27] Iam uero (filii) etiam sponte, non fortasse interpellati ab expectatione uestra, de philosophia Chimistarum opinionem subiungemus. Etenim illa uestra philosophia, disputationibus potens, operibus inualida, artis chimicae nonnullam existimationem apud quosdam peperit. Atque sane quod ad practicam Chimistarum attinet, fabulam illam in eam competere existimamus de sene qui filiis suis aurum in uinea defossum (nec se satis scire quo loco) legauerit: unde illos protinus ad uineam fodiendam incubuisse ; atque auri quidem nihil repertum, sed uindemiam ea cultura factam fuisse uberiorem. Simili modo et chimiae filii, dum aurum (siue uere siue secus) in naturae aruo abditum et quasi defossum laboriose eruere conantur, multa moliendo et tentando, magno prouentui hominibus et utilitati fuere, et compluribus inuentis non contemnendis uitam et res humanas donauere. [28] Veruntamen speculatiuam eorum rem leuem et minus sanam esse iudicamus. Nam ut ille adolescentulus delicatus cum scalmum in littore reperisset nauem aedificare concupiuit, ita et hi, arti suae indulgentes, ex paucis fornacis experimentis philosophiam condere aggressi sunt. Atque hoc, genus theoriarum et saepius et manifestius uanitatis coarguitur, quam illud alterum, quod certe magis sobrium et magis tectum est. Nam philosophia uulgaris, omnia percurrens et nonnihil fere de singulis degustans, se apud maximam hominum partem optime tuetur. Qui autem ex paucis quibus ipse maxime insueuit reliqua comminiscitur, is et re ipsa errat magis, et apud alios leuior est. [29] Atque ex hoc genere phiiosophiam chimicam esse censemus. Certe illa opinionis fabrica quae eorum philosophiae basis est, esse nimirum quatuor rerum matrices siue elementa in quibus semina rerum siue species foetus suos absoluunt, atque producta eorum quadriformia esse, pro differentia scilicet cuiusque elementi ; adeo ut in coelo, aere, aqua, terra nulla species inueniatur quae non habeat in tribus reliquis coniugatum aliquod et quasi parallelum (nam hominem etiam pantomimum effecerunt, ex omnibus conflatum, abusi elegantia uocabuli microcosmi) ; hoc, inquam, commentum neminem iudicio sedatum post se traxerit : quin et existimamus, huic phantasticae rerum naturaIium phalangi peritum naturae contemplatorem uix inter somnia sua locum daturum. [30] Verum illud non incommode accidit ad praecauendum, quod haec philosophia (ut coepimus dicere) erroris genere ueluti antistropha uulgari philosophiae sit ; uulgaris enim philosophia ad materiam inuentionis parum ex multis, haec multum e paucis decerpit. Nos tamen, filii, libenter Paracelsum (hominem, ut coniicere licet, satis uocalem) nobis praeconem exoptemus, ut illud lumen naturae, quod toties inculcat, celebret et proclamet.