[18] Cogitauit et illud ; studio accenso et spe facta, de modis perficiendi uidendum esse. Haec itaque sunt, quae ei circa hoc generaliter uisa sunt; quae etiam nudis et apertis sententiis claudere et complecti consentaneum putauit. Visum est ei, plane ab iis quae iam facta sunt diuersa facienda ; itaque rerum praeteritarum redargutionem ad futura uice oraculi fungi. Visum est ei, theorias et opiniones et notiones communes, quantum rigore mentis et constantia obtineri potest, penitus aboleri ; et Intellectum planum et aequum ad particularia de integro accedere : ut fere non alius ad regnum naturae, quam ad regnum coelorum, pateat aditus ; ad quod nemini nisi sub persona Infantis ingredi liceat. Visum est ei, particularium syluam et materiem, et numero et genere et certitudine aut subtilitate ad informationem sufficientem, colligi et congeri, tum ex naturali historia, tum ex esperimentis mechanicis ; atque ex his potissimum, quia natura plenius se prodit cum ab arte tenetur et urgetur, quam in libertate propria. Visum est ei, eandem materiam ea ratione in Tabulas atque in ordinem redigi et digeri, ut IntelIectus in eam agere, atque opus suum exequi possit ; cum nec uerbum diuinum in rerum massam absque ordine operatum sit. Visum est ei, a particularibus, in Tabulas relatis, ad nouorum particularium inquisitionem minime confestim transeundum (quod tamen et ipsum res utilis sit, et instar experientiae cuiusdam literatae), sed ad generales et communes comprehensiones prius ascendendum. Visum est ei, Intellectus motum et impetum naturalem, sed prauum, a particularibus ad comprehensiones supremas et generalissimas (qualia sunt principia quae uocant) saliendi, omnino cohibendum : sed comprehensiones proximas primo, ac deinceps medias, eliciendas et inueniendas, atque per gradus continuos et scalam ueram procedendum. Visum est ei, talem inductionis formam inueniendam, quae ex aliquibus generaliter concludat ; ita ut instantiam contradictoriam inueniri non posse demonstretur. Visum est ei, eam tantum comprehensionem probari et recipi, quae non ad mensuram facta sit et aptata particularium ex quibus elicitur, sed amplior aut latior sit ; eamque amplitudinem siue latitudinem suam ex nouorum particularium designatione, quasi fideiussione quadam, firmet. Visum est ei, multa praeter haec inueniri, quae non tam ad perfectionem rei, quam ad operis compendium, ac etiam ad messem humanam inde accelerandam, insigniter faciant. Quae omnia utrum recte cogitata sint an secus, ab opinionibus (si opus sit) prouocandum, et effectis standum.