[6] Cogitauit et illud ; inter ista Scientiarum detrimenta, Naturalis philosophiae sortem prae omnibus minus aequam esse: ut quae a laboribus hominum leuiter occupat, facile deserta, nec maiorem in modum culta et subacta sit. Postquam enim fides Christiana adoleuerit et recepta sit, longe maximam ingeniorum partem ad Teologiam se contulisse, hominumque ex hac parte studio et amplissima praemia proposita et omnis generis adiumenta copiosissime subministrata esse : quin et aeuo superiore potissimas Philosophorum commentationes in Morali Philosophia (quae Ethnicis uice Theologiae erat) consumptas esse : utrisque autem temporibus summa ingenia haud infrequenti numero ad res ciuiles se applicasse, praesertim durante magnitudine Romana, quae ob imperii amplitudinem plurimorum operis indigebat. Eam ipsam uero aetatem qua Naturalis Philosophia apud Graecos maxime florere uisa est, fuisse particulam temporis minime diuturnam : ac subinde contradictionibus ac nouorum placitorum ambitione corruptam et inutilem redditam. Ab illis autem usque temporibus, neminem prorsus nominari, qui Naturalem Philosophiam ex professo colat, nec eius inquisitioni immoriatur ; adeo ut uirum uacuum et integrum haec Scientia iamdiu non occupauerit ; nisi forte quis monachi alicuius in cellula aut nobilis in uillula lucubrantis exemplum adduxerit, quod et rarissimum reperietur. Sed factam deinceps instar transitus cuiusdam et pontisternii ad alia, magnamque istam Scientiarum matrem in ancillam mutatam esse ; quae Medicinae aut Mathematicis operibus ministret, aut adolescentium immatura ingenia lauet et imbuat ueluti tinctura quadam prima, ut aliam rursus felicius et commodius excipiant. Itaque uisum est ei Naturalem Philosophiam, incumbentium et paucitate, et festinatione, et tyrocinio, destitutam iacere. Nec ita multo post uisum est ei, hoc ad uniuersum doctrinarum statum summopere pertinere. Omnes enim artes et scientias ab hac stirpe reuulsas poliri fortassis, aut in usum effingi, sed nil admodum crescere. [7] Cogitauit et illud ; quam molestum ac in omni genere dïfficilem aduersarium nacta sit Philosophia naturalis, Superstitionem nimirum et zelum religionis caecum et immoderatum. Comperit enim ex Graecis nonnullos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis eo nomine damnatos ; nec multo melius exceptos, sed in idem iudicium adductos, non capitis sane sed famae, Cosmographos, qui ex certissimis demonstrationibus, quibus nemo hodie sanus contradixerit, formam terrae rotundam tribuerunt, et ex consequenti Antipodas asseruerunt, accusantibus quibusdam ex antiquis Patribus fidei Christianae. Quin et duriorem (ut nunc sunt res) conditionem sermonum de Natura effectam ex temeritate Theologorum Scholasticorum et eorum clientelis, qui cum Theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint et in artis fabricam effinxerint, hoc insuper ausi sunt, ut contentiosam et tumultuariam Aristotelis Philosophiam corpori religionis inseruerint. Eodem spectare etiam, quod hoc saeculo haud alias opiniones magis secundis uentis ferri reperies, quam eorum qui Theologiae et Philosophiae, (id est) fidei et sensus, coniugium ueluti legitimum multa pompa et solennitate celebrant, et grata rerum uarietate animos hominum permulcentes, interim diuina et humana inauspicato permiscent. Reuera autem si quis diligentius animum aduertat, non minus periculi Naturali Philosophiae ex istiusmodi fallaci et iniquo foedere, quam ex apertis inimicitiis imminere. Tali enim foedere et societate, recepta in Philosophia tantum comprehendi : aucta autem, uel addita, uel in melius mutata, etiam seuerius et pertinacius excludi. Denique uersus incrementa, et nouas ueluti oras et regiones philosophiae, omnia ex parte religionis prauarum suspicionum et impotentis fastidii plena esse. Alios siquidem simplicius subuereri, ne forte altior in Natura inquisitio ultra datum et concessum sobrietatis terminum penetret ; traducentes non recte ea quae de diuinis mysteriis dicuntur, quorum multa sub sigillo diuino clausa manent, ad occulta Naturae, quae nullo interdicto separantur. Alios callidius coniicere, si media ignorentur, singula ad manum et uirgulam diuinam (quod Religionis ut putant maxime intersit) facilius referri ; quod nil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari uelle. Alios ab exemplo metuere, ne motus et mutationes Philosophiae in religionem iucurrant et desinant. Alios denique solicitos uideri, ne in Naturae inquisitione aliquid inueniri possit quod Religionem labefactet ; quae duo cogitata incredulitatem quandam sapiunt, et sapientiam animalem : posterius autem absque impietate ne in dubitationem aut suspicionem uenire potest. Quare satis constabat ei, in huiusmodi opinionibus multum infirmitatis, quin et inuidiae et fermenti non parum subesse. Naturalem enim Philosophiam post uerbum Dei certissimam superstitionis medicinam, eandem probatissimum fidei alimentum esse. Itaque merito religioni tanquam fidissimam et acceptissimam ancillam atribui : cum altera uoluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque errasse eum qui dixerit, "erratis nescientes scripturas et potestatem Dei" ; informationem de uoluntate, et meditationem de potestate, nexu indiuiduo copulantem. Quae licet uerissima sint, nihilominus illud manet ; in potentissimis Naturalis Philosophiae impedimentis, ea quae de zelo imperito et superstitione dicta sunt, citra controuersiam numerari. [8] Cogitauit et iIlud ; in moribus et institutis Academiarum, Collegiorum, et similium conuentuum, quae ad doctorum hominum sedes et operas mutuas destinata sunt, omnia progressui Scientiarum in ulterius aduersa inueniri. Frequentiam enim multo maximam professoriam primo, ac subinde meritoriam esse: Lectiones autem et exercitia ita disposita, ut aliud a consuetis ne facile cuiquam in mentem ueniat cogitare. Sin autem alicui inquisitionis et iudicii libertate uti contigerit, is se in magna solitudine uersari statim sentiet : Sin et hoc tolerauerit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non leui impedimento fore experietur. Studia enim hominum in eiusmodi locis in quorundam authorum scripta ueluti relegata esse; a quibus si quis dissentiat, aut controuersiam mouent, continuo ut homo turbidus et rerum nouarum cupidus corripitur ; cum tamen (si quis rerum uerus aestimator sit) magnum discrimen inter rerum ciuilium ac artium administrationem reperiet : non enim idem periculum a noua luce ac a nouo motu instare; uerum in rebus ciuilibus, motum etiam in melius suspectum esse ob perturbationem; cum ciuilia authoritate, consensu, fama, opinione, non demonstratione et ueritate constent : in artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia nouis operibus et ulterioribus progressibus strepere debere. Atque recta ratione rem se ita habere. In uita autem, uisum est ei doctrinarum politiam et administrationem quae in usu est, scientiarum augmenta et propaginem durissime premere et cohibere. [9] Cogitauit et illud ; etiam in opinione hominum et sensu communi, multa ubique occurrere quae nouas scientiarum accessiones libero aditu prohibeant: maximam enim partem hominum, praesentibus non aequam, in antiquitatem propendere ; ac credere si nobis qui nunc uiuimus ea sors obuenisset, ut quae ab antiquis quaesita et inuenta sunt primi tentaremus, nos eorum pensa longo interuallo non fuisse aequaturos. Credere similiter, si quis etiam nunc, ingenio suo confisus, inquisitionem de integro suscipere affectet, hunc huiusce rei euentum fore ; ut aut in ea ipsa incidat quae ab antiquitate probata sunt; aut sane in alia, quae ab antiquitate iampridem iudicata et reiecta, in obliuionem merito cessere. Alios, spreta omnino gente et facultate humana utriusque temporis, siue antiqui siue noui, in opinionem labi curiosam et superstitiosam ; existimantes scientiarum primordia a spiritibus manasse, et ab eorum dignatione et consortio similiter noua inuenta authoramentum habere posse. Alios opinione magis sobria et seuera, sed diffidentia grauiore, de auctiore scientiarum statu plane desperare, Naturae obscuritatem, breuitatem uitae, sensum fallacias, iudicii infirmitatem, et experimentorum difficultates et immensas uarietates reputando ; itaque huiusmodi spei excessus, quae maiora quam quae habemus spondeant, esse impotentis animi et immaturi; atque laeta scilicet principia, media ardua, extrema confusa habere. Nec minorem desperationem praemii quam facti esse. "Scientias siquidem in magnis ingeniis proculdubio innasci et augeri ; pretia autem et aestimationes Scientiarum, penes populum aut principes uiros, aut alios mediocriter doctos esse" : unde fieri ut ea tantum inuenta uigeant, quae populari iudicio et sensui communi accommodata sunt ; ut in Democriti opinione de Atomis usuuenit, quae quia paulo remotior erat, lusu excipiebatur. Itaque altiores contemplationes Naturae, quas fere religionis instar duras sensibus hominum accedere necesse est, oriri aliquando posse ; sed fere non multo post (nisi euidenti et excellenti utilitate demonstrentur et commendentur, quod hucusque factum non est) opinionum uulgarium uentis agitari et extingui ; adeo ut tempus tanquam fluuius, leuia et inflata uehere, grauia et solida mergere consueuerit. Visum est ei itaque, impedimenta melioris scientiarum status non tantum externa et aduentitia, sed et innata et ex ipsis sensibus hausta esse. [10] Cogitauit et illud; etiam uerborum naturam uagam et male terminatam Intellectui hominum illudere, et fere uim facere. Verba enim certe tanquam numismata esse, quae uulgi imaginem et principatum repraesentent: illa siquidem secundum populares notiones et rerum acceptiones (quae maxima ex parte erroneae sunt et confusissimae) omnia componere et diuidere ; ut etiam infantes cum loqui discant, infelicem errorum cabalam haurire et imbibere cogantur : Ac licet sapientiores et doctiores se uariis artibus ab hac seruitute uindicare conentur; noua uocabula fingendo, quod durum, et definitiones interponendo, quod molestum est; nullis tamen uiribus iugum excutere posse, quin infinitae etiam in acutissimis disputationibus controuersiae de uerbis moueantur, et quod multo deterius est, istae ipsae prauae uerborum signaturae etiam in mentem radios suos et impressiones reflectant ; nec tantum in sermone molestae, sed etiam Iudicio et Intellectui infestae sunt. Itaque uisum est ei, inter internas causas errorum, hanc ipsam ut grauem sane et non innoxiam ponere.