[61] Habemus etiam, ut res ipsa postulat, novitios quosdam et tyrones ut successio hominum ad experimenta et axiomata designatorum non intercidat, praeter famulos multos et ministros tam viros quam mulieres. Hoc etiam apud nos in more est, ut accurate deliberemus quae ex inventis et experimentis nostris in lucem eductis evulgari conveniat, quae autem minime. Quinetiam iure-iurando nos omnes astringimus ad ea celanda quae celari decrevimus. Etsi nonnulla ex iis cum consensu interdum regi aut senatui revelemus, alia autem omnino intra notitiam nostram cohibemus. [62] Quantum ad ordinationes et ritus nostros, habemus porticus duas spatiosas et pulchras. In quarum una ordine collocamus exemplaria rariorum omnium et praestantiorum inventionum, in altera autem statuas inventorum insignorum. Ibi statuam videre est Columbi vestri qui primus Indias occidentales aperuit. Itidem fabricatoris primi navium. Item monachi vestri qui primus tormenta invenit ignea et pulverem pyrium. Item inventoris musicae. Item inventoris literarum. Item inventoris imprimendi typis. Item inventoris phaenomenorum astronomiae. Item inventoris operandi in metallis. Item inventoris vitri. Item inventoris fili bombycini. Item inventoris vini. Item inventoris sacchari. Atque inventores hosque omnes apud nos servamus ex traditione magis certa et fideli quam apud vos habetur. Deinde habemus statuas inventorum complurimum insigniorum ex nostris, qui res et opera nobilia invenerunt, quae cum ipsi non videritis, descriptiones eorum facere nimis longum esset tum in iisdem recte intelligendis proclive erit errare. Etenim inventori rei cuiusque dignioris statuam mox erigimus eique honorarium satis liberale elargimur. Statuarum istarum aliae ex aere sunt, ex marmore et lapide lydio, aliae ex cedro et aliis lignis quibusdam pretiosis, inauratis et adornatis, ex ferro aliae, aliae ex argento, quaedam ex auro. [63] Habemus etiam hymnos quosdam liturgiarum formas quas quotidie cantamus et recitamus, quibus laudes ac jubilaea et gratiarum actiones resonamus deo, propter mirabilia opera sua. Precum item formulas quasdam quibus auxilium et benedictionem eius imploramus, ut labores nostros dirigere et illuminare dignetur atque in bonos usus et sanctos convertere. [64] Postremo apud nos in usu est praecipuas in regno urbes subinde adire et visitare in quibus, prout occasio se offert talia inventa utilia revelamus qualia nobis visum fuerit. Praedicimus etiam antequam adveniant, ad quod ad naturales divinationes pertinet, morbos epidemicos, pestes animalium noxiorum examina, famem, tempestates et procellas, terrae motus, inundationes aquarum,cometas, anni temperaturam, et alia; quinetiam consilia super rebus hisce damus et quid populo facere conveniat ad praeventiones et remedia huiusmodi malorum. [65] Cumque haec dixisset se in pedes erexit. Ego autem, ut edoctus fueram, in genua procubui unde dextram capiti meo imponens dixit: Benedicat tibi deus, fili mi, huic itidem relation quam feci deus benedicat. Licentiam tibi concedo in bonum gentium aliarum eandem evulgari. Siquidem nos his in sinu dei vivimus, natio aliis penitus incognita. Haec locutus discessit. Assignaverat autem bis mille circiter aureos, muneris loco, mihi et sociis meis numerandos. Largitores enim magni sunt ubicunque venerint, etc.