[0] NOVA ATLANTIS PER FRANCISCUM BACONUM, Baronem de Verulamio, Vice-Comitem S. Albani. [1] Nauigamus e Peruuia ubi per annum integrum commorati sumus. Petebamus autem Chinam etc. Iaponiam. Commeatur in duodecim menses nobiscum portantes, atque per spatium quinque mensium et amplius, uentis secundus ab ortu flantibus, licet lenioribus et remissioribus, usi sumus. Tum uero uertit se uentus et ab occidente per multos dies constanter spirauit. Adeo ut progredi lente admodum possemus, atque de reditu quandoque cogitaremus. Sed tunc rursus orti sunt Austri fortes et uehementes cum inclinatione nonnulla in Orientem, qui nos (quantum fieri potuit) contra nitentes, uersus Septentrionem compulerunt. Quo tempore commeatus noster (etsi parce admodum eum distribuissemus) penitus absumptus. Itaque, cum nos ipsos in medio uastissimae per uniuersum orbem aquarum eremi, positos uideremus, absque commeatu, perditos nos plane putabamus, et mortem propinquam expectabamus. Attamen corda nostra, et Voces, ad Deum in Caelis leuauimus; Qui miserabilia sua in profundis monstrat; Eum precantes, pro misericordia sua, ut quemadmodum, in principio, Congregationes Aquarum mandauit, et Aridum apparere fecerat; ita nunc quoque terram nobis ostenderet, ne periremus. Contigit autem, ut die sequente, sub uesperi intra modicam distantiam cerneremus, Septentrionem uersus, tanquam nubes spissa: Quae nobis de terra spem iniecerunt, satis gnaris, tractum illum Maris Australis, penitus incognitum fuisse. Atque insulas et continentes adhuc non detectas complecti potuisse. Itaque cursum tota illa nocte eo direximus, ubi terra se, ut coniiciebamus, ostenderat, atque illucescente die postero manufestum fuit, id quod uideramus, terram reuera fuisse, depressam quidem et siluosam, quod eam magis obscuram monstrauerat. Atque post sesquihorae nauigationem, portum tutum appulimus. Portum urbis cuiusnam, non magnae quidem, sed pulchre extructe, et quae, ex qua parte mare spectabat, elegantiam magnam prae se tulit. Nos uero singula momenta tarda aestimantes quibus a terra abessemus, ad littus properauimus et ad descensum in terram nos comparauimus. Confestim autem uidimus nonnullos ex populo urbis cum bacillis in manibus, qui nutu et signis nos in terram descendere prohibuerunt, absque tamen clamoribus aut ferocia. Unde haud parum contristari quid faciendum esset apud nos deliberabamus. Interim perrexit uersus nos scapha haud magna octo circiter uiros uehens, quorum unus in manu gestabat baculum ex arundine lutea, ad utrunque finem caeruleo colore imbutum, qui nauem nostram fidenter conscendit. Cum uidisset unum e nostris obuiam illi prodeuntem e sinu extraxit rotulum quendam pergamene (sed pergamena nostra paulo flauioris atque ad instar foliorum codicillorum splendentis, alias autem mollis satis et flexibilis.) eique in manum dedit, qui primus e nostris se obtulerat. In quo rotulo, Lingua Hebraica prisca, Greca quoque prisca, Latina satis pura, et Hispanica, scripta errant haec uerba: In terram ne descendatis; Nedum quispiam e uestris. Quin et discessum ab his oris maturate, intra sexdecim dies, nisi licentia Vobis diutius morandi concedatur. Interea, si aqua uobis opus sit dulci, aut commeatu, aut medicina et curatione pro aegrotis, aut si nauis uestra reparatione indigeat, singula, quibus caretis, in scriptis exhibite. Nos autem Officiis ullis Misericordia Vobis non deerimus. [2] Rotulus iste, sigillo firmatus erat, ex Alis Cherubim, minime expansis, sed deorsum pendentibus, et iuxta eas cruce. Hoc tradito, minister ille discessit et unum ex famulitio suo nobiscum reliquit, qui responsum nostrum reportaret. Cum iam apud nos de hac re deliberaremus, timidi et anxii haerebamus. Arceri a descensu in terram et moneri de praepropero nostro discessu male nos afflixerunt. Contra cum uideremus populum illum linguas externas callere, tantaque humanitate praeditum esse consolationi nobis non erat exiguae. Ante omnia, signum, Crucis Instrumento appositum, singulari gaudio nos affecit, tanquam Salutis Augurium manifestum. Responsum a nobis est Lingua Hispanica. Nauem nostram se satis commodo se habere, quandoquidem malacias et uentos contrarios potius experti essemus quam tempestates. Quantum ad aegrotos nostros, eos plurimos esse quin et grauiter laborantes, ita ut nisi descensus in terram illis permitteretur de uita periclitarentur. Alia quibus carebamus speciatim exhibuimus, addentes addesse nobis merces pauculas, quas si eis emere placeret, necessitatibus nostris subueniri posse, ne illis oneris essemus. Obtulimus seruo praemium exiguum in ducatis et holoserici carmosini parcellam, quae ministro superiori offerretur. Sed ille non accepit, imo uix aspicere sustinuit. Atque ita in alia parua scapha, quae ad eum missa fuit, discessit. [3] Tribus plus minus horis elapsis, postquam seruus responsum nostrum accepit, lembo uersus nos deuectus est uir (ut uidebatur) ex magistratibus. Indutus erat toga cum manicis amplis ex cameloto coloris caerulei pulcherrimi, splendidioris multo quam nos in Europa habemus. Tunica interior uiridis erat, et similiter galerus eius qui factus erat in figuram turbani, eleganter compositi neque praegrandis qualia solent esse Turcica. Atque capillorum suorum cincinni infra oram turbani dependebant. Vir sane aspectu uenerabilis. Vectus est in lemo aliqua ex parte inaurato quatuor solummodo uiris in eodem lembo comitatus. Alius autem a tergo sequebatur in quo erant uiri circiter uiginti. Quamprimum intra spiculi iactum uenisset signis quibusdam e lembo moniti sumus, ut aliquos e nostris ad illum mitteremus. Id quod statim fecimus in nauis nostrae scapha uirum ex nostris (uno excepto) primarium mittentes et quatuor cum illo. Cumque circiter sex uirgatas a lembo abessemus, iubebant ut nos sisteremus nec proprius accederemus, quod et fecimus. Tum uero uir, quem modo descripsi, in pedes se erexit et alta uoce Hispanice interrogauit: Num Christiani estis. Respondimus: Christianos nos esse; minus metuentes quia signum crucis in instrumento illo uideramus. Ad quod responsum dexteram ille uersus caelum sustulit et deinde leniter ad os suum adduxit, qui gestus in usu illis est cum deo gratias agunt. Tunc autem perrexit: Si iurabitis (unusquisque uestrum) per merita seruatoris piratas uos non esse, nec sanguinem humanum effudisse, siue ure, siue ui, intra spatium quadraginta dierum ultimo elapsarum, licentiam obtinebitis in terram descendendi. Respondimus paratos nos omnes esse ad illud iuramenum praestandum. Unde unus comitatu eius, qui uidebatur notarius esse, illud in scriptum redegit. Quo facto alter e comitatu uiri illius primarii, qui in eodem lembo uehebatur, postquam dominus in aurem ei quidpiam locutus esset, alta uoce dicit: Dominus meus hoc uobis notum esse uelit, non ex superbia aut fastu esse quo minus nauem uestram conscendat. Sed quia ex responso uestro innotescit plurimos inter uos male se habere a conseruatore sanitatis in urbe monitus erat, ut ad aliquam distantiam colloqueretur. Submisso capite nos inclinauimus et respondimus, seruos eius humillimos nos omnes esse magnoque honori ducere et singulari suae humanitati tribuere, id quod iamdudum factum esset. Sed sperare nos, morbum illum, quo aegroti nostri laborant, contagiosum minime esse. Ita uir ille primarius reuersus est. Paulo post adfuit notarius et nauem nostram conscendit. In manu sua fructum quendam eius regionis tenens, arantio non absimilem, uerum colore magis in coccineum uergente qui odorem spirabat suauissimum. Illum, ut uidetur, gestabat ut ei contra contagionem antidoti uice esset. Exhibuit autem nobis iuramentum: Per Iesum Dei Filium et merita eius, ac deinde nobis dixit, postero die, ante solis exortum affuturum qui nos accerseret ac ad domum peregrinorum perduceret, ubi praesto nobis essent, quaecunque necessaria, siue pro aegrotis, siue pro sanis. Sic a nobis discessit. Cumque ei aureos aliquos obtulissemus subridens dixit se binum salarium pro una opera accipere non debere. Quorum uerborum, ut arbitror, is sensus erat, quod salarium e publico ob operam suam reciperet. Nam, ut postea intellexi, officiarium qui praemia accepit hominem bini salarii uocant. [4] Postero mane diluculo accessit ad nos minister ille qui primus cum arundine sua nos adierat, et retulit se uenisse ut ad domum peregrinorum nos deduceret. Se autem horam anticipasse, ut commoditatem integri diei ad negotia nostra haberemus. Si autem, inquit, mihi auscultabitis, primo mecum aliquos uestrum mittetis, qui locum circumspiciant et quomodo optime ad uos recipiendos accommodari possit, postea autem aegrotos uestros accersetis et reliquos quos in terram descendere uultis. Gratias ei egimus et diximus curam hanc, quam pro peregrinis miseris suscepit. Deum pro certo remuneratum. Itaque sex e nostris eum comitati sunt. Praesit ille et respiciens ad nos dixit perhumanum certe se seruum nostrum tantummodo commodo esse et uiae ducem. Duxit autem nos per tres plateas pulchras admodum, atque per totam quam pertransiuimus uiam haud pauci e populo ad utrunque latus congregati sunt, ordine flantes, uerum more adeo ciuili, ut uiderentur non tam otiosum spectaculum conuenisse, quam ut aduentum nostrum gratularentur. Multi autem ex iis cum incenderemus brachia sua paululum aperuerunt, quo gestu utuntur cum aduentum alicuius sibi gratum esse significare uolunt. Domus peregrinorum aedificium est speciosum et spatiosum, extructum ex lateribus, nostris colore paulo magis purpureis. Cum fenestris decoris aliquibus ex uitro aliquibus autem ex panno linteo delicato oleo intincto. Deduxit nos primo in coenaculum satis elegans, super gradus locatum. Tunc autem a nobis quaesiuit quot numero essemus, et quot e nostris aegroti. Respondimus uniuersum numerum tam sanorum quam aegrotorum esse ad unum et quinquaginta homines, ex quibus aegroti erant septendecim. Rogauit nos ut aliquantisper praestolaremur, dum ad nos rediret, quod post horam circiter fecit. Tum uero adduxit ad cubicula uisenda quae nobis parata erant, numera nouendecim. Computatione scilicet inita, quemadmodum uidetur, ut quatuor ex illis cubiculis quae reliquis nonnihil praestabant, quatuor ex primariis nostris exciperent, in quibus seorsim cubarent. Reliquorum quindecim singula binis assignarentur. Cubicula elegantia erant et lucida, necnon suppellectili satis lauta ornata. Tum demum in porticum longam diuertimus, qualia solent esse dormitoria monachorum, ubi ostendit nobis per latus unum integrum, nam latus aduersum nihil aliud erat quam paries et fenestre, cellas septendecim, nitidas partiones habentes ex cedro. Quae porticus cum cellis numero quadraginta, multo scilicet pluribus quam nobis opus erat, instituta erat ad usum infirmorum. Simulque monuit quod quamprimum aliquis ex aegrotis conualesceret, transferri posset e cella in cubiculum. Ad quem usum parata erant decem alia cubicula praeter illa de quibus ante diximus. Hoc facto in caenaculum nos reduxit et attollens paululum arundinem suam, quod in more illis erat quoties ministri mandata superiorum referunt, ita ad nos locutus. [5] Notum uobis facio, consuetudinem regni huius postulare, ut post diem instantem et crastinum, quos uobis ad transferendos e naui homines et res uestras permittimus, contineatis uos ipsos intra fores hasce triduum. Veruntamen hoc uos non perturbet neque propterea intra carcerem uos compingi existimate. Sed potius indultum hoc esse quo ab itinere uestro spiritus recreetis et reficiatis. Nullus rei egebitis, quin et sex famuli assignati sunt qui uobis ministrent et negotia uestra expediant. [6] Gratias ei egimus cum omni affectu et humilitate, et diximus: Deus proculdubio in hac terra manifestatur. Obtulimus ei etiam uiginti aureos, sed ille quoque subridens hoc solum dixit: Quid uultis me esse hominem bini salarii? Sic abiit. Paulo post prandium nostrum allatum est, quod certe satis lautum et salubrem uictum tam respectu ciborum quam potus exhibuit. Meliorem certe et uberiorem quam pro modulo collegii ullius quantum noui in Europa. Potus erat trium generum: unumquodque eorum bonum et salubre, uinum ex uuis, potus ex granis qualis est apud nos ceruisia, sed clarus et limpidus, et sicerae genus ex fructu quodam eius regionis confectum, potus sane gratissimis et miri refrigerii. Allata etiam est nobis magna copia arantiorum illorum coccineorum in usum aegrotorum. Aiebant enim ea praesens et efficax esse remedium contra aegritudinem in nauigatione contractam. Praeterea pyxidem nobis tradit pillulis albescentibus siue cineritiis plenam, monuitque ut aegroti nostri unam earum singulis noctibus in introitu lecti sumerent, quas dixerat sanitatem eorum acceleraturas. Proximo die, cum a labore et opere circa uecturam hominum et rerum nostrarum e naui requieuimus, uisum est mihi socios nostros in unum conuocare. Cum autem conuenissent ita eos allocutus sum: Amici mei charissimi, noscamus nos ipsos et quo loco res nostrae sint. Viri sumus in terram proiecti e mari sicut Ionas e uentre balenae cum in alto ueluti sepulti essemus. Iam uero licet terram rursus calcamus inter uitam tamen et mortem medii consistimus. Etenim fines et ueteris et noui orbis praeteruecti sumus. Atque utrum nobis Europam rursus conspicere dabitur, soli deo notum. Miraculo quodam huc aduecti sumus atque a miraculo prope aberit si hinc abuehamur. Quocirca salutem praeteritam ac pericula praesentia et futura animo recolentes ad deum nos conuertamus, corda leuemus et uias nostras singuli corrigamus. Praeterea ad populum Christianum, pietatis et humanitatis plenum, uenimus. Curemus, quaeso, ne illam faciei confusionem super nos inducamus, ut coram illis uitia nostra aut malos mores palam faciemus. Adhuc restat amplius illi enim, etsi sub humanitatis forma, nos huiusce domus claustris ad triduum concluserunt. Quis nouit num nam hoc faciant quo morum nostrorum experimentum sumant, quos si repererint prauos confestim exulare nos iubebunt. Sin probos moram hic longiorem indulgebunt? Quos enim assignarunt famuli isti quidni etiam speculatorum uices agant? Itaque, propter amorem dei, atque si charum nobis sit bonum animarum et corporum nostrorum, ita nos geramus ut et pacem cum deo habeamus et gratiam in oculis populi huius inueniamus. Socii nostri, una uoce, mihi de iis quae admonueram gratias egerunt promiseruntque sobre se et modeste uicturos absque scandalo uel minimo. Itaque tres illos dies laeti et curis uacui peregimus, nihil solliciti de eo quod nobis post triduum illud contingere posset. Quo etiam dierum curriculo assidue propter conualescentiam aegrorum nostrorum exhilarati sumus. Qui se, ueluti in probaticam aliquam diuina sanandi uirtute praeditam missos existimabant, tam celeriter siquidem et conualescebant. [7] Crastino post illud triduum elapsum uenit ad nos homo nouus quem antea non uideramus, ueste caerulea amictus, quemadmodum et prior nisi quod turbanum eius album esset cum cruce parua, rubea in uertice. Habuit etiam liripipium circa collum ex linteo purissimo. Sub introitum suum paululum se inclinauit et brachia sua nonnihil explicauit. Nos uero cum resalutauimus modo admodum humili et submisso ab ore eius sententiam uel uitae uel mortis expectantes, postulauit ut cum paucis aliquibus hominum nostrorum colloqueretur. Itaque sex tantum manserunt, caeteri se subduxerunt. Tum ille: Ego quidem domus huius peregrinorum officio praepositus sum, uocatione autem presbyter Christianus. Itaque iam accessi, ut operam meam uobis in omnibus praestarem tanquam peregrinis, sed praecipue tanquam Christianis. Nonnulla habeo quae uobis referam, quae ut arbitror non illibenter audietis. Status iste licentiam uobis dedit per sex septimanas ulterius commorandi. Neque uos conturbet siquidem negotia uestra spatium amplius postulent. Nam neque lex ipsa regni in hac parte rigida est, tum uero minime dubito, quin et ipse uobis comperendinationem temporis istius, prout res uestrae flagitabunt, procurare possem. Quin et insuper narro uobis domum hanc peregrinorum isto tempore sat ditescere et pecunia numerata bene instrui. Reditus enim suos accumulauit iam per septem et triginta annos. Tot enim efluxerunt ex quo peregrinus aliquis ad has partes appulerat. Itaque de impensis uestris solliciti ne sitis, sumtus quamdiu hic manseritis e publico aerario ministrabitur. Neque uel punctum temporis huius rei caussa de mora uestra decidet. Quantum uero ad merces quas adduxisse dicitis nullae uobis imponentur conditiones durae, sed iustis pretiis eas uendetis, ualorem earum accipientes uel in mercibus aliis, uel in auro et argento. Nostri enim nihil interest. Sin uero quicquam sit quod a statu isto petere uelitis illud nos ne celetis. Reperietis enim nos responsum tale relaturos quo uultus uester minime decidat aut contristetur. Hoc tantum uobis edico, nequis uestrum karanna longius (illa apud eos sesqui milliari aequiualet) a moenis urbis abscedat sine licentia speciali. Respondimus postquam nos uicissim intuiti essemus gratiosam hanc et quasi paternam benignitatem admirantes, non habere nos quod diceremus, cum et gratiis gendis uerba non suppeterent et prae nobilis eius et inopinata munificentia, omnia quae a nobis petenda essent praeoccupasset. Nos certe cogitationem illam subire quasi effigiem salutis aeternae in caelis ante oculos haberemus. Siquidem qui paulo ante in faucibus mortis constituti eramus, adductos iam esse in locum ubi consolationes perpetuae et nihil aliud spirant. Quantum ad mandatum nobis impositum, obedientiam summam praestituros etsi fieri non posset, quin corda nostra ardentissimo sanctam illam et felicem terram ulterius uisendi desiderio inflammarentur. Adiecimus linguas prius faucibus nostris adhaesuras quam nos mentionem uel personae eius uenerandae uel gentis huius uniuersae in precibus nostris omitteremus. Supplicauimus etiam ei ut nos in numero seruorum suorum uerorum merito et fidorum reputaret iure non minore quam quo unquam mortales mortalibus deuincti fuerint. Itaque nos ipsos et omnia nostra ad pedes eius humiliter proiicere. Dixit sacerdotem se esse et sacerdotis mercedem expectare, id est fraternum amorem nostrum et bonum animarum et corporum nostrorum. Ita a nobis discessit non sine lachrymis prae teneritudine animi obortis, nos quoque reliquit gaudio et affectu gratitudinis confusos et perculsos, atque inuicem dicebamus nos uenisse in terram quandam angelorum, qui nobis quotidie apparebant et consolationibus praeueniebant quas ne cogitare quidem potuissemus nedum expectare. [8] Die proximo, horam circiter decimam matutinam, denuo nos inuisit praepositus et post salutationes utrinque factas dixit familiariter se uenisse ut nos uisitaret et tempus nobiscum tereret. Tum cathedram poposcit et consedit. Nos autem numero decem, nam caeteri aut inferiores erant aut foras abierant, circa eum sedimus, ac deinde ita exorsus est. Nos de insula hac Bensalem, ita enim uocant lingua sua, hoc habemus: Quod ob situm insulae nostrae solitarium et leges peregrinantibus e nobis impositas de terra hac celanda et raram exterorum admissionem in regionem nostram nobis quidem maxima pars orbis habitabilis nota sit, ipsi uero aliis penitus simus incogniti. Itaque cum quaestiones illis aptiores sunt qui minus norunt consentaneum est magis ut uos me interrogetis quam ut ego uos. Respondimus nos illi gratias maximas referre quandoquidem hanc nobis licentiam indulgeret. Tum ex iis quae iam obseruauimus facile nos coniicere non esse rem in mundanis cognitu digniorem quam statum et conditionem terrae huius faelicissimae. Sed ante omnia, diximus, cum ab extremis terrae oris iam conuenerimus nec non in regno caelesti nos olim conuenturos speremus, eo quod utrinque Christiani simus, scire auemus, quandoquidem terra ista in tantum dissitasit et uastis et incognitis maris tractibus diuisa a terra illa in qua seruator noster, dum in carne fuit, uersabatur. Quis tandem huius gentis apostolus et quibus modis ad fidem conuersa fuerit? Facile erat ex uultu eius perspicere gratam illi imprimis fuisse hanc quaestionem nostram. Cor meum, inquit, uobis mirifice attraxistis quod quaestionem hanc primo in loco proponitis. Indicat enim uos quaerere primum regnum dei. Atque libenter et breuiter postulato huic uestro satisfaciam. [9] Annos circa uiginti ab ascensione domini factum est, ut conspiceretur a populo Rensusae, urbis maritimae, ad Orientalem plagam regionis nostrae sitae noctu - nox autem erat nubila sed placida - iuxta mille passus a littore columna lucis praealta. Non figura pyramidi sed ueluti cylindri e pelago uersus caelum erecta et in uertice eius crux lucis ampla, corpore columnae aliquanto splendidior. Ad spectaculum hoc tam mirabile congregatus est, ut sit, populus urbis super arena maris et stabat paulisper attonitus. Verum paulo post scaphis paruis plurimi se commiserunt ut rem tanti stuporis propius inspicerent. Verum, postquam scaphae intra sexaginta circiter a columna uirgatas aduenisset, ecce omnes subito se sistebant nec ulterius procedere poterant. Ita tamen ut in circuitu mouere, sed non accedere propius liceret. Adeo ut scaphae ueluti in theatro starent, lucem hanc tanquam scenam caelestem spectaturae. Euenit autem forte fortuna, ut in scapharum una adesset quispiam ex sapientibus nostris societatis nimirum Domus Salomonis. Quae domus siue collegium, fratres mei charissimi, oculus plane est huiusce regni. Qui postquam aliquandiu columnam hanc una cum cruce attente et deuote contemplatus esset in faciem se prostrauit et dein se in genua erigens manusque ad caelum attolens huiusmodi preces fudit. [10] Domine Deus Caeli et Terrae; ex gratia tua speciali ordinis nostri homnibus dignatus es, opera tua creationis et eorum secreta nosse, atque diiudicare quantum generationibus hominam datur inter miracula diuina, opera naturae, effectus artis et illusiones daemonum cum imposturis omnimodis. Agnosce et testor coram hoc populo rem hanc quam ante oculos intuemur esse digitum tuum et miraculum uerum. Quoniam autem e libris nostris didicimus miracula nunquam a te edita nisi ob finem aliquem diuinum et excellentem - etenim leges naturae leges tuae sunt a quibus nisi magnam ob caussam minime recedis - humillime obsecramus ut signum hoc magnum nobis fortunes atque eius interpretationem et usum in misericordia consedas, id quod dum idem ad nos mittas tacite et secreto polliceris.