[11] Postquam ita precatus est continuo scapham in qua uehebatur solutam sensit et mobilem caeteris adhuc ueluti ligatis manentibus. Illud in signum certum licentiae appropinquandi interpretatus, scapham fecit placide et cum silentio uersus columnam remigio impelli. Verum antequam ad illam peruenisset, columna cum cruce lucis dissipata est et se undique tanquam in firmamentum quoddam stellarum multarum uertit, quae etiam et ipsae breui euanuerunt. Neque aliud restabat spectandum praeter arcam quandam paruam ex cedro siccam quidem neque aqua ullatenus madefactam etsi nataret. In parte eius priore uersus sapientem ramus palmae exiguus quidem et uiridis crescebat. Is postquam plurima cum ueneratione arcam in scapham suam recepisset, ecce arca sponte se apperuit in qua reperti sunt liber et epistula. Uterque in membrana pura scriptus et sindonibus linteis inuolutus. Liber continebat canonicos libros uniuersos ueteris et noui testamenti prout uos illos habetis - etenim satis scimus quos libros ecclesiae apud uos recipiunt - atque apocalypsis ipsa et nonnulla alia ex noui testamenti scriptis quae eo tempore edita non erant, nihilominus eo libro continebantur. Quod uero ad epistolam, illa in haec uerba scripta erat. [12] Ego Bartholomaeus Seruus Altissimi et Apostolus Iesu Christi monitus sum ab Angelo qui in uisione gloriae mihi apparuit, ut arcam hanc maris fluctibus committerem. Itaque testor et annuntio ei populo ad quem Deus ordinauerit hanc arcam appellere. Eo ipso die ad eos uenire salutem, pacem et bonam uoluntatem a Patre et Domino Iesu. [13] Praeterea in duobus his scriptis tam libro quam epistola operatus est deus miraculum insigne illi quod apostolis ostendit - dono originali linguarum - non dissimile. Etenim cum eo tempore in hac terra uiuerent Hebraei, Persae et Indi, praeter ipsos indigenas singuli in libro illo ac epistula legerunt, ac si in lingua cuiusque propria scripta fuissent. Hoc pacto, fratres mei, seruata est haec terra ab infidelitate, quemadmodum et reliquiae mundi ueteris seruatae fuerunt ab aquis, per arcam ope apostolicae et miraculosae euangelizationis sancti Bartholomaei. Atque hic loqui desiit. Quando nuntius quiddam uenit qui eum accersiuit. Sicque eo colloqui nihil aliud inuenit. [14] Die postero statim a prandio rursus ad nos uenit praepositus, seque excusauit dicens se pridie a nobis subito et inopinato auocatum, nunc uero rediisse ut illud compensaret tempusque nobiscum una insumeret si modum gratum nobis consortium eius aut colloquium fuerit. Respondimus imo illud tam gratum nobis accedit ut nec miseriarum praeteritarum nec periculorum futurorum memores simus quamdiu colloquio eius fruamur. Addidimus existimare nos horam unam sermones cum illo conferendo insumptam annis integris uitae nostrae prioris praestare. Inclinauit se paululum et postquam consedissemus dixit: Bene habet quaestiones uestrae sunt. [15]Tum unus e nostris, parua interposita mora, ita dixit: Esse rem quandam cuius cognoscendi quidem auidi, interrogandi autem timidi essemus, ne forte nimio plus praesumsisse uideremur. Veruntamen singulari eius erga nos humanitate confirmatos - cum nos uix pro exteris ducamus qui serui eius addictissimi et deuotissimi sumus - eius proponendi libertate usuros, humillime obtestantes, ut si responsione uix dignaretur, quaestioni tamen ignosceret licet eam reiiceret. Dixit nos obseruasse satis et memoria adhuc tenere, uerba illa ab ipso prolata, terram hanc foelicem in qua iam pedem figimus, paucis admodum cognitam esse atque nihilo secius plerasque orbis nationes satis nosse. Id quod uerum esse plane perspiciebamus quandoquidem linguas Europae callerent et res nostras in plurimis intelligerent, cum nos econtra in Europa post tot et tam remotas nauigationes hac aetate postrema susceptas, nihil prorsus de hac insula inaudiuerimus. Hoc mirari satis non posse eum nationes omnes aut per peregrinationes in partes exteras aut per aduentus exterorum ad eas sibi inuicem innotescant. Licet autem qui in natione extera peregrinatur plus notitiae et informationis uisu nanciscatur quam domi manens a peregrinante, auditu solo, addiscere possit. Attamen utroque modo notitiam mutuam aliqua ex parte haberi posse. Verum quantum ad hanc insulam nunquam noua ad nos allata de alicuius nauis, ab ea ad oras nostras appulsu, nedum ad littora Europae neque ad littora Indiarum, occidentalis aut orientalis. Neque aliquid accipisse de naui ulla cuiuscunque ea populi sit quae ad terra hac redierit. In oc autem, illud quod admirationem mouet, non consistere, situm enim eius, ut dominatio sua dixerat, in tam uasti pelagi conclaui secreto, huic rei in caussa esse posse, uerum, ut illi contra notitiam linguarum, librorum, rerum haberent, gentium ab iis tam immensis spatiis dissitarum, id omnem admirationem superare neque nobis quomodo fieri hoc possit ullo modo in mentem uenire. Nobis siquidem diuinarum mentium et potestatum, non autem hominum quorum uis conditionem uideri ut ipsae occultae et inuisibiles lateant, caeteris interim illarum uisui parentibus et uelut in aprico positis. Ad haec uerba praepositus placide subrisit et dixit non sine caussa ueniam nos huius quaestionis petere siquidem innuere, ac si terram hanc non aliam quam terram magorum duceremus, quae spiritus aerios in omnes partes emitteret. Quorum ope et famulitio quaecunque in aliis regionibus gererentur pernosceret. Omnes uno ore humiliter respondimus uultu tamen ita composito ut eum non alias quam ioco hoc dixisse prae nobis ferremus. Nos sane facile in eam cogitationem uenire esse aliquid in hac natione plane supernaturale. Illud tamen potius angelicum quam magicum ducere. Verum perspicue apud dominationem suam eloqueremur, quid tandem illud fuerit, quod scrupulum hunc ne quaeremus iniecisset, nihil ex hac re sapuisse sed quoniam in sermone praeterito cum innuisse memineramus gentem istam de silentio ergo peregrinos per leges cauisse. Ad hoc respondit: Recte quidem meministis, itaque in iis quae proferre apud uos instituto, nonnulla reseruanda sunt quae omnino reuelare licitum non est, haud pauca tamen supererunt quae satisfactionem uobis abunde praestabunt. [16] Intelligetis igitur, id quod uobis fortasse uix credibile uidebitur, ter mille abhinc annis aut paulo plus, nauigationes orbis terrarum, praesertim in regiones remotas, maiores fuisse et magis strenue susceptas quam hodierno die. Ne existimetis nescire me quantum apud uos creuerint nauigationes intra annos centum et uiginti proxime elapsos. Satis mihi hoc cognitum. Et tamen, maiores, inquam, fuerunt eo tempore quam nunc. Siue conseruatio illa reliquiarum humani generis per arcam a diluuio uniuersali hanc nauigandi confidentiam hominibus indiderit, siue aliud quid in caussa fuerit. Sed utcumque hoc quod dico uerum est. Phoenices ac praecipue Tyrii magnas habebant classes. Similiter habebant et Carthaginienses colonia ipsorum quamuis ad occidentem magis sita sit. Ab oriente uero classes Aegyptiorum et Palaestinae potentes erant et numerosae. China autem et Atlantis magna, quam uos Americam uocatis, quae nunc Yncas tantum et Canoas habent, ut magna abundabant illis diebus nauium grandiorum. Insula haec nostra, ut ex fidelibus eius aetatis historiis plane liquet, instructa tum fuit nauibus mille quingentis iisque fortibus et magnae capacitatis. De hoc quod loquor apud uos exigua admodum aut nulla est memoria, at nobis pro certo cognitum est. [17] Eo etiam tempore ad insulam hanc naues et carinae earum omnium quas modo nominabam nationum appulerunt. Atque, ut fieri solet, naues illae praeter populares suos uehebant multos ex aliis regionibus quae ipsae maritimae non erant ueluti Persas, Chaldaeos et Arabes. Ita ut omnes fere nationes potentes et celebres locum hunc adierunt. Ex quibus nonnullas habemus stirpes et tribus tenues usque in hodiernum diem. Quod uero ad naues nostras attinet, in omnes propemodum oras nauigarunt tam ad fretum uestrum quod Columnas Herculis appellatis quam ad alias tum Mediterranei tum Atlantici Maris Regiones, ueluti ad Paguinum - ciuitatem in China antiquissimam - quae eadem est cum Cambalu et Quinze ad orientale pelagus situ, non procul a finibus Tartariae Orientalis. [18] Eodem praeterea tempore et saeculo integro insequente aut amplius populi magnae Atlantidis potentes admodum erant. Etsi enim narratio et descriptio a uiro magno uestri orbis facta - scilicet progeniem Neptuni sedes suas ibi fixisse, tum de magnificis templo, palatio, urbe et colle quin et de multiplicibus pulchrorum et magnorum fluuiorum spiris quae, tanquam totidem torques, templum illud et urbem cingebant. Ac denique de gradibus illis insignibus ascensus per quos ad eadem perueniebatur ueluti per scalam quandam caeli - sic fabulosa et poetica. Hoc tamen ueritatis immiscetur regionem illam Atlantidis tam illam Peruuiae tunc Coyam uocatam, quam illam alteram Regni Mexicani tunc dictam Tirambel, regna fuisse armis, classis et opibus, potentia et superba. Tam, inquam, potentia ut eodem tempore, uel saltem intra spatium decem annorum, duas magnas expeditiones nauales susceperint. Hi nimirum de Tirambel per Atlanticum Mare usque ad Mare Mediterraneum, illi autem de Coya per Mare Australe usque ad hanc insulam nostram. De priore autem expeditione, uidetur auctor ille uester, aliquid a sacerdote Aegyptio quem citat hausisse. Pro certo enim expeditio talis fuit. Utrum uero Athenienses antiqui illi fuerint qui copias illas repulerunt et profligarunt, atque haec eis gloria tribuenda non habeo quid dicam, illud extra omnem dubitationem unquam ab ea expeditione rediisse, neque meliore fortuna usa esset classis illa Coyae, quae nos inuasit, nisi in hostes clementiores incidisset. Etenim rex insulae huius, nomine Altabin, uir prudens et imperator in bello optimus, cui tum hostium tum propriae uires satis exploratae erant ita rem gessit ut copias eorum terrestres postquam in terram descendissent a classe eorum intercluderet, atque ueluti indagine utrasque copias cingeret maiori exercitu quam illorum fuit et terrestri et nauali, sicque eos ad deditionem absque proelio compelleret. Cumque in potestate sua essent haud duriores conditiones imposuit quam iusiurandum ab iis exigendo se in posterum contra illum nunquam arma laturos. Quo facto eos incolumes omnes dimisit. Veruntamen uindicta diuina non multo post superbos illos ausus ulta est, siquidem intra curriculum centum annorum aut minus, Atlantis illa magna omnino perdita et destructa fuit. Non terrae motu absorpta, ut uir ille uester affirmat (Etenim tractus ille totus terrae motibus parum est obnoxius), sed per particulare diluuium siue inundationem. Quandoquidem etiam hodierno die regiones illae maiores habeant amnes atque etiam montes alteriores qui aquas in planities effundant, quam alia pars quaecunque in orbis ueteris. Sed illud uerum est inundationem illam non fuisse profundam, non amplius forsan in pluribus locis quam ad quadraginta pedes, unde factum ut licet homines et bestias undeque demerserit, siluestres nihilominus habitatores quidam montium euaserint. Aues quoque in tuto seue fuerunt ad montes aut arbores praealtas conclando. Homines uero licet in aliquibus locis aedificia haberent altiora quam quo aquae peruenire possent. Inundatio tamen illa licet minime profunda diuturna fuit. Unde qui in ualle degebant propter penuriam cibi et rerum aliarum necessarium fame et inopia perirent. Itaque, ne miremini, si America habitatorum tam rara sit neque si populus eiusdem adeo simplex et barbarus existat. Etenim rationem sic instituere debetis, populum Americanum nouum esse et recentem, inquam, prae ceteris orbis habitatoribus annis non minus mille. Tantum enim temporis intercesserat inter diluuium uniuersale et illud Americae particulare. Siquidem tenues illae et rarae humani generis reliquiae quae in montibus manserant in inferiores regionis partes tarde sobolem dederunt, cumque essent homines feri et omnium rerum rudes - neutiquam Noacho et filiis eius similes qui familia erant ex uniuerso orbe electa - ad literas, artes et uitae cultum posteris transmittendum non sufficiebant. Atque insuper cum in habitationibus suis montanis propter asperrimum frigidus regionum illarum pellibus ursorum, tigridum, caprorum magnorum et hirsutorum, qui in illis partibus abundant, uestire se consueuissent, postea autem in uallem descendentes intolerabiles ibi feruores ferre non possent neque uestium magis leuium ulla copia eis praesto esset, coacti sunt morem nude incedendi introducere qui apud illos usque in hodiernum diem in usu est. Solum modo magna uoluptate et desiderio afficicuntur auium plurimas gestandi atque hoc procul dubio a traditione et exemplo maiorum qui in montibus habitabant, hauserunt, qui ad hunc forte usum allecti fuerunt ex innumera auium multitudine alia petentium cum ima aquis stagnarem. Videtis, fratres, per casum hunc maiorem et temporis quasi miraculum commercium nostrum cum Americanis cessasse, cum ipsi amplius non essent. Cum quibus supra omnes mortales commercium antea habuimus utpote regioni nostrae proximis. Quantum uero ad alias orbis partes manifestissimum est seculis succedentibus siue propter bella mota siue ex periodo et uicissitudine temporum nauigationes ubique maiorem in modum elanguisse. Praecipue autem nauigationes longinquas, propterea quod triremes et eiusmodi carinae quae oceanum uix tolerare possent in usum uenire coeperunt. Hinc igitur quam ob caussam notitia illa regionis nostrae, quae a nauigantibus ad nos acquiri potuit, multis abhinc saeculis defecerit, clare cernitis. Nisi forsan raro euentu talis appulsus obtigerit quemadmodum ante dies paucos uester. Iam uero de nauigationis nostrae in alias partes cessatione aliam uobis caussam assignare oportet. Neque enim denegare possum, si uerum fateri cupiam, quin apparatus et instructio nostra naualis, numero et robore nauium, abundantia nautarum, peritia gubernatorum, et aliis rebus quibuscunque acque hodie ualet ac olim ualebat. Itaque quid in re sit quod domi iam sedeamus separatim uobis declarabo. Atque hoc propius accedet ad quaestionem uestram quam initio proposuistis elucidandam. [19] Regnauit in hac insula ante annos mille nongentos rex, cuius memoriam supra alios omnes maxime colimus et ueneramus. Non superstitiose sed tanquam diuini cuiusdam instrumenti licet hominis mortalis. Nomen ei fuit Solamona. Eum autem pro legislatore huius gentis ducimus. Regi isti cor deus indidit latum et in bonis inscrutabile. Qui in illud totus incumbebat ut regnum et populum suum bearet. Itaque cum secum reputaret quam sufficiens et, ut dicam, substantiua terra haec ex sese fuerit ad seipsam sustentandam absque opibus aut copiis exterorum. Quippe quae in circuitu quinquies mille et sexcenta milliaria plus minus contineret. Et maxima ex parte ferax inprimis esset et bonitate soli praestaret. Atque rursus perpendens classem et naues regni non segniter applicari et exerceri posse tam transportationem et uecturam de portu in portem. Necnon per nauigationes ad insulas quasdam adiacentes et imperio huic et legibus subditas. Tum uero in memoriam reuocans quam felix et florens eo tempore regni huius status fuerit, ita ut mille modis in deterius sed uix ullo modo in melius mutari posset. Nihil omnino deesse putabat quo fines suos nobiles plane et heroicos assequeretur nisi ut, quantum humana prouidentia efficere posset, res illas, quae suo tempore tam foeliciter essent fundatae et stabilitae, perpetuitate donaret. Quocirca inter leges alias suas fundamentales leges plurimis sanxit de introitu exterorum interdicendo. Qui eo tempore, licet post calamitatem Americanam, satis frequens erat. Est hoc instituto quia a nouitatibus et mixturis morum metuebat. Verum est interdictum simile de introitu exterorum scito ueteri apud Chinenses ualuisse atque etiamnum ualere. Sed ibi res est despicabilis eosque reddidit gentem, curiosam, imperitam, timidam et ineptam. At legislator noster in lege sua condenda diuersum longe adhibuit temperamentum. Primum enim iura humanitatis omnia sarta tecta seruauit in institutis et fundationibus suis, pro leuamine et solatio peregrinorum afflictorum, quod et uos experti estis. Ad quod dictum ut par erat consurreximus omnes nosque inclinauimus. Ille perrexit: Rex idem cupiens factis humanitatis consilia politica adiungere atque humanitati minime conuenire putans, ut exteri inuiti detinerentur, nec minus rationibus status non conuenire ut riderent, et insulae huiusce arcana euulgarent, hanc uiam imit. Constituit ut ex exteris quibus permissum foret in terram hanc descendere qui abire uellent non prohiberentur. Qui autem manere praeoptarent conditiones et uiuendae facultates a statu reciperent. In qua re, uisu iam acri polluit, ut post tot saeculorum spatia a lege hanc condita, memoriam nullam habemus ne uel unicae duntaxat nauis, quae reditum praetulit. Atque tredecim tantum uirorum, temporibus diuersis, qui in nostris nauibus reuerti elegerunt. Quid autem pauci illi qui sic redierunt de regione hac propalarint nos fugit. Facile autem existimare potestis quicquid retulerint non aliter quam pro insomnio quodam habitum esse. Nauigationes autem nostras ad partes exteras uisum est legislatori nostro penitus coercere. In China hoc non sit. Etenim Chinenses quo uolunt et possunt nauigant. Quod satis ostendit legem illorum de exteris arcendis a pusillanimitate sole et metu prouenire. Interdictio autem haec nostra unam antum recipit restrictionem, eamque certe admirabilem: Bonum enim quod a communicatione cum exteris trahi possit conseruat, malum autem euitat. Id uobis nunc aperiam. Atque hic uidebor aliquantisper ab eo quod agitur digredi, sed mox hoc ipsum ad rem pertinere perspicietis. Intelligetis itaque, amici mei praeclari, inter acta illius regis unum maxime eminere. Illud est fundatio siue institutio ordinis cuiusdam et societatis quam nos Domum Salomonis uocamus. Nobilissimam dico, quantum nos arbitramur, omnium per terrarum orbem fundationem atque regni huiusce luminare magnum. Domus haec studiis et contemplationibus operum et creaturarum dei dicata est. Putant nonnulli nomen traxisse a fundatore paululum corruptum, ac si deberet dici Solamonae Domus. Verum archiua ipsa authentica sic scriptum habent, prout in sermone quotidiano nunc profertur. Itaque nomen fluxisse arbitror a rege illo Hebraeorum qui apud uos celebris est, nobis autem non ignotus. Habemus enim portiones aliquas operum suorum quae apud uos desiderantur. Historiam illam naturalem dico quam conscripsit de plantis omnibus a cedro Libani usque ad Hyssopum quae pariete egreditur, atque omnibus rebus quibus uita et motus inest. Hinc animum meum cogitatio illa subiit regem nostrum quandoquidem se in multis cum rege illo Hebraeorum consentire sensit, qui multis ante eum annis uixerat, eius titulo fundationem hanc honorasse. Atque in hanc opinionem praecipue adducor quod in historiis admodum antiquis inuenio, societatem hanc interdum domum Salomonis uocari, interdum autem Collegium Operum sex dierum. Unde persuasum habeo regem illum nostrum praecellentem ab Hebraeis didicisse, deum, mundum hunc et omnia quae insunt sex dierum spatio creasse, ideoque cum domum illam institueret ad inquisitionem et inuentionem naturae uerae et interioris rerum omnium quo deus conditor maiorem reciperet gloriam, ob fabricam earum homines autem uberiorem perciperent frustum in usu earum, indidisse etiam ei illud alterum nomen nimirum collegii operum sex dierum. Verum ut redeamus tandem ad id quod nunc agitur. Postquam rex omnem subditis nauigationem interdixisset, praeterquam in partes huic imperio subditas, hanc nihilominus ordinationem sanciuit. Nimirum singulis duodenis annis mittendas ex hoc regno naues binas in partes orbis diuersas. In utraque nauium harum tres ex fraternitate Domus Salomonis seorsim uehendos. His in mandatis dandum ut nos de rebus et statu locorum illorum ad quos appellerent certiores facerent, praecipue autem de scientiis, artibus, manufacturis et inuentionibus mundi uniuersi, utque in reditu libros, instrumenta, exemplaria in unoquoque genera ad nos perferrent. Nauibus, postquam in terram fratres exposuissent, redeundum, fratribus autem usque ad nouam missionem peregre manendum. Naues hasce non aliis mercibus instruendas quam commeatus copia bona, nec non thesauri satis larga quantitate in usum fratrum ad res eas coemendas et omines tales remunerandos quibus opus esset. Iam uero ut uobis proferam modos quibus uulgus nautarum coercentur ne in terris ad quas appellant dignoscantur: Aut quibus modis in terram expositi sub nomine nationum aliarum lateant, aut ad quae loca nauigationes nostrae designatae sint, aut quae loca nouis rursus missionibus praefigantur atque alias huius generis circumstantias quae ipsam practicam partem spectant mihi proloqui fas non est. Neque multum certe ad quaestionem uestram conducet. Sic itaque uidetis commercium nos instituisse, non pro auro, argento, et gemmis, non pro sericis aut aromatibus, neque pro aliis quibusuis rebus crassis, sed tantum pro creatura dei prima luce scilicet. Luce, inquam, in quacunque tandem terrae regione prorumpente et germinante. [20] Cum haec dixisset conticuit, nos etiam aliquandiu silebamus. Reuera enim omnes attoniti eramus cum audiremus res tam mirabiles, oratione tam probabili recenseri. Ille autem animos nostros cogitationibus aliquibus grauidos sentiens, partui autem non maturos, ciuiliter admodum nos explicuit et ad quaestiones de itinere et fortunis nostris deflexit. Sub finem autem dixit recte nos facturos si consultationem inter nos iniremus de tempore pro mora nostra a statu petendo. In quo iussit minime uerecundari nos, tempus enim quodcunque nobis postulare uisum fuerit ipse non dubitabat se impetraturum. Ad quod dictum surreximus omnes et humiliter Fimbriam Liripipii sui exosculati coeperimus. Ille autem renuit et continuo a nobis discessit. Postquam uero inter homines nostros euulgatum fuit statum illum, conditiones exteris qui manere uellent, largiri solere. Vix ulli eorum persuadere potuimus ut nauem nostram curarent aut quo minus, praepositum mox adirent ad conditiones petendas. Sed non sine difficultate eos tandem cohibuimus, donec ex consensu, quid faciendum esset statueremus.