[2,48a] XLVIII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo quarto Instantias Luctae; quas etiam Instantias Praedominantiae appellare consueuimus. Eae indicant praedominantiam et cessionem uirtutum ad inuicem; et quae ex illis sit fortior et uincat, quae infirmior et succumbat. Sunt enim motus et nixus corporum compositi, decompositi, et complicati, non minus quam corpora ipsa. Proponemus igitur primum species praecipuas motuum siue uirtutum actiuarum; ut magis perspicua sit ipsarum comparatio in robore, et exinde demonstratio atque designatio instantiarum luctae et praedominantiae. 1. Motus Primus sit Motus Antitypiae materiae, quae inest in singulis portionibus eius; per quem plane annihilari non uult: ita ut nullum incendium, nullum pondus aut depressio, nulla uiolentia, nulla denique aetas aut diuturnitas temporis possit redigere aliquam uel minimam portionem materiae in nihilum; quin illa et sit aliquid, et loci aliquid occupet, et se (in qualicunque necessitate ponatur), uel formam mutando uel locum, liberet, uel (si non detur copia) ut est subsistat; neque unquam res eo deueniat, ut aut nihil sit, aut nullibi. Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) uel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco; uel uocat motum Ne fiat penetratio dimensionum. Neque huius motus exempla proponi consentaneum est: inest enim omni corpori. 2. Sit Motus Secundus, Motus (quem appellamus) Nexus; per quem corpora non patiuntur se ulla ex parte sui dirimi a contactu alterius corporis, ut quae mutuo nexu et contactu gaudeant. Quem motum Schola uocat Motum "Ne detur uacuum": ueluti cum aqua attrahitur sursum exuctione, aut per fistulas; caro per uentosas; aut cum aqua sistitur nec effluit in hydriis perforatis, nisi os hydriae ad immittendum aerem aperiatur; et innumera id genus. 3. Sit Motus Tertius, Motus (quem appellamus) Libertatis; per quem corpora se liberare nituntur a pressura aut tensura praeter-naturali, et restituere se in dimensum corpori suo conueniens. Cuius motus etiam innumera sunt exempla: ueluti (quatenus ad liberationem a pressura) aquae in natando, aeris in uolando; aquae in remigando, aeris in undulationibus uentorum; laminae in horologiis. Nec ineleganter se ostendit motus aeris compressi in sclopettis ludicris puerorum, cum alnum aut simile quiddam excauant, et infarciunt frusto alicuius radicis succulentae, uel similium, ad utrosque fines; deinde per embolum trudunt radicem uel huiusmodi farcimentum in foramen alterum; unde emittitur et eiicitur radix cum sonitu ad foramen alterum, idque antequam tangatur a radice aut farcimento citimo, aut embolo. Quatenus uero ad liberationem a tensura, ostendit se hic motus in aere post exuctionem in ouis uitreis remanente, in chordis, in corio, et panno, resilientibus post tensuras suas, nisi tensurae illae per moram inualuerint, etc. Atque hunc motum Schola sub nomine Motus "ex Forma Elementi" innuit: satis quidem inscite, cum hic motus non tantum ad aerem, aquam, aut flammam pertineat, sed ad omnem diuersitatem consistentiae; ut ligni, ferri, plumbi, panni, membranae, etc., in quibus singula corpora suae habent dimensionis modulum, et ab eo aegre ad spatium aliquod notabile abripiuntur. Verum quia motus iste libertatis omnium est maxime obuius, et ad infinita spectans, consultum fuerit eum bene et perspicue distinguere. Quidam enim ualde negligenter confundunt hunc motum cum gemino illo motu antitypiae et nexus; liberationem scilicet a pressura, cum motu antitypiae; a tensura, cum motu nexus; ac si ideo cederent aut se dilatarent corpora compressa, ne sequeretur penetratio dimensionum; ideo resilirent et contraherent se corpora tensa, ne sequeretur uacuum. Atqui si aer compressus se uellet recipere in densitatem aquae, aut lignum in densitatem lapidis, nil opus foret penetratione dimensionum; et nihilominus longe maior posset esse compressio illorum, quam illa ullo modo patiuntur. Eodem modo si aqua se dilatare uellet in raritatem aeris, aut lapis in raritatem ligni, non opus foret uacuo; et tamen longe maior posset fieri extensio eorum, quam illa ullo modo patiuntur. Itaque non reducitur res ad penetrationem dimensionum et uacuum, nisi in ultimitatibus condensationis et rarefactionis; cum tamen isti motus longe citra eas sistant et uersentur, neque aliud sint quam desideria corporum conseruandi se in consistentiis suis (siue, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaues ac per consensum alterentur. At longe magis necessarium est (quia multa secum trahit), ut intimetur hominibus, motum uiolentum (quem nos mechanicum, Democritus, qui in motibus suis primis expediendis etiam infra mediocres philosophos ponendus est, motum plagae uocauit) nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a compressione ad relaxationem. Etenim in omni siue simplici protrusione siue uolatu per aerem, non fit summotio aut latio localis, antequam partes corporis praeter-naturaliter patiantur et comprimantur ab impellente. Tum uero partibus aliis alias per successionem trudentibus, fertur totum; nec solum progrediendo, sed etiam rotando simul; ut etiam hoc modo partes se liberare, aut magis ex aequo tolerare possint. Atque de hoc motu hactenus. 4. Sit Motus Quartus, motus cui nomen dedimus Motus Hyles: qui motus antistrophus est quodammodo Motui, de quo diximus, Libertatis. Etenim in Motu Libertatis, corpora nouum dimensum siue nouam sphaeram siue nouam dilatationem aut contractionem (haec enim uerborum uarietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac ueterem consistentiam recuperare totis uiribus contendunt. At contra in hoc Motu Hyles, corpora nouam sphaeram siue dimensum appetunt; atque ad illud libenter et propere, et quandoque ualentissimo nixu (ut in puluere pyrio) aspirant. Instrumenta autem huius motus, non sola certe, sed potentissima, aut saltem frequentissima, sunt calor et frigus. Exempli gratia: aer, si per tensuram (uelut per exuctionem in ouis uitreis) dilatetur, magno laboret desiderio seipsum restituendi. At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet nouam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in nouam formam (ut loquuntur); nec post dilatationem nonnullam de reditu curat, nisi per admotionem frigidi ad eam inuitetur; quae non reditus est, sed transmutatio repetita. Eodem modo et aqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat; et uult fieri qualis fuit, scilicet latior. At si interueniat frigus intensum et continuatum, mutat se sponte sua et libenter in condensationem glaciei; atque si plane continuetur frigus, nec a teporibus interrumpatur (ut fit in speluncis et cauernis paulo profundioribus), uertitur in crystallum aut materiam similem, nec unquam restituitur. 5. Sit Motus Quintus, Motus Continuationis. Intelligimus autem non continuationis simplicis et primariae, cum corpore aliquo altero (nam ille est Motus Nexus); sed continuationis sui, in corpore certo. Certissimum enim est, quod corpora omnia solutionem continuitatis exhorreant; alia magis, alia minus, sed omnia aliquatenus. Nam ut in corporibus duris (ueluti chalybis, uitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et ualida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem uidetur motus eiusmodi, tamen non prorsus reperitur priuatio eius; sed plane inest ipsis in gradu tanquam infimo, et prodit se in experimentis plurimis; sicut in bullis, in rotunditate guttarum, in filis tenuioribus stillicidiorum, et in sequacitate corporum glutinosorum, et eiusmodi. Sed maxime omnium se ostendit appetitus iste, si discontinuatio tentetur usque ad fractiones minores. Nam in mortariis, post contusionem ad certum gradum, non amplius operatur pistillum; aqua non subintrat rimas minores; quin et ipse aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, poros uasorum paulo solidiorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem. 6. Sit Motus Sextus, motus quem nominamus Motum ad Lucrum, siue Motum Indigentiae. Is est, per quem corpora, quando uersantur inter plane heterogenea et quasi inimica, si forte nanciscantur copiam aut commoditatem euitandi illa heterogenea et se applicandi ad magis cognata, (licet illa ipsa cognata talia fuerint quae non habeant arctum consensum cum ipsis) tamen statim ea amplectuntur, et tanquam potiora malunt: et lucri loco (unde uocabulum sumpsimus) hoc ponere uidentur, tanquam talium corporum indiga. Exempli gratia: aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso. Itaque si corpus aliquod tangibile et crassum nanciscatur (ut digitum, papyrum, quiduis aliud), adhaeret statim, nec facile diuellitur. Etiam papyrus, aut pannus, et huiusmodi, non bene se habent cum aere qui inseritur et commistus est in ipsorum poris. Itaque aquam aut liquorem libenter imbibunt, et aerem exterminant. Etiam saccharum, aut spongia infusa in aquam aut uinum, licet pars ipsorum emineat et longe attollatur supra uinum aut aquam, tamen aquam aut uinum paulatim et per gradus attrahunt in sursum. Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum. Missis enim corrosiuis et aquis fortibus, quae uiam sibi aperiunt, si possit inueniri corpus proportionatum et magis consentiens et amicum corpori alicui solido quam illud cum quo tanquam per necessitatem commiscetur, statim se aperit et relaxat corpus, et illud alterum intro recipit, priore excluso aut summoto. Neque operatur aut potest iste motus ad lucrum solummodo ad tactum. Nam electrica operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia est quam corporis per fricationem leuem excitati appetitus; qui aerem non bene tolerat, sed aliud tangibile mauult, si reperiatur in propinquo. 7. Sit motus Septimus, Motus (quem appellamus) Congregationis Maioris; per quem corpora feruntur ad massas connaturalium suorum: grauia, ad globum terrae; leuia, ad ambitum coeli. Hunc Schola nomine Motus Naturalis insigniuit: leui contemplatione, quia scilicet nil spectabile erat ab extra quod eum motum cieret (itaque rebus ipsis innatum atque insitum putauit); aut forte quia non cessat. Nec mirum: semper enim praesto sunt coelum et terra; cum e contra causae et origines plurimorum ex reliquis motibus interdum absint, interdum adsint. Itaque hunc, quia non intermittit sed caeteris intermittentibus statim occurrit, perpetuum et proprium; reliquos ascititios posuit. Est autem iste motus reuera satis infirmus et hebes, tanquam is qui (nisi sit moles corporis maior) caeteris motibus, quamdiu operantur, cedat et succumbat. Atque cum hic motus hominum cogitationes ita impleuerit ut fere reliquos motus occultauerit, tamen parum est quod homines de eo sciunt, sed in multis circa illum erroribus uersantur. 8. Sit Motus Octauus, Motus Congregationis Minoris; per quem partes homogeneae in corpore aliquo separant se ab heterogeneis, et coeunt inter sese; per quem etiam corpora integra ex similitudine substantiae se amplectuntur et fouent, et quandoque ad distantiam aliquam congregantur, attrahuntur, et conueniunt: ueluti cum in lacte flos lactis post moram aliquam supernatat; in uino faeces et tartarum subsidunt. Neque enim haec fiunt per motum grauitatis et leuitatis tantum, ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum uergant; sed multo magis per desiderium homogeneorum inter se coeundi et se uniendi. Differt autem iste motus a motu indigentiae, in duobus. Uno, quod in motu indigentiae sit stimulus maior naturae malignae et contrariae; at in hoc motu (si modo impedimenta et uincula absint) uniuntur partes per amicitiam, licet absit natura aliena quae litem moueat: altero, quod arctior sit unio, et tanquam maiore cum delectu. In illo enim, modo euitetur corpus inimicum, corpora etiam non admodum cognata concurrunt; at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine deuinctae, et conflantur tanquam in unum. Atque hic motus omnibus corporibus compositis inest; et se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur et fraenaretur per alios corporum appetitus et necessitates, quae istam coitionem disturbant. [2,48b] Ligatur autem motus iste plerumque tribus modis: torpore corporum; fraeno corporis dominantis; et motu externo. Ad torporem corporum quod attinet; certum est inesse corporibus tangibilibus pigritiam quandam secundum magis et minus, et exhorrentiam motus localis; ut, nisi excitentur, malint statu suo (prout sunt) esse contenta quam in melius se expedire. Discutitur autem iste torpor triplici auxilio: aut per calorem, aut per uirtutem alicuius cognati corporis eminentem, aut per motum uiuidum et potentem. Atque primo quoad auxilium caloris; hinc fit, quod calor pronuntietur esse illud quod separet heterogenea, congreget homogenea. Quam definitionem Peripateticorum merito derisit Gilbertus; dicens eam esse perinde ac si quis diceret ac definiret hominem illud esse quod serat triticum et plantet uineas: esse enim definitionem tantum per effectus, eosque particulares. Sed adhuc magis culpanda est illa definitio; quia etiam effectus illi (quales quales sunt) non sunt ex proprietate caloris, sed tantum per accidens (idem enim facit frigus, ut postea dicemus), nempe ex desiderio partium homogenearum coeundi, adiuuante tantum calore ad discutiendum torporem, qui torpor desiderium illud antea ligauerat. Quoad uero auxilium uirtutis inditae a corpore cognato; illud mirabiliter elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro uirtutem detinendi ferrum per similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per uirtutem magnetis. Quoad uero auxilium motus; conspicitur illud in sagittis ligneis, cuspide etiam lignea, quae altius penetrant in alia ligna quam si fuissent armatae ferro, per similitudinem substantiae, discusso torpore ligni per motum celerem: de quibus duobus experimentis etiam in aphorismo de instantiis clandestinis diximus. Ligatio uero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus. Quamdiu enim repleta fuerint corpora illa spiritu agili, qui singulas eorum partes cuiuscunque generis ipse ut dominus totius ordinat et cohibet, tamdiu non coeunt heterogenea propter fraenum; sed postquam ille spiritus euaporauerit, aut suffocatus fuerit per frigus, tum solutae partes a fraeno coeunt secundum desiderium suum naturale. Atque ideo fit, ut omnia corpora quae continent spiritum acrem (ut sales, et huiusmodi) durent et non soluantur, ob fraenum permanens et durabile spiritus dominantis et imperiosi. Ligatio uero motus congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio. Omnis enim putrefactio fundatur in congregatione homogeneorum; unde paulatim fit corruptio prioris (quam uocant) formae, et generatio nouae. Nam putrefactionem, quae sternit uiam ad generationem nouae formae, praecedit solutio ueteris; quae est ipsa coitio ad homogeniam. Ea uero, si non impedita fuerit, fit solutio simplex: sin occurrant uaria quae obstant, sequuntur putrefactiones quae sunt rudimenta generationis nouae. Quod si (id quod nunc agitur) fiat agitatio frequens per motum externum, tum uero motus iste coitionis (qui est delicatus et mollis et indiget quiete ab externis) disturbatur et cessat; ut fieri uidemus in innumeris: ueluti cum quotidiana agitatio aut profluentia aquae arceat putrefactionem; uenti arceant pestilentiam aeris; grana in granariis uersa et agitata maneant pura; omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius. Superest ut non omittatur coitio illa partium corporum, unde fit praecipue induratio et desiccatio. Postquam enim spiritus, aut humidum in spiritum uersum, euolauerit in aliquo corpore porosiore (ut in ligno, osse, membrana, et huiusmodi), tum partes crassiores maiore nixu contrahuntur et coeunt, unde sequitur induratio aut desiccatio: quod existimamus fieri, non tam ob motum nexus, ne detur uacuum, quam per motum istum amicitiae et unionis. Ad coitionem uero ad distans quod attinet, ea infrequens est et rara; et tamen in pluribus inest quam quibus obseruatur. Huius simulacra sunt, cum bulla soluat bullam; medicamenta ex similitudine substantiae trahant humores; chorda in diuersis fidibus ad unisonum moueat chordam; et huiusmodi. Etiam in spiritibus animalium hunc motum uigere existimamus, sed plane incognitum. At eminet certe in magnete, et ferro excito. Cum autem de motibus magnetis loquimur, distinguendi plane sunt. Quatuor enim uirtutes siue operationes sunt in magnete, quae non confundi, sed separari debent; licet admiratio hominum et stupor eas commiscuerit. Una, coitionis magnetis ad magnetem, uel ferri ad magnetem, uel ferri exciti ad ferrum. Secunda, uerticitatis eius ad septentriones et austrum, atque simul declinationis eius. Tertia, penetrationis eius per aurum, uitrum, lapidem, omnia. Quarta, communicationis uirtutis eius de lapide in ferrum, et de ferro in ferrum, absque communicatione substantiae. Verum hoc loco de prima uirtute eius tantum loquimur, uidelicet coitionis. Insignis etiam est motus coitionis argenti uiui et auri: adeo ut aurum alliciat argentum uiuum, licet confectum in unguenta; atque operarii inter uapores argenti uiui soleant tenere in ore frustum auri, ad colligendas emissiones argenti uiui, alias crania et ossa eorum inuasuras; unde etiam frustum illud paulo post albescit. Atque de motu congregationis minoris haec dicta sint. 9. Sit Motus Nonus, Motus Magneticus; qui licet sit ex genere motus congregationis minoris, tamen si operetur ad distantias magnas et super massas rerum magnas, inquisitionem meretur separatam; praesertim si nec incipiat a tactu, quemadmodum plurimi, nec perducat actionem ad tactum, quemadmodum omnes motus congregatiui; sed corpora tantum eleuet, aut ea intumescere faciat, nec quicquam ultra. Nam si luna attollat aquas, aut turgescere aut intumescere faciat humida; aut coelum stellatum attrahat planetas uersus sua apogaea; aut sol alliget astra Veneris et Mercurii, ne longius absint a corpore eius quam ad distantiam certam; uidentur hi motus nec sub congregatione maiore nec sub congregatione minore bene collocari, sed esse tanquam congregatiua media et imperfecta, ideoque speciem debere constituere propriam. 10. Sit Motus Decimus, Motus Fugae; motus scilicet motui congregationis minoris contrarius; per quem corpora ex antipathia fugiunt et fugant inimica, seque ab illis separant, aut cum illis miscere se recusant. Quamuis enim uideri possit in aliquibus hic motus esse motus tantum per accidens aut per consequens, respectu motus congregationis minoris, quia nequeunt coire homogenea, nisi heterogeneis exclusis et remotis; tamen ponendus est motus iste per se, et in speciem constituendus, quia in multis appetitus fugae cernitur magis principalis quam appetitus coitionis. Eminet autem hic motus insigniter in excretionibus animalium; nec minus etiam in sensuum nonnullorum odiosis obiectis, praecipue in olfactu et gustu. Odor enim foetidus ita reiicitur ab olfactu, ut etiam inducat in os stomachi motum expulsionis per consensum; sapor amarus et horridus ita reiicitur a palato aut gutture, ut inducat per consensum capitis conquassationem et horrorem. Veruntamen etiam in aliis locum habet iste motus. Conspicitur enim in antiperistasibus nonnullis; ut in aeris media regione, cuius frigora uidentur esse reiectiones naturae frigidae ex confiniis coelestium; quemadmodum etiam uidentur magni illi feruores et inflammationes, quae inueniuntur in locis subterraneis, esse reiectiones naturae calidae ab interioribus terrae. Calor enim et frigus, si fuerint in quanto minore, se inuicem perimunt; sin fuerint in massis maioribus et tanquam iustis exercitibus, tum uero per conflictum se locis inuicem summouent et eiiciunt. Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita iuxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere; quia recusant exire et commisceri cum foetidis. Certe argentum uiuum, quod alias se reuniret in corpus integrum, prohibetur per saliuam hominis, aut axungiam porci, aut terebinthinam, et huiusmodi, ne partes eius coeant; propter malum consensum quem habent cum huiusmodi corporibus; a quibus undique circumfusis se retrahunt; adeo ut fortior sit earum fuga ab istis interiacentibus quam desiderium uniendi se cum partibus sui similibus; id quod uocant mortificationem argenti uiui. Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non tantum in causa est differentia leuitatis, sed malus ipsorum consensus: ut uidere est in spiritu uini, qui cum leuior sit oleo, tamen se bene miscet cum aqua. At maxime omnium insignis est motus fugae in nitro, et huiusmodi corporibus crudis, quae flammam exhorrent; ut in puluere pyrio, argento uiuo, necnon in auro. Fuga uero ferri ab altero polo magnetis a Gilberto bene notatur non esse fuga propria, sed conformitas, et coitio ad situm magis accommodatum. [2,48c] 11. Sit Motus Undecimus, Motus Assimilationis, siue Multiplicationis sui, siue etiam Generationis Simplicis. Generationem autem simplicem dicimus non corporum integralium, ut in plantis, aut animalibus; sed corporum similarium. Nempe per hunc motum corpora similaria uertunt corpora alia affinia, aut saltem bene disposita et praeparata, in substantiam et naturam suam: ut flamma, quae super halitus et oleosa multiplicat se, et generat nouam flammam; aer, qui super aquam et aquea multiplicat se, et generat nouum aerum; spiritus uegetabilis et animalis, qui super tenuiores partes tam aquei quam oleosi in alimentis suis multiplicat se, et generat nouum spiritum; partes solidae plantarum et animalium, ueluti folium, flos, caro, os, et sic de caeteris, quae singulae ex succis alimentorum assimilant et generant substantiam successiuam et epiusiam. Neque enim quenquam cum Paracelso delirare iuuet, qui (distillationibus suis scilicet occaecatus) nutritionem per separationem tantum fieri uoluit; quodque in pane uel cibo lateat oculus, nasus cerebrum, iecur; in succo terrae radix, folium, flos. Etenim sicut faber ex rudi massa lapidis uel ligni, per separationem et reiectionem superflui, educit folium, florem, oculum, nasum, manum, pedem, et similia; ita Archaeum illum Fabrum internum ex alimento per separationem et reiectionem educere singula membra et partes asserit ille. Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in uegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diuersos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et uertere in naturam suam. Neque assimilatio ista, aut generatio simplex, fit solum in corporibus animatis, uerum et inanimata ex hac re participant; ueluti de flamma et aere dictum est. Quinetiam spiritus emortuus, qui in omni tangibili animato continetur, id perpetuo agit, ut partes crassiores digerat et uertat in spiritum, qui deinde exeat; unde fit diminutio ponderis et exsiccatio, ut alibi diximus. Neque etiam respuenda est in assimilatione accretio illa, quam uulgo ab alimentatione distinguunt; ueluti cum lutum inter lapillos concrescit, et uertitur in materiam lapideam; squammae circa dentes uertuntur in substantiam non minus duram quam sunt dentes ipsi, etc. Sumus enim in ea opinione, inesse corporibus omnibus desiderium assimilandi, non minus quam coeundi ad homogenea; uerum ligatur ista uirtus, sicut et illa, licet non iisdem modis. Sed modos illos, necnon solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere oportet, quia pertinent ad senectutis refocillationem. Postremo uidetur notatu dignum, quod in nouem illis motibus, de quibus diximus, corpora tantum naturae suae conseruationem appetere uidentur; in hoc decimo autem propagationem. 12. Sit Motus Duodecimus, Motus Excitationis; qui motus uidetur esse ex genere assimilationis, atque eo nomine quandoque a nobis promiscue uocatur. Est enim motus diffusiuus, et communicatiuus, et transitiuus, et multiplicatiuus, sicut et ille; atque effectu (ut plurimum) consentiunt, licet efficiendi modo et subiecto differant. Motus enim assimilationis procedit tanquam cum imperio et potestate; iubet enim et cogit assimilatum in assimilantem uerti et mutari. At motus excitationis procedit tanquam arte et insinuatione et furtim; et inuitat tantum, et disponit excitatum ad naturam excitantis. Etiam motus assimilationis multiplicat et transformat corpora et substantias; ueluti, plus fit flammae, plus aeris, plus spiritus, plus carnis. At in motu excitationis, multiplicantur et transeunt uirtutes tantum; et plus fit calidi, plus magnetici, plus putridi. Eminet autem iste motus praecipue in calido et frigido. Neque enim calor diffundit se in calefaciendo per communicationem primi caloris; sed tantum per excitationem partium corporis ad motum illum qui est Forma Calidi; de quo in uindemiatione prima de natura calidi diximus. Itaque longe tardius et difficilius excitatur calor in lapide aut metallo quam in aere, ob inhabilitatem et impromptitudinem corporum illorum ad motum illum; ita ut uerisimile sit posse esse interius uersus uiscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant; quia ob condensationem maiorem spiritu illo destituuntur a quo motus iste excitationis plerunque incipit. Similiter magnes induit ferrum noua partium dispositione et motu conformi; ipse autem nihil ex uirtute perdit. Similiter fermentum panis, et flos ceruisiae, et coagulum lactis, et nonnulla ex uenenis, excitant et inuitant motum in massa farinaria, aut ceruisia, aut caseo, aut corpore humano, successiuum et continuatum; non tam ex ui excitantis quam ex praedispositione et facili cessione excitati. 13. Sit Motus Decimus Tertius, Motus Impressionis; qui motus est etiam ex genere motus assimilationis, estque ex diffusiuis motibus subtilissimus. Nobis autem uisum est eum in speciem propriam constituere, propter differentiam insignem quam habet erga priores duos. Motus enim assimilationis simplex corpora ipsa transformat; ita ut si tollas primum mouens nihil intersit ad ea quae sequuntur. Neque enim prima accensio in flammam, aut prima uersio in aerem, aliquid facit ad flammam aut aerem in generatione succedentem. Similiter, motus excitationis omnino manet, remoto primo mouente, ad tempora bene diuturna; ut in corpore calefacto, remoto primo calore; in ferro excito, remoto magnete; in massa farinaria, remoto fermento. At Motus Impressionis, licet sit diffusiuus, et transitiuus, tamen perpetuo pendere uidetur ex primo mouente; adeo ut, sublato aut cessante illo, statim deficiat et pereat; itaque etiam momento, aut saltem exiguo tempore, transigitur. Quare motus illos assimilationis et excitationis, motus generationis Iouis, quia generatio manet; hunc autem motum Motum Generationis Saturni, quia natus statim deuoratur et absorbetur, appellare consueuimus. Manifestat se uero hic motus in tribus; in lucis radiis; sonorum percussionibus; et magneticis, quatenus ad communicationem. Etenim amota luce, statim pereunt colores et reliquae imagines eius; amota percussione prima et quassatione corporis inde facta, paulo post perit sonus. Licet enim soni etiam in medio per uentos tanquam per undas agitentur; tamen diligentius notandum est, quod sonus non tam diu durat quam fit resonatio. Etenim impulsa campana, sonus ad bene magnum tempus continuari uidetur; unde quis facile in errorem labatur, si existimet toto illo tempore sonum tanquam natare et haerere in aere; quod falsissimum est. Etenim illa resonatio non est idem sonus numero, sed renouatur. Hoc autem manifestatur ex sedatione siue cohibitione corporis percussi. Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius; ut in chordis, si post primam percussionem tangatur chorda, uel digito ut in lyra, uel calamo ut in espinetis, statim desinit resonatio. Magnete autem remoto, statim ferrum decidit. Luna autem a mari non potest remoueri; nec terra a ponderoso dum cadit. Itaque de illis nullum fieri potest experimentum; sed ratio eadem est. 14. Sit Motus Decimus Quartus, Motus Configurationis, aut Situs; per quem corpora appetere uidentur, non coitionem aut separationem aliquam, sed situm, et collocationem, et configurationem cum aliis. Est autem iste motus ualde abstrusus, nec bene inquisitus. Atque in quibusdam uidetur quasi incausabilis; licet reuera (ut existimamus) non ita sit. Etenim si quaeratur cur potius coelum uoluatur ab oriente in occidentem quam ab occidente in orientem; aut cur uertatur circa polos positos iuxta Ursas potius quam circa Orionem, aut ex alia aliqua parte coeli: uidetur ista quaestio tanquam quaedam extasis, cum ista potius ab experientia, et ut positiua recipi debeant. At in natura profecto sunt quaedam ultima et incausabilia; uerum hoc ex illis non esse uidetur. Etenim hoc fieri existimamus ex quadam harmonia et consensu mundi, qui adhuc non uenit in obseruationem. Quod si recipiatur motus terrae ab occidente in orientem, eaedem manent quaestiones. Nam et ipsa super aliquos polos mouetur. Atque cur tandem debeant isti poli collocari magis ubi sunt quam alibi? Item uerticitas, et directio, et declinatio magnetis ad hunc motum referuntur. Etiam inueniuntur in corporibus tam naturalibus quam artificialibus, praesertim consistentibus et non fluidis, collatio quaedam et positura partium, et tanquam uilli et fibrae, quae diligenter inuestigandae sunt; utpote sine quarum inuentione corpora illa commode tractari aut regi non possunt. At circulationes illas in liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequam se liberare possunt, se inuicem releuant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, motui libertatis uerius assignamus. 15. Sit Motus Decimus Quintus, Motus Pertransitionis, siue Motus secundum Meatus; per quem uirtutes corporum magis aut minus impediuntur aut prouehuntur a mediis ipsorum, pro natura corporum et uirtutum operantium, atque etiam medii. Aliud enim medium luci conuenit, aliud sono, aliud calori et frigori, aliud uirtutibus magneticis, necnon aliis nonnullis respectiue. 16. Sit Motus Decimus Sextus, Motus Regius (ita enim eum appellamus) siue Politicus; per quem partes in corpore aliquo praedominantes et imperantes reliquas partes fraenant, domant, subigunt, ordinant, et cogunt eas adunari, separari, consistere, moueri, collocari, non ex desideriis suis, sed prout in ordine sit et conducat ad bene esse partis illius imperantis; adeo ut sit quasi Regimen et Politia quaedam, quam exercet pars regens in partes subditas. Eminet autem hic motus praecipue in spiritibus animalium, qui motus omnes partium reliquarum, quamdiu ipse in uigore est, contemperat. Inuenitur autem in aliis corporibus in gradu quodam inferiore; quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non soluuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus. Neque iste motus omnino spiritibus proprius est, licet in plerisque corporibus spiritus dominentur ob motum celerem et penetrationem. Veruntamen in corporibus magis condensatis, nec spiritu uiuido et uigente (qualis inest argento uiuo et uitriolo) repletis, dominantur potius partes crassiores; adeo ut nisi fraenum et iugum hoc arte aliqua excutiatur, de noua aliqua huiusmodi corporum transformatione minime sperandum sit. Neque uero quispiam nos oblitos esse existimet eius quod nunc agitur; quia cum ista series et distributio motuum ad nil aliud spectet, quam ut illorum praedominantia per instantias luctae melius inquiratur, iam inter motus ipsos praedominantiae mentionem faciamus. Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut uirtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus. Haec enim ea est praedominantia, quae speciem istam motus peculiarem constituit. [2,48d] 17. Sit Motus Decimus Septimus, Motus Rotationis Spontaneus; per quem corpora motu gaudentia, et bene collocata, natura sua fruuntur, atque seipsa sequuntur, non aliud, et tanquam proprios petunt amplexus. Etenim uidentur corpora aut mouere sine termino; aut plane quiescere; aut ferri ad terminum, ubi pro natura sua aut rotent aut quiescant. Atque quae bene collocata sunt, si motu gaudeant, mouent per circulum: motu scilicet aeterno et infinito. Quae bene collocata sunt, et motum exhorrent, prorsus quiescunt. Quae non bene collocata sunt, mouent in linea recta (tanquam tramite breuissimo) ad consortia suorum connaturalium. Recipit autem motus iste rotationis differentias nouem. Primam, centri sui, circa quod corpora mouent: secundam, polorum suorum, supra quos mouent: tertiam, circumferentiae siue ambitus sui, prout distant a centro: quartam, incitationis suae, prout celerius aut tardius rotant: quintam, consequutionis motus sui, ueluti ab oriente in occidentem, aut ab occidente in orientem: sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo: septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis: octauam, distantiae proprioris aut longioris spirarum suarum ad inuicem: nonam et ultimam, uariationis ipsorum polorum, si sint mobiles: quae ipsa ad rotationem non pertinet, nisi fiat circulariter. Atque iste motus communi et inueterata opinione habetur pro proprio coelestium. Attamen grauis de illo motu lis est inter nonnullos tam ex antiquis quam modernis, qui rotationem terrae attribuerunt. At multo fortasse iustior mouetur controuersia (si modo res non sit omnino extra controuersiam), an motus uidelicet iste (concesso quod terra stet) coeli finibus contineatur, an potius descendat, et communicetur aeri et aquis. Motum autem rotationis in missilibus, ut in spiculis, sagittis, pilis sclopetorum, et similibus, omnino ad motum libertatis reiicimus. 18. Sit Motus Decimus Octauus, Motus Trepidationis, cui (ut ab astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus. Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus; et constitui debere uidetur in speciem. Est autem hic motus ueluti aeternae cuiusdam captiuitatis. Videlicet ubi corpora non omnino pro natura sua bene locata, et tamen non prorsus male se habentia, perpetuo trepidant, et irrequiete se agant, nec statu suo contenta, nec ulterius ausa progredi. Talis inuenitur motus in corde et pulsibus animalium; et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur. 19. Sit Motus Decimus Nonus et postremus, motus ille cui uix nomen motus competit, et tamen est plane motus. Quem motum, Motum Decubitus, siue Motum Exhorrentiae Motus, uocare licet. Per hunc motum terra stat mole sua, mouentibus se extremis suis in medium; non ad centrum imaginatiuum, sed ad unionem. Per hunc etiam appetitum omnia maiorem in modum condensata motum exhorrent, atque illis pro omni appetitu est non moueri; et licet infinitis modis uellicentur et prouocentur ad motum, tamen naturam suam (quoad possunt) tuentur. Quod si ad motum compellantur, tamen hoc agere semper uidentur ut quietem et statum suum recuperent, neque amplius moueant. Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt. Huius autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest; quia hic apud nos, ex subactione et concoctione coelestium, omne tangibile non tantum non condensatum est ad ultimitatem, sed etiam cum spiritu nonnullo miscetur. Proposuimus itaque iam species siue elementa simplicia motuum, appetituum, et uirtutum actiuarum, quae sunt in natura maxime catholica. Neque parum scientiae naturalis sub illis adumbratum est. Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas diuisiones secundum ueriores rerum uenas transferri, denique in minorem numerum posse redigi. Neque tamen hoc de diuisionibus aliquibus abstractis intelligimus: ueluti si quis dicat corpora appetere uel conseruationem, uel exaltationem, uel propagationem, uel fruitionem naturae suae; aut si quis dicat motus rerum tendere ad conseruationem et bonum, uel uniuersi, ut antitypiam et nexum; uel uniuersitatum magnarum, ut motus congregationis maioris, rotationis, et exhorrentiae motus; uel formarum specialium, ut reliquos. Licet enim haec uera sint, tamen nisi terminentur in materia et fabrica secundum ueras lineas, speculatiua sunt, et minus utilia. Interim sufficient et boni erunt usus ad pensitandas praedominantias uirtutum et exquirendas instantias luctae; id quod nunc agitur. Etenim ex his quos proposuimus motibus alii prorsus sunt inuincibiles; alii aliis sunt fortiores, et illos ligant, fraenant, disponunt; alii aliis longius iaculantur; alii alios tempore et celeritate praeuertunt; alii alios fouent, roborant, ampliant, accelerant. Motus antitypiae omnino est adamantinus et inuincibilis. Utrum uero Motus nexus sit inuincibilis adhuc haeremus. Neque enim pro certo affirmauerimus utrum detur Vacuum, siue coaceruatum siue permistum. At de illo nobis constat, rationem illam, propter quam introductum est Vacuum a Leucippo et Democrito (uidelicet quod absque eo non possent eadem corpora complecti et implere maiora et minora spatia), falsam esse. Est enim plane plica materiae complicantis et replicantis se per spatia, inter certos fines, absque interpositione uacui; neque est in aere ex uacuo bis millies (tantum enim esse oportet) plus quam in auro. Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum uirtutibus (quae aliter tanquam pulueris minuti natarent in uacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet. Reliqui uero Motus regunt et reguntur inuicem, pro rationibus uigoris, quanti, incitationis, eiaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt. Exempli gratia: magnes armatus nonnullus detinet et suspendit ferrum, ad sexagecuplum pondus ipsius; eo usque dominatur motus congregationis minoris super motum congregationis maioris; quod si maius fuerit pondus, succumbit. Vectis tanti roboris subleuabit tantum pondus; eo usque dominatur motus libertatis super motum congregationis maioris; sin maius fuerit pondus, succumbit. Corium tensum ad tensuram talem non rumpitur; eo usque dominatur motus continuationis super motum tensurae; quod si ulterior fuerit tensura, rumpitur corium, et succumbit motus continuationis. Aqua per rimam perforationis talis effluit; eo usque dominatur motus congregationis maioris super motum continuationis; quod si minor fuerit rima, succumbit, et uincit motus continuationis. In puluere sulphuris solius immissi in sclopetum cum pila, et admoto igne, non emittitur pila; in eo motus congregationis maioris uincit motum hyles. At in puluere pyrio immisso uincit motus hyles in sulphure, adiutus motibus hyles et fugae in nitro. Et sic de caeteris. Etenim instantiae luctae (quae indicant praedominantiam uirtutum, et secundum quas rationes et calculos praedominentur et succumbant) acri et sedula diligentia undique sunt conquirendae. Etiam modi et rationes ipsius succumbentiae motuum diligenter sunt introspiciendae. Nempe, an omnino cessent, uel potius usque nitantur, sed ligentur. Etenim in corporibus hic apud nos, nulla uera est quies, nec in integris nec in partibus; sed tantum secundum apparentiam. Quies autem ista apparens causatur aut per aequilibrium, aut per absolutam praedominantiam motuum. Per aequilibrium, ut in bilancibus, quae stant si aequa sint pondera. Per praedominantiam, ut in hydriis perforatis, ubi quiescit aqua et detinetur a decasu, per praedominantiam motus nexus. Notandum tamen est (ut diximus) quatenus nitantur motus illi succumbentes. Etenim si quis per luctam detineatur extensus in terra, brachiis et tibiis uinctis, aut aliter detentis; atque ille tamen totis uiribus resurgere nitatur; non est minor nixus, licet non proficiat. Huius autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis. Exempli gratia; fiat experimentum in sclopetis, utrum sclopetus, pro tanto spatio quo emittat pilam in linea directa, siue (ut uulgo loquuntur) in puncto blanco, debiliorem edat percussionem eiaculando in supra, ubi Motus Ictus est simplex, quam desuper, ubi Motus Grauitatis concurrit cum Ictu. Etiam canones praedominantiarum qui occurrunt colligendi sunt. Veluti, quod quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus, qui respicit communionem uniuersi, fortior est motu grauitatis, qui respicit communionem densorum. Etiam quod appetitus qui sunt boni priuati, non praeualent plerunque contra appetitus boni magis publici, nisi in paruis quantis. Quae utinam obtinerent in ciuilibus.