[1,81] NOVUM ORGANUM. LIBER PRIMUS. APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS. LXXXI. Rursus se ostendit alia causa potens et magna, cur scientiae parum promouerint. Ea uero haec est; quod fieri non possit, ut recte procedatur in curriculo, ubi ipsa meta non recte posita sit et defixa. Meta autem scientiarum uera et legitima non alia est quam ut dotetur uita humana nouis inuentis et copiis. At turba longe maxima nihil ex hoc sapit, sed meritoria plane est et professoria; nisi forte quandoque eueniat, ut artifex aliquis acrioris ingenii, et gloriae cupidus, nouo alicui inuento det operam; quod fere fit cum facultatum dispendio. At apud plerosque tantum abest ut homines id sibi proponant, ut scientiarum et artium massa augmentum obtineat, ut ex ea, quae praesto est, massa nil amplius sumant aut quaerant, quam quantum ad usum professorium aut lucrum aut existimationem aut huiusmodi compendia conuertere possint. Quod si quis ex tanta multitudine scientiam affectu ingenuo et propter se expetat; inuenietur tamen ille ipse potius contemplationum et doctrinarum uarietatem, quam ueritatis seueram et rigidam inquisitionem sequi. Rursus, si alius quispiam fortasse ueritatis inquisitor sit seuerior; tamen et ille ipse talem sibi proponet ueritatis conditionem, quae menti et intellectui satisfaciat in redditione causarum rerum quae iampridem sunt cognitae; non eam, quae noua operum pignora, et nouam axiomatum lucem assequatur. Itaque, si finis scientiarum a nemine adhuc bene positus sit, non mirum est si in iis, quae sunt subordinata ad finem, sequatur aberatio. [1,82] LXXXII. Quemadmodum autem finis et meta scientiarum male posita sunt apud homines; ita rursus etiamsi illa recte posita fuissent, uiam tamen sibi delegerunt omnino erroneam et imperuiam. Quod stupore quodam animum rite rem reputanti perculserit; non ulli mortalium curae aut cordi fuisse, ut intellectui humano ab ipso sensu et experientia ordinata et bene condita uia aperiretur et muniretur; sed omnia uel traditionum caligini, uel argumentorum uertigini et turbini, uel casus et experientiae uagae et inconditae undis et ambagibus permissa esse. Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea uia, quam in inquisitione et inuentione alicuius rei homines adhibere consueuerunt. Et primo notabit proculdubio inueniendi modum simplicem et inartificiosum, qui hominibus maxime est familiaris. Hic autem non alius est, quam ut is, qui se ad inueniendum aliquid comparat et accingit, primo quae ab aliis circa illa dicta sint inquirat et euoluat; deinde propriam meditationem addat, atque per mentis multam agitationem spiritum suum proprium sollicitet, et quasi inuocet, ut sibi oracula pandat: quae res omnino sine fundamento est, et in opinionibus tantum uoluitur. At alius quispiam dialecticam ad inueniendum aduocet, quae nomine tenus tantum ad id quod agitur pertinet. Inuentio enim dialecticae non est principiorum et axiomatum praecipuorum, ex quibus artes constant, sed eorum tantum quae illis consentanea uidentur. Dialectica enim magis curiosos et importunos, et sibi negotium facessentes, eamque interpellantes de probationibus et inuentionibus principiorum, siue axiomatum primorum, ad fidem, et ueluti sacramentum cuilibet arti praestandum, notissimo responso reiicit. Restat experientia mera: quae, si occurrat, casus; si quaesita sit, experimentum nominatur. Hoc autem experientiae genus nihil aliud est, quam (quod aiunt) scopae dissolutae, et mera palpatio, quali homines noctu utuntur, omnia pertentando, si forte in rectam uiam incidere detur; quibus multo satius et consultius foret diem praestolari, aut lumen accendere, et deinceps uiam inire. At contra, uerus experientiae ordo primo lumen accendit, deinde per lumen iter demonstrat, incipiendo ab experientia ordinata et digesta, et minime praepostera aut erratica, atque ex ea educendo axiomata, atque ex axiomatibus constitutis rursus experimenta noua; quum nec uerbum diuinum in rerum massam absque ordine operatum sit. Itaque desinant homines mirari si spatium scientiarum non confectum sit, cum a uia omnino aberrauerint; relicta prorsus et deserta experientia, aut in ipsa (tanquam in labyrintho) se intricando, et circumcursando; cum rite institutus ordo per experientiae syluas ad aperta axiomatum tramite constanti ducat. [1,83] LXXXIII. Excreuit autem mirum in modum istud malum ex opinione quadam, siue aestimatione inueterata, uerum tumida et damnosa; minui nempe mentis humanae maiestatem, si experimentis, et rebus particularibus sensui subiectis et in materia detriminatis, diu ac multum uersetur: praesertim quum huiusmodi res ad inquirendum laboriosae, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperae, ad practicam illiberales, numero infinitae, et subtilitate tenues esse soleant. Itaque iam tandem huc res rediit, ut uia uera non tantum deserta, sed etiam interclusa et obstructa sit; fastidita experientia, nedum relicta, aut male administrata. [1,84] LXXXIV. Rursus uero homines a progressu in scientiis detinuit et fere incantauit reuerentia antiquitatis, et uirorum, qui in philosophia magni habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus. Atque de consensu superius dictum est. De antiquitate autem opinio, quam homines de ipsa fouent, negligens omnino est, etuix uerbo ipsi congrua. Mundi enim senium et gradaeuitas pro antiquitate uere habenda sunt; quae temporibus nostris tribui debent, non iuniori aetati mundi, qualis apud antiquos fuit. Illa enim aetas, respectu nostri, antiqua et maior; respectu mundi ipsius, noua et minor fuit. Atque reuera quemadmodum maiorem rerum humanarum notitiam et maturius iudicium ab homine sene expectamus quam a iuuene, propter experientiam et rerum, quas uidit, et audiuit, et cogitauit, uarietatem et copiam; eodem modo et a nostra aetate (si uires suas nosset, et experiri et intendere uellet) maiora multo quam a priscis temporibus expectari par est; utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et obseruationibus aucta et cumulata. Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas nauigationes et peregrinationes (quae seculis nostris increbuerunt) plurima in natura patuerint, et reperta sint, quae nouam philosophiae lucem immittere possint. Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum uidelicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint; globi autem intellectualis finis inter ueterum inuenta et angustias cohibeantur. Authores uero quod attinet, summae pusillanimitatis est authoribus infinita tribuere, authori autem authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori, ius suum denegare. Recte enim Veritas Temporis filia dicitur, non Authoritatis. Itaque mirum non est, si fascina ista antiquitatis et authorum et consensus, hominum uirtutem ita ligauerint, ut cum rebus ipsis consuescere (tanquam maleficiati) non potuerint. [1,85] LXXXV. Neque solum admiratio antiquitatis, authoritatis, et consensus, hominum industriam in iis, quae iam inuenta sunt, acquiescere compulit; uerum etiam operum ipsorum admiratio, quorum copia iampridem facta est humano generi. Etenim quum quis rerum uarietatem, et pulcherrimum apparatum qui per artes mechanicas ad cultum humanum congestus et introductus est, oculis subiecerit, eo certe inclinabit, ut potius ad opulentiae humanae admirationem, quam ad inopiae sensum accedat; minime aduertens primitiuas hominis obseruationes atque naturae operationes (quae ad omnem illam uarietatem instar animae sunt, et primi motus) nec multas, nec alte petitas esse; caetera ad patientiam hominum tantum, et subtilem et ordinatum manus uel intrumentorum motum, pertinere. Res enim (exempli gratia) subtilis est certe et accurata confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successiuo et ordinato, uideatur imitari; quae tamen res ex uno aut altero naturae axiomate pendet. Quod si quis rursus subtilitatem illam intueatur quae ad artes liberales pertinet; aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem per artes mechanicas spectat, et huiusmodi res suspiciat; ueluti inuentionem motuum coelestium in astronomia, concentuum in musica, literarum alphabeti (quae etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica; aut rursus in mechanicis, factorum Bacchi et Cereris, hoc est, praeparationum uini et ceruisiae, panificiorum, aut etiam mensae delitiarum, et distillationum, et similium: ille quoque, si secum cogitet, et animum aduertat, per quantos temporum circuitus (cum haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam, quam nunc habemus, culturam perducta sint, et (ut iam de horologiis dictum est) quam parum habeant ex obseruationibus et axiomatibus naturae, atque quam facile, et tanquam per occasiones obuias et contemplationes incurrentes, ista inueniri potuerint: ille (inquam) ab omni admiratione se facile liberabit, et potius humanae conditionis miserebitur, quod per tot secula tanta fuerit rerum et inuentorum penuria et sterilitas. Atque haec ipsa tamen, quorum nunc mentionem fecimus, inuenta, philosophia et artibus intellectus antiquiora fuerunt: adeo ut(si uerum dicendum sit) cum huiusmodi scientiae rationales et dogmaticae inceperint, inuentio operum utilium desierit. Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se conuerterit, et immensam, quam uidemus, librorum uarietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium; et postquam nullum dari finem repetitionibus obseruauerit, quamque homines eadem agant et loquantur, ab admiratione uarietatis transibit ad miraculum indigentiae et paucitatis earum rerum quae hominum mentes adhuc tenuerunt et occuparunt. Quod si quis ad intuendum ea, quae magis curiosa habentur quam sana, animum submiserit, et alchymistarum aut magorum opera penitius introspexerit, is dubitabit forsitan utrum risu an lachrymis potius illa digna sint. Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit; secum accusatorie reputando, se aut artis aut authorum uocabula non satis intellexisse, unde ad traditiones et auriculares susurros animum applicat; aut in practicae suae scrupulis et momentis aliquid titubatum esse, unde experimenta in infinitum repetit: ac interim quum inter experimentorum sortes in quaedam incidit aut ipsa facie noua aut utilitate non contemnenda; huiusmodi pignoribus animum pascit, eaque in maius ostentat et celebrat: reliqua spe sustentat. Neque tamen negandum est, alchymistas non pauca inuenisse, et inuentis utilibus homines donasse. Verum fabula illa non male in illos quadrat de sene, qui filiis aurum in uinea defossum (sed locum se nescire simulans) legauerit; unde illi uineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed uindemia ex ea cultura facta est uberior. At naturalis magiae cultores, qui per rerum sympathias et antipathias omnia expediunt, ex coniecturis otiosis et supinissimis, rebus uirtutes et operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, ut ad admirationem et nouitatem, non ad fructum et utilitatem, accommodata sint. In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animaduertendum est, esse tantummodo certi cuiusdam et definiti generis subiecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus. Interim nil mirum est, si opinio copiae causam inopiae dederit. [1,86] LXXXVI. Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractauerunt et tradiderunt. Illi enim ea ambitione et affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas ac ueluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent et ad exitum perductae. Si enim methodum aspicias et partitiones, illae prorsus omnia complecti et concludere uidentur, quae in illud subiectum cadere possunt. Atque licet membra illa male impleta et ueluti capsulae inanes sint; tamen apud intellectum uulgarem scientiae formam et rationem integrae prae se ferunt. At primi et antiquissimi ueritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum recondere statuebant, in aphorismos, siue breues easdemque sparsas nec methodo reuinctas sententias, coniicere solebant; neque se artem uniuersam complecti simulabant aut profitebantur. At eo quo nunc res agitur modo, minime mirum est, si homines in iis ulteriora non quaerant, quae pro perfectis et numeris suis iampridem absolutis traduntur. [1,87] LXXXVII. Etaim antiqua magnum existimationis et fidei incrementum acceperunt ex eorum uanitate et leuitate, qui noua proposuerunt; praesertim in philosophiae naturalis parte actiua et operatiua. Neque enim defuerunt homines uaniloqui et phantastici, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, genus humanum promissis onerarunt: uitae prolongationem, senectutis retardationem, dolorum leuationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes et exaltationes, substantiarum transmutationes, et motuum ad libitum roborationes et multiplicationes, aeris impressiones et alterationes, coelestium influentiarum deductiones et procurationes, rerum futurarum diuinationes, remotarum repraesentationes, occultarum reuelationes, et alia complura pollicitando et ostentando. Verum de istis largitoribus non multum aberrauerit, qui istiusmodi iudicium fecerit, tantum nimirum in doctrinis philosophiae inter horum uanitates et ueras artes interesse, quantum inter res gestas Iulii Caesaris, aut Alexandri Magni, et res gestas Amadicii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historiae narrationibus intersit. Inueniuntur enim clarissimi illi imperatores reuera maiora gessisse, quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur; sed modis et uiis scilicet actionum minime fabulosis et prodigiosis. Neque propterea aequum est uerae memoriae fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque laesa sit et uiolata. Sed interim minime mirum est, si propositionibus nouis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praeiudicium per istos impostores, qui similia tentauerunt; cum uanitatis excessus et fastidium etiam nunc omnem in eiusmodi conatibus magnanimitatem destruxerit. [1,88] LXXXVIII. At longe maiora a pusillanimitate, et pensorum, quae humana industria sibi proposuit, paruitate et tenuitate, detrimenta in scientias inuecta sunt. Et tamen (quod pessimum est) pusillanimitas ista non sine arrogantia et fastidio se offert. Primum enim, omnium artium illa reperitur cautela iam facta familiaris, ut in qualibet arte authores artis suae infirmitatem in naturae calumniam uertant; et quod ars ipsorum non assequitur, id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant. Neque certe damnari potest ars, si ipsa iudicet. Etiam philosophia, quae nunc in manibus est, in sinu suo posita quaedam fouet, aut placita, quibus (si diligentius inquiratur) hoc hominibus omnino persuaderi uolunt; nil ab arte, uel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et ualidum, expectari debere; ut de heterogenia caloris astri et ignis, et mistione, superius dictum est. Quae si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriae stimulos et neruos incidat, atque ipsius experientiae aleas abiiciat; dum de hoc tantum solliciti sint, ut ars eorum perfecta censeatur; gloriae uanissimae et perditissimae dantes operam, scilicet ut quicquid adhuc inuentum et comprehensum non sit, id omnino nec inueniri, nec comprehendi posse in futurum credatur. At si quis rebus addere se et nouum aliquid reperire conetur, ille tamen omnino sibi proponet et destinabit unum aliquod inuentum (nec ultra) perscrutari et eruere; ut magnetis naturam, maris fluxum et refluxum, thema coeli, et huiusmodi, quae secreti aliquid habere uidentur, et hactenus parum feliciter tractata sint: quum summae sit imperitiae, rei alicuius naturam in se ipsa perscrutari; quandoquidem eadem natura, quae in aliis uidetur latens et occulta, in aliis manifesta sit et quasi palpabilis, atque in illis admirationem, in his ne attentionem quidem moueat; ut fit in natura consistentiae, quae in ligno uel lapide non notatur, sed solidi appellatione transmittitur, neque amplius de fuga separationis aut solutionis continuitatis inquiritur; at in aquarum bullis eadem res uidetur subtilis et ingeniosa; quae bullae se coniiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis euitetur solutio continuitatis. Atque prorsus illa ipsa, quae habentur pro secretis, in aliis habent naturam manifestam et communem; quae nunquam se dabit conspiciendam, si hominum experimenta aut contemplationes in illis ipsis tantum uersentur. Generaliter autem et uulgo, in operibus mechanicis habentur pro nouis inuentis, si quis iampridem inuenta subtilius poliat, uel ornet elegantius, uel simul uniat et componat, uel cum usu commodius copulet, aut opus maiore, aut etiam minore, quam fieri consueuit, mole uel uolumine exhibeat, et similia. Itaque minime mirum est, si nobila et genere humano digna inuenta in lucem extracta non sint, quum homines huiusmodi exiguis pensis et puerilibus contenti et delectati fuerint; quinetiam in iisdem se magnum aliquod sequutos, aut assequutos putauerint. [1,89] LXXXIX. Neque illud praetermittendum est, quod nacta sit philosophia naturalis per omnes aetates aduersarium molestum et difficilem; superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum. Etenim uidere est apud Graecos, eos, qui primum causas naturales fulminis et tempestatum insuetis adhuc hominum auribus proposuerunt, impietatis in deos eo nomine damnatos: nec multo melius a nonnullis antiquorum patrum religionis Christianae exceptos fuisse eos, qui ex certissimis demonstrationibus (quibus nemo hodie sanus contradixerit) terram rotundam esse posuerunt, atque ex consequenti antipodas esse asseruerunt. Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos; qui cum theologiam (satis pro potestate) in ordinem redegerint, et in artis formam effinxerint, hoc insuper effecerunt, ut pugnax et spinosa Aristotelis philosophia corpori religionis, plus quam par erat, immisceretur. Eodem etiam spectant (licet diuerso modo) eorum commentationes, qui ueritatem Christianae religionis ex principiis ex authoritatibus philosophorum deducere et confirmare haud ueriti sunt; fidei et sensus coniugium tanquam legitimum multa pompa et solennitate celebrates, et grata rerum uarietate animos hominum permulcentes; sed interim diuina humanis, impari conditione, permiscentes. At in huiusmodi misturis theologiae cum philosophia, ea tantum, quae nunc in philosophia recepta sunt, comprehenduntur; sed noua, licet in melius mutata, tantum non summouentur et exterminantur. Denique inuenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamuis emendatae, pene interclusum esse. Alii siquidem simplicius subuerentur, ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret; traducentes et perperam torquentes ea, quae de diuinis mysteriis in Scripturis sacris aduersus rimantes secreta diuina dicuntur, ad occulta naturae, quae nullo interdicto prohibentur. Alii callidus coniiciunt et animo uersant, si media ignorentur, singula ad manum et uirgulam diuinam (quod religionis, ut putant, maxime intersit) facilius posse referri: quod nihil aliud est, quam Deo per mendacium gratificari uelle. Alii ab exemplo metuunt, ne motus et mutationes circa philosophiam in religionem incurrant ac desinant. Alii denique solliciti uidentur, ne in naturae inquisitione aliquid inueniri possit, quod religionem (praesertim apud indoctos) subuertat, aut saltem labefactet. At isti duo posteriores metus nobis uidentur omnino sapientiam animalem sapere; ac si homines, in mentis suae recessibus et secretis cogitationibus de firmitudine religionis, et fidei in sensum imperio diffiderent ac dubitarent; et propterea ab inquisitione ueritatis in naturalibus periculum illis impendere metuerent. At uere rem reputanti, philosophia naturalis, post uerbum Dei, certissima superstitionis medicina est; eademque probatissimum fidei alimentum. Itaque merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla: cum altera uoluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Neque enim errauit Ille, quit dixit; erratis, nescientes Scripturas et potestatem Dei: informationem de uoluntate et meditationem de potestate nexu indiuiduo commiscens et copulans. Interim minus mirum est, si naturalis philosophiae incrementa cohibita sint; cum religio, quae plurimum apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam et zelum incautum in partem contrariam transierit et abrepta fuerit. [1,90] XC. Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conuentuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum aduersa inueniuntur. Lectiones enim et exercitia ita sunt disposita, ut aliud a consuetis haud facile cuiquam in mentem ueniat cogitare aut contemplari. Si uero unus aut alter fortasse iudicii libertate uti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere possit; ab aliorum autem consortio nihil capiet utilitatis. Sin et hoc tolerauerit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non leui impedimento fore experietur. Studia enim hominum in eiusmodi locis in quorundam authorum scripta, ueluti in carceres, conclusa sunt; a quibus si quis dissentiat, continuo ut homo turbidus et rerum nouarum cupidus corripitur. At magnum certe discrimen inter res ciuiles et artes: non enim idem periculum a nouo motu et a noua luce. Verum in rebus ciuilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem; cum ciuilia authoritate, consensu, fama, et opinione, non demonstratione, nitantur. In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia nouis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent. Atque secundum rectam rationem res ita se habet, sed interim non ita utitur: sed ista, quam diximus, doctrinarum administratio et politia scientiarum augmenta durius premere consueuit. [1,91] XCI. Atque insuper licet ista inuidia cessauerit; tamen satis est ad cohibendum augmentum scientiarum, quod huiusmodi conatus et industriae praemiis careant. Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et praemium. Scientiarum enim augmenta a magnis utique ingeniis proueniunt; at pretia et praemia scientiarum sunt penes uulgus aut principes uiros, qui (nisi raro admodum) uix mediocriter docti sunt. Quinetiam huiusmodi progressus non solum praemiis et beneficentia hominum, uerum etiam ipsa populari laude destituti sunt. Sunt enim illi supra captum maximae partis hominum, et ab opinionum uulgarium uentis facile obruuntur et extinguuntur. Itaque nil mirum, si res illa non foeliciter successerit, quae in honore non fuit. [1,92] XCII. Sed longe maximum progressibus scientiarum, et nouis pensis ac prouinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis. Solent enim uiri prudentes et seueri in huiusmodi rebus plane diffidere: naturae obscuritatem, uitae breuitatem, sensuum fallacias, iudicii infirmitatem, experimentorum difficultates, et similia secum reputantes. Itaque existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi reuolutiones, fluxus et refluxus; cum aliis temporibus crescant et floreant, aliis declinent et iaceant: ita tamen, ut cum ad certum quendam gradum et statum peruenerint, nil ulterius possint. Itaque si quis maiora credat aut spondeat, id putant esse cuiusdam impotentis et immaturi animi; atque huiusmodi conatus initia scilicet laeta, media ardua, extrema confusa habere. Atque cum huiusmodi cogitationes eae sint, quae in uiros graues et iudicio praestantes facile cadant, currandum reuera est, ne rei optimae et pulcherrimae amore capti seueritatem iudicii relaxemus, aut minuamus; et sedulo uidendum, quid spei affulgeat, et ex qua parte se ostendat; atque auris leuioribus spei reiectis, eae, quae plus firmitudinis habere uidentur, omnino discutiendae sunt et pensitandae. Quinetiam prudentia ciuilis ad consilium uocanda est et adhibenda, quae ex praescripto diffidit, et de rebus humanis in deterius coniicit. Itaque iam et de spe dicendum est; praesertim cum nos promissores non simus, nec uim aut insidias hominum iudiciis faciamus aut struamus, sed homines manu et sponte ducamus. Atque licet longe potentissimum futurum sit remedium ad spem imprimendam, quando homines ad particularia, praesertim in tabulis nostris inueniendi digesta et disposita (quae partim ad secundam, sed multo magis ad quartam Instaurationis nostrae partem pertinent), adducemus; cum hoc ipsum sit non spes tantum, sed tanquam res ipsa: tamen ut omnia clementius fiant, pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus; cuius praeparationis ista ostensio spei pars est non exigua. Nam absque ea, reliqua faciunt magis ad contristationem hominum (scilicet, ut deteriorem et uiliorem habeant de iis, quae iam in usu sunt, opinionem, quam nunc habent, et suae conditionis infortunium plus sentiant et pernoscant), quam ad alacritatem aliquam inducendam, aut industriam experiendi acuendam. Itaque coniecturae nostrae, quae spem in hac re faciunt probabilem, aperiendae sunt et proponendae: sicut Columbus fecit, ante nauigationem illam suam mirabilem maris Atlantici: cum rationes adduxerit, cur ipse nouas terras et continentes praeter eas, quae ante cognitae fuerunt, inueniri posse confideret: quae rationes, licet primo reiectae, postea tamen experimento probatae sunt, et rerum maximarum causae et initia fuerunt. [1,93] XCIII. Principium autem sumendum a Deo: hoc nimirum quod agitur, propter excellentem in ipso boni naturam, manifeste a Deo esse, qui author boni, et pater luminum est. In operationibus autem diuinis, initia quaeque tenuissima exitum certo trahunt. Atque quod de spiritualibus dictum est, Regnum Dei non uenit cum obseruatione, id etiam in omni maiore opere Prouidentiae euenire reperitur; ut omnia sine strepitu et sonitu placide labantur, atque res plane agatur priusquam homines eam agi putent aut aduertant. Neque omittenda est prophetia Danielis de ultimis mundi temporibus; Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia: manifeste innuens et significans, esse in fatis, id est, in Prouidentia, ut pertransitus mundi (qui per tot longinquas nauigationes impletus plane aut iam in opere esse uidetur) et augmenta scientiarum in eandem aetatem incidant. [1,94] XCIV. Sequitur ratio omnium maxima ad faciendam spem; nempe ex erroribus temporis praeteriti et uiarum adhuc tentatarum. Optima enim est ea reprehensio, quam de statu ciuili haud prudenter administrato quispiam his uerbis complexus est: Quod ad praeterita pessimum est, id ad futura optimum uideri debet. Si enim uos omnia, quae ad officium uestrum spectant, praestitissetis, neque tamen res uestrae in meliore loco essent; ne spes quidem ulla reliqua foret, eas in melius prouehi posse. Sed cum rerum uestrarum status, non a ui ipsa rerum, sed ab erroribus uestris male se habeat; sperandum est, illis erroribus missis aut correctis, magnam rerum in melius mutationem fieri posse. Simili modo, si homines per tanta annorum spatia uiam ueram inueniendi et colendi scientias tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent; audax proculdubio et temeraria foret opinio, posse rem in ulterius prouehi. Quod si in uia ipsa erratum sit, atque hominum opera in iis consumpta, in quibus minime oportebat; sequitur ex eo, non in rebus ipsis difficultatem oriri, quae potestatis nostrae non sunt, sed in intellectu humano eiusque usu et applicatione; quae res remedium et medicinam suscipit. Itaque optimum fuerit illos ipsos errores proponere: quot enim fuerint errorum impedimenta in praeterito, tot sunt spei argumenta in futurum. Ea uero licet in his, quae superius dicta sunt, non intacta omnino fuerint; tamen ea etiam nunc breuiter, uerbis nudis ac simplicibus, repraesentare uisum est. [1,95] XCV. Qui tractauerunt scientias aut empirici aut dogmatici fuerunt. Empirici, formicae more, congerunt tantum, et utuntur: rationales, aranearum more, telas ex se conficiunt: apis uero ratio media est, quae materiam ex floribus horti et agri elicit; sed tamen eam propria facultate uertit et digerit. Neque absimile philosophiae uerum opificium est; quod nec mentis uiribus tantum aut praecipue nititur, neque ex historia naturali et mechanicis experimentis praebitam materiam, in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam, reponit. Itaque ex harum facultatum (experimentalis scilicet et rationalis) arctiore et sanctiore foedere (quod adhuc factum non est) bene sperandum est. [1,96] XCVI. Naturalis philosophia adhuc sincera non inuenitur, sed infecta et corrupta: in Aristotelis schola, per logicam, in Platonis schola, per theologiam naturalem; in secunda schola Platonis, Procli, et aliorum, per mathematicam; quae philosophiam naturalem terminare, non generare aut procreare debet. At ex philosophia naturali pura et impermista meliora speranda sunt. [1,97] XCVII. Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inuentus est, ut decreuerit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et aequum ad particularia de integro applicare. Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quaedam est et congeries. Quod si quis aetate matura, et sensibus integris, et mente repurgata, se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est. Atque hac in parte nobis spondemus fortunam Alexandri Magni: neque quis nos uanitatis arguat, antequam exitum rei audiat, quae ad exuendam omnem uanitatem spectat. Etenim de Alexandro et eius rebus gestis Aeschines ita loquutus est: Nos certe uitam mortalem non uiuimus; sed in hoc nati sumus, ut posteritas de nobis portenta narret et praedicet: perinde ac si Alexandri res gestas pro miraculo habuisset. At aeuis sequentibus Titus Liuius melius rem aduertit et introspexit, atque de Alexandro huiusmodi quippiam dixit: Eum non aliud quam bene ausum uana contemnere. Atque simile etiam de nobis iudicium futuris temporibus factum iri existimamus: Nos nil magni fecisse; sed tantum ea, quae pro magnis habentur, minoris fecisse. Sed interim (quod iam diximus) non est spes nisi in regeneratione scientiarum; ut eae scilicet ab experientia certo ordine excitentur et rursus condantur: quod adhuc factum esse aut cogitatum nemo (ut arbitramur) affirmauerit. [1,98] XCVIII. Atque experientiae fundamenta (quando ad hanc omnino deueniendum est) aut nulla, aut admodum infirma adhuc fuerunt; nec particularium sylua et materies, uel numero, uel genere, uel certitudine, informando intellectui competens, aut ullo modo sufficiens, adhuc quaesita est et congesta. Sed contra homines docti (supini sane et faciles) rumores quosdam experientiae, et quasi famas et auras eius, ad philosophiam suam uel constituendam uel confirmandam exceperunt, atque illis nihilominus pondus legitimi testimonii attribuerunt. Ac ueluti si regnum aliquod aut status non ex literis et relationibus a legatis et nuntiis fide dignis missis, sed ex urbanorum sermunculis et ex triuiis consilia sua et negotia gubernaret; omnino talis in philosphiam administratio, quatenus ad experientiam, introducta est. Nil debitis modis exquisitum, nil uerificatum, nil numeratum, nil appensum, nil dimensum in naturali historia reperitur. At quod in obseruatione indefinitum et uagum, id in informatione fallax et infidum est. Quod si cui haec mira dictu uideantur, et querelae minus iustae propiora, cum Aristoteles tantus ipse uir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli maiore diligentia (licet strepitu minore) multe adiecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint; is sane non satis attendere et perspicere uidetur, quid agatur in praesentia. Alia enim est ratio naturalis historiae, quae propter se confecta est; alia eius, quae collecta est ad informandum intellectum in ordine ad condendam philosophiam. Atque hae duae historiae tum aliis rebus, tum praecipue in hoc differunt; quod prima ex illis specierum naturalium uarietatem, non artium mechanicarum experimenta contineat. Quemadmodum enim in ciuilibus ingenium cuiusque, et occultus animi affectuumque sensus, melius elicitur, cum quis in perturbatione ponitur, quam alias: simili modo, et occulta naturae magis se produnt per uexationes artium, quam cum cursu suo meant. Itaque tum demum bene sperandum est de naturali philosophia, postquam historia naturalis (quae eius basis est et fundamentum) melius instructa fuerit; antea uero minime. [1,99] XCIX. Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quae ad intellectus informationem maxime faciunt et iuuant, detegitur inopia. Mechanicus enim, de ueritatis inquisitione nullo modo sollicitus, non ad alia quam quae operi suo subseruiunt aut animum erigit aut manum porrigit. Tum uero de scientiarum ulteriore progressu spes bene fundabitur, quum in Historiam Naturalem recipientur et aggregabuntur complura experimenta, quae in se nullius sunt usus, se ad inuentionem causarum et axiomatum tantum faciunt; quae nos lucifera experimenta, ad differentiam fructiferorum, appellare consueuimus. Illa autem miram habent in se uirtutem et conditionem; hanc uidelicet, quod nunquam fallant aut frustrentur. Cum enim ad hoc adhibeantur, non ut opus aliquod efficiant sed ut causam naturalem in aliquo reuelent, quaquauersum cadunt, intentioni aeque satisfaciunt; cum quaestionem terminent. [1,100] C. At non solum copia maior experimentorum quaerenda est et procuranda, atque etiam alterius generis, quam adhuc factum est; sed etiam methodus plane alia et ordo et processus continuande et prouehendae Experientiae introducenda. Vaga enim Experientia et se tantum sequens (ut superius dictum est) mera palpatio est, et homines potius stupefacit quam informat. At cum Experientia lege certa procedet, seriatim et continenter, de scientiis aliquid melius sperari poterit.