[1,51] LI. Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam; atque ea, quae fluxa sunt, fingit esse constantia. Melius autem est naturam secare, quam abstrahere; id quod Democriti schola fecit, quae magis penetrauit in naturam, quam reliquae. Materia potius considerari debet, et eius schematismi, et meta-schematismi, atque actus purus, et lex actus siue motus; formae enim commenta animi humani sunt, nisi libeat leges illas actus formas appellare. [1,52] LII. Huiusmodi itaque sunt idola, quae uocamus idola tribus; quae ortum habent aut ex aequalitate substantiae spiritus humani; aut ex praeoccupatione eius; aut ab angustiis eius; aut ab inquieto motu eius; aut ab infusione affectuum; aut ab incompetentia sensuum; aut ab impressionis modo. [1,53] LIII. Idola specus ortum habent ex propria cuiusque natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione, et consuetudine, et fortuitis. Quod genus, licet sit uarium et mulitplex, tamen ea proponemus, in quibus maxima cautio est, quaeque plurimum ualent ad polluendum intellectum, ne sit purus. [1,54] LIV. Adamant homines scientias et contemplationes particulares; aut quia authores et inuentores se earum credunt; aut quia plurimum in illis operae posuerunt, iisque maxime assueuerunt. Huiusmodi uero homines, si ad philosophiam et contemplationes uniuersales se contulerint, illas ex prioribus phantasiis detorquent, et corrumpunt; id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipauit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit. Chemicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem: quinetiam Gilbertus, postquam in contemplationibus magnetis se laboriosissime exercuisset, confinxit statim philosophiam consentaneam rei apud ipsum praepollenti. [1,55] LV. Maximum et uelut radicale discrimen ingeniorum, quoad philosophiam et scientias, illud est; quod alia ingenia sint fortiora et aptiora ad notandas rerum differentias; alia, ad notandas rerum similitudines. Ingenia enim constantia et acuta figere contemplationes, et morari, et haerere in omni subtilitate differentiarum possunt: ingenia autem sublimia et discursiua etiam tenuissimas et catholicas rerum similitudines et agnoscunt et componunt: utrumque autem ingenium facile labitur in excessum, prensando aut gradus rerum, aut umbras. [1,56] LVI. Reperiuntur ingenia alia in admirationem antiquitatis, alia in amorem et amplexum nouitatis effusa; pauca uero eius temperamenti sunt, ut modum tenere possint, quin aut quae recte posita sunt ab antiquis conuellant, aut ea contemnant quae recte afferuntur a nouis. Hoc uero magno scientiarum et philosophiae detrimento fit, quum studia potius sint antiquitatis et nouitatis, quam iudicia: ueritas autem non a felicitate temporis alicuius, quae res uaria est; sed a lumine naturae et experientiae, quod aeternum est, petenda est. Itaque abneganda sunt ista studia; et uidendum, ne intellectus ab illis ad consensum abripiatur. [1,57] LVII. Contemplationes naturae et corporum in simplicitate sua intellectum frangunt et comminuunt; contemplationes uero naturae et corporum in compositione et configuratione sua intellectum stupefaciunt et soluunt. Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis. Illa enim ita uersatur in particulis rerum, ut fabricas fere negligat; reliquae autem ita fabricas intuentur attonitae, ut ad simplicitatem naturae non penetrent: itaque alternandae sunt contemplationes istae, et uicissim sumendae; ut intellectus reddatur simul penetrans et capax; et euitentur ea, quae diximus, incommoda, atque idola ex iis prouenientia. [1,58] LVIII. Talis itaque esto prudentia contemplatiua in arcendis et summouendis idolis specus; quae aut ex praedominantia, aut ex excessu compositionis et diuisionis, aut ex studiis erga tempora, aut ex obiectis largis et minutis, maxime ortum habent. Generaliter autem pro suspecto habendum unicuique rerum naturam contemplanti quicquid intellectum suum potissimum capit et detinet; tantoque maior adhibenda in huiusmodi placitis est cautio, ut intellectus seruetur aequus et purus. [1,59] LIX. At idola fori omnium molestissima sunt; quae ex foedere uerborum et nominum se insinuarunt in intellectum. Credunt enim homines, rationem suam uerbis imperare. Sed fit etiam ut uerba uim suam super intellectum retorqueant et reflectant; quod philosophiam et scientias reddidit sophisticas et inactiuas. Verba autem plerunque ex captu uulgi induntur, atque per lineas uulgari intellectui maxime conspicuas res secant. Quum autem intellectus acutior, aut obseruatio diligentior, eas lineas transferre uelit, ut illae sint magis secundum naturam; uerba obstrepunt. Unde fit, ut magnae et solennes disputationes hominum doctorum saepe in controuersias circa uerba et nomina desinant; a quibus (ex more et prudentia mathematicorum) incipere consultius foret, easque per definitiones in ordinem redigere. Quae tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt; quoniam et ipsae definitiones ex uerbis constant, et uerba gignunt uerba: adeo ut necesse sit ad instantias particulares, earumque series et ordines recurrere; ut mox dicemus, quum ad modum et rationem constituendi notiones et axiomata deuentum fuerit. [1,60] LX. Idola, quae per uerba intellectui imponuntur, duorum generum sunt; aut enim sunt rerum nomina, quae non sunt (quemadmodum enim sunt res, quae nomine carent per inobseruationem; ita sunt et nomina, quae carent rebus, per suppositionem phantasticam), aut sunt nomina rerum, quae sunt, sed confusa et male terminata, et temere et inaequaliter a rebus abstracta. Prioris generis sunt, fortuna, primum mobile, planetarum orbes, elementum ignis, et huiusmodi commenta, quae a uanis et falsis theoriis ortum habent. Atque hoc genus idolorum facilius eiicitur, quia per constantem abnegationem et antiquationem theoriarum exterminari possunt. At alterum genus perplexum est, et alte haerens; quod ex mala et imperita abstractione excitatur. Exempli gratia, accipiatur aliquod uerbum (humidum, si placet), et uideamus quomodo sibi constent quae per hoc uerbum significantur: et inuenietur uerbum istud, humidum, nihil aliud quam nota confusa diuersarum actionum, quae nullam constantiam aut reductionem patiuntur. Significat enim et quod circa aliud corpus facile se circumfundit; et quod in se est indeterminabile, nec consistere potest; et quod facile cedit undique; et quod facile se diuidit et dispergit; et quod facile se unit et colligit; et quod facile fluit et in motu ponitur; et quod alteri corpori facile adhaeret, idque madefacit; et quod facile reducitur in liquidum, siue colliquatur, cum antea consisteret. Itaque quum ad huius nominis praedicationem et impositionem uentum sit; si alia accipias, flamma humida est; si alia accipias, aer humidus non est; si alia, puluis minutus humidus est; si alia, uitrum humidum est: ut facile appareat istam notionem ex aqua tantum et communibus et uulgaribus liquoribus, absque ulla debita uerificatione, temere abstractam esse. In uerbis autem gradus sunt quidam prauitatis et erroris. Minus uitiosum genus est nominum substantiae alicuius, praesertim specierum infirmarum, et bene deductarum (nam notio cretae, luti, bona; terrae, mala): uitiosius genus est actionum, ut generare, corrumpere, alterare: uitiosissimum qualitatum (exceptis obiectis sensus immediatis), ut grauis, leuis, tenuis, densi, etc.; et tamen in omnibus istis fieri non potest, quin sint aliae notiones aliis paulo meliores, prout in sensum humanum incidit rerum copia. [1,61] LXI. At idola theatri innata non sunt, nec occulto insinuata in intellectum; sed ex fabulis theoriarum, et peruersis legibus demonstrationum, plane indita et recepta. In his autem confutationes tentare et suscipere consentaneum prorsus non est illis, quae a nobis dicta sunt. Quum enim nec de principiis consentiamus, nec de demonstrationibus, tollitur omnis argumentatio. Id uero bono fit fato, ut antiquis suus constet honos. Nihil enim illis detrahitur, quum de uia omnino quaestio sit. Claudus enim (ut dicitur) in uia anteuertit cursorem extra uiam. Etiam illud manifesto liquet, currenti extra uiam, quo habilior sit et uelocior, eo maiorem contingere aberrationem. Nostra uero inueniendi scientias ea est ratio, ut non multum ingeniorum acumini et robori relinquatur; sed quae ingenia et intellectus fere exaequet. Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex ui manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil; omnino similis est nostra ratio. Licet autem confutationum particularium nullus sit usus; de sectis tamen et generibus huiusmodi theoriarum nonnihil dicendum est; atque etiam paulo post de signis exterioribus, quod se male habeant; et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus; ut ad uera minus difficilis sit aditus, et intellectus humanus uolentius expurgetur et idola dimittat. [1,62] LXII. Idola theatri, siue theoriarum, multa sunt, et multo plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt. Nisi enim per multa iam saecula hominum ingenia circa religionem et theologiam occupata fuissent; atque etiam politiae ciuiles (praesertim monarchiae) ab istiusmodi nouitatibus, etiam in contemplationibus, essent auersae; ut cum periculo et detrimento fortunarum suarum in illas homines incumbant, non solum praemio destituti, sed etiam contemptui et inuidiae expositi; complures aliae proculdubio philosophiarum et theoriarum sectae, similes illis, quae magna uarietate olim apud Graecos floruerunt introductae fuissent. Quemadmodum enim super phaenomena aetheris plura themata coeli confingi possunt; similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui uaria dogmata. Atque huiusmodi theatri fabulae habent etiam illud, quod in theatro poetarum usu uenit; ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia ueris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis uellet. In genere autem, in materiam philosophiae sumitur aut multum ex paucis, aut parum ex multis; ut utrinque philosophia super experientiae et naturalis historiae nimis angustam basin fundata sit, atque ex paucioribus, quam par est, pronunciet. Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt uaria et uulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata; reliqua in meditatione atque ingenii agitatione ponunt. Est et aliud genus philosophantium, qui in paucis experimentis sedulo et accurate elaborarunt, atque inde philosophias educere et confingere ausi sunt; reliqua miris modis ad ea detorquentes. Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et ueneratione immiscent; inter quos uanitas nonnullorum ad petendas et deriuandas scientias a spiritibus scilicet et geniis deflexit; ita ut stirps errorum et philosophia falsa genere triplex sit: sophistica, empirica, et superstitiosa. [1,63] LXIII. Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit: quum mundum ex categoriis effecerit; animae humanae, nobilissimae substantiae, genus ex uocibus secundae intentionis tribuerit; negotium densi et rari, per quod corpora subeunt maiores et minores dimensiones siue spatia, per frigidam distinctionem actus et potentiae transegerit; motum singulis corporibus unicum et proprium, et, si participent ex alio motu, id aliunde moueri, asseruerit: et innumera alia, pro arbitrio suo, naturae rerum imposuerit: magis ubique sollicitus quomodo quis respondendo se explicet, et aliquid reddatur in uerbis positiuum, quam de interna rerum ueritate; quod etiam optime se ostendit in comparatione philosophiae eius ad alias philosophias quae apud Graecos celebrabantur. Habent enim homoiomera Anaxagorae, atomi Leucippi et Democriti, coelum et terra Parmenidis, lis et amicitia Empedoclis, resolutio corporum in adiaphoram naturam ignis et replicatio eorundem ad densum Heracliti, aliquid ex philosopho naturali; et rerum naturam, et experientiam, et corpora sapiunt; ubi Aristotelis physica nihil aliud quam dialecticae uoces plerunque sonet: quam etiam in metaphysicis sub solenniore nomine, et ut magis scilicet realis, non nominalis, retractauit. Neque illud quenquam moueat, quod in libris eius De animalibus, et in Problematibus, et in aliis suis tractatibus, uersatio frequens sit in experimentis. Ille enim prius decreuerat, neque experientiam ad constituenda decreta et axiomata rite consuluit; sed postquam pro arbitrio suo decreuisset, experientiam ad sua placita tortam circumducit et captiuam; ut hoc etiam nomine magis accusandus sit, quam sectatores eius moderni (scholasticorum philosophorum genus) qui experientiam omnino deseruerunt. [1,64] LXIV. At philosophiae genus empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam sophisticum aut rationale genus; quia non in luce notionum uulgarium (quae licet tenuis sit et superficialis, tamen est quodammodo uniuersalis, et ad multa pertinens) sed in paucorum experimentorum angustiis et obscuritate fundatum est. Itaque talis philosophia illis, qui in huiusmodi experimentis quotidie uersantur atque ex ipsis phantasiam contaminarunt, probabilis uidetur et quasi certa; caeteris, incredibilis et uana. Cuius exemplum notabile est in chemicis, eorumque dogmatibus; alibi autem uix hoc tempore inuenitur, nisi forte in philosophia Gilberti. Sed tamen circa huiusmodi philosophias cautio nullo modo praetermittenda erat; quia mente iam praeuidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (ualere iussis doctrinis sophisticis), tum demum, propter praematuram et praeproperam intellectus festinationem, et saltum siue uolatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab huiusmodi philosophiis periculum immineat; cui malo etiam nunc obuiam ire debemus. [1,65] LXV. At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes. Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus uulgarium notionum. Pugnax enim genus philosophiae et sophisticum illaqueat intellectum: at illud alterum phantasticum, et tumidum, et quasi poeticum, magis blanditur intellectui. Inest enim homini quaedam intellectus ambitio, non minor quam uoluntatis; praesertim in ingeniis altis et eleuatis. Huius autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa coniunctum; at periculosius et subtilius in Platone atque eius schola. Inuenitur etiam hoc genus mali in partibus philosophiarum reliquarum, introducendo formas abstractas, et causas finales, et causas primas; omittendo saepissime medias, et huiusmodi. Huic autem rei summa adhibenda est cautio. Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si uanis accedat ueneratio. Huic autem uanitati nonnulli ex modernis summa leuitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Iob, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint; inter uiua quaerentes mortua. Tantoque magis haec uanitas inhibenda uenit, et coercenda, quia ex diuinorum et humanorum malesana admistione non solum educitur philosophia phantasica, sed etiam religio haeretica. Itaque salutare admodum est, si mente sobria fidei tantum dentur quae fidei sunt. [1,66] LXVI. Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in uulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, iam dictum est. Dicendum porro est et de uitiosa materia contemplationum, praesertim in philosophia naturali. Inficitur autem intellectus humanus ex intuitu eorum quae in artibus mechanicis fiunt, in quibus corpora per compositiones aut separationes ut plurimum alterantur; ut cogitet simile quiddam etiam in natura rerum uniuersali fieri. Unde fluxit commentum illud elementorum, atque illorum concursu, ad constituenda corpora naturalia Rursus, quum homo naturae libertatem contemplatur, incidit in species rerum, animalium, plantarum, mineralium; unde facile in eam labitur cogitationem, ut existimet esse in natura quasdam formas rerum primarias, quas natura educere molitur: atque reliquam uarietatem ex impedimentis et aberrationibus naturae in opere suo conficiendo, aut ex diuersarum specierum conflictu, et transplantatione alterius in alteram, prouenire. Atque prima cogitatio qualitates primas elementares, secunda proprietates occultas et uirtutes specificas nobis peperit; quarum utraque pertinet ad inania contemplationum compendia, in quibus acquiescit animus et a solidioribus auertitur. At medici in secundis rerum qualitatibus et operationibus, attrahendi, repellendi, attenuandi, inspissandi, dilatandi, astringendi, discutiendi, maturandi, et huiusmodi, operam praestant meliorem; atque, nixi ex illis duobus (quae dixi) compendiis (qualitatibus scilicet elementaribus, et uirtutibus specificis) illa altera (quae recte notata sunt) corrumperent, reducendo illa ad primas qualitates earumque mixturas subtiles et incommensurabiles, aut ea non producendo cum maiore et diligentiore obseruatione ad qualitates tertias et quartas, sed contemplationem intempestiue abrumpendo, illi multo melius profecissent. Neque huiusmodi uirtutes (non dico eaedem, sed similes) in humani corporis medicinis tantum exquirendae sunt; sed etiam in caeterorum corporum naturalium mutationibus. Sed multo adhuc maiore cum malo fit, quod quiescentia rerum principia, ex quibus; et non mouentia, per quae res fiunt, contemplentur et inquirant. Illa enim ad sermones, ista ad opera spectant. Neque enim uulgars illae differentiae motus, quae in naturali philosophia recepta notantur, generationis, corruptionis, augmentationis, diminutionis, alterationis, et lationis, ullius sunt pretii. Quippe hoc sibi uolunt; si corpus, alias non mutatum, loco tamen moueatur, hoc lationem esse; si, manente et loco et specie, qualitate mutetur, hoc alterationem esse; si uero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc augmentationis et diminutionis motum esse; si eatenus mutentur, ut speciem ipsam et substantiam mutent, et in alia migrent, hoc generationem et corruptionem esse. At ista mere popularia sunt, et nullo modo in naturam penetrant; suntque mensurae et periodi tantum, non species motus. Innuunt enim illud, hucusque, et non quomodo, uel ex quo fonte. Neque enim de corporum appetitu, aut de partium eorum processu, aliquid significant; sed tantum quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde diuisionem suam auspicantur. Etiam quum de causis motuum aliquid significare uolunt, atque diuisionem ex illis instituere, differentiam motus naturalis et uiolenti, maxima cum socordia, introducunt; quae et ipsa omnino ex notione uulgari est; cum omnis motus uiolentus etiam naturalis reuera sit, scilicet cum externum efficiens naturam alio modo in opere ponet quam quo prius. At hisce omissis; si quis (exempli gratia) obseruauerit, inesse corporibus appetitum contactus ad inuicem, ut non patiantur unitatem naturae prorsus dirimi aut abscindi, ut uacuum detur: aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum se recipiendi in naturalem suam dimensionem uel tensuram, ut, si ultra eam aut citra eam comprimantur aut distrahantur, statim in ueterem sphaeram et exporrectionem suam se recuperare et remittere moliantur: aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregationis ad massas connaturalium suorum, densorum uidelicet uersus orbem terrae, tenuiorum et rariorum uersus ambitum coeli: haec et huiusmodi uere physica sunt genera motuum. At illa altera plane logica sunt et scholastica, ut ex hac collatione eorum manifesto liquet. Neque minus etiam malum est, quod in philosophiis et contemplationibus suis, in principiis rerum atque ultimatibus naturae inuestigandis et tractandis, opera insumatur; cum omnis utilitas et facultas operandi in mediis consistat. Hinc fit, ut abstrahere naturam homines non desinant, donec ad materiam potentialem et informem uentum fuerit; nec rursus secare naturam desinant, donec peruentum fuerit ad atomum; quae, etiamsi uera essent, tamen ad iuuandas hominum fortunas parum possunt. [1,67] LXVII. Danda est etiam cautio intellectui de intemperantiis philosophiarum, quoad assensum praebendum aut cohibendum; quia huiusmodi intemperantiae uidentur idola figere, et quodammodo perpetuare, ne detur aditus ad ea summouenda. Duplex autem est excessus: alter eorum, qui facile pronunciant, et scientias reddunt positiuas et magistrales; alter eorum, qui acatalepsiam introduxerunt, et inquisitionem uagam sine termino; quorum primus intellectum deprimit, alter eneruat. Nam Aristotelis philosophia, postquam caeteras philosophias (more Ottomanorum erga fratres suos) pugnacibus confutationibus contrucidasset, de singulis pronunciauit; et ipse rursus quaestiones ex arbitrio suo subornat, deinde conficit; ut omnia certa sint et decreta: quod etiam apud successiones suas ualet et in usu est. At Platonis schola acatalepsiam introduxit, primo tanquam per iocum et ironiam, in odium ueterum sophistarum, Protagorae, Hippiae, et reliquorum, qui nihil tam uerebantur, quam ne dubitare de re aliqua uiderentur. At noua academia acatalepsiam dogmatizauit, et ex professo tenuit: quae licet honestior ratio sit, quam pronunciandi licentia, quum ipsi pro se dicant se minime confundere inquisitionem, ut Pyrrho fecit et Ephectici, sed habere quod sequantur ut probabile, licet non habeant quod teneant ut uerum; tamen postquam animus humanus de ueritate inuenienda semel desperauerit, omnino omnia fiunt languidiora: ex quo fit, ut deflectant homines potius ad amoenas disputationes et discursus, et rerum quasdam peragrationes, quam in seueritate inquisitionis se sustineant. Verum, quod a principio diximus et perpetuo agimus, sensui et intellectui humano eorumque infirmitati authoritas non est deroganda, sed auxilia praebenda. [1,68] LXVIII. Atque de idolorum singulis generibus, eorumque apparatu iam diximus; quae onmia constanti et solenni decreto sunt abneganda et renuncianda, et intellectus ab iis omnino liberandus est et expurgandus; ut non alius fere sit aditus ad regnum hominis, quod fundatur in scientiis, quam ad regnum coelorum, in quod, nisi sub persona infantis, intrare non datur. [1,69] LXIX. At prauae demonstrationes, idolorum ueluti munitiones quaedam sunt et praesidia; eaeque, quas in dialecticis habemus, id fere agunt, ut mundum plane cogitationibus humanis, cogitationes autem uerbis addicant et mancipent. Demonstrationes uero potentia quadam philosophiae ipsae sunt et scientiae. Quales enim eae sunt, ac prout rite aut male institutae, tales sequuntur philosophiae et contemplationes. Fallunt autem et incompetentes sunt eae quibus utimur in uniuerso illo processu, qui a sensu et rebus ducit ad axiomata et conclusiones. Qui quidem processus quadruplex est, et uitia eius totidem. Primo, impressiones sensus ipsius uitiosae sunt; sensus enim et destituit et fallit. At destitutionibus substitutiones, fallaciis rectificationes debentur. Secundo, notiones ab impressionibus sensuum male abstrahuntur, et interminatae et confusae sunt, quas terminatas et bene finitas esse oportuit. Tertio, inductio mala est, quae per enumerationem simplicem principia concludit scientiarum, non adhibitis exclusionibus et solutionibus, siue separationibus naturae debitis. Postremo, modus ille inueniendi et probandi, ut primo principia maxime generalia constituantur, deinde media axiomata ad ea applicentur et probentur, errorum mater est, et scientiarum omnium calamitas. Verum de istis, quae iam obiter perstringimus, fusius dicemus, quum ueram interpretandae naturae uiam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis, proponemus. [1,70] LXX. Sed demonstratio longe optima est experientia; modo haereat in ipso experimento. Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est. At modus experiendi, quo homines nunc utuntur, caecus est et stupidus. Itaque cum errant et uagantur nulla uia certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promouent; et quandoque gestiunt, quandoque distrahuntur; et semper inueniunt quod ulterius quaerant. Fere autem ita fit, ut homines leuiter et tanquam per ludum experiantur, uariando paululum experimenta iam cognita; et, si res non succedat, fastidiendo et conatum deserendo. Quod si magis serio et constanter ac laboriose ad experimenta se accingant, tamen in uno aliquo experimento eruendo operam collocant; quemadmodum Gilbertus in magnete, Chymici in auro. Hoc autem faciunt homines instituto non minus imperito quam tenui. Nemo enim alicuius rei naturam in ipsa re feliciter perscrutatur; sed amplianda est inquisitio ad magis communia. Quod si etiam scientiam quandam et dogmata ex experimentis moliantur; tamen semper fere studio praepropero et intempestiuo deflectunt ad praxin: non tantum propter usum et fructum eiusmodi praxeos, sed ut in opere aliquo nouo ueluti pignus sibi arripiant, se non inutiliter in reliquis uersaturos: atque etiam aliis se uenditent, ad existimationem meliorem comparandam de iis in quibus occupati sunt. Ita fit ut, more Atalantae, de uia decedant ad tollendum aureum pomum; interim uero cursum interrumpant, et uictoriam emittant e manibus. Verum in experientiae uero curriculo eoque ad noua opera producendo, Diuina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt. Deus autem primo die creationis lucem tantum creauit, eique operi diem integrum attribuit; nec aliquid materiati operis eo die creauit. Similiter et ex omnimoda experientia, primum inuentio causarum et axiomatum uerorum elicienda est: et lucifera experimenta, non fructifera quaerenda. Axiomata autem recte inuenta et constituta praxin non strictim sed confertim instruunt; et operum agmina ac turmas post se trahunt. Verum de experiendi uiis, quae non minus quam uiae iudicandi obsessae sunt et interclusae, postea dicemus; impraesentiarum de experientia uulgari, tanquam de mala demonstratione, tantum loquuti. Iam uero postulat ordo rerum, ut de iis quorum paulo ante mentionem fecimus, signis, quod philosophiae et contemplationes in usu male se habeant, et de causis rei primo intuitu tam mirabilis et incredibilis, quaedam subiungamus. Signorum enim notio praeparat assensum: causarum uero explicatio tollit miraculum. Quae duo ad extirpationem idolorum ex intellectu faciliorem et clementiorem multum iuuant. [1,71] LXXI. Scientiae, quas habemus, fere a Graecis fluxerunt. Quae enim scriptores Romani, aut Arabes, aut recentiores addiderunt, non multa aut magni momenti sunt: et qualiacunque sint, fundata sunt super basin eorum quae inuenta sunt a Graecis. Erat autem sapientia Graecorum professoria, et in disputationes effusa: quod genus inquisitioni ueritatis aduersissimum est. Itaque nomen illud sophistarum, quod per contemptum ab iis, qui se philosophos haberi uoluerunt, in antiquos rhetores reiectum et traductum est, Gorgiam, Protagoram, Hippiam, Polum, etiam uniuerso generi competit, Platoni, Aristoteli, Zenoni, Epicuro, Theophrasto, et eorum successoribus, Chrysippo, Carneadi, reliquis. Hoc tantum intererat: quod prius genus uagum fuerit et mercenarium, ciuitates circumcursando, et sapientiam suam ostentando, et mercedem exigendo; alterum uero solennius et generosius, quippe eorum qui sedes fixas habuerunt, et scholas aperuerunt, et gratis philosophati sunt. Sed tamen utrumque genus (licet caetera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas quasdam atque haereses philosophiae instituebat et propugnabat: ut essent fere doctrinae eorum (quod non male cauillatus est Dionysius in Platonem) "Verba otiosorum senum ad imperitos iuuenes". At antiquiores illi ex Graecis, Empedocles, Anaxagoras, Leucippus, Democritus, Parmenides, Heraclitus, Xenophanes, Philolaus, reliqui (nam Pythagoram, ut superstitiosum, omittimus), scholas (quod nouimus) non aperuerunt: sed maiore silentio, et seuerius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem ueritatis se contulerunt. Itaque et melius, ut arbitramur, se gesserunt; nisi quod opera eorum a leuioribus istis, qui uulgari captui et affectui magis respondent ac placent, tractu temporis extincta sint: tempore (ut fluuio) leuiora et magis inflata ad nos deuehente, grauiora et solida mergente. Neque tamen isti a nationis uitio prorsus immunes erant: sed in ambitionem et uanitatem sectae condendae et aurae popularis captandae nimium propendebant. Pro desperata autem habenda est ueritatis inquisitio, cum ad huiusmodi inania deflectat. Etiam non omittendum uidetur iudicium illud, siue uaticinium potius, sacerdotis Aegyptii de Graecis: "Quod semper pueri essent; neque haberent antiquitatem scientiae, aut scientiam antiquitatis". Et certe habent id quod puerorum est; ut ad garriendum prompti sint, generare autem non possint: nam uerbosa uidetur sapientia eorum, et operum sterilis. Itaque ex ortu et gente philosophiae quae in usu est, quae capiuntur signa bona non sunt. [1,72] LXXII. Neque multo meliora sunt signa quae ex natura temporis et aetatis capi possunt, quam quae ex natura loci et nationis. Angusta enim erat et tenuis notitia per illam aetatem uel temporis uel orbis: quod longe pessimum est, praesertim iis qui mnia in experientia ponunt. Neque enim mille annorum historiam, quae digna erat nomine historiae, habebant; sed fabulas et rumores antiquitatis. Regionum uero tractuumque mundi exiguam partem nouerant: cum omnes hyperboreos, Scythas, omnes occidentales, Celtas indistincte appellarent; nil in Africa ultra citimam Aethiopiae partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus noui orbis prouincias, ne per auditum sane aut famam aliquam certam et constantem, nossent; imo et plurima climata et zonae, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint; quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profecto, sed potius suburbanae, ut magnum aliquid celebrarentur. Nostris autem temporibus, et noui orbis partes complures et ueteris orbis extrema undique innotescunt; et in infinitum experimentorum cumulus excreuit. Quare si ex natiuitatis aut geniturae tempore (astrologorum more) signa capienda sint, nil magni de istis philosophiis significari uidetur. [1,73] LXXIII. Inter signa, nullum magis certum aut nobile est, quam quod ex fructibus. Fructus enim et opera inuenta pro ueritate philosophiarum uelut sponsores et fideiussores sunt. Atque ex philosophiis istis Graecorum, et deriuationibus earum per particulares scientias, iam per tot annorum spatia, uix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum leuandum et iuuandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus uere acceptum referri possit. Idque Celsus ingenue ac prudenter fatetur; nimirum, experimenta medicinae primo inuenta fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse et causas indagasse et assignasse; non ordine inuerso euenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta inuenta aut deprompta essent. Itaque mirum non erat, apud Aegyptios (qui rerum inuentoribus diuinitatem et consecrationem attribuerunt) plures fuisse brutorum animalium imagines quam hominum: quia bruta animalia, per instinctus naturales, multa inuenta perpererunt; ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint. At Chymicorum industria nonnulla peperit; sed tanquam fortuito et obiter, aut per experimentorum quandam uariationem (ut mechanici solent), non ex arte aut theoria aliqua; nam ea, quam confinxerunt, experimenta magis perturbat, quam iuuat. Eorum etiam, qui in magia (quam uocant) naturali uersati sunt, pauca reperiuntur inuenta; eaque leuia, et imposturae propiora. Quocirca, quemadmodum in religione cauetur, ut fides ex operibus monstretur; idem etiam ad philosophiam optime traducitur, ut ex fructibus iudicetur et uana habeatur quae sterilis sit: atque eo magis si, loco fructuum uuae et oliuae, producat disputationum et contentionum carduos et spinas. [1,74] LXXIV. Capienda etiam sunt signa ex incrementis et progressibus philosophiarum et scientiarum. Quae enim in natura fundata sunt, crescunt et augentur: quae autem in opinione, uariantur, non augentur. Itaque si istae doctrinae plane instar plantae a stirpibus suis reuulsae non essent, sed utero naturae adhaererent atque ab eadem alerentur, id minime euenturum fuisset, quod per annos bis mille iam fieri uidemus: nempe, ut scientiae suis haereant uestigiis, et in eodem fere statu maneant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint; quin potius in primo authore maxime floruerint, et deinceps declinauerint. In artibus autem mechanicis, quae in natura et experientiae luce fundatae sunt, contra euenire uidemus: quae (quamdiu placent) ueluti spiritu quodam repletae continuo uegetant et crescunt; primo rudes, deinde commodae, postea excultae, et perpetuo auctae. [1,75] LXXV. Etiam aliud signum capiendum est (si modo signi appellatio huic competat; cum potius testimonium sit, atque adeo testimoniorum omnium ualidissimum); hoc est, propria confessio authorum, quos homines nunc sequuntur. Nam et illi qui tanta fiducia de rebus pronuntiant, tamen per interualla cum ad se redeunt, ad querimonias de naturae subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii infirmitate, se conuertunt. Hoc uero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt timidiores, ab ulteriori inquisitione deterrere, alios uero, qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti, ad ulteriorem progressum acuere et incitare possit. Verum non satis illis est de se confiteri, sed quicquid sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit id extra terminos possibilis ponunt, et tanquam ex arte cognitu aut factu impossiblile pronuntiant: summa superbia et inuidia suorum inuentorum infirmitatem in naturae ipsius calumniam et aliorum omnium desperationem uertentes. Hinc schola Academiae nouae, quae acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnauit. Hinc opinio, quod formae siue uerae rerum differentiae (quae reuera sunt leges actus puri) inuentu impossibiles sint, et ultra hominem. Hinc opiniones illae in actiua et operatiua parte: calorem solis et ignis toto genere differre; ne scilicet homines putent se per opera ignis aliquid simile iis quae in natura fiunt educere et formare posse. Hinc illud: compositionem tantum opus hominis, mistionem uero opus solius naturae esse; ne scilicet homines sperent aliquam ex arte corporum naturalium generationem aut transformationem. Itaque ex hoc signo homines sibi persuaderi facile patientur, ne cum dogmatibus non solum desperatis, sed etiam desperationi deuotis, fortunas suas et labores misceant. [1,76] LXXVI. Neque illud signum praetermittendum est, quod tanta fuerit inter philosophos olim dissensio et scholarum ipsarum uarietas: quod satis ostendit, uiam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiae (natura scilicet rerum) in tam uagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta. Atque licet hisce temporibus dissensiones et dogmatum diuersitates circa principia ipsa, et philosophias integras, ut plurimum extinctae sint; tamen circa partes philosophiae innumerae manent quaestiones et controuersiae; ut plane appareat, neque in philosophiis ipsis, neque in modis demonstrationum aliquid certi aut sani esse. [1,77] LXXVII. Quod uero putant homines, in philosophia Aristotelis magnum utique consensum esse; cum post illam editam antiquorum philosophiae cessauerint et exoleuerint; ast apud tempora, quae sequuta sunt, nil melius inuentum fuerit; adeo ut illa tam bene posita et fundata uideatur, ut utrumque tempus ad se traxerit: primo, quod de cessatione antiquarum philosophiarum post Aristotelis opera edita homines cogitant, id falsum est; diu enim postea, usque ad tempora Ciceronis et secula sequentia, manserunt opera ueterum philosophorum. Sed temporibus insequentibus, ex inundatione Barbarorum in imperium Romanum, postquam doctrina humana uelut naufragium perpessa esset; tum demum philosophiae Aristotelis et Platonis, tanquam tabulae ex materia leuiore et minus solida, per fluctus temporum seruatae sunt. Illud etiam de consensu fallit homines, si acutius rem introspiciant. Verus enim consensus is est, qui ex libertate iudicii (re prius explorata) in idem conueniete consistit. At numerus longe maximus eorum, qui in Aristotelis philosophiam consenserunt, ex praeiudicio et authoritate aliorum se illi mancipauit: ut sequacitas sit potius et coitio, quam consensus. Quod si fuisset ille uerus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro uera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam uiolentam praesumptionem inducat in contrarium. Pessimum enim omnium est augurium, quod ex consensu capitur in rebus intellectualibus: exceptis diuinis et politicis, in quibus suffragiorum ius est. Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum uulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est. Itaque optime traducitur illud Phocionis a moribus ad intellectualia: Ut statim se examinare debeant homines, quid errauerint aut peccauerint, si multitudo consentiat et complaudat. Hoc signum igitur ex auersissimis est. Itaque quod signa ueritatis et sanitatis philosophiarum et scientiarum, quae in usu sunt, male se habeant; siue capiantur ex originibus ipsarum, siue ex fructibus, siue ex progressibus, siue ex confessionibus authorum, siue ex consensu; iam dictum est. [1,78] LXXVIII. Iam uero ueniendum ad causas errorum, et tam diuturnae in illis per tot secula morae; quae plurimae sunt et potentissimae: ut tollatur omnis admiratio, haec quae adducimus homines hucusque latuisse et fugisse; et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem uenire potuisse, aut cogitationem cuiuspiam subiisse: quod etiam (ut nos existimamus) foelicitatis magis est cuiusdam, quam excellentis alicuius facultatis; ut potius pro temporis partu haberi debeat, quam pro partu ingenii. Primo autem tot seculorum numerus, uere rem reputanti, ad magnas angustias recidit. Nam ex uiginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere uersatur, uix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumue prouentui utiles fuerunt. Sunt enim non minus temporum quam regionum eremi et uastitates. Tres enim tantum doctrinarum reuolutiones et periodi recte numerari possunt: una, apud Graecos; altera, apud Romanos; ultima, apud nos, occidentales scilicet Europae nationes: quibus singulis uix duae centuriae annorum merito attribui possunt. Media mundi tempora, quoad scientiarum segetem uberem aut laetam, infelicia fuerunt. Neque enim causa est ut uel Arabum uel scholasticorum mentio fiat: qui per intermedia tempora scientias potius contriuerunt numerosis tractatibus, quam pondus earum auxerunt. Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur. [1,79] LXXIX. At secundo loco se offert causa illa magni certe per omnia momenti: ea uidelicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime uel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit. Atque haec ipsa nihilominus pro magna scientiarum matre haberi debet. Omnes enim artes et scientiae, ab hac stirpe reuulsae, poliuntur fortasse et in usum effinguntur; sed nil admodum crescunt. At manifestum est, postquam Christiana fides recepta fuisset et adoleuisset, longe maximam ingeniorum praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse; atque huic rei et amplissima praemia proposita, et omnis generis adiumenta copiosissime subministrata fuisse: atque hoc theologiae studium praecipue occupasse tertiam illam partem siue periodum temporis apud nos Europaeos occidentales; eo magis, quod sub idem fere tempus et literae florere, et controuersiae circa religionem pullulare coeperint. At aeuo superiori, durante periodo illa secunda apud Romanos, potissimae philosophorum meditationes et industriae in morali philosophia (quae ethnicis uice theologiae erat) occupatae et consumptae fuerunt: etiam summa ingenia illis temporibus ut plurimum ad res ciuiles se applicuerunt, propter magnitudinem imperii Romani, quod plurimorum hominum opera indigebat. At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos maxime florere uisa est, particula fuit temporis minime diuturna; cum et antiquioribus temporibus septem illi, qui sapientes nominabantur, omnes (praeter Thaletem) ad moralem philosophiam et ciuilia se applicuerint; et posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras deduxisset, adhuc magis inualuerit moralis philosophia, et ingenia hominum a naturali auerterit. At ipsissima illa periodus temporis, in qua inquisitiones de natura uiguerunt, contradictionibus et nouorum placitorum ambitione corrupta est, et inutilis reddita. Itaque quandoquidem per tres istas periodos naturalis philosophia maiorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea re profecerint, cum omnino aliud egerint. [1,80] LXXX. Accedit et illud, quod naturalis philosophia in iis ipsis uiris, qui ei incubuerint, uacantem et integrum hominem, praesertim his recentioribus temporibus, uix nacta sit; nisi forte quis monachi alicuius in cellula, aut nobilis in uillula lucubrantis, exemplum adduxerit: sed facta est demum naturalis philosophia instar transitus cuiusdam et pontisternii ad alia. Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est; quae medicinae aut mathematices operibus ministret, et rursus quae adolescentium immatura ingenia lauet et imbuat uelut tinctura quadam prima, ut aliam postea foelicius et commodius excipiant. Interim nemo expectet magnum progressum in scientiis (praesertim in parte earum operatiua), nisi philosophia naturalis ad scientias particulares producta fuerit, et scientiae particulares rursus ad naturalem philosophiam reductae. Hinc enim fit, ut astronomia, optica, musica, plurimae artes mechanicae, atque ipsa medicina, atque (quod quis magis miretur) philosophia moralis et ciuilis, et scientiae logicae, nil fere habeant altitudinis in profundo: sed per superficiem et uarietatem rerum tantum labantur: quia, postquam particulares istae scientiae dispertitae et constitutae fuerint, a philosophia naturali non amplius aluntur; quae ex fontibus et ueris contemplationibus motuum, radiorum, sonorum, texturae, et schematismi corporum, affectuum, et prehensionum intellectualium, nouas uires et augmenta illis impertiri potuerit. Itaque minime mirum est si scientiae non crescant, cum a radicibus suis sint separatae.