[16,0] DISCRIMINA IUVENTUTIS ET SENEGTUTIS. [16,1] Ad articumum XVI. 1. Scala hunani corporis talis est : concipi ; uiuificari in utero ; nasci ; mamilla ; depulsio a mamilla ; usus cibi et potus ab initio, qualis infantibus conuenit ; dentire primo, circa annum secundum ; incipere gradiri ; incipere loqui ; dentire secundo, circa annum septimum ; pubescere, circa annum duodecimum aut decimum quartum ; potentem esse ad generandum, et fluxus menstruorum ; pili circa tibias et axillas ; barbescere; atque huc usque, et quandoque ulterius, grandescere ; deinde roboris artuum status et ultimitas, etiam agilitatis ; canescere et caluescere ; cessatio menstrui et potentiae generationis ; uergere ad decrepitum, et animal tripes ; mori. Interim animus quoque suas habet periodos, sed per annos non possunt describi: ut memoriam labilem, et similia, de quibus postea. [16,2] 2. Discrimina iuuentutis et senectutis haec sunt. Cutis iuueni laeuis et explicata ; seni arida et rugosa, praesertim circa frontem et oculos: carnes iuueni tenerae et molles ; seni duriores : robur iuueni et agilitas ; seni diminutio uirium et motuum tarditas : iuueni coctionum ualiditas ; seni debilitas ; iuueni uiscera mollia et succulenta; seni salsa et retorrida: iuueni corpus erectius ; seni inclinatio in curuum : iuueni constantia artuum ; seni debilitas et tremor: iuueni humores biliosi, et sanguis feruidior ; seni humores phlegmatici et melancholici, et sanguis frigidior : iuueni uenus in promptu ; seni tardior: iuueni succi corporis magis roscidi; seni magis crudi et aquei: iuueni spiritus multus et turgescens; seni paucus et ieiunus: iuueni spiritus densus et uiridis ; seni acris et rarus ; iuueni sensus uiuaces et integri ; seni hebetiores et deficientes: iuueni dentes robusti et integri ; seni debiles, attriti et decidui : iuueni pili colorati; seni, cuiuscunque fuerint coloris, cani: iuueni coma; seni caluities : iuueni pulsus grandior et incitatior; seni obscurior et tardior: iuueni morbi magis acuti et curabiles; seni magis chronici, et curatu difficiles: iuueni uulnera citius coalescentia; seni tardius: iuueni genae florentes colore; seni aut pallidae aut rubicundae, atque sanguine spisso ; iuueni minor molestia ex catarrhis; seni maior: neque scimus in quae proficiant senes (quoad corpus) nisi quandoque in obesitatem ; cuius causa praesto est, quia corpora senum nec bene perspirant, nec bene assimilant : pinguedo autem nihil aliud est, quam exuberantia alimenti ultra id quod excernitur aut perfecte assimilatur. Etiam in quibusdam senibus in edacitatem proficitur, propter acidos humores, licet senes digerant minus. Ac uniuersa quae iam diximus, medici, quasi feriantes, referent ad caloris naturalis et humons radicalis diminutionem, quae res nihili sunt ad usum. Illud certum, siccitatem in decursu aetatis frigiditatem praecedere; atque corpora cum sint in statu et acme caloris, ad siccitatem declinare; frigiditatem autem postea sequi. [16,3] 3. Iam uero etiam de affectibus unimi uidendum. Equidem memini, cum adolescens essem Pictauii in Gallia, me consueuisse familiariter cum Gallo quodam, iuuene ingeniosissimo, sed paululum loquaci, qui postea in uirum eminentissimum euasit ; ille in mores senum inuehere solitus est, atque dicere, si daretur conspici animos senum, quemadmodum cernuntur corpora, non minores apparituras in iisdem deformitates: quinetiam ingenio suo indulgens, contendebat uitia animorum in senibus uitiis corporurn esse quodammodo consentientia et parallela. Pro ariditate cutis, substituebat impudentiam; pro duritie uiscerum, immisericordiam ; pro lippitudine oculorum, oculum malum et inuidiam ; pro immersione oculorum et curuatione corporis uersus terram, atheismum (neque enim coelum, inquit, respiciunt, ut prius); pro tremore membrorum, uacillationem decretorum, et fluxam inconstantiam ; pro inflexione digitorum, tanquam ad prehensionem, rapacitatem et auaritiam ; pro labascentia genuum, timiditatem; pro rugis, calliditatem et obliquitatem: et alia quae non occurrunt. Sed ut serii simus: iuueni adest pudor et uerecundia; seni paululum obduruit : iuueni benignitas et misericordia ; seni occalluit : iuueni aemulatio laudabilis ; seni inuidia maligna : iuueni inclinatio ad religionem et deuotionem, ob feruorem et inexperientiam mali ; seni deferuescentia in pietate, ob charitatis teporem, et diutinam conuersationem inter mala, necnon ob credendi difficultatem: iuueni ualde uelle; seni moderatio : iuueni leuitas quaedam et mobilitas ; seni grauitas maior et constantia : iuueni liberalitas, et beneficentia, et philanthropia; seni auaritia, et sibi sapere et consulere: iuueni confidentia, et bene sperare ; seni diffidentia, et plurima habere pro suspectis: iuueni facilitas et obsequium ; seni morositas et fastidium: iuueni sinceritas et animus apertus; seni cautio et animus tectus: iuueni magna appetere ; seni necessaria curare: iuueni praesentibus rebus fauere; seni anteacta potiora habere: iuueni superiores reuereri; seni censura in illos uti: et complura alia, quae ad mores potius pertinent quam ad inquisitionem praesentem. Attamen, quemadmodum in corpore, ita in animo, in nonnulla proficiunt senes, nisi fuerint admodum emeriti ; nempe, ut cum ad excogitandum minus sint prompti, iudicio tamen ualeant, et tutiora et saniora quam speciosiora malint ; etiam in garrulitatem proficiunt et ostentationem ; fructum enim sermonis petunt, cum rebus minus ualeant ; ut non absurde Tithonum in cicadam uersum fuisse poetae fingant.