[22,0] XXII. NEMESIS, SIVE VICES RERUM. NEMESIS traditur fuisse dea, omnibus ueneranda, potentibus et fortunatis etiam metuenda. Ea Noctis et Oceani filia fuisse perhibetur. Effigies autem eius describitur talis. Alata erat, etiam coronata ; in manibus autem gestabat dextra hastam e fraxino, sinistra phialam, in qua inclusi erant AEthiopes : insidebat autem ceruo. Parabola eiusmodi esse uidetur ; nomen ipsum Nemesis uindictam, siue retributionem satis aperte significat : huius enim deae officium, et administratio in hoc sita erat, ut beatorum constanti et perpetuae felicitati, instar tribuni plebis, intercederet, ac illud suum Veto interponeret : neque solum insolentiam castigaret, uerum etiam rebus prosperis, licet innocentibus et moderatis, rerum aduersarum uices rependeret ; ac si neminem humanae sortis ad conuiuia deorum admitti mos esset, nisi ad ludibrium : equidem cum illud capitulum apud C. Plinium perlego, in quo ille infortunia et miserias Augusti Caesaris oollegit, quem omnium hominum fortunatissimum existimabam, quique artem etiam quandam utendi et fruendi fortuna habebat, ac cuius in animo nil tumidum, nil leue, nil molle, nil confusum, nil melancholicum, annotare licet (ut ille etiam sponte mori aliquando destinasset), hanc deam magnam et praepotentem esse iudicaui, ad cuius aram talis uictima tracta esset. Parentes huius deae fuere Oceanus et Nox ; hoc est, rerum uicissitudo, et iudicium diuinum obscurum et secretum ; etenim uices rerum per oceanum apte repraesentantur, ob perpetuum fluxum et refluxum : occulta autem prouidentia, per noctem rite proponitur. Nam etiam apud ethnicos nocturna illa Nemesis, cum scilicet iudicium humanum a diuino discors esset, in obseruatione erat. "... Cadit et Ripheus, iustissimus unus Qui fuit ex Teucris, et seruantissimus aequi. Diis aliter uisum". ... Alata autem describitur Nemesis, ob subitas rerum conuersiones, nec ante preeuisas ; nam in omni rerum memoria illud fere usuuenit, ut homines magni et prudentes per ea discrimina perierint, quae maxime contempserint. Certe, cum M. Cicero, a Decimo Bruto, de Octauii Caesaris minus sincera fide et animo exulcerato monitus esset; illud tantum rescripsit : "Te autem, mi Brute, sicut debeo, amo, quod istud, quicquid est, nugarum me scire uoluisti." Etiam corona Nemesis. insignitur, ob naturam uulgi inuidam et malignam : quando enim fortunati et potentes ruunt, tum fere uulgus exultat, et Nemesin coronat. Hasta autem in dextra ad eos pertinet, quos Nemesis actu percutit et transfigit. Quos autem calamitate et infortunio non mactat, illis tamen spectrum illud atrum et infaustum in sinistra ostentat : obuersantur enim proculdubio mortalibus, etiam in summo fastigio felicitatis positis, mors, et morbi, et infortunia, et amicorum perfidiae, et inimicorum insidiae, et rerum mutationes, et huiusmodi ; ueluti AEthiopes illi in phiala : certe Virgilius, cum proelium Actiacum describit, de Cleopatra illud eleganter subiungit : "Regina in mediis, patrio uocat agmina sistro, Necdum etiam geminos a tergo respicit angues". Verum non multo post, quocunque se illa uerteret, tota agmina AEthioptun obuersabantur. Ad extremum prudenter additur, Nemesin ceruo insidere, quia uiuax admodum animal est ceruus ; atque fieri fortasse potest, ut qui iuuenis fato ereptus sit, Nemesin praeuertat et effugiat ; cui autem diuturna obuenit felicitas et potentia, is proculdubio Nemesi subiicitur, ac ueluti substernitur.