[5,0] V. STYX, SIVE FOEDERA. [5,1] PERVULGATA est narratio, et in compluribus fabulis interponitur, de unico illo iuramento, quo dii superi se obstringere solebant, cum paenitentiae locum sibi nullo modo relinqui uolebant. Illud iuramentum nullam maiestatem coelestem, nullum attributum diuinum aduocabat et testabatur ; sed Stygem, fluuium quendam apud inferos, qui atria Ditis, multis spiris interfusus, cingebat. Haec enim formula sacramenti sola, neque praeter eam alia quaepiam firma habita est et inuiolabilis : scilicet incumbebat poena periurii, dits imprimis metuenda, ut qui fefellisset, ad deorum conuiuia per certa annorum spatia non accederet. [5,2] Fabula de foederibus et pactis principum conficta uidetur : in quibus illud nimio plus, quam oporteret, uerum est, foedera, quacunque solennitate et religione iuramenti munita, parum firma esse ; adeo ut fere ad existimationem quandam, et famam, et ceremoniam magis, quam ad fidem, et securitatem, et effectum adhibeantur. Quin si accesserint etiam affinitatis uincula, ueluti sacramenta naturae, si merita mutua, tamen omnia infra ambitionem, et utilitatem, et dominationis licentiam esse, apud plerosque reperiuntur. Tanto magis, quod principibus facile sit, per praetextus uarios et speciosos, cupiditates suas et fidem minus sinceram (nemine rerum arbitro, cui ratio sit reddenda) tueri et uelare. Itaque unum assumitur uerum et proprium fidei firmamentum, neque illud diuinitas aliqua coelestis : ea est necessitas (magnum potentibus numen) et periculum status, et communicatio utilitatis. Necessitas autem per Stygem eleganter repraesentatur, flumen fatale et irremeabile. Atque hoc numen aduocauit ad foedera Iphicrates Atheniensis, qui quoniam inuentus est, qui ea aperte loqueretur; quae plerique tacite animo uoluunt, non abs re sit, ipsius uerba referre. Is cum Lacedaemonios uarias cautiones, et sanctiones, et foederum firmamenta et uincula excogitare et proponere animaduerteret, interfatus : "Unum", (inquit), "Lacedaemonii, nobis uobiscum uinculum, et securitatis ratio esse possit, si plane demonstretis, uos ea nobis concessisse, et inter manus posuisse, ut uobis facultas laedendi nos, si maxime uelletis, minime suppetere possit". Itaque si facultas laedendi sublata sit, aut si ex foedere rupto periculum ingruat perditionis, aut diminutionis status, aut uectigalium, tum demum foedera rate et sancta, et tanquam iuramento Stygis confirmata censeri possint : cum metus subsit interdicti illius et suspensionis a conuiuiis deorum; sub quo nomine imperii iura et praerogatiuae, et affluentia et felicitas antiquis significantur.