[11] Atque haec, aut iis meliora, cogitabant illi qui unum rerum principium statuerunt, naturam simpliciter intuiti, non contentiose. Atque laudandi sunt, quod uestem unicam Cupidini tribuerint, id quod nuditati proximum est; atque huiusmodi uestem, quae est (ut diximus) ueli cuiuspiam instar, non profecto telae spissioris. Vestem autem Cupidinis appellamus formam aliquam materiae primae attributam, quae asseratur esse cum forma alicuius ex entibus secundis substantialiter homogenea. Ista autem quae de aqua, aere, igne, ab istis asseruntur, non firmis admodum rationibus nixa, reprehendere non fuerit difficile ; neque causa uidetur cur de singulis disseramus, sed tantum in genere. [12] Primo itaque uidentur antiqui illi in inquisitione principiorum rationem non admodum acutam instituisse sed hoc solummodo egisse, ut ex corporibus apparentibus et manifestis, quod maxime excelleret quaererent et quod tale uidebatur, principium rerum ponerent tanquam per excellentiam, non uere aut realiter. Putabant enim huiusmodi naturam dignam, quae sola esse diceretur qualis apparet : caetera uero eandem ipsam naturam esse existimabant, licet minime secundum apparentiam ; ut uel per tropum locuti, uel tanquam fascinati uideantur, cum impressio fortior reliqua traxerit. At uere contemplantem, aequum se praebere oportet ad omnia, atque principia rerum statuere, quae etiam cum minimis et rarissimis et maxime desertis quibuscunque entium conueniant, non tantum cum maximis et plurimis et uigentibus. Licet enim nos homines entia quae maxime occurrunt maxime miremur, tamen naturae sinus ad omnia laxatur. Quod si principium illud suum teneant non per excellentiam, sed simpliciter; uidentur utique in duriorem tropum incidere ; cum res plane deducatur ad aequiuocum, neque de igne naturali aut naturali aere aut aqua quod asserunt praedicari uideatur, sed de igne aliquo phantastico et notionali (et sic de caeteris), qui nomen ignis retineat, definitionem abneget. Porro uidentur et iIli in eadem incommoda compelli, quae assertores materiae abstractae subeunt. Ut enim illi materiam potentialem et phantasticam ex toto, ita et isti ex parte introducunt. Ponunt etiam materiam quoad aliquid (principium illud nempe suum) formatam et actualem ; quoad reliqua tantum potentialem. Neque aliquid lucri fieri per istud genus principii unici uidetur, magis quam per illud materiae abstractae ; nisi quod habetur aliquid quod obuersetur ad intellectum humanum, in quo cogitatio humana magis defigatur et acquiescat, et per quod notio principii ipsius paulo plenior sit, reliquorum omnium abstrusior et durior. Sed scilicet illa aetate Praedicamenta regnum non acceperant, ut potuisset principium illud naturae abstractae latere sub fide et tutela praedicamenti substantiae. Itaque nemo ausus est confingere materiam aliquam plane phantasticam, sed principium statuerunt secundum sensum ; aliquod ens uerum ; modum autem eius dispensandi (liberius se gerentes) phantasticum. Nihil enim inueniunt, imo nec comminiscuntur, quo appetitu aut stimulo, aut qua ratione, uia, aut ductu, istud principium suum a se degeneret, et rursus se recipiat. At cum tanti appareant per uniuersum contrariorum exercitus, densi, rari, calidi, frigidi, lucidi, opaci, animati, inanimati, et aliorum plurimorum quae se inuicem oppugnant, priuant, perimunt ; haec omnia ab uno quopiam rei materiatae fonte manare putare, neque tamen ullum eius rei modum ostendere, speculationis cuiusdam attonitae uidetur, et inquisitionem deserentis. Nam si de re ipsa per sensum constaret, ferendum esset, licet modus esset in obscuro ; rursus si modus ui rationis erutus esset aliquis habilis et credibilis, discedendum fortasse ab apparentiis; sed minime postulandnm ut iis assentiamus, quorum nec entia per sensum manifesta, neque explicationes per rationem probabiles. Praeterea, si unum esset rerum principium, debuerat eius conspici in omnibus rebus nota quaedam, et tanquam partes potiores, et praedominantia nonnulla; neque inueniri principatum ullum, quod principio ex diametro opponatur. Etiam in medio collocari debuerat, ut omnibus commodius sui copiam faceret, et per ambitum se diffunderet. At horum nihil esse in illis placitis inuenitur. Nam terra, quae a principii honore separatur et excluclitur, uidetur suscipere et fouere naturas illis tribus principialibus oppositas, cum ad mobilitatem et lucidam naturam ignis, opponat naturam quietam et opacam ; ad tenuitatem et mollitiem aeris, opponat similiter naturam densam et duram ; et ad humiditatem et sequacitatem aquae, naturam siccam, rigidam et asperam ; atque ipsa quoque terra medium locum occuparit, caeteris deturbatis. Porro, si unicum esset rerum principium, debuerat et ilIud tum ad rerum generationem, tum ad earum dissolutionem, aequam praebere naturam. Tam enim est principii, ut res in illud soluantur, quam ut res ex illo gignantur. At hoc non fit ; sed ex iis corporibus aer et ignis ad materiam generationis praebendam inepta uidentur, ad eorum resolutionem excipiendam parata. At aqua contra ad generationem benigna et alma; ad resolutionem siue restitutionem magis aliena at auersa ; id quod facile cerneretur, si imbres paulisper cessarent. Quin et putrefactio ipsa nullo modo res ad aquam puram et crudam redigit. Sed longe maximus error, quod constituerunt principium corruptibile et mortale. Id enim faciunt, cum principium introducunt tale, quod naturam suam in compositis deserat et deponat. "Nam quodcunque suis mutatun finibus exit, Continuo hoc mors est illius, quod fuit ante". Verum hac ratione magis nobis opus erit statim, cum ad illam tertiam sectam, quae plura decreuit rerum principia, sermo iam ordine deuectus sit; quae certe secta plus roboris habere uideri possit, plus praeiudicii certe habet. Itaque ad opiniones non secundum genus et in comuni, sed singulas accedemus. [13] Itaque ex iis qui plura principia dixerunt, separabimus eos qui infinita asserunt. Ille enim locus de infinito ad parabolam CoeIi pertinet. Verum ex antiquis Parmenides duo rerum principia, ignem et terram, dixit, siue coelum et terram) Solem enim et sidera uerum ignem esse asseruit, eumque purum et limpidum, non degenerem, qualis apud nos est ignis, qui tanquam Vulcanus in terram deiectus ex casu claudicat. Purmenidis uero placita instaurauit seculo nostro Telesius, uir peripateticis rationibus (si aliquid illae essent) potens et instructus; quas etiam in illos ipsos uertit; sed affirmando impeditus, et destruendo quam astruendo melior. Ipsius uero Parmenidis inuentorum parca admodum et perexilis memoria. Attamen fundamenta similis opinionis plane iacta uidentur in libro quem Plutarchus de primo frigido conscripsit ; qui tractatus uidetur ex aliquo tractatu antiquo, qui tunc temporis exstabat, iam periit, descriptus et desumptus. Habet enim non pauca et acutiora et firmiora, quam solent esse authoris ipsius qui ea uulgauit; a quibus monitus atque excitatus uidetur Telesius, ut ea et studiose arriperet et strenue persequeretur in suis de Natura Rerum commentariis. Placita autem huius sectae sunt huiusmodi. Primas formas ac prima entia actiua, atque adeo primas substantias, calorem et frigus esse ; eadem nihilominus incorporea existere ; sed subesse materiam passiuam et potentialem, quae corpoream molem praebeat, atque sit utriusque naturae ex aequo susceptiua, ipsa omnis actionis expers. Lucem pullulationem caloris esse, sed caloris dissipati, qui coeundo multiplicatus, fit robustus et sensibilis Opacitatem similiter destitutionem et confusionem naturrae radiantis ex frigore. Rarum et Densum caloris et frigorïs texturas et ueluti telas esse ; calorem uero et frigus eorum effectores et opifices, densante opus frigore et inspissante, diuellente alitent colore et extendente? Ex eiusmodi texturis indi corporibus dispositionem erga motum, uel habilem uel auersam, Raris uidelicet promptam et habilem, Densis torpescentem et auersam. Itaque calorem per tenue motum excitare et peragere, frigus per densum motum compescere et sedare. Quare esse et poni quatuor naturas coessentiales atque coniugatas, easque duplices, ordinem eum quem diximus ad inuicem seruantes (fons enim calor et frigus, caeterae emanationes) ; sed tamen perpetuo concomitantes et inseparabiles. Eas esse, Calidum, Lucidum, Rarum, Mobile. Et quatuor rursus his oppositas, Frigidum, Opacum, Densum, Immobile. Sedes uero et contignationes primae coniugationis, in coelo, sideribus, ac praecipue in sole statui; secundae in terra. Coelum enim e summo integroque calore et materia maxime explicata esse calidissimum, lucidissimum, tenuissimum, maxime mobile. Terram contra, ex frigore integro et irrefracto et materia maxime contracta, frigidissimam, tenebricosissimam, densissimam, penitus immobilem, ac summopere motum exhorrentem. [14] Summitates uero coeli naturam suam integram atque illaesam seruare, diuersitatem nonnullam inter se admittentes, sed a contrarii uiolentia et insultu penitus semotas : similem per ima siue intima terrae constantiam esse; extrema tantum, ubi contrariorum sit appropinquatio et concursus, laborare, et ab inuicem pati et oppugnari. Coelum itaque tota mole et substantia calidum, et omnis contrariae naturae prorsus expers, sed inaequaliter ; aliis partibus scilicet magis calidum, aliis minus. Stellarum enim corpus intensius calidum, interstellare remissius ; quin et stellis ipsis alias aliis ardentiores, et ignis magis uiuidi et uibrantis: ita tamen ut contraria natura frigoris, aut aliquis eius gradus, nunquam eo penetret ; recipere enim diuersitatem naturae, contrarietatem non recipere. Neque uero de calore aut igne coelestium, qui est integer et natiuus, ex igne communi iudicium omnino fieri. Ignem enim nostrum extra locum suum, trepidum, contrariis circumfusum, indigum, et stipem alimenti, ut conseruetur, emendicantem, et fugientem, at in coelo uero locatum, ab impetu alicuius contrarii disiunctum, constantem, ex se et similibus conseruatum, et proprias operationes libere et absque molestia peragentem. Item coelum omni parte lucidum, sed secundum magis et minus. Cum enim sint ex stellis notis et numeratis quae nisi coelo sereno conspici non possint, atque in galaxia sint nodi minutarum stellarum quae albedinem quandam coniunctae, non corpus lucidum distinctae repraesentent; nemini dubium esse posse, quin et sint stellae complures quoad nos inuisibiles ; atque adeo uniuersum coeli corpus luce praeditum sit, licet fulgore non tam robusto et uibrante, nec, radiis tam confertis et constipatis, ut tanta spatia distantiarum uincere queat, et ad nostrum aspectum peruenire. Ita rursus coelum uniuersum ex substantia tenui et rara, nil in ea contrusum, nil illibenter compactum, sed tamen alia parte materiam magis explicatam, alia minus explicatam sortiri. Postremo, motum coeli eum inueniri qui rei maxime mobili competat, conuersionis nimirum siue rotationis. Motus enim circularis absque termino est, et sui gratia. Motus in linea recta, ad terminum et ad aliquid, et tanquam ut quiescat. Itaque uniuersum coelum motu circulari ferri, nec ullam eius partem huius motus expertem esse; sed tamen quemadmodum et in calore et in luce et raritate coeli uersatur inaequalitas, ita et in motu eandem notari ; adeoque magis insigniter, quia obseruationem humanam magis lacessit et sustinet, ut etiam calculos pati possit. Motum autem orbicularem et incitatione differre posse et latione ; incitatione, ut sit celerior aut tardior ; latione, ut sit in circulo perfecto, aut aliquid habeat spirae neque se plane restituat ad eundem terminum (nam linea spiralis ex circulo et recta composita est). Itaque haec ipsa coelo accidere, uarietatem nempe incitationis, et deflexionem a restitutione, siue spiralitatem. Nam et stellae inerrantes et planetae impariter properant; et planetae euidenter a tropico in tropicum deflectunt ; atque quo sublimiora coelestia sunt, eo et maiorem incitationem sortiuntur, et propiorem spiram. Nam si phaenomena simpliciter atque ut conspiciuntur accipiantur, et ponatur motus diurnus unus naturalis et simplex in coelestibus, et formositas illa mathematica (ut motus reducantur ad circulos perfectos) contemnatur, et recipiantur lineae spirales, et contrarietates illae motuum in consecutione ab oriente in occidentem (quem uocant primi mobilis), et rursus ab occidente in orientem (quem uocant motum proprium planetarum) redigantur in unum, saluando differentiam temporis in restitutione per praefestinationem et derelictionem, et diuersam politatem zodiaci per spiras ; manifestum est, hoc quod diximus euenire: exempli gratia, ut luna, quae est planetarum infima, incedat et tardissime et per spiras maxime raras et hiantes. Atque talis quaedam natura portionis illius coeli quae fit (propter distantiam a contrario) firma et perpetua, huic sectae uideri possit. Utrum uero ueteres terminos seruarit Telesius, ut talia esse putaret quaecunque supra lunam collocantur, cum luna ipsa, an altius uim inimicam adscendere posse, perspicue non ponit. At terrae (quae est oppositae naturae contignatio et sedes) portionem itidem maximam intemeratam et inconcussam statuit, et quo coelestia non penetrent. Eam uero qualis sit, non esse cur inquiratur, ait. Sat esse ut quatuor illis naturis, frigiditate, opacitate, densitate, et quiete, iisque absolutis et nullatenus imminutis, dotata iudicetur. [15] Partem autem terrae uersus superficiem eius, ueluti quendam corticem aut incrustationem, generationi rerum assignat ; omniaque entia uae nobis quouis modo inuotuerunt, etiam ponderosissima, durissima, et altissime demersa, metalla, lapides, mare, ex terra per calorem coei aliqua ex parte uersa et subacta, et quae nonnihil caloris, radiationis, tenuitatis, et mobilitatiis iam conceperit, et denique ex media inter solem et terram puram natura participet, consistere. Itaque necesse est, ut terra illa pura infra profundissima maris, minerarum, et omnis generati deprimatur; et a terra illa pura usque ad lunam, aut altiora fortasse, media quaedam natura ex temperamentis et refractionibus coeli et terrae collocetur. Postquam autem interiora utriusque regni satis muniisset, expeditionem et bellum molitur. Nam in spatiis illis intra extima coeli et intima terrae, omnem tumultum et conflictum et tartarismum inueniri, ut fit in imperüs, in quibus illud usuuenit, ut fines incursionibus et uiolentiis infestentur, dum interiores prouinciae secura pace fruuntur. Has itaque naturas et earum concretiones, sese assidue generandi et multiplicandi et quaquauersus offundendi, et molem materiae uniuersam occupandi, et sese mutuo oppugnandi et inuadendi, et propriis se sedibus deturbandi et eiiciendi, et sese in iis constituendi, praeterea et alterius naturae uim et actiones, et proprias etiam, percipiendi et prehendendi, et ex huiusmodi perceptione se mouendi et accommodarrdi, appetitum et facultatem habere ; atque ex ista decertatione, omnium entium atque omnis actionis et uirtutis uarietatem deduci. Videtur tamen alicubi, licet titubanter et strictim, aliquid dotis materiae impertiri ; primo ut non augeatur nec minuatur per formas et actiua entia, sed summa uniuersali constet : deinde ut motus grauitatis siue descensus ad illam referatur; etiam quiddam de nigredine materia iniicit. Illud autem perspicue ; calorem et frigus eadem ui et copia, in materia explicata uires remittere, in complicata intendere, cum mensuram non suam sed materiae impleant. Modum uero excogitat atque explicat Telesius, quo ex hoc certamine et lucta induci atque expediri possit tam foecunda et multiplex entium generatio.