[8,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITI8 SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER OCTAVUS. AD REGEM SUUM. [8,1] CAPUT I. Partitio Doctrinae Ciuilis in Doctrinam de Conuersatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio siue Republica. VETUS est narratio (Rex Optime) conuenisse complures philosophos solenniter coram legato regis exteri, atque singulos pro uirili parte sapientiam suam ostentasse, ut haberet legatus quae referret de mirabili sapientia Graecorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium ; adeo ut legatus ad eum conuersus diceret, "Tu uero quid habes quod referam" ? Cui ille: "Refer" (inquit) "regi tuo te inuenisse apud Graecos aliquem qui tacere sciret". Equidem oblitus eram in hac artium synopsi Artem Tacendi interserere ; quam tamen (quoniam plerumque desideretur) exemplo iam proprio docebo. Etenim, cum me tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paulo post de Arte Imperii tractandum sit ; cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit; nec omnino immemor esse possim, qualem apud Maiestatem tuam locum sustinuerim ; consentaneum magis existimaui meipsum tacendo de hac re, apud Maiestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero uero non solum artis, uerum etiam eloquentiae cuiusdam, quae in tacendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam ultro citroque habitos, in epistola quodam ad Atticum commemorasset, sic scribit : "Hoc loco sumpsi aliquid de tua eloquentia, nam tacui". Pindarus uero (cui illud peculiare est, animos hominum inopinato sententiola aliqua mirabili, ueluti uirgula diuina, percutere) huiusmodi quidpiam eiaculatur : "Interdum magis afficiunt non dicta quam dicta". In hac parte igitur, tacere, aut (quod silentio proximum est) breuis admodum esse, decreui. Verum, antequam ad Artes Imperii perueniam, haud pauca de aliis Doctrinae Ciuilis portionibus sunt praemittenda. Scientia Ciuilis uersatur circa subiectum quod caeterorum omnium maxime est materiae immersum, ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla quae hanc difficultatem leuant. Primo enim, quemadmodum Cato ille Censorius de Romanis suis dicere solitus est, "Ouibus eos similes esse, quarum gregem integrum minore quis molestia ageret quam unam aliquam; quoniam si paucas ex grege ut rectam ineant uiam propellere possis, caeterae ultro sequentur"; similiter, hoc quidem respectu, Ethicae munus est quodammodo illo Politicae difficilius. Secundo, proponit sibi Ethica ut animus bonitate interna imbuatur et cumuletur ; at Ciuilis Scientia nihil amplius postulat, praeter bonitatem externam : haec enim ad societatem sufficit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala; siquidem in Sacra Historia illud non semel occurrit (cum de regibus bonis et piis narretur), "Sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrem suorum". {Saint Paul, II Corinthiens, XX, 33} Itaque et hoc quoque respectu duriores partes sunt Ethicae. Tertio, hoc habent respublicae, ut tanquam machinae grandiores tardius moueantur, nec sine magno molimine ; unde haud tam cito labefactantur. Sicut enim in AEgypto septem anni fertiles steriles septem suatentarunt; ita in rebuspublicia priorum temporum bona institutio efficit ut sequentium errores non statim perniciem inferant. At singulorum hominum decreta et mores magis subito subuerti solent. Hoc denique Ethicam grauat, Politicae succurrit. Scientia Ciuilis tres habet partes, iuxta tres societatis actiones summarias; Doctrinam de Conuersatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio siue Republica. Tria siquidem sunt Bona, quae ex Societate Ciuili homines sibi parare expetunt; solamen contra Solitudinem; adiumentum in Negotiis ; et protectio contra Iniurias. Suntque istae tres prudentiae plane inter se diuersae, et saepenumero disiunctae; Prudentia in Conuersando; Prudentia in Negotiando; et Prudentia in Gubernando. Enimuero, quod ad Conuersationem attinet, illa certe affectata esse non debet, at multo minus neglecta; cum prudentia in eius moderamine et decus quoddam morum in seipsa prae se ferat, et ad negotia tam publica quam priuata commode administranda plurimum iuuet. Etenim sicut actio oratori tanti habetur (licet sit externum quiddam) ut etiam illis alteris partibus, quia grauiores et interiores uidentur, anteponatur; eodem fere modo in uiro ciuili, Conuersatio eiusque regimen (utcunque in exterioribus occupetur) si non summum, at certe eximium locum inuenit. Quale enim pondus habet Vultus ipse, eiusque oompositio? Recte poeta : "Nec uultu destrue uerba tuo". Poterit enim quis uim orationis Vultu labefactare, et plane prodere. Quin et Facta, non minus quam Verba, Vultu pariter destrui possint, si Ciceroni credamus; qui, cum fratri affabilitatem commendaret erga prouinciales, non in hoc eam potissimum sitam dixit, ut aditus praeberet ad se faciles, nisi etiam uultu ipso comiter accedentes exciperet; "Nil interest habere ostium apertum, uultum clausum". Videmus quoque Atticum, sub primum Ciceronis cum Caesare congressum, bello adhuc feruente, diligenter et serio Ciceronem per epistolam monuisse de Vultu et Gestu ad dignitatem et grauitatem componendis. Quod si tantum possit Oris et Vultus solius moderatio, quanto magis Sermo familiaria, et alia quae ad Conuersationem pertinent? Atque sane summa et compendium decori et elegantiae morum in hoc fere sita sunt, ut quasi aequa lance et propriam dignitatem et aliorum metiamur et tueamur; quod etiam non male expressit T. Liuius (licet alii rei intentus) eo personae eharactere : "Ne (inquit) aut arrogans uidear, aut obnoxius; quorum alterum est alienae libertatis obliti, alterum suae". Ex contraria uero parte, si Urbanitati et elegantiae morum externae impensius studeamus, transeunt illae in affectationem quandam deformem et adulterinam ; "Quid enim deformius, quam scenam in uitam transferre"? Quinetiam, licet in excessum illum uitiosum minime prolabantur, temporis tamen nimium in huiusmodi leuiculis absumitur; animusque ad curam ipsarum, magis quam oportet, deprimitur. Ideoque sicut in academiis adolescentes literarum studiosi, at sodalium congressibus plus satis indulgentes, moneri soleant a praeceptoribus, "Amicos esse fures temporis"; sic certe assidua ista in Conuersationis decorum animi intentio magnum grauioribus meditationibus furtum facit. Deinde, qui primas adeo in Urbanitate obtinent et ad hanc rem unam quasi nati uidentur, hoc fere habent, ut sibi ipsis in illa sola complaceant, et ad uirtutes solidiores et celsiores uix unquam aspirent; quando e contra, qui sibi in hac parte defectus sunt conscii, decus ex bona existimatione quaerunt; ubi enim adest bona existimatio, omnia fere decent; ubi uero illa deficit, tum demum a commoditate morum atque Urbanitate subsidium petendum est. Porro, ad res gerendas uix grauius aut frequentius reperias impedimentum, quam huiusce decori externi curiosam nimis obseruationem; atque illud alterum, quod huic ipsi inseruit; nimirum anxiam temporis atque opportunitatum electionem. Egregie enim Salomon: "Qui respicit ad uentos, non seminat; qui respicit ad nubes, non metit" : creanda siquidem nobis est opportunitas, ssepius quam opperienda. Ut uerbo dicamus, urbana ista morum compositio ueluti uestis animi est, et proinde uestis commoditates referre debet. Primum enim tafia esse debet, ut sit in usu communi; rursus, ut non sit nimis delicata aut sumptuosa; deinde ita conficienda, ut si qua sit in animo uirtus, eam exhibeat maxime conspicuam ; si qua deformitas, eandem suppleat et occultet ; postremo, et super omnia, ne sit nimis arcta, atque ita animum angustiet ut eiusdem motus in rebus gerendis cohibeat et impediat. Verum haec pars Scientiae Ciuilis de Conuersatione eleganter profecto a nonnullis tractata est, neque ullo modo tanquam Desiderata reponi debet. [8,2a] CAPVT II. Partitio Doctrinae de Negotiis in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitae. Exemplum Doctrinae de Occasionibus Sparsis, ex Parabolis aliquibus Salomonis. Pracepta de Ambitu Vitae. DOCTRINAM de Negotiis partiemur in Doctrinam de Occasionibus Sparsis, et Doctrinam de Ambitu Vitae ; quarum altera uniuersam negotiorum uarietatem complectitur, et uitae communis tanquam amanuensis est; altera ea tantum quae ad propriam cuiusque fortunam amplificandam spectant excerpit et suggerit, quae singulis pro intimis quibusdam rerum suarum tabellis aut codicillis esse possint. Verum antequam ad species descendamus, aliquid circa Doctrinam de Negotiis in genere praefabimur. Doctrinam de Negotiis pro rei momento tractauit adhuc nemo, cum magna tam literarum quam literatorum existimationis iactura. Ab hac enim radice pullulat illud malum, quod notam eruditis inussit ; nimirum, eruditionem et prudentiam ciuilem raro admodum coniungi. Etenim si quis recte aduertat ex Prudentiis illis tribus quas modo diximus ad uitam ciuilem spectare, illa Conuersationis ab eruditis fere contemnitur, tanquam seruile quiddam, atque insuper meditationibus inimicum. Quod uero ad illam de Republica Administranda, sane si quando rerum gubernaculis admoueantur eruditi, munus suum non incommode sustinent ; uerum ea promotio contingit paucis. De Prudentia autem Negotiandi (qua de nunc loquimur) in qua uita humana plurimum uersatur, nulli omnino libri conscripti habentur; praeter pauca quaedam Monita Ciuilis in fasciculum unum aut alterum collecta, quae amplitudini huius subiecti nullo modo respondent. Etenim si libri aliqui extarent de hoc argumento, sicut de caeteris, minime dubitauerim quin uiri eruditi, aliquo experientiae manipulo instructi, ineruditos, licet diutina experientia edoctos, longe superarent, et proprio illorum (quod dicitur) arcu usi magis e longinquo ferirent. Neque uero est cur uereamur ne Scientiae huius tam uaria sit materia, ut sub praeceptionibus non cadat : multo siquidem angustior est quam illa Reipublicae Administrandae scientia, quam tamen apprime uidemus excultam. Huius generis Prudentiae apud Romanos, optimis temporibus, extitisse uidentur nonnulli professores. Testatur enim Cicero moris fuisse, paulo ante sua saecula, ut Senatores prudentia et rerum usu maxime celebres (Coruncanii, Curii, Laelii, et alii) statis horis "in foro deambularent, ubi ciuibus copiam sui facerent, et consulerentur, non de iure, sed de negotiis omnigenis ; ueluti de filia elocanda, siue de filio educando, siue de praedio coemendo, de contractu, accusatione, defensione, aut alia quacunque re quae in uita communi interueniat". Ex quo liquet, prudentiam quandam esse consilium dandi, etiam in negotiis priuatis, ex uniuersali rerum ciuilium cognitione et experientia promanantem ; quae exerceatur quidem in casibus particularibus, extrahatur autem ex generali casuum consimilium obseruatione. Sic enim uidemus in eo libro quem ad fratrem conscripsit Q. Cicero de Petitione Consulatus (quem unicum a ueteribus habemus, quantum memini, tractatum de Negotio aliquo Particulari) quanquam ad consilium dandum de re tum praesenti potissimum spectaret, plurima tamen contineri axiomata politica, quae non usum solum temporarium, aed normam quandam perpetuam circa electiones populares praescribant. In hoc genere autem nihil inuenitur quod ullo modo comparandum sit cum Aphorismis illis quos edidit rex Salomon, de quo testatur Scriptura, "Cor illi fuisse instar arenae maris"; sicut enim arenae maris uniuersas orbis oras circundant, ita et sapientia eius omnia humana non minus quam diuina complexa est. In Aphorismis uero illis, praeter alia magis theologica, reperies liquido haud pauca praecepta et monita ciuilia praestantissima ; ex profundis quidem sapientiae penetralibus scaturientia, atque in amplissimum uarietatis campum excurrentia. Quoniam uero Doctrinam de Occasionibus Sparsis (quae Doctrinae de Negotiis portio est prior) inter Desiderata reponemus, ex more nostro paulisper in illa immorabimur ; atque exemplum eiusdem ex Aphorismis siue Parabolis illis Salomonis desumptum proponemus. Neque uero quis ut arbitramur nos merito sugillare possit, quod ex scriptoribus Sacrae Scripturae aliquem ad sensum politicum trahamus. Equidem existimo, si extarent commentarii illi Salomonis eiusdem de Natura Rerum (in quibus de omni uegetabili, a musco super murum ad cedrum Liban, itemque de animalibus, conscripsit) {1 Rois, IV, 33} non illicitum esse eos secundum sensum naturalem interpretari ; quod idem nobis liceat in Politicis. [8,2b] Exemplum portionis doctrince de Occasionibus sparsis, ex parabolis aliquibus Salomonis. PARABOLA. 1. Mollis responsio frangit iram. EXPLICATIO. Si incendatur ira principis uel superioris aduersus te, et tuae iam sint loquendi partes, duo praecipit Salomon : alterum, ut fiat responsio ; alterum, ut eadem sit mollis. Prius continet tria praecepta. Primo, ut caueas a silentio tristi et contumaci ; illud enim aut culpam totam in te recipit, ac si nihil habeas quod respondere possis ; aut dominum occulte iniquitatis insimulat, ac si aures eius defensioni licet iustae non paterent. Secundo, ut caueas a re comperendinanda, neque tempus aliud ad defensionem postules ; hoc enim aut eandem notam inurit quam prius (nimirum dominum tuum nimia mentis perturbatione efferri), aut plane significat te artificiosam quandam defensionem meditari, cum in promptu nihil habeas ; adeo ut optimum semper fuerit, aliquid in praesentia et e re nata in excusationem tui adducere. Tertio, ut fiat prorsus responsio ; responsio (inquam) non mera confessio aut mera submissio ; sed aliquid apologiae et excusationis inBpergatur. Neque enim aliter tutum est facere, nisi apud ingenia ualde generosa et magnanima, quae rara admodum sunt. Sequitur posteriore loco, ut responsio sit mollis, minime praefracta aut aspera. PARABOLA. 2. Seruus prudens dominabitur in filium stultum ; et partietur haereditatem inter fratres. EXPLICATIO. In omni familia turbata et discordi, semper exurgit aliquis seruus aut humilia amicus praepotens, qui pro arbitro se gerat ad lites familiae componendas ; cuique eo nomine et familia tota et dominus ipse sunt obnoxii. Ille, si suam rem agat, familiae mala fouet et aggrauat; sin fidelis reuera fuerit et integer, plurimum certe meretur; adeo ut etiam tanquam inter fratres haberi debeat, aut saltem procurationem haereditatis accipere fiduciariam. PARABOLA. 3. Vir sapiens, si cum stulto contenderit, siue irascatur siue rideat, non inueniet requiem. EXPLICATIO. Monemur saepius, ut congressum imparem fugiamus; eo sensu, ne cum potioribus decertemus. At haud minus utile est monitum, quod hic exhibet Salomon, Ne cum indigno contendamus. Iniqua enim prorsus sorte haec res transigitur. Siquidem, si superiores simus, nulla sequitur uictoria ; si superemur, magna indignitas. Neque iuuat etiam, in huiusmodi contentione exercenda, si interdum ueluti per iocum agamus, interdum cum fastu et contemptu. Nam quocunque nos uertamus, leuiores inde efficiemur, neque commode nos explicabimus. Pessime autem fit, si huiusmodi persona quacum contendimus (ut Salomon loquitur) aliquid affine habeat cum stulto ; hoc est, si sit audaculus et temerarius. PARABOLA. 4. Sed et cunctis sermoniLus, qui dicuntur, ne accommodes auent tuam, ne forte audias seruum tuum maledicentem. EXPLICATIO. Vix credi possit, uitam quantum perturbet inutilis curiositas circa illas res quae nostra intersunt : nimirum, quando secreta illa rimari satagimus quae detecta et inuenta aegritudinem quidem animo inferant, ad consilia, autem expedienda nihil iuuent. Primo enim sequitur animi uexatio et inquietudo, cum humana omnia perfidiae et ingratitudinis plena sint. Adeo ut, si comparari possit speculum aliquod magicum, in quo odia et quaecunque contra nos ullibi commouentur intueri possemus, melius nobis foret si protinus proiiceretur et collideretur. Huiusmodi enim res ueluti foliorum murmura sunt, et breui euanescunt. Secundo, curiositas illa animum suspicionibus nimiis onerat, quod consiliis inimicissimum est eaque reddit inconstantia et complicata. Tertio, eadem mala ipsa saepissime figit, alias praeteruolatura. Graue enim est conscientias hominum irritare; qui, si latere se putent, facile mutantur in melius ; sin deprehensos se sentiant, malum malo pellunt. Merito igitur summae prudentiae tribuebatur Pompeio Magno, quod Sertorii chartas uniuersas, nec a se perlectas nec aliis permissas, igni protinus dedisset. PARABOLA. 5. Aduenit ueluti uiator pauperies ; et egestas quasi uir armatus. EXPLICATIO. Eleganter describitur in Parabola, quomodo prodigis et circa rem familiarem incuriosis superueniant naufragia fortunarum. A principio enim pedetentim et passibus lentis, instar uiatoris, aduenit obaeratio et sortis diminutio, neque fere sentitur; at non multo post inuadit egestas, tanquam uir armatus, manu scilicet tam forti et potente ut ei amplius resisti non possit ; cum apud antiquos recte dictum sit, "Necessitatem ex omnibus rebus esse fortissimam". Itaque uiatori occurrendum, contra armatum muniendum. PARABOLA. 6. Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit ; et qui arguit impium, sibi maculam generat. EXPLICATIO. Congruit cum praecepto Saluatoris, ut non mittamus margaritas nostras ante porcos. Distinguuntur autem in hac Parabola actiones praeceptionis et reprehensionis; distinguuntur itidem personae derisoris et impii ; distinguitur postremo id quod rependitur ; in priore enim rependitur opera lusa ; in posteriore, etiam et macula. Cum enim quis erudit et instituit derisorem, iactura primum fit temporis ; deinde, et alii conatum irrident, tanquam rem uanam et operam male collocatam ; postremo, derisor ipse scientiam quam didicit fastidio habet. At maiore cum periculo transigitur res in reprehensione impii ; quia non solum impius non auscultat, sed et cornua obuertit, et reprehensorem, odiosum sibi iam factum, aut confestim conuitiis proscindit, aut saltem postea apud alios criminatur. PARABOLA. 7. Filius sapiens laetificat patrem : filius uero stultus moestitia est matri suae. EXPLICATIO. Distinguuntur solatia atque aegritudines oeconomicae, patris uidelicet et matris, circa liberos suos. Etenim filius prudens et frugi praecipuo solatio est patri, qui uirtutis pretium melius nouit quam mater ; ac propterea filii sui indoli ad uirtutem propensae magis gratulatur; quinetiam gaudium illi fortasse affert institutum suum, quod filium tam probe educarit, illique honestatem morum praeceptis et exemplo impresserit. E contra, mater calamitati filii plus compatitur et indolet ; tum ob affectum maternum magis mollem et tenerum, tum fortasse indulgentiae suae conscia, qua eum corruperit et deprauauerit. PARABOLA. 8. Memoria Iusti cum laudibus; at nomen Impiorum putrescet. EXPLICATIO. Distinguitur inter famam uirorum bonorum et malorum, qualis esse soleat post obitum. Viris enim bonis, extincta inuidia (quae famam eorum, dum uixerant, carpebat), nomen continuo efflorescit, et laudes magis indies inualescunt; at uiris malis (licet fama eorum, per gratiam amicorum et factionis suae hominum, ad breue tempus manserit) paulo post fastidium nominis oboritur ; et postremo laudes illae euanidae in infamiam et ueluti in odorem grauem et tetrum desinunt. PARABOLA. 9. Qui conturbat domum suam, possidebit uentos. EXPLICATIO. Utile admodum monitum, de discordiis et turbis domesticis. Plurimi enim ex dissidiis uxorum, sut exhaeredationibus filiorum, aut mutationibus frequentibus familiae, magna sibi spondent; ac si inde uel animi tranquillitas, uel rerum suarum administratio felicior, sibi obuentura foret. Sed plerunque abeunt spes suas in uentos. Etenim tum mutationes illae, ut plurimum, non cedunt in melius ; tum etiam perturbatores isti familiae suae molestias uarias, et ingratitudinem eorum quos aliis praeteritis adoptant et deligunt, saepenumero experiuntur ; quin et hoc pacto rumores sibi progignunt non optimos, et famas ambiguas ; neque enim male a Cicerone notatum est : "Omnem famam a domesticis manare". Utrunque autem malum per uentorum possessionem eleganter a Salomone exprimitur; nam expectationis frustratio, et rumorum suscitatio, uentis recte comparantur. PARABOLA. 10. Melior est finis orationis, quam principium. EXPLICATIO. Corrigit Parabola errorem frequentissimum, non solum apud eos qui uerbis praecipue student, uerum etiam apud prudentiores. Is est, quod homines de sermonum suorum aditu atque ingressu magis sint soliciti quam de exitu; et accuratius exordia et praefatiunculas meditentur quam extrema orationum. Debuerant autem nec illa negligere, et ista, ut longe potiora, praeparata et digesta apud se habere ; reuoluentes secum, et quantum fieri potest animo prospicientes, quis tandem exitus sermonis sit futurus, et quomodo negotia inde promoueri et maturari possint. Neque hic finis. Quinimo non epilogos tantum et sermonum qui ad ipsa negotia spectant egressus meditari oportet; uerum etiam et illorum sermonum cura suscipienda quos sub ipsum discessum commode et urbane iniicere possint, licet a negotio prorsus alienos. Equidem cognoui consiliarioe duos, uiros certe magnos et prudentes, et quibus onus rerum tunc praecipue incumbebat, quibus illud fuit perpetuum et proprium, ut quoties cum principibus suis de negotiis ipsorum communicarent, colloquia in rebus ad ipsa negotia spectantibus nunquam terminarent; uerum semper aut ad iocum, aut aliud aliquid quod audire erat uolupe, diuerticula quaererent ; atque (ut adagio dicitur) "sermones marinos aqua fluuiale sub extremum abluerent." Neque hoc illis inter artes postremum erat. [8,2c] PARABOLA. 11. Sicut muscae mortua foetere faciunt unguentum optimum, sic hominem pretiosum sapientia et gloria, parua stultitia. EXPLICATIO. Iniqua admodum et misera est conditio hominum uirtute praecellentium (ut optime notat Parabola), quia erroribus eorum, quantumuis leuissimis, nullo modo ignoscitur ; uerum, quemadmodum in gemma ualde nitida minimum quodque granulum aut nubecula oculos ferit et molestia quadam afficit, quod tamen si in gemma uitiosiore repertum foret, uix notam subiret; similiter in uiris singulari uirtute praeditis minima quaeque uitia statim in oculos et sermones hominum incurrunt, et censura perstringuntur grauiore ; quae in hominibus mediocribus aut omnino laterent aut ueniam facile reperirent. Itaque uiro ualde prudenti parua stultitia, ualde probo paruum peccatum, urbano et moribus eleganti paululum indecori, de fama et existimatione multum detrahit. Adeo ut non pessimum foret uiris egregiis, si nonnulla absurda (quod citra uitium fieri possit) actionibus suis immiscerent, ut libertatem quandam sibi retineant, et paruorum defectuum notas confundant. PARABOLA. 12. Homines derisores ciuitatem perdunt; sapientes uero auertunt ealamitatem. EXPLICATIO. Mirum uideri possit quod in descriptione hominum qui ad respublicas labefactandas et perdendas ueluti natura comparati et facti sunt, delegerit Salomon characterem, non hominis superbi et insolentis ; non tyrannici et crudelis ; non temerarii et uiolenti ; non impii et scelerati ; non iniusti et oppressoris ; non seditiosi et turbulenti ; non libidinosi et uoluptarii ; non denique insipientis et inhabilis ; sed derisoris. Verum hoc sapientia eius regis, qui rerumpublicarum conseruationes et euersiones optime norat, dignissimum est. Neque enim similis fere est pestis regnis et rebuspublicis, quam si consiliarii regum aut senatores, quique gubernaculis rerum admouentur, sint ingenio derisores. Huiusmodi enim homines periculorum magnitudinem, ut fortes uideantur senatores, semper extenuant; iisque qui pericula prout par est ponderant, ueluti timidis insultant. Consultandi et deliberandi maturas moras, et meditatas disceptationes, ueluti rem oratoriam et taedii plenam et ad summas rerum nihil facientem, subsannant. Famam, ad quam principum concilia praecipue sunt componenda, ut saliuam uulgi et rem cito praeteruolaturam, contemnunt. Legum uim et authoritatem, ut reticula quaedam quibus res maiores minime cohiberi debeant, nil morantur. Consilia et praecautiones in longum prospicientes, ut somnia quaedam et apprehensiones melancholicas, reiiciunt. Viris reuera prudentibus et rerum peritis atque magni animi et consilii, dicteriis et facetiis illudunt. Denique fundamenta omnia regiminis politici simul labefactant. Quod magis attendendum est, quia cuniculis et non impetu aperto haec res agitur, neque coepit esse inter homines (prout meretur) suspecta. PARABOLA. 13. Princeps qui libenter praebet aures uerbis mendacii, omnes seruos habet improbos. EXPLICATIO. Cum princeps talis fuerit, ut susurronibus et sycophantis absque iudicio faciles et credulas sures praebeat, spirat omnino tanquam a parte regis aura pestilens quae omnes seruos eius corrumpit et inficit. Alii metus principis rimantur, eosque narrationibus fictitiis exaggerant ; alii inuidiae furias concitant, praesertim in optimos quosque ; alii criminationibus aliorum proprias sordes et conscientias malas eluunt; alii amicorum suorum honoribus et desideriis uelificant, competitores eorum calumniando et mordendo ; alii fabularum argumenta contra inimicos suos, tanquam in scena, componunt ; et innumera huiusmodi. Atque haec illi qui ex seruis principis ingenio sunt magis improbo. At illi etiam qui natura probiores sunt et melius morati, postquam in innocentia sua parum praesidii esse senserint (quoniam princeps uera a falsis distinguere non nouit), morum suorum probitatem exuunt, et uentos aulicos captant, iisque seruilem in modum circumferuntur. "Nihil enim" (ut ait Tacitus de Claudio) "tutum est apud principem cuius animo omnia sunt tanquam indita et iussa". Atque bene Comineus : "Praestat seruum esse principis cuius suspicionum non est finis, quam eius cuius credulitatis non est modus". PABABOLA. 14. Iustus miseretur anima iumenti sui; sed misericordiae impiorum crudeles". EXPLICATIO. Inditus est ab ipsa natura homini Miaericordiae affectus nobilis et excellens ; qui etiam ad animalia bruta extenditur, quae ex ordinatione diuina eius imperio subiiciuntur. Itaque habet ista misericordia analogiam quandam cum illa principis erga subditos. Quinetiam illud certissimum est, quod quo dignior est anima, eo pluribus compatiatur. Etenim animae augustae et degeneres huiusmodi res ad se nihil pertinere putant ; st illa quae nobilior est portio uniuersi, ex communione afficitur. Quare uidemus sub ueteri lege haud pauca fuisse praecepta, non tam mere caeremonialia, quam miserieordiae institutiua ; quale fuit illud de non comedendo carnem cum sanguine eius ; et similia. Etiam in sectis Essaeorum et Pythagoraeorum ab esu animalium omnino abstinebant. Quod etiam hodie obtinet (superstitione inuiolata) apud incolas nonnullos imperii Mogollensis. Quin et Turcae (gens licet et stirpe et disciplina crudelis et sanguinaria) brutis tamen eleemosynas largiri solent; neque animalium uexationes et torturas fieri sustinent. Verum, ne forte haec quae diximus omnis generis misericordiae patrocinari uideantur, salubriter subiungit Salomon : "Impiorum misericordias esse crudeles". Eae sunt, quando hominibua sceleratis e facinorosis parcitur iustitiae gladio feriendis; crudelior enim huiusmodi misericordia, quam crudelitas ipsa. Nam crudelitas exercetur in singulos, at misericordia illa uniuersum facinorosorum exercitum, concessa impunitate, in homines innocentes armat et immittit. PARABOLA. 15 Totum spiritum suum profert stultus ; at sapiens reseruat aliquid in posterum. EXPLICATIO. Corrigit Parabola praecipue (ut uidetur) non hominum uanorum futilitatem, qui dicenda tacenda facile proferunt ; non parrhesiam illam, qua absque discrimine et iudicio in omnes et omnia inuolant ; non garrulitatem, qua ad nauseam usque aliis obstrepunt ; sed uitium aliud magis occultum ; nempe sermonis regimen minime omnium prudens et politicum ; hoc est, cum quis ita sermonem (in colloquiis priuatis) instituit, ut quaecunque in animo habeat quae ad rem pertinere putet, simul, et tanquam uno spiritu et oratione continuata, proferat. Hoc enim plurimum negotiis officit. Siquidem primo, oratio intercisa et per partes infusa longe magis penetrat quam continuata ; quoniam in continuata pondus rerum non distincte et sigillatim excipitur, nec per moram nonnullam insidet, sed ratio rationem antequam penitus insederit expellit. Secundo, nemo tam potenti et felici eloquentia ualet, ut primo sermonis impetu eum quem alloquitur mutum et elinguem plane reddat; quin et alter aliquid uicissim respondebit, et fortasse obiiciet : tum uero accidit, ut quae in refutationem aut replicationem reseruanda fuissent, praemissa iam et antea delibata uires suas et gratiam amiserint. Tertio, si quis ea quae dicenda sunt non simul effundat sed per partes eloquatur, aliud primo aliud subinde iniiciens, sentiet ex eius quem alloquitur uultu et responso quomodo singula illum affecerint, quam in partem accepta fuerint ; ut quae adhuc restant dicenda cautius aut supprimat aut excerpat. PABABOLA. 16. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris; quia curatio faciet cessare magna peccata. EXPLICATIO. Praecipit Parabola quomodo se quis gerere debeat, cum iram atque indignationem principis incurrerit. Praeceptum duplex : primo, ut non dimittat locum suum ; secundo, ut curationi, tanquam in morbo aliquo graui, diligenter et caute attendat. Consueuerunt enim homines, postquam commotos contra se principes suos senserint, partim ex dedecoris impatientia, partim ne uulnus obseruando refricent, partim ut tristitiam et humilitatem eorum principes sui perspiciant, se a muneribus et functionibus suis subducere ; quinetiam interdum ipsos magistratus et dignitates quas gerunt in principum manus restituere. At Salomon hanc medendi uiam, ueluti noxiam, improbat ; idque summa profecto ratione. Primo enim, dedecus ipsum nimis illa publicat ; unde tum inimici atque inuidi audaciores fiunt ad laedendum, tum amici timidiores ad subueniendum. Secundo, hoc pacto fit ut principis ira, quae fortasse si non euulgaretur sponte concideret, magis figatur, et ueluti principio iam facto hominis deturbandi in praecipitium illius feratur. Postremo, secessus iste aliquid sapit ex maleuolo, et temporibus infenso ; id quod malum indignationis malo suspicionis cumulat. Ad curationem autem pertinent ista : primo, caueat ante omnia ne stupiditate quadam, aut etiam animi elatione, indignationem principis minime sentire aut inde prout debeat affici uideatur : hoc est, ut et uultum, non ad tristitiam contumacem, sed ad moestitiam grauem atque modestam componat; et in rebus quibuscunque agendis se minus solito hilarem et laetum ostendat ; quin et in rem suam erit, amici alicuius opera et sermone apud principem uti, qui quanto doloris sensu in intimis excrucietur tempestiue insinuet. Secundo, occasiones omnes uel minimas sedulo euitet, per quas aut res ipsa quae indignationi causam praebuit refricetur, aut princeps denuo excandescendi et ipsum quacunque de causa coram aliis obiurgandi ansam arripiat. Tertio, perquirat etiam diligenter occasiones omnes, in quibus opera eius principi grata esse possit; ut et uoluntatem promptam redimendi culpam praeteritam ostendat, et princeps suus sentiat quali tandem seruo, si eum dimittat, priuari se contigerit. Quarto, culpam ipsam aut sagaciter in alios transferat, aut animo illam non malo commissam esse insinuet, aut etiam malitiam illorum, qui ipsum regi detulerunt uel rem supra modum aggrauarunt, indicet. Denique in omnibus euigilet, et curationi sit intentus. PABABOLA. 17. Primus in causa sua iustus; tum uenit altera pars, et inquirit in eum. EXPLICATIO. Prima in unaquaque causa informatio, si paulisper animo iudicis insederit, altas radices agit, eumque imbuit et occupat; adeo ut aegre elui possit, nisi aut manifesta aliqua falsitas in materia informationis, aut artificium aliquod in eadem exhibenda deprehendatur. Etenim nuda et simplex defensio, licet iusta sit et praeponderans, uix praeiudicium informationis primae compensare, aut libram iustitiae semel propendentem ad aequilibrium reducere per se ualet. Itaque et iudici tutissimum ut nihil quod ad merita causae spectat praelibetur priuaquam utraque pars simul audiantur; et defensori optimum, si iudicem senserit praeoccupatum, in hoc potissimum (quantum dat causa) incumbere, ut uersutiam aliquam et dolum malum ab aduersa parte in iudicis abusum adhibitum detegat. PABABOLA. 18. Qui delicate a pueritia nutrit seruum suum, postea sentiet eum contumacem. EXPLICATIO. Seruandus est principibus et dominis, ex consilio Salomonis, in gratis et fauore suo erga seruos, modus. Is triplex est ; primo, ut promoueantur per gradus, non per saltus; secundo, ut interdum assuefiant repulsae ; tertio (quod bene praecipit Macciauellus) ut habeant prae oculis suis semper aliquid, quo ulterius aspirare possint. Nisi enim haec fiant, reportabunt proculdubio principes in fine a seruis suis, loco animi grati et offciosi, fastidium et contumaciam. Etenim, ex promotione subita, oritur insolentia ; ex perpetua desideratorum adeptione, impatientia repulsae ; denique, si uota desint, deerit itidem alacritas et industria. PARABOLA. 19. Vidisti uirum uelocem in opere suo ; coram regibus stabit, nec exit inter ignobiles. EXPLICATIO. Inter uirtutes quas reges in delectu seruorum potissimum spectant et requirunt, gratissima est prae cunctis celeritas et in negotiis expediendis strenuitas. Viri profunda prudentia, regibus suspecti ; utpote qui nimium sint inspectores, et dominos suos inscios et inuitos ingenii sui uiribus (tanquam machina) circumagere possint. Populares, inuisi ; utpote qui regum luminibus officiunt, et oculos populi in se conuertunt. Animosi, pro turbulentis saepe habentur, et ultra quam par est ausuris. Probi, et uitae integrae, tanquam difficiles existimantur, nec ad omnes nutus heriles apti. Denique non est uirtus alia, quae non habeat aliquam quasi umbram, qua regum animi offendantur ; sola uelocitas ad mandata nihil habet quod non placeat. Insuper, motus animorum regiorum celeres sunt, et morae minus patientes. Putant enim se quiduis efficere posse ; illud tantum deesse, ut cito fiat. Itaque ante omnia iis grata est celeritas PARABOLA. 20. Vidi cunctos uiuentes, qui ambulant sub sole, cum adolescente secundo, qui consurgit pro eo. EXPLICATIO. Notat Parabola uanitatem hominum, qui se agglomerare solent ad successores designatos principum. Radix autem huius rei est insania illa, hominum animis penitus a natura insita ; nimirum, ut Spes suas nimium adament. Vix enim reperitur, qui non delectatur magis iis quae sperat, quam iis quae fruitur. Quinetiam Nouitas humanae naturae grata est, et auide expetitur. In successore autem principis ista duo concurrunt ; Spes, et Nouitas. Innuit autem Parabola idem quod olim dictum erat, primo a Pompeio ad Syllam, postea a Tiberio de Macrone ; "Plures adorare solem orientem, quam occidentem". Neque tamen imperantes multum hac re commouentur aut eam magni faciunt, sicut nec Sylla nec Tiberius fecit ; sed rident potius hominum leuitatem, nec pugnant cum somniis : "Est autem", ut aiebat ille, "Spes uigilantis insomnium". [8,2d] PARABOLA. 21. Erat ciuitas parua, et pauci in ea uiri. Venit contra eam rex magnus, et uadauit eam, instruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio; inuentusque est in ea uir pauper et sapiens, et liberauit eam per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. EXPLICATIO. Describit Parabola ingenium hominum prauum et maleuolum. Ii in rebus duris et angustis confugiunt fere ad uiros prudentes et strenuos, licet antea contemptui habitos. Quamprimum autem tempestas transierit, ingrati demum erga conseruatores suos reperiuntur. Macciauellus uero, non sine causa, instituit quaestionem : "Uter ingratior esset erga bene meritos, princeps aut populus ?" Sed interim utrunque ingratitudinia arguit. Attamen hoc non solum ex ingratitudine principis aut populi oritur, sed accedit plerunque his inuidia procerum, qui secreto indolent euentui, licet felici et prospero, quia ab ipsis profectus non sit ; itaque et meritum hominis extenuant et ipsum deprimunt. PARABOLA. 22. Iter pigrorum quasi sepes spinarum. EXPLICATIO. Elegantissime ostendit Parabola Pigritiam in fine laboriosam esse. Diligentia enim et sedula praeparatio id praestant, ut pes in aliquod offendiculum non impingat, sed ut complanetur uia antequam ineatur. At qui piger est et omnia in extremum momentum executionis differt, necesse est ut perpetuo et singulis passibus quasi per rubos et sentes incedat, qui eum subinde detineant et impediant. Idem obseruari possit etiam in familia regenda ; in qua si adhibeatur cura et prouidentia, omnia placide et ueluti sponte procedunt, abaque strepitu et tumultu ; sin haec desint, ubi maior aliquis motus interuenerit, omnia simul agenda turmatim occurrunt ; tumultuantur serui ; aedes personant. PARABOLA. 23. Qui cognoscit in iudicio faciem, non bene facit; iste, et pro buccella panis, deseret ueritatem. EXPLICATIO. Prudentissime notat Parabola, in iudice magis perniciosam esse facilitatem morum quam corruptelam munerum. Munera enim haudquaquam ab omnibus deferuntur ; at uix ulla est causa, in qua non inueniatur aliquid quod flectat iudicis animum, si personas respiciat. Alius enim respicietur, ut popularis ; alius, ut maledicus ; alius, ut diues ; alius, ut gratus ; alius, ut ab amico commendatus ; denique omnia plena sunt iniquitatis, ubi dominatur respectus personaram ; et leui omnino de causa, ueluti pro buccella punis, iudicium peruertetur. PABABOLA. 24. Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri uehementi in quo paratur fames. EXPLICATIO. Parabola ista antiquitus expressa et depicta fuit sub fabula hirudinis utriusque ; nimirum, plenae et uacuae. Pauperis enim et famelici oppressio longe grauior est quam oppressio per diuitem et repletum, quippe quae omnes exactionum technas et omnes nummorum angulos perquirit. Solebat hoc ipsum etiam spongiis assimilari ; quae aridae fortiter sugunt, madidae non item. Monitum autem utile continet, tum erga principes, ne praefecturas prouinciarum aut magistratus uiris indigentibus et obaeratis committant ; tum erga populos, ne reges suos cum nimia egestate conflictari permittant. PARABOLA. 25. Fons turbatus pede, et uena corrupta, est iustus cadens coram impio. EXPLICATIO. Praecipit Parabola, rebuspublicis ante omnia cauendum esse de iniquo et infami iudicio, in causa aliqua celebri et graui ; praesertim ubi non absoluitur noxius, sed condemnatur insons. Etenim iniuriae inter priuatos grassantes turbant quidem et polluunt latices iustitiae, sed tanquam in riuulis ; uerum iudicia iniqua, qualia diximus, a quibus exempla petuntur, fontes ipsos iustitiae inficiunt et inquinant. Postquam enim tribunal cesserit in partes iniustitiae, status rerum uertitur tanquam in latrocinium publicum ; fitque plane, ut "homo homini sit lupus". PARABOLA. 26. Noli esse amicus homini iracundo, nec ambulato cum homine furioso. EXPLICATIO. Quanto religiosius amicitiae iura inter bonos seruanda et colenda sunt, tanto magis cauendum est iam usque a principio de prudente amicorum delectu. Atque amicorum natura et mores, quantum ad nos ipsos spectant, omnino ferendi sunt ; cum uero necessitatem nobis imponunt, qualem erga alios personam induamus et geramus, dura admodum et iniqua amicitiae conditio est. Itaque interest inprimis, ut praecipit Salomon, ad uitae pacem et praesidia, ne res nostras cum hominibus iracundis, et qui facile lites et iurgia prouocant aut suscipiunt, commisceamus. Istud enim genus amicorum perpetuo nos contentionibus et factionibus implicabit ; ut aut amicitiam abrumpere, aut incolumitati propriae deesse cogamur. PARABOLA. 27. Qui celat delictum, quaerit amicitiam; sed qui altero sermon repetit, separat foederatos. EXPLICATIO. Duplex concordiam tractandi et animos reconciliandi uia ; altera, quae incipit ab amnestia ; altera quae a repetitione iniuriarum, subiungendo apologias et excusationes. Equidem memini sententiam uiri admodum prudentis et politici : "Qui pacem tractat, non repetitis conditionibus dissidii, is magis animos dulcedine concordiae fallit quam aequitate componit". Verum Salomon, illo scilicet prudentior, in contraria opinione est ; et amnestiam probat, repetitionem prohibet. Etenim in repetitione haec insunt mala ; tum quod ea sit ueluti "unguis in ulcere"; tum quod periculum impendeat a noua altercatione (siquidem de iniuriarum rationibus inter partes nunquam conueniet) ; tum denique quod deducat rem ad apologias ; at utraque pars malit uideri potius offensam remisisse, quam admisisse excusationem. PARABOLA. 28. In omni opere bono erit abundantia ; ubi autem uerba sunt plurima, ibi frequenter egestas. EXPLICATIO. Separat Salomon hac Parabola fructum laboris linguae et laboris manuum ; quasi ex altero proueniat egestas, ex altero abundantia. Etenim fit fere perpetuo ut qui multa effutiant, iactent multa, multa promittant, egeni sint, nec emolumentum capiant ex illis rebus de quibus loquuntur. Quinetiam, ut plurimum, industrii minime sunt aut impigri ad opera, sed tantummodo sermonibus se, tanquam uento, pascunt et satiant. Sane, ut poeta loquitur : "Qui silet est firmus". {Ovide, Les remèdes à l'amour, v. 697} Is qui conscius est se in opere proficere, sibi plaudit et tacet; qui uero e contra conscius est auras se inanes captare, multa et mira apud alios praedicat. PARABOLA. 29. Melior est correptio manifesta, quam amor occultus. EXPLICATIO. Reprehendit Parabola mollitiem amicorum, qui amicitiae priuilegio non utuntur in admonendo libere et audacter amicos, tam de erroribus quam de periculia suis. "Quid enim faciam" (solet huiusmodi mollis amicus dicere), "aut quo me uertam ? Amo illum quantum quis maxime, meque si quid illi aduersi contigerit ipsius loco libenter substituerim ; sed noui ingenium eius ; si libere cum eo egero, animum illius offendam, saltem contristabo ; neque tamen proficiam; atque citius eum ab amicitia mea alienabo, quam ab iis quae in animo fixa habet abducam". Huiusmodi amicum, tanquam eneruem et inutilem, redarguit Salomon, atque plus utilitatis ab inimico manifesto quam ab eius generis amico sumi posse pronunciat. Siquidem ea fortasse audire ei contigerit ab inimico per contumeliam, quae amicus mussat prae nimia indulgentia. PARABOLA. 30. Prudens aduertit ad gressus suos; stultus diuertit ad dolos. EXPLICATIO. Duae sunt prudentiae species ; altera uera et sana, altera degener et falsa, quam Salomon stultitiae nomine appellare non dubitat. Qui priori se dederit, uiis et uestigiis propriis cauet ; periculis prospiciens, meditans remedia, proborum opera utens, contra improbos seipsum muniens ; cautus incoeptu, receptu non imparatus ; in occasiones attentus, contra impedimenta strenuus ; cum innumeris aliis, quae ad sui ipsius actiones et gressus regendos spectant. At altera species tota est consuta ex fallaciis et astutiis, spemque ponit omnino in aliis circumueniendis iisdemque ad libitum effingendis. Hanc merito reiicit Parabola, non tantum ut improbam, sed etiam ut stultam. Primo enim, minime est ex iis rebus quae in nostra sunt potestate, nec etiam aliqua constanti regula nititur ; sed noua quotidie comminiscenda sunt stratagemata, prioribus fatiscentibus et obsoletis. Secundo, qui uafri et subdoli hominis famam et opinionem semel incurrerit, praecipuo se ad res gerendas instrumento prorsus priuauit ; hoc est, fide : itaque omnia parum uotis suis consentientia experietur. Postremo, artes istae, utcunque pulchrae uideantur et complaceant, attamen saepius frustrantur : quod bene notauit Tacitus : "Consilia callida et audacia expectatione laeta, tractatu dura, euentu tristia". PABABOLA. 31. Noli esse iustus nimium, nec sapientior quam oportet; cur abripiare subito ? EXPLICATIO. Sunt tempora (ut inquit Tacitus) "in quibus magnis uirtutibus certissimum est exitium". Atque hoc uiris uirtute et iustitia egregiis aliquando subito, aliquando diu ante praeuisum, contingit. Quod si adiungatur etiam prudentia, hoc est, ut cauti sint et ad propriam incolumitatem euigilent, tum hoc lucrantur ut ruina eorum subito obueniat, ex occultis omnino et obscuris consiliis ; quibus et euitetur inuidia, et pernicies ipsos imparatos adoriatur. Quod uero ad illud nimium quod in Parabola ponitur (quandoquidem non Periandri alicuius, sed Salomonis uerba sunt ista, qui mala in hominum uita saepius notat, nunquam praecipit) intelligendum est non de uirtute ipsa (in qua nimium non est) sed de uana eius atque inuidiosa affectatione et ostentatione. Simile quiddam innuit Tacitus de Lepido ; miraculi loco ponens, quod nunquam seruilis alicuius sententiae author fuisset, et tamen tam saeuis temporibus incolumis mansisset ; "Subit" (inquit) "cogitatio, utrum haec fato regantur, an etiam sit in nostra potestate cursum quendam tenere inter deforme obsequium et abruptam contumaciam medium, periculo simul et indignitate uacuum?" PARABOLA. 32. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. EXPLICATIO. Distinguit Parabola inter sapientiam illam quae in uerum habitum increuerit et maturuerit, et illam quae natat tantum in cerebro et conceptu, sut sermone iactatur, sed radices altas non egerit. Siquidem prior, oblata occasione in qua exerceatur, illico excitatur, accingitur, dilatatur, adeo ut seipsa maior uideatur ; posterior uero, quae ante occasionem alacris erat, occasione data fit attonita et confusa; ut etiam ipsi qui ea se praeditum arbitrabatur in dubium uocetur, annon praeceptiones de ea fuerint insoumis mera et speculationes inanes ? PARABOLA. 33. Qui laudat amicum uoce alta, surgendo mane, erit illi loco maledictionis. EXPLICATIO. Laudes moderatae, et tempestiuae, et per occasionem prolatae, famae hominum atque fortunae plurimum conferunt; at immoderatae, et streperae, et importune effusae, nihil prosunt : imo potius, ex sententia Parabolae, impense nocent. Primo enim manifesto se produnt, aut ex nimia beneuolentia oriundas, aut ex composito affectatas ; quo collaudatum potius falsis praeconiis demereantur quam ueris attributis ornent. Secundo, laudes parcae et modestae inuitant fere praesentes, ut ipsia etiam aliquid adiiciant; profusae contra et immodicae, ut aliquid demant et detrahant. Tertio (quod caput rei est) conflatur illi inuidia, qui nimium laudatur ; cum laudes omnes nimiae uideantur spectare ad contumeliam aliorum qui non minus merentur. PARABOLA. 34. Quomodo in aquis resplendent facies, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. EXPLICATIO. Distinguit Parabola inter mentes prudentium et ceterorum hominum; illas aquis aut speculis comparans, quae species et imagines rerum recipiunt; cum alterae similes sint terrae, aut lapidi impolito, in quibus nihil reflectitur. Atque eo magis apte comparatur animus hominis prudentis ad speculum, quia in speculo imago propria spectari possit una cum imaginibus aliorum ; id quod oculis ipsis sine speculo non conceditur. Quod si animus prudentis adeo capax sit, ut innumera ingenia et mores obseruare et internoscere possit, superest ut detur opera quo reddatur non minus uarius applicatione quam repraesentatione :; "Qui sapit, innumeris moribus aptus erit". [8,3a] CAPUT III. Partitiones Doctrinae de Imperio, siue Republica, omittuntur; tantum aditus fit ad Desiderata duo; Doctrinam de Proferendis Finibus Imperii, et Doctrinam de Iustitia Uniuersali, siue de Fontibus Iuris. VENIO iam ad Artem Imperii, siue Doctrinam de Republica Administranda ; sub qua etiam OEconomica continetur, ut Familia sub Ciuitate. In hac parte, sicut iam antea dixi, silentium mihi imperaui. Neque tamen prorsus diffidere debui, quin possim de illa fortasse non imperite aut inutiliter disserere; utpote qui longa experientia edoctus, et per tot munerum et honorum gradus ad amplissimum regni magistratum, fauore Maiestatis tuae indulgentissimo, nullo merito meo, euectus fuerim ; eundemque magistratum per annos quatuor integros gesserim ; et quod pluris est, Maiestatis tuae mandatis et colloquiis per annos octodecim continuos assueuerim (quod etiam e stipite aliquo politicum exculpere potuisset); quique etiam, inter omnes artes, plurimum temporis in historiis et legibus contriuerim. Quae omnia non iactantia ad posteros refero, sed quia ad literarum dignitatem nonnihil pertinere putem, quod homo quispiam ad literas potius quam ad aliud quicquam natus, et ad res gerendas nescio quo fato contra genium suum abreptus, ad ciuilia tamen munera tam honorifica et ardus sub rege pruentissimo assumptus fuerit. Verum, si quid circa Politicam posthac parturiet otium meum, erit fortasse proles aut abortiua aut posthuma. Interim, ne scientiis omnibus iam ueluti in subselliis suis collocatis, sedes haec tam excelsa omnino uacet, decreui duas tantum Ciuilis Scientiae portiones, quae ad Arcana Imperii non pertinent, sed sunt naturae magis communis, ut Desiderata notare, earumque more nostro Exempla proponere. Cum Artes Imperii tria Officia Politisa complectantur; primo, ut Imperium conseruetur; secundo, ut beatum efficiatur et florens; tertio, ut amplificetur finesque eius longius proferantur; de duobus primis Officiis maxima ex parte egregie a nonnullis tractatum est ; de tertio siletur. Illud itaque inter Desiderata reponemus, et more nostro Exemplum eius proponemus ; eam doctrinae partem Consulem Paludatum, siue Doctrinam de Proferendis Imperii Finibus, nominantes. Exemplum Tractatus Summarii de Proferendis Finibus Imperii. DICTUM Themistoclis, sibi ipsi applicatum, inciuile certe fuit et inflatum ; sin de aliis, atque in genere, prolatum fuisset, prudentem sane obseruationem et pergrauem censuram complecti uideatur. Rogatus in conuiuio ut citharam pulsaret, respondit : "Fidibus se nescire; caeterum posse oppidum paruum in magnam ciuitatem euehere". Ista certe uerba, ad sensum politicum translata, facultates duas multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula tractant, optime describunt et distinguunt. Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos, qui usquam fuerunt, attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut ciuitatem e paruis ampla efficere possint, fidicines tamen sint ualde imperiti ; e contra autem, alii quamplurimi in cithara aut Iyra (hoc est, aulicis tricis) miri artifices, qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint, ut potius a natura comparati uideantur ad statum reipublicae beatum et florentem labefactandum et euertendum. Sane artes illae degeneres et praestigiae, quibus saepenumero consiliarii atque rerum potentes et gratiam apud principes suos et famam in uulgus reportant, haud aliud nomen merentur quam peritiae cuiusdam fidiculariae ; utpote cum sint res magis gratae in praesens, et artificibus ipsis ornamento, quam ad rerumpublicarum, quarum sunt ministri, opes et amplitudinem utiles aut accommodae. Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi, qui sint negotiis pares, possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conseruare ; a uirtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo interuallo absunt. Verum qualescunque demum fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus ipsum ; qualis nimirum censeri debeat uera Regnorum et Rerumpublicarum Magnitudo, et quibus artibus obtineri possit : Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant et diligenter meditentur; quo nec uires suas in maius aestimantes incaeptis se uanis et nimis arduis implicent ; nec rursus easdem plus aequo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant. 1. Magnitudo Imperiorum, quoad molem et territorium, mensurae subiicitur; quoad reditus, calculis. Numerus ciuium et capita, censu ; urbium et oppidorum multitudo et amplitudo, tabulis excipi possint. Attamen non reperitur inter ciuilia res errori magis obnoxia, quam uerum et intrinsecum excipere ualorem circa uires et copias imperii alicuius. Assimilatur Regnum Coelorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum ; quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat. Eodem modo, inuenire est regna et status, ambitu quidem et regionum tractu ualde ampla, quae tamen ad fines ulterius proferendos, aut latius imperandum, sunt minus apta; alia contra, dimensione satis exigua, quae tamen bases in quibus maxime monarchiae inaedificentur esse possint. 2. Urbes munitae, plena armamentaria, equorum propagines generosae, currus armati, elephanti, machinas atque tormenta bellica omnigena, et similia; sunt certe ista uniuersa nihil aliud quam ouis induta pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris. Imo, nec numerus ipse copiarum multum iuuat, ubi milites imbelles sunt et ignaui. Recte enim Virgilius : "Lupus numerum pecorum non curat". Exercitus Persarum in campis Arbelae oculis Macedonum, tanquam uastum hominum pelagus, subiiciebatur ; adeo ut duces Alexandri, nonnihil ipso spectaculo perculsi, regem interpellarent, atque ut noctu praelium committeret ei auctores erant; quibus ille, "Nolo (inquit) suffurari uictoriam". Ea autem etiam opinione fuit facilior. Tigranes Armenius, castrametatus in quadam colle cum exercitu quadringentorum millium, cum spectaret aciem Romanorum, quae quatuordecim millia non excessit, contra se tendentem, in dicterio illo suo sibi complacuit : "Ecce (inquit) hominum pro legatione nimio plus quam oportet, pro pugna longe minus". Eosdem tamen, priusquam occubuisset sol, satin multos ad illum infinita strage profligandum expertus est. Innumera sunt exempla, quam sit multitudinis cum fortitudine congressus impar. Primo igitur pro re certissima et exploratissima decernatur et statuatur, quod caput omnium quae ad magnitudinem regni aut statua spectent sit ut "populus ipse sit stirpe et ingenio bellicosus". Atque illud magis tritum quam uerum, quod "nerui belli sint pecuniae" ; si desint nerui lacertorum in gente molli et effeminata. Recte enim Croeso ostentanti aurum respondit Solon : "At si quis (o rex) uenerit, qui melius quam tu ferrum gestet, illi profecto totum hoc cedet aurum". Quare quicunque is tandem sit princeps aut status cuius subditi natiui et indigenae non sint animosi et militares, potentiam suam admodum sobrie aestimet ; atque e contra principes qui dominantur in gentes animosas et martias, norint illi satis uires suas, si sibi alias non desint. Quod attinet ad copias mercenarias (quod solet adhiberi remedium cum copiae natiuae desint), plena sunt omnia exemplis, quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur, poterit fortasse pennas ad tempos breue nido maiores extendere, sed defuent illae paulo post. 3. Benedictio Iudas et Issacharis in unum nunquam conuenient ; nimirum, ut eadem tribus aut gens sit simul et "leonis catulus, et asinus procumbens inter sarcinas". Neque unquam flet, ut populus tributis oppressus fortis existat et bellicosus. Verum est, collationes publico consensu factas minus animos subditorum deiicere et deprimere, quam quae ex imperio mero indicuntur. Id quod liquido uidere est in tributis Germaniae Inferioris, quas Excisas uocant ; atque aliqua ex parte, in iis quae Subsidia nominantur apud Anglos. Etenim notandum est, sermonem iam institui de animis hominum, non de opibus. Tributa autem quae ex consensu conferuntur, et quae ex imperio imponuntur, etsi eadem res sint quoad opes exhauriendas, uarie tamen omnino animos subditorum afficiunt. Statuatur igitur et hoc, populum tributis grauatum idoneum ad imperandum non esse. 4. Aspirantibus ad magnitudinem regnia et statibus prorsus cauendum, ne Nobiles et Patricii, atque (quos) uocamus) Generosi maiorem in modum multiplicentur. Hoc enim eo rem deducit, ut Plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium mancipia et operarii. Simile quiddam fieri uidemus in syluis caeduis ; in quibus, si maior quam par est caudicum siue arborum maiorum relinquatur numerus, non renascetur sylua sincera et pura ; sed maior pars in uepres et dumos degenerabit. Eodem modo in nationibus, ubi numerosior iusto est nobilitas, erit plebs uilis et ignaua; atque eo demum res redibit, ut nec centesimum quodque caput sit ad galeam portandam idoneum ; praesertim si peditatum spectes qui exercitus plerunque est robur praecipuum; unde succedet magna populatio, uires exigues. Nusquam gentium hoc quod dico luculentius comprobatum est, quam exemplis Angliae et Galliae ; quarum Anglia, quamuis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit; hanc ipsam ob causam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item. Qua in re mirabili quadam et profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae rege (id quod in Vitae eius Historia fusius tractauimus), ut praedia minora atque domus agricolationis instituerentur, qua! habeant certum eumque mediocrem agri modum annexum, qui distrahi non possit; eo fine ut ad uictum liberaliorem sufficiat, utque agricultura ab iis exerceretur qui domini fuerint fundi, aut saltem usufructuarii, non conductitii aut mercenarii. Nam ita demum characterem illum, quo antiquam Italiam insigniuit Virgilius, merebitur regio aliqua : "Terra potens armis, atque ubere glebae". Neque praetereunda est illa pars populi (quae Angliae fere est peculiaris, nec alibi (quod scio) in usu, nisi forte apud Polonos), famuli scilicet Nobilium. Huius euim generis etiam inferiores, quoad peditatum, agricolis ipsis minime cedunt. Quare certissimum est, quod magnificentia et splendor ille hospitalis, atque famulitia et ueluti satellitia ampla, quae in more sunt apud Nobiles et Generosos in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant ; ubi contra, Nobilium obscura et magis priuata et in se reducta uitae ratio copias militares minuit. 5. Danda est omnino opera ut Arbor ista Monarchiae, qualis fuit Nebuchadnezzaris, truncum habeat satis amplum et robustum ad ramos suos et frondes sustentandos ; hoc est, ut numerus indigenarum ad subditos extraneos cohibendos satis superque sufficiat. Illi igitur status ad Imperii Magnitudinem bene comparati sunt, qui Ius Ciuitatis facile et libenter largiuntur. Vana siquidem fuerit opinio, posse manipulum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et fraenare. Id ad tempus fortasse facere possint, sed diuturnitatem haec res non assequitur. Spartani parci fuerunt et difficiles in cooptandis nouis ciuibus. Unde, donec intra paruos limites dominati sunt, res eorum firmae fuerunt et stabiles ; at postquam limites suos coepissent proferre, et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode coercere posset, potentia eorum subito corruit. Nulla unquam respublica sinus suos ad nouos ciues recipiendos tam profuse laxauit, quam respublica Romana. Itaque par erat instituto tam prudenti fortuna, cum in imperium toto orbe amplissimum succreuerint. Moris apud eos erat, Ius Ciuitatis prompte elargiri; idque in supremo gradu; hoc est, non solum Ius Commercii, Ius Connubii, Ius Haereditatis; uerum etiam Ius Suffragii, et Ius Petitionis siue Honorum ; hocque rursus non singulis tantum personis, sed totis familiis, imo ciuitatibus, et nonnunquam integris nationibus, communicarunt. Huc adde consuetudinem deducendi Colonias, quibus Romanae stirpes in solum exterum transplantabantur. Quae duo instituta si simul componas, dices profecto non Romanos se diffudisse super uniuersum orbem ; sed contra orbem uniuersum se diffudisse super Romanos; quae securissima proferendi imperii est ratio. Subit mirari saepius imperium Hispanorum, quod tam paucis indigenis tot regna et prouincias amplexari et fraenare possit. At certe Hispaniae ipsae pro arboris stemmate satis grandi haberi debent ; cum longe ampliorem contineant regionum tractum quam Romae aut Spartae sub initiis suis contigerat. Porro, quanquam Ius Ciuitatis satis parce soleant Hispani impertire, quod proximum tamen est faciunt ; quippe qui cuiuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam promiscue admittant. Quinetiam summum belli imperium haud raro ad duces natione non Hispanos deferunt. Attamen et illam ipsam uidentur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere cupiisse ; ut ex Pragmatica Sanctione, hoc anno promulgata, cernere est. 6. Certissimum est Artes Mechanicas Sedentarias, quae non sub dio sed sub tecto exercentur, atque Manufacturas Delicatas (quae digitum potius quam brachium requirunt), sua natura rnilitaribus animis esse contrarias. In uniuersum, populi bellicosi feriari gaudent ; et pericula quam labores minus exhorrent. Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in uigore conseruare cordi nobis sit. Magno itaque adiumento Spartae, Athenis, Romae, aliisque antiquis rebuspublicis fuit, quod habuerint non Ingenuos, sed Seruos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia expediebantur. Verum mancipiorum usus, post legem Christianam receptam, maxima ex parte abiit in desuetudinem. Huic uero rei proximum est, ut artes istae alienigenis tantum permittantur, qui propterea alliciendi aut saltem facile recipiendi sunt. Natiuorum autem plebs ex tribus generibus hominum constare debet ; nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus quorum opera robur et lacertos uiriles postulant; cuiusmodi sunt fabri ferrarii, lapidarii, lignariii et similes; non annumerando militiam descriptam. 7. Ante omnia ad Imperii Magnitudinem confert, ut gens aliqua armorum studium profiteatur, tanquam decus suum, et institutum uitae primarium, et in praecipuo honore habitum. Quae enim a nobis adhuc dicta sunt, ad hâbilitates tantum erga arma spectant ; quorsum autem habilitas, si non rei ipsi incumbitur, ut producatur in actum? Romulus (ut narrant, aut fingunt) postquam e uiuis excesserat illud ciuibus suis legauit, ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput orbis terrarum urbs eorum insurgeret. Imperii Spartani fabrica uniuersa (non nimis prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum finem et scopum composita est et constructa, ut ciues sui belligeratores essent. Persarum et Macedonum idem erat institutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanni, Galli, Germani, Gothi, Saxones, Normanni, et nonnulli alii, etiam ad tempus armis se praecipue dediderunt. Turcae idem institutum, lege sua haud paululum extimulati, hodie retinent, sed magna cum militiae suae (ut nunc est) declinatione. In Europa Christiana, gens quae illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani. Verum res est tam liquida et manifesta, unumquemque in eo proficere maxime in quo plurimum impendit studii, ut uerbis non indigeat. Satis sit innuisse, desperandum omnino alicui nationi esse, quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue studeat et incumbat, sibi ueluti ultro obuenturam insignem aliquam Imperii Magnitudinem ; contra autem, certissimum esse temporis oraculum, nationes illas quae in armorum professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcaeque potissimum fecere), miros in Imperio Amplificando facere progressus. Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo saeculi spatium floruere, inde tamen unico illo seculo eam Imperii Amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt. 8. Praecepto praecedenti affine est, ut status quis utatur eiusmodi Legibus et Consuetudinibus, quae iustas illi causas aut saltem praetextus arma capessendi tanquam in promptu ministrent. Etenim ea est insita animis hominum iustitiae apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi grauem ob causam, saltem speciosam, inferre abstineant. Turcis praesto est semper, et ad nutum, belli causa ; propagatio scilicet legis et secte suae. Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si Fines Imperii ipsorum protulissent, tamen ob hanc solam causam, ut fines proferrentur, nunquam bella susceperunt. Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat uiuidum et acrem iniuriae alicuius uel subditis suis limitaneis uel mercatoribus uel publicis ministris illatae ; neque a prima prouocatione diutius torpeat aut tardet. Item, prompta sit et alacris ad auxilia mittenda sociis suis et foederatis ; id quod perpetuum erat apud Romanos ; adeo ut si forte in populum foederatum, cui etiam cum aliis foedus defensiuum intercederet, hostilis impressio facta esset, atque ille a plurimis suppetias peteret, Romani omnium primi semper adessent, beneficii decus nemini praeripiendum relinquentes. Quod uero attinet ad bella antiquis temporibus propter statuum conformitatem quandam, aut correspondentiam tacitam, gesta, non uideo in quo iure illa fundata sint. Talia fuerunt bella quae a Romanis suscepta erant ad Graeciam in libertatem uindicandam ; talia a Lacedemoniis et Atheniensibus ad constituendas aut euertendas democratias et oligarchias ; talia quandoque illata sunt a rebuspublicis aut principibus, sub praetextu subditos alienos protegendi et a tyrannide liberandi. Ad rem praesentem sufficiat, ut illud decernatur ; non esse expectandum statui alicui Imperii Amplitudinem, nisi ad quamuis occasionem iustam se armandi protinus expergiscatur. 9. Nullum omnino corpus, siue sit illud naturale siue politicum, absque exercitatione sanitatem suam tueri queat. Regno autem aut reipublicae, iustum atque honorificum bellum loco salubris exercitationis est. Bellum ciuile profecto instar caloris febrilis est; at bellum externum instar caloris ex motu, qui ualetudini inprimis conducit. Ex pace enim deside atque torpente, et emolliuntur animi et corrumpuntur mores. Sed utcunque res se habeat, quatenus ad alicuius status felicitatem, Magnitudinis proculdubio interest ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus ueteranus perpetuo tanquam sub uexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus et impensae, attamen eiusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter uicinos, aut saltem plurimum existimationis ad omnia conferat. Id quod insigniter cernere est in Hispanis, qui iam per annos centum et uiginti exercitum ueteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerunt. [8,3b] 10. Maris Dominium monarchiae quaedam epitome est. Cicero, de Pompeii contra Caesarem apparatu scribens ad Atticum: "Consilium" (inquit) "Pompeii plane Themistocleum est; putat enim, qui mari potitur, eum rerum potiri". Atque Caesarem Pompeius proculdubio delassasset et attriuisset, nisi inani fiducia inflatus ab illo incoepto destitisset. Praelia naualia quanti fuerint momenti, ex multis exemplis patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinauit. Pugna ad Insulas Cursolares circulum in naribus Turcae posuit. Multoties certe euenit, ut uictoriae nauales finem summae belli attulerint ; sed hoc factum est, cum aleae huiusmodi praeliorum totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum uelit de bello sumere potest ; ubi contra, qui terrestribus copiis est superior, nihilominus plurimis angustiis conflictatur. At hodie, atque apud nos Europaeos, si unquam aut uspiam, potentia naualis (quae quidem huic regno Britanniae in dotem cessit) summi ad rerum fastigia momenti est ; tum quia pleraque Europae regna mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta; tum etiam quia utriusque Indiae thesauri et opes imperio maris ueluti accessorium quiddam existunt. 11. Bella moderna ueluti in tenebris gesta censeri possunt prae gloria et decore uario quae in homines militares priscis temporibus a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos faciendos, Ordines quosdam honorificos militiae ; qui tamen iam facti sunt et armis et togae communes. Etiam in Scutis Gentilitiis Stemmata nonnulla habemus ; insuper, Hospitia quaedam Publica militibus emeritis et mutilatis destinata, et huiusmodi. Verum apud ueteres, in locis ubi uictoriae partae sunt extructa Trophaea; Laudationes Funebres, et Monumenta Magnifica occumbentium in bello ; Coronae Ciuicae, Militares, singulis concessae ; nomen ipsum Imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus mutuati sunt; redeuntium ducum, bellis prospere confectis, celebres Triumphi ; Donatiua atque Largitiones ingentes in milites sub exercituum dimissionem; haec (inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut pectoribus mortalium etiam maxime conglaciatis igniculos subdere, eaque ad bellum inflammare potuerint. Ante omnia uero, mos ille Triumphandi apud Romanos non res erat ex pompa, aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane nobilissimaque instituta numerandus ; utpote, qui in se haec tria haberet; Ducum Decus et Gloriam; AErarii ex spoliis Locupletationem ; et Donatiua Militum. Verum honor Triumphi fortasse monarchiis non competit praeterquam in personis regis ipsius aut filiorum regis ; quod etiam temporibus Imperatorum Romae obtinuit ; qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis, de bellis quae praesentes ipsi confecerant, tanquam peculiarem reseruarunt ; Vestimenta autem solummodo et Insignia Triumphalia aliis ducibus indulserunt. Verum, ut sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur Sacra Scriptura), "qui sollicite cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum"; in pusillo scilicet corporis humani modulo ; caeterum in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre, reges penes et dominantes est. Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales iam proposuimus, et alias his similes, posteris et saeculis futuris magnitudinis sementem fecerint. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res fortunae plerunque committitur. Atque haec habuimus, quae de Proferendis Imperii Finibus in praesentia occurrunt. Verum quorsum ista commentatio ; cum Monarchia Romana futura sit inter mundanas (ut creditur) ultima ? Nisi quod nobis, instituto nostro fidis neque uspiam de uia declinantibus, (quandoquidem Amplificatio Imperii fuerit inter Officia tria Politices tertium) illud omnino praetermittere non licuerit. Restat iam Desideratum alterum, ex iis quae posuimus duobus ; nimirum, de Iustitia Uniuersali, siue de Fontibus Iuris. Qui de Legibus scripserunt, omnes uel tanquam Philosophi uel tanquam Iurisconsulti argumentum illud tractauerunt. Atque Philosophi proponunt multa dictu pulchra, sed ab usu remota. Iurisconsulti autem, suae quisque patriae legum, uel etiam Romanarum aut Pontificiarum, placitis obnoxii et addicti, iudicio sincero non utuntur; sed tanquam e uinculis sermocinantur. Certe cognitio ista ad uiros ciuiles proprie spectat; qui optime norunt quid ferat societas humana, quid salus populi, quid aequitas naturalis, quid gentium mores, quid rerumpublicarum formae diuersae ; ideoque possint de Legibus, ex principiis et praeceptis tam aequitatis naturalis quam politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut Fontes Iustitiae et Utilitatis Publicae petantur, et in singulis Iuris partibus Character quidam et Idea Iusti exhibeatur, ad quam particularium regnorum et rerumpublicarum leges probare, atque inde emendationem moliri, quisque cui hoc cordi erit et curae possit. Huius igitur rei, more nostro, Exemplum in uno titulo proponemus. Exemplum Tractatus de Iustitia Uniuersali, siue de Fontibus Iuris, in uno titulo, per Aphorismos. PROOEMIUM. APHORISMU8 1. Ix Societate Ciuili, aut Lex aut Vis ualet. Est autem et uis quaedam legem simulans, et lex nonnulla magis uim sapiens quam aequitatem iuris. Triplex est igitur Iniustitiae Fons ; Vis mera ; Illaqueatio malitiosa praetextu Legis ; et Acerbitas ipsius Legis. - APHORISMUS 2. Firmamentum Iuris Priuati tale est. Qui iniuriam facit, re utilitatem aut uoluptatem capit, exemplo periculum. Caeteri utilitatis aut uoluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facile coeunt in consensum, ut caueatur sibi per Leges ; ne iniuriae per uices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum et communione culpae id eueniat, ut pluribus et potentioribus per legem aliquam periculum creetur quam caueatur, factio soluit legem ; quod et sape fit. APHORISMUS 3. At Ius Priuatum sub tutela Iuris Publici latet. Lex enim cauet ciuibus, magistratus legibus. Magistratuum autem authoritas pendet ex maiestate imperii, et fabrica politiae, et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illa parte sanitas fuerit et recta constitutio, leges erunt in bono usu ; sin minus, parum in ils praesidii erit. APHORISMUS 4. Neque tamen Ius Publicum ad hoc tantum spectat, ut addatur tanquam custos Iuri Priuato, ne illud uioletur, atque ut cessent iniuriae ; sed extenditur etiam ad religionem et arma et disciplinam et ornamenta et opes, denique ad omnia circa Bene Esse ciuitatis. APHORISMUS 5. Finis enim et scopus quem leges intueri, atque ad quem iussiones et sanctiones suas dirigere debent, non alius est quam ut ciues feliciter degant. Id fiet, si pietate et religione recte instituti ; moribus honesti ; amis aduersus hostes externos tuti ; legum auxilio aduersus seditiones et priuatas iniurias muniti ; imperio et magistratibus obsequentes ; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nerui sunt leges. APHORISMUS 6. Atque hunc finem optimae leges assequuntur, plurimae uero ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum, et maximo interuallo, inter se differunt; ut aliae excellant ; aliae mediocriter se habeant ; aliae prorsus uitiosae sint. Dictabimus igitur, pro iudicii nostri modulo, quasdam tanquam Legum Leges, ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus bene aut perperam positum aut constitutum sit. APHORISMUS 7. Antequam uero ad corpus ipsum legum particularium deueniamus, perstringemus paucis uirtutes et dignitates legum in genere. Lex bona censeri possit, quae sit intimatione certa ; praecepto iusta ; executione commoda ; cum forma politiae congrua; et generans uirtutem in subditis. TITULUS I. De Prima Dignitate Legum, ut sint Certae. APHORISMUS 8. Legis tantum interest ut certa sit, ut absque hoc nec iusta esse possit. "Si enim incertam uocem det tuba, quis se parabit ad bellum?" Similiter, si incertum uocem det lex, quis se parabit ad parendum? Ut moneat igitur oportet, priusquam feriat. Etiam illud recte positum est ; "optimam esse legem, quae minimum relinquit arbitrio iudicis" : id quod certitudo eius praestat. APHORISMUS 9. Duplex legum Incertitudo : altera, ubi lex nulla praescribitur ; altera, ubi ambigua et obscura. Itaque de Casibus Omissis a lege primo dicendum est; ut in his etiam inueniatur aliqua norma Certitudinis. De Casibus Omissis a Lege. APHORISMUS 10. Angustia prudentiae humanae casus omnes quos tempus reperit non potest capere. Non raro itaque se ostendunt casus omissi et noui. In huiusmodi casibus triplex adhibetur remedium, siue supplementum ; uel per processum ad similia ; uel per usum exemplorum, licet in legem non coaluerint; uel per iurisdictiones quae statuunt ex arbitrio boni uiri et secundum discretionem sanam ; siue illae Curiae fuerint Praetoriae siue Censoriae. De Processu ad Similia, et Extensionibus Legum. APHORISMUS 11. In Casibus Omissis deducenda est norma legis a similibus ; sed caute, et cum iudicio. Circa quod seruandae sunt regulae sequentes. Ratio prolifica, Consuetudo sterilis esto, nec generet casus. Itaque quod contra rationem iuris receptum est, uel etiam ubi ratio eius est obscura, non trahendum est ad consequentiam. APHORISMUS 12. Bonum publicum insigne rapit ad se casus omissos. Quamobrem quando lex aliqua reipublicae commoda notabiliter et maiorem in modum intuetur et procurat, Interpretatio eius extensiua esto et amplians. APHORISMUS 13. Durum est torquere leges, ad hoc ut torqueant homines. Non placet igitur extendi leges poenales, multo minus capitales, ad delicta noua. Quod si crimen uetus fuerit et legibus notum ; sed prosecutio eius incidat in casum nouum, a legibus non prouisum ; omnino recedatur a placitis iuris potins quam delicta maneant impunita. APHORISMUS 14. In statutis quae Ius Commune (praesertim circa ea quae frequenter incidunt, et diu coaluerunt) plane abrogant, non placet procedi per similitudinem ad casus omissos. Quando enim respublica tota lege diu caruerit, idque in casibus expressis, parum periculi est si casus omissi expectent remedium a statuto nouo. APHORISMUS 15. Statuta quae manifesto Temporis Leges fuere atque ex occasionibus reipublicae tunc inualescentibus natae, mutata ratione temporum, satis habent si se in propriis casibus sustinere possint ; praeposterum autem esset, si ad casus omissos ullo modo traherentur. APHORISMUS 16. Consequentiae non est consequentia ; sed sisti debet extensio intra casus proximos. Alioqui labetur paulatim ad dissimilia; et magis ualebunt acumina ingeniorum, quam authoritates legum. APHORI8MU8 17. In legibus et statutis breuioris stili, extensio facienda est liberius. At in illis quae sunt enumeratiua casuum particularium, cautius. Nam ut exceptio firmat uim legis in casibus non exceptis, ita enumeratio infirmat eam in casibus non enumeratis. APHORISMUS 18. Statutum Explanatorium claudit riuos statuti prioris, nec recipitur postea extensio in alterutro statuto. Neque enim facienda est super-extensio a iudice, ubi semel coepit fieri extensio a lege. APHORISMUS 19. Solennitas Verborum et Actorum non recipit extensionem ad similia. Perdit enim naturam solennis, quod transit a more ad arbitrium ; et introductio nouorum corrumpit maiestatem ueterum. APHORISMUS 20. Procliuis est extensio legis ad casus post-natos; qui in rerum natura non fuerunt tempore legis latae. Ubi enim casus exprimi non poterat, quia tunc nullus erat, casus omissus habetur pro expresso, si similis fuerit ratio. Atque de Extensionibus Legum in Casibus Omissis haec dicta sint : nunc de usu Exemplorum dicendum. De Exemplis, et usu eorum. APHORISMUS 21. De Exemplis iam dicendum est, ex quibus Ius hauriendum sit, ubi Lex deficit. Atque de Consuetudine, quae Legis species est, deque Exemplis quae per frequentem usum in consuetudinem transierunt, tanquam Legem Tacitam, suo loco dicemus. Nunc autem de exemplis loquimur quae raro et sparsim interueniunt, nec in legis uim coaluerunt ; quando et qua cautione norma Iuris ab ipsis petenda sit, cum Lex deficiat. APHORISMUS 22. Exempla a temporibus bonis et moderatis petenda sunt ; non tyrannicis, aut factiosis, aut dissolutis. Huiusmodi exempla temporis partus spurii sunt, et magis nocent quam docent. APHORISMUS 23. In exemplis, recentiora habenda sunt pro tutioribus. Quod enim paulo ante factum est, unde nullum sit secutum incommodum, quidni iterum repetatur ? Sed tamen minus habent authoritatis recentia ; et si forte res in melius restitui opus sit, recentia exempla magis saeculum suum sapiunt quam rectam rationem. APHORISMUS 24. At uetustiora exempla caute, et cum delectu, recipienda. Decursus siquidem aetatis multa mutat ; ut quod tempore uideatur antiquum, id perturbatione et inconformitate ad praesentia sit plane nouum. Medii itaque temporis exempla sunt optima, uel etiam talis temporis quod cum tempore currente plurimum conueniat ; quod aliquando praestat tempus remotius magis quam in proximo. APHORISMUS 25. Intra fines exempli, uel citra potius, se cohibeto, nec illos ullo modo excedito. Ubi enim non adest Norma Legis, omnia quasi pro suspectis habenda sunt. Itaque, ut in obscuris, minimum sequitor. APHORISMUS 26. Cauendum ad exemplorum Fragmentis et Compendiis ; atque integrum exemplum et uniuersus eius processus introspiciendus. Si enim inciuile sit, nisi tota lege perspecta, de parte eius iudicare, multo magis hoc ualere debet in exemplis ; quae ancipitis sunt usus, nisi ualde quadrent. APHORISMUS 27. In exemplis plurimum interest, per quas manus transierint et transacta sint. Si enim apud scribas tantum et ministros iustitiae, ex cursu curiae, absque notitia manifesta superiorum, obtinuerint; aut etiam apud errorum magistrum populum; conculcanda sunt et parui facienda. Sin apud senatores aut iudices aut curias principales ita sub oculis posita fuerint, ut necesse fuerit illa approbatione iudicum, matera tacita, munita fuisse, plus dignationis habent. APHORISMUS 28. Exemplis quae publicata fuerint, utcunque minus fuerint in usu, cum tamen sermonibus et disceptationibus hominum agitata et uentilata extiterint, plus authoritatis tribuendum. Quae uero in scriniis et archiuis manserunt tanquam sepulta, et palam in obliuionem transierunt, minus. Exempla enim, sicut aquae, in profluente sanissima. APHORISMUS 29. Exempla quae ad leges spectant, non placet ab historicis peti ; sed ab actis publicis et traditionibus diligentioribus. Versatur enim infelicitas quaedam inter historicos uel optimos, ut legibus et actis iudicialibus non satis immorentur; aut si forte diligentiam quandam adhibuerint, tamen ab authenticis longe uarient. APHORISMUS 30. Exemplum quod aetas contemporanea aut proxima respuit cum casus subinde recurreret, non facile admittendum est. Neque enim tantum pro illo facit quod homines illud quandoque usurparunt, quam contra, quod experti reliquerunt. [8,3c] APHORISMUS 31. Exempla in consilium adhibentur, non utique iubent aut imperant. Igitur ita regantur, ut authoritas praeteriti temporis flectatur ad usum praesentis. Atque de Informatione ab Exemplis, ubi Lex deficit, haec dicta sint. Iam dicendum de Curiis Praetoriis et Censoriis. De Curiis Praetoriis et Censoriis. ' APHORISMUS 32. Curiae sunto et iurisdictiones, quae statuant ex arbitrio boni uiri et discretione sana, ubi legis norma deficit. Lex enim (ut antea dictum est) non sufficit casibus ; sed ad ea quae plerunque accidunt aptatur. Sapientissima autem res Tempus (ut ab antiquis dictum est), et nouorum casuum quotidie author et inuentor. APHORISMUS 33. Interueniunt autem noui casus, et in Criminalibus, qui poena indigent ; et in Ciuilibus, qui auxilio. Curias quae ad priora illa respiciunt, Censorias ; quae ad posteriora, Praetorias appellamus. APHORISMUS 34. Habento Curiae Censoriae iurisdictionem et potestatem, non tantum noua delicta puniendi, sed etiam poenas a legibus constitutas pro delictis ueteribus augendi ; si casus fuerint odiosi et enormes, modo non sint capitales. Enorme enim tanquam nouum est. APHORISMUS 35. Habeant similiter Curae Praetoriae potestatem, tam subueniendi contra rigorem Legis, quam supplendi defectum Legis. Si enim porrigi debet remedium ei quem lex praeteriit ; multo magis ei quem uulnerauit. APHORISMUS 36. Curiae istae Censoriae et Praetoriae omnino intra casus enormes et extraordinarios se continento ; nec iurisdictiones ordinarias inuadunto ; ne forte tendat res ad supplantationem legis, magis quam ad supplementum. APHORISMUS 37. Iurisdictiones istae in Supremis tantum Curiis residento, nec ad Inferiores communicantor. Parum enim abest a potestate leges condendi, potestas eas supplendi aut extendendi aut moderandi. APHORISMUS 38. At Curiae illae uni uiri ne committantur, sed ex pluribus constent. Nec decreta exeant cum silentio ; sed iudices sententiae suae rationes adducant, idque palam atque astante corona ; ut quod ipsa potestate sit liberum, fama tamen et existimatione sit circumscriptum. APHORISMUS 39. Rubricae Sanguinis ne sunto ; nec de capitalibus, in quibuscunque curiis, nisi ex lege nota et certa pronunciato. Indixit enim mortem Deus ipse prius ; postea inflixit. Nec uita eripienda nisi ei qui se in suam uitam peccare prius nosset. APHORISMUS 40. In Curiis Censoriis calculum tertium dato ; ut iudicibus non imponatur necessitas aut absoluendi aut condemnandi ; sed etiam ut non liquere pronunciare possint. Etiam censoria non tantum poena, sed et nota esto ; scilicet quae non infligat supplicium, sed aut in admonitionem desinat, aut reos ignominia leui et tanquam rubore castiget. APHORISMUS 41. In Curiis Censoriis, omnium magnorum criminum et scelerum actus inchoati et medii puniuntor ; licet non sequatur effectus consummatus ; isque sit earum curiarum usus uel maximus ; cum et seueritatis intersit, initia scelerum puniri; et clementiae, perpetrationem eorum (puniendo actus medios) intercipi. APHORISMUS 42. Cauendum inprimis, ne in Curiis Praetoriis praebeatur auxilium in casibus quos lex non tam omisit, quam pro leuibus contempsit, aut pro odiosis remedio indignos iudicauit. APHORISMUS 43. Maxime omnium interest Certitudinis Legum (de qua nunc agimus), ne Curiae Praetoriae intumescant et exundent in tantum, ut praetextu rigoris legum mitigandi, etiam robur et neruos iis incidant aut laxent; omnia trahendo ad arbitrium. APHORISMUS 44. Decernendi contra Statutum Expressum, sub ullo aequitatis praetextu, Curiis Praetoriis ius ne esto. Hoc enim si fieret, Iudex prorsus transiret in Legislatorem, atque omnia ex arbitrio penderent APHORISMUS 45. Apud nonnullos receptum est, ut iurisdictio quae decernit secundum aequum et bonum, atque illa altera quae procedit secundum ius strictum, iisdam curiis deputentur ; apud alios autem, ut diuersis. Omnino placet curiarum separatio. Neque enim seruabitur distinctio casuum, si fiat commixtio iurisdictionum ; sed Arbitrium Legem tandem trahet. APHORISMUS 46. Non sine causa in usum uenerat apud Romanos Album Praetoris, in quo praescripsit et publicauit quomodo ipse ius dicturus esse. Quo exemplo, iudices in Curiis Praetoriis regulas sibi certas (quantum fieri potest) proponere easque publice affigere debent. Etenim optima est lex, quae minimum relinquit arbitrio iudicis; optimus iudex, qui minimum sibi. Verum de Curiis istis fusius tractabimus, cum ad locum de Iudiciis ueniemus; obiter tantum iam locuti de iis, quatenus expediant et suppleant Omissa a Lege. De Retrospectione Legum. APHORISMUS 47. Est et aliud genus Supplementi Casuum Omissorum, cum lex legem superuenit, atque simul casus omissos trahit. Id fit in legibus siue statutis quae retrospiciunt, ut uulgo loquuntur ; cuius generis leges raro et magna cum cautione sunt adhibendae. Neque enim placet Ianus in Legibus. APHORISMUS 48. Qui uerba aut sententiam legis captione et fraude eludit et circumscribit, dignus est qui etiam a lege sequente innodetur. Igitur in casibus fraudis et euasionis dolosae, iustum est ut leges retrospiciant, atque alterae alteris in subsidiis sint ; ut qui dolos meditatur et euersionem legum praesentium, saltem a futuris metuat. APHORISMUS 49. Leges quae actorum et instrumentorum ueras intentiones contra formularum aut solennitatum defectus roborant et confirmant, rectissime praeterita complectuntur. Legis enim quae retrospicit, uitium uel pra:cipuum est quod perturbet. At huiusmodi leges confirmatoriae ad pacem et stabilimentum eorum quae transacta sunt spectant. Cauendum tamen est, ne conuellantur res iudicatae. APHORISMUS 50. Diligenter attendendum, ne eae leges tantum ad praeterita respicere putentur, quae ante-acta infirmant ; sed et eae quae futura prohibent et restringunt, cum praeteritis necessario connexa. Veluti, si quae lex artificibus aliquibus interdicat, ne mercimonia sua in posterum uendant ; haec sonat in posterum, sed operatur in praeteritum ; neque enim illis alia ratione uictum quaerere iam integrum est. APHORISMUS 51. Lex Declaratoria omnis, licet non habet uerba de praeterito, tamen ad praeterita, ipsa ui declarationis, omnino trahitur. Non enim tum incipit interpretatio cum declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque Leges Declaratorias ne ordinato, nisi in casibus ubi leges cum iustitia retrospicere possint. Hic uero eam partem absoluimus, quae tractat de Incertitudine Legum ubi inuenitur lei nulla. Iam dicendum est de altera illa parte, ubi scilicet lex extat aliqua, sed perplexa et obscura. De Obscuritate Legum. APHORISMUS 52. Obscuritas Legum a quatuor rebus originem ducit ; uel ab accumulatione legum nimia, praesertim admixtis obsoletis ; uel a descriptione earum ambigua aut minus perspicua et dilucida ; uel a modis enucleandi iuris neglectis aut non bene institutis ; uel denique a contradictione et uacillatione iudiciorum. De Accumulatione Legum nimia. APHORISMUS 53. Dicit Propheta ; Pluet super eos laqueos. Non sunt autem peiores laquei quam laquei legum, praesertim poenalium ; si numero immensae, et temporis decursu inutiles, non lucernam pedibus praebeant, sed retia potius obiiciant. APHORISMUS 54. Duplex in usum uenit Statuti Noui condendi ratio. Altera statuta priora circa idem subiectum confirmat et roborat; dein nonnulla addit aut mutat. Altera abrogat et delet cuncta quae ante ordinata sunt, et de integro legem nouam et uniformem substituit. Placet posterior ratio. Nam ex priore ratione ordinationes deueniunt complicatae et perplexae ; et quod instat agitur sane, sed Corpus Legum interim redditur uitiosum. In posteriore autem, maior certe est adhibenda diligentia, dum de lege ipsa deliberatur; et anteacta scilicet euoluenda et pensitanda antequam lex feratur ; sed optime procedit per hoc legum concordia in futurum. APHORISMUS 55. Erat in more apud Athenienses, ut contraria legum capita (quae Anti-Nomias uocant) quotannis a sex uiris examinarentur ; et quae reconciliari non poterant proponerentur populo, ut de illis certum aliquid statueretur. Ad quorum exemplum, ii qui potestatem in singulis politiis legum condendarum habent, per triennium, aut quinquennium, aut prout uidebitur, Anti-Nomias retractando. Eae autem a uiris ad hoc delegatis prius inspiciantur et praeparentur, et demum Comitiis exhibeantur ; ut quod placuerit, per suffragia stabiliatur et figatur. [8,3d] APHORISMUS 56. Neque uero contraria legum capita reconciliandi, et omnia (ut loquuntur) saluandi, per distinctiones subtiles et quaesitas, nimis sedula aut anxia cura esto. Ingenii enim haec tela est ; atque utcunque modestiam quandam et reuerentiam prae se ferat, inter noxia tamen censenda est; utpote quae reddat corpus uniuersum legum uarium, et male consutum. Meliua est prorsus ut succumbant deteriora, et meliora stent sola. APHORISMUS 57. Obsoletae Leges et quae abierunt in desuetudinem, non minus quam Anti-Nomiae, proponantur a delegatis ex officio tollendae. Cum enim Statutum Expressum regulariter desuetudine non abrogetur, fit ut ex contemptu legum obsoletarum fiat nonnulla authoritatis iactura etiam in reliquis; et sequitur tormenti illud genus Mezentii, ut leges uiuae in complexu mortuarum perimantur. Atque omnino cauendum est a gangraena in legibus. APHORISMUS 58. Quin et in legibus et statutis obsoletis, nec nouiter promulgatia, Curiis Praetoriis interim contra eas decernendi ius esto. Licet enim non male dictum sit, neminem oportere legibus esse sapientiorem, tamen intelligatur hoc de legibus cum euigilent, non cum dormitent. Contra recentiora uero statuta (quae iuri publico nocere deprehenduntur) non utique Praetoribus, sed Regibus, et Sanctioribus Consiliis, et Supremis Potestatibus, auxilium praebendi ius esto ; earum executionem per edicta aut acta suspendendo, donec redeant Comitia, aut huiusmodi coetus qui potestatem habeant eas abrogandi ; ne salua populi interim periclitetur. De nouis Digestis Legum. APHORISMUS 59. Quod si Leges aliae super alias accumulatae in tam uasta excreuerint uolumina, aut tanta confusione laborauerint, ut eas de integro retractare et in corpus sanum et habile redigere ex usu sit; id ante omnia agito; atque opus eiusmodi opus heroicum esto ; atque authores talis operis inter legislatores et instauratores rite et merito numerantur. APHORISMUS 60. Huiusmodi Legum Expurgatio, et Digestum Nouum, quinque rebus absoluitur. Primo, omittantur obsoleta, quae Iustinianus antiquas fabulas uocat. Deinde, ex Anti-Nomiis recipiantur probatissimae, aboleantur contrariae. Tertio, Homoio-Nomiae, siue leges quae idem sonant atque nil aliud sunt quam iterationes eiusdem rei, expungantur; atque una quaepiam ex iis, quae maxime est perfecta, retineatur uice omnium. Quarto, si quae legum nihil determinent, sed quaestiones tantum proponant, easque relinquant indecisas, similiter facessant. Postremo, quae uerbosae inueniuntur et nimis prolixae, contrahantur magis in arctura. APHORISMUS 61. Omnino uero ex usu fuerit in Nouo Digeato Legum, leges pro Iure Communi receptas, quae tanquam immemoriales sunt in origine sua, atque ex altera parte statuta de tempore in tempus superaddita, seorsum digerere et componere ; cum in plurimis rebus non eadem sit, in iure dicendo, Iuris Communis et Statutorum interpretatio et administratio. Id quod fecit Trebonianus in Digesto et Codice. APHORISMUS 62. Verum in huiusmodi Legum Regeneratione atque structura noua, ueterum legum atque librorum legis uerba prorsus et textum retineto ; licet per centones et portiones exiguas eas excerpere necesse fuerit : Ea deinde ordine contexito. Etsi enim fortasse commodius atque etiam, si ad rectam rationem respicias, melius hoc transigi posset per textum nouum quam per huiusmodi consarcinationem ; tamen in legibus, non tam stilus et descriptio, quam Authoritas, et huius patronus Antiquitas, spectanda est. Alias uideri possit huiusmodi opus scholasticum potius quiddam et methodus, quam Corpus Legum Imperantium. APHORISMUS 63. Consultum fuerit in Nouo Digesto Legum uetera uolumina non prorsus deleri et in obliuionem cedere, sed in bibliothecis saltem manere ; licet usus eorum uulgaris et promiscuus prohibeatur. Etenim in causis grauioribus, non abs re fuerit legum praeteritarum mutationes et series consulere et inspicere ; ac certe sollenne est antiquitatem praesentibus aspergere. Nouum autem huiusmodi Corpus Legum ab iis qui in politiis singulis habent potestatem legislatoriam prorsus confirmandum est ; ne forte, praetextu ueteres leges digerendi, leges nouae imponantur occulto. APHORISMUS 64. Optandum esset ut huiusmodi Legum Instauratio illis temporibus suscipiatur, quae antiquioribus, quorum acta et opera retractant, literis et rerum cognitione praestiterint. Quod secus in opere Iustiniani euenit. Infelix res namque est, cum ex iudicio et delectu aetatis minus prudentis et eruditae antiquorum opera mutilentur et recomponantur. Veruntamen saepe necessarium est, quod non optimum. Atque de Legum Obscuritate, quae a nimia et confusa earum accumulatione fit, haec dicta sint. Iam de Descriptione earum Ambigua et Obscura dicendum. De Descriptione Legum Perplexa et Obscura. APHORI8MU8 65. Descriptio Legum obscura oritur, aut ex loquacitate et uerbositate earum ; aut rursus ex breuitate nimia ; aut ex prologo legis cum ipso corpore legis pugnante. APHORISMUS 66. De obscuritate uero legum quo ex earum descriptione praua oritur, iam dicendum est. Loquacitas quae in perscribendo leges in usum uenit, et prolixitas, non placet. Neque enim quod uult et captat ullo modo assequitur, sed contrarium potius. Cum enim casus singulos particulares uerbis appositis et propriis persequi et exprimere contendat, maiorem inde sperans certitudinem ; e contra quaestiones multiplices parit de uerbis ; ut difficilius procedat interpretatio secundum sententiam legis (quae sanior est et uerior) propter strepitum uerborum. APHORISMUS 67. Neque propterea nimis concisa et affectata breuitas, maiestatis gratia, et tanquam magis imperatoria, probanda est; praesertim his saeculis, ne forte sit lex instar "Regulae Lesbiae". Mediocritas ergo assectanda est; et uerborum exquirenda generalitas, bene terminata; quae licet casus comprehensos non sedulo persequatur, attamen non comprehensos satis perspicue excludat. APHORISMUS 68. In legibus tamen atque edictis ordinariis et politicis, in quibus ut plurimum nemo iurisconsultum adhibet, sed suo sensui confidit, omnia fusius explicari debent, et ad captum uulgi tanquam digito monstrari. APHORISMUS 69. Neque nobis prologi legum, qui inepti olim habiti sunt, et leges introducunt disputantes non iubentes, utique placerent, si priscos mores ferre possemus. Sed prologi isti legum plerunque (ut nunc sunt tempora) necessario adhibentur, non tam ad explicationem legis, quam instar suasionis ad perferendam legem in Comitiis ; et rursus ad satisfaciendum populo. Quantum fieri potest tamen, prologi euitentur, et lex incipiat a iussione. APHORISMUS 70. Intentio et sententia legis, licet ex praefationibus et praeambulis (ut loquuntur) non male quandoque eliciatur, attamen latitudo aut extensio eius ex illis minime peti debet. Saepe enim praeambulum arripit nonnulla ex maxime plausibilibus et speciosis ad exemplum, cum lex tamen multo plura complectatur; aut contra, lex restringit et limitat complura, cuius limitationis rationem in praeambulo inseri non fuerit opus. Quare dimensio et latitudo legis ex corpore legis petenda. Nam praeambulum saepe aut ultra aut citra cadit. APHORISMUS 71. Est uero genus peracribendi leges ualde uitiosum. Cum scilicet casus ad quem lex collimat fuse exprimitur in praeambulo; deinde ex ui uerbi (talis) aut huiusmodi relatiui corpus legis retro uertitur in praeambulum, unde praeambulum inseritur et incorporatur ipsi legi ; quod et obscurum est et minus tutum, quia non eadem adhiberi consueuit dilibentia in ponderandis et examinandis uerbis preeambuli, quae adhibetur in corpore ipsius legis. Hanc partem, de Incertitudine legum quae ex mala descriptione ipsarum ortum habet, fusius tractabimus, quando de Interpretatione legum postea agemus. Atque de Descriptione legum Obscura haec dicta sint ; iam de Modis Enucleandi Iuris dicendum. De Modis Enucleandi Iuris, et Tollendi Ambigua. APHORISMUS 72. Modi Enucleandi Iuris et Tollendi Dubia, quinque sunt. Hoc enim fit aut per Perscriptiones Iudiciorum ; aut per Scriptores Authenticos ; aut per Libros Auxiliares ; aut per Praelectiones; aut per Responsa siue Consulta Prudentum. Haec omnia, si bene instituantur, praesto erunt magna legum obscuritati subsidia. De Perscriptione Iudiciorum. APHORISMUS 73. Ante omnia, iudicia reddita in curiis supremis et principalibus atque causis grauioribus, praesertim dubiis, quaeque aliquid habent difficultatis aut nouitatis, diligenter et cum fide excipiunto. Iudicia enim anchorae legum sunt, ut leges reipublicae. APHORISMUS 74. Modus huiusmodi iudicia excipiendi et in scripta referendi, talis esto. Casus praecise, iudicia ipsa exacte, perscribito; rationes iudiciorum, quas adduxerunt iudices, adiicito; casuum ad exemplum adductorum authoritatem cum casibus principalibus ne commisceto; de aduocatorum perorationibus, nisi quidpiam in iis fuerit admodum eximium, sileto. APHORISMUS 75. Personae quae huiusmodi iudicia excipiant, ex aduocatis maxime doctis sunto, et honorarium liberale ex publico excipiunto. Iudices ipsi ab huiusmodi perscriptionibus abstinento; ne forte opinionibus propriis addicti, et authoritate propria freti, limites referendarii transcendant. APHORISMUS 76. Iudicia illa in ordine et serie temporis digerito, non per methodum et titulos. Sunt enim scripta eiusmodi tanquam historiae aut narrationes legum. Neque solum acta ipsa, sed et tempora ipsorum, iudici prudenti lucem praebent. De Scriptoribus Authenticis. APHORISMUS 77. Ex legibus ipsis, quae Ius Commune constituunt ; deinde ex constitutionibus siue statutis ; tertio loco ex iudiciis perscriptis, Corpus Iuris tantummodo constituitor. Praeter illa, alia authentica aut nulla sunto, aut parce recipiuntor. APHORISMUS 78. Nihil tam interest Certitudinis Legum (de qua nunc tractamus) quam ut scripta authentica intra fines moderatos coërceantur, et facessat multitudo enormis authorum et doctorum in iure ; unde laceratur sententia legum, iudex fit attonitus, processus immortales, atque aduocatus ipse, cum tot libros perlegere et uincere non possit, compendia sectatur. Glossa fortasse aliqua bona, et ex scriptoribus classicis pauci, uel potius scriptorum paucorum pauculae portiones, recipi possint pro authenticis. Reliquorum nihilominus maneat usus nonnullus in bibliothecis, ut eorum tractatus inspiciant iudices aut aduocati, cum opus fuerit; sed in causis agendis, in foro citare eos non permittitor, nec in authoritatem transeunto. De Libris Auxiliaribus. APHORISMUS 79. At Scientiam Iuris et Practicam auxiliaribus libris ne nudanto, sed potins instruunto. Ii sex in genere sunto. Institutiones. De Verborum Significatione. De Regulis Iuris. Antiquitates Legum. Summae. Agendi Formulae. APHORISMUS 80. Praeparandi sunt iuuenes et nouitii ad scientiam et ardua iuris altius et commodius haurienda et imbibenda, per Institutiones. Institutiones illas ordine claro et perspicuo componito. In illis ipsis uniuersum Ius Priuatum percurrito; non alia omittendo, in aliis plus satis immorando, sed ex singulis quaedam breuiter delibando, ut ad Corpus Legum perlegendum accessuro nil se ostendat prorsus nouum, sed leui aliqua notione praeceptum. Ius Publicum in Institutionibus ne attingito, uerum illud ex fontibus ipsis hauriatur. APHORISMUS 81. Commentarium de Vocabulis Iuris conficito. In explicatione ipsorum, et sensu reddendo, ne curiose nimis ant laboriose uersator. Neque enim hoc agitur, ut diffinitiones uerborum quaerantur exacte, sed explicationes tantum quae legendis iuris libris uiam aperiant faciliorem. Tractatum autem istum per literas alphabeti ne digerito ; id indici alicui relinquito ; sed collocentur simul uerba quae circa eandem rem uersantur, ut alterum alteri sit iuuamento ad intelligendum. APHORISMUS 82. Ad Certitudinem Legum facit (si quid aliud) tractatus bonus et diligens de Diuersis Regulis Iuris. Is dignus est, qui maximis ingeniis et prudentissimis iure-consultis committatur. Neque enim placent quae in hoc genere extant. Colligendae autem sunt regulae, non tantum notae et uulgatae, sed et aliae magis subtiles et reconditae, quae ex legum et rerum iudicatarum harmonia extrahi possint; quales in rubricis optimis quandoque inueniuntur ; suntque dictamina generalia rationis, quae per materias legis diuersas percurrunt, et sunt tanquam Saburra Iuris. APHORISMUS 83. At singula Iuris Scita aut Placita non intelligantur pro Regulis, ut fieri solet satis imperite. Hoc enim si reciperetur, quot Leges tot Regulae ; Lex enim nil aliud quam Regula Imperans. Verum eas pro Regulis habeto, quae in forma ipsa iustitiae haerent : unde, ut plurimum, per Iura Ciuilia diuersarum rerumpublicarum eaedem Regulae fere reperiuntur; nisi forte propter relationem ad formas politiarum uarient. APHORISMUS 84. Post Regulam breui et solido uerborum complexu enuntiatam, adiiciantur Exempla, et Decisiones Casuum maxime luculentae, ad Explicationem ; Distinctiones et Exceptiones, ad Limitationem; Cognata, ad Ampliationem eiusdem Regulae. APHORISMUS 85. Recte iubetur, ut non ex Regulis Ius sumatur; sed ex Iure quod est, Regula fiat. Neque enim ex Verbis Regulae petenda est probatio, ac si esset Textus Legis. Regula enim Legem (ut acus nautica polos) indicat, non statuit. APHORISMUS 86. Praeter Corpus ipsum Iuris, iuuabit etiam Antiquitates Legum inuisere ; quibus licet euanuerit authoritas, manet tamen reuerentia. Pro antiquitatibus autem legum habeantur scripta circa leges et iudicia, siue illa fuerint edita siue non, quae ipsum Corpus Legum tempore praecesserunt. Earum siquidem iactura facienda non est. Itaque ex iis utilissima quaeque excerpito (multa enim inuenientur inania et friuola), eaque in unum uolumen redigito ; ne antiquae fabulae, ut loquitur Trebonianus, cum Legibus ipsis misceantur. APHORISMUS 87. Practicae uero plurimum interest, ut ius uniuersum digeratur ordine in Locos et Titulos; ad quos subito (prout dabitur occasio) recurrere quis possit, ueluti in promptuarium paratum ad praesentes usus. Huiusmodi Libri Summarum et ordinant sparsa, et abbreuiant fusa et prolixa in lege. Cauendum autem est, ne summae istae reddant homines promptos ad practicam, cessatores in scientia ipsa. Earum enim officium est tale, ut ex iis recolatur ius, non perdiscatur. Summae autem omnino magna diligentia, fide, et iudicio sunt conficienda, ne furtum faciant legibus. APHORISMUS 88. Formulas Agendi diuersas in unoquoque genere colligito. Nam et practicae hoc interest ; et certe pandunt illae oracula et occulta legum. Sunt enim non pauca quae latent in legibus, at in formulis agendi melius et fusius perspiciuntur; instar pugni et palmae. De Responsis et Consultis. APHORISMUS 89. Dubitationes Particulares quae de tempore in tempus emergunt dirimendi et soluendi, aliqua ratio iniri debet. Durum enim est ut ii qui ab errore cauere cupiant ducem uiae non inueniant, uerum ut actus ipsi periclitentur, neque sit aliquis ante rem peractam iuris praenoscendi modus. APHORISMUS 90. Responsa Prudentum, quae petentibus dantur de iure siue ab aduocatis siue a doctoribus, tanta ualere authoritate ut ab eorum sententia iudici recedere non sit licitum, non placet. Iura a Iuratis Iudicibus sumunto. APHORISMUS 91. Tentari iudicia per causas et personas fictas, ut eo modo experiantur homines qualis futura sit legis norma, non placet. Dedecorat enim maiestatem legum, et pro praeuaricatione quapiam censenda est. Iudicia autem aliquid habere ex scena deforme est. APHORISMUS 92. Iudicum igitur solummodo, tam Iudicia quam Responsa et Consulta sunto. Illa de litibus pendentibus, haec de arduis iuris quaestionibus in thesi. Ea Consulta, siue in priuatis rebus siue in publicis, a Iudicibus ipsis ne poscito (id enim si fiat, iudex transeat in aduocatum); sed a Principe, aut Statu. Ab illis ad Iudices demandentur. Iudices uero, tali authoritate freti, disceptationes aduocatorum, uel ab his quorum interest adhibitorum, uel a Iudicibus ipsis (si opus sit) assignatorum, et argumenta ex utraque parte audiunto; et, re deliberata, ius expediunto et declaranto. Consulta huiusmodi inter Iudicia referunto et edunto, et paris authoritatis sunto. De Praelectionibus. APHORISMUS 93. Praelectiones de Iure, atque Exercitationes eorum qui iuris studiis incumbunt et operam dant, ita instituuntor et ordinantor, ut omnia tendant ad quaestiones et controuersias de iure sedandas potius quam excitandas. Ludus enim (ut nunc fit) fere apud omnes instituitur et aperitur ad altercationes et quaestiones de iure multiplicandas, tanquam ostentandi ingenii causa. Atque hoc uetus est malum. Etenim etiam apud antiquos gloriae fuit, tanquam per sectas et factiones, quaestiones complures de iure magis fouere quam extinguere.Id ne fiat prouideto. De Vacillatione Iudiciorum. APHORISMUS 94. Vacillant Iudicia, uel propter immaturam et praefestinam sententiam ; uel propter aemulationem curiarum ; uel propter malam et imperitam perscriptionem iudiciorum ; uel propter uiam praebitam ad rescissionem eorum nimis facilem et expeditam. Itaque prouidendum est ut iudicia emanent, matura deliberatione prius habita; atque ut curiae se inuicem reuereantur, atque ut iudicia perscribantur fideliter et prudenter; utque uia ad rescindenda iudicia sit arcta, confragosa, et tanquam muricibus strata. APHORISMUS 95. Si iudicium redditum fuerit de casu aliquo in aliqua curia principali, et similis casus interuenerit in alia curia, ne procedito ad iudicium antequam fiat consultatio in collegio aliquo iudicum maiore. Iudicia enim reddita, si forte rescindi necesse ait, saltem sepeliuntor cum honore. APHORISMUS 96. Ut curiae de iurisdictione digladientur et conflictentur, humanum quiddam est; eoque magis, quod per ineptam quandam sententiam (quod boni et strenui sit iudicis, ampliare iurisdictionem Curiae) alatur plane ista intemperies, et calcar addatur ubi fraeno opus est. Ut uero ex hac animorum contentione curiae iudicia utrobique reddita (quae nil ad iurisdictionem pertinent) libenter rescindant, intolerabile malum; et a regibus, aut senatu, aut politia plane uindicandum. Pessimi enim exempli res est, ut curiae, quae pacem subditis praestant, inter se duella exerceant. APHORISMUS 97. Non facilis esto aut procliuis ad iudicia reacindenda aditus per Appellationes, aut Impetitiones de Errore, aut Reuisus, et similia. Receptum apud nonnullos est, ut lis trahatur ad forum superius, tanquam res integra; iudicio inde dato seposito, et plane suspenso. Apud alios uero, ut iudicium ipsum maneat in suo uigore, sed executio eius tantum cesset. Neutrum placet ; nisi curiae in quibus iudicium redditum sit fuerint humiles et inferioris ordinis; sed potius, ut et iudicium stet, et procedat eius executio ; modo cautio detur a defendente de damnis et expensis, si iudicium fuerit rescissum. Atque hic Titulus, de Certitudine Legum, ad exemplum Digesti reliqui (quod meditamur) sufficiet. Iam uero Doctrinam Ciuilem (quatenus eam nobis tractare uisum est) conclusimus ; atque una cum ea Philosophiam Humanam ; sicut etiam, cum Philosophia Humana, Philosophiam in genere. Tandem igitur paululum respirantes, atque ad ea quae praeteruecti sumus oculos retroflectentes, hunc tractatum nostrum non absimilem esse censemus sonis illis et praeludiis quae praetentant musici dum fides ad modulationem concinnant ; quae ipsa quidem auribus ingratum quiddam et asperum exhibent, at in causa sunt ut quae sequuntur omnia sint suauiora ; sic nimirum nos in animum induximus ut in cithara musarum concinnanda et ad harmoniam ueram redigenda operam nauaremus, quo ab aliis postea pulsentur chordae meliore digito aut plectro. Sane, cum nobis ante oculos proponamus temporum horum statum, in quibus literae iam tertio ad mortales uidentur rediisse ; et una diligenter intueamur quam uariis iam nos inuiserint instructae praesidiis et auxiliis ; qualia sunt, ingeniorum nostri temporum complurium acumen et sublimitas ; eximia illa monumenta scriptorum ueterum, quae ueluti tot faces nobis praelucent ; ars typographica, libros cuiuscunque fortunae hominibus larga manu suppeditans ; oceani sinus laxati, et orbis ex omni parte peragratus, unde experimenta plurima priscis ignota comparuerunt, et ingens accessit Naturali Historiae cumulus ; otium, quo ingenia optima in regnis et prouinciis Europae ubique abundant, cum negotiis minus his in locis implicentur homines quam aut Graeci propter populares status, aut propter ditionum amplitudinem Romani solebant ; pax qua fruitur hoc tempore Britannia, Hispania, Italia, etiam nunc Gallia, et aliae regiones non paucae ; consumptio et exinanitio omnium quae uidentur excogitari aut dici posse circa controuersias religionis, quae tot ingenia iamdiu diuerterunt a caeterarum artium studiis ; summa et excellens Maiestatis tuae eruditio, cui (tanquam Phoenici uolucres) aggregant se undique ingenia; proprietas denique illa inseparabilis quae Tempus ipsum sequitur, ut ueritatem indies parturiat ; Haec (inquam) cum cogitamus, non possumus non in eam spem animum erigere, ut existimemus tertiam hanc Literarum periodum duas illas priores apud Graecos et Romanos longo interuallo superaturam ; modo saltem homines et uires suas, atque defectus etiam uirium suarum, probe et prudenter nosse uelint ; atque alii ab aliis, inuentionis lampada, non contradictionis torres, accipiant ; atque inquisitionem ueritatis pro incepto nobili, non pro delectamento aut ornamento putent ; atque opes ac magnificentiam impendant in res solidas et eximias, non in peruulgatas et obuias. Ad labores meos quod attinet, si cui libeat in eorum reprehensione aut sibi aut aliis placere, ueterem certe et ultimae patientiae petitionem exhibebunt illi; "Verbera, sed audi". Reprehendant homines quantum libuerit, modo attendant et perpendant quae dicuntur. Appellatio sane legitima fuerit (licet res fortasse minus ea indigebit), si a primis cogitationibus hominum ad secundas prouocetur, et ab aeuo praesenti ad posteros. Veniamus nunc ad eam Scientiam qua caruerunt duae illae priscae temporum periodi (neque enim tanta illis felicitas concessa est), Sacrum dico et diuinitus Inspiratam Theologiam ; cunctorum laborum ac peregrinationum humanarum sabbatum ac portum nobilissimum.