[8,2d] PARABOLA. 21. Erat ciuitas parua, et pauci in ea uiri. Venit contra eam rex magnus, et uadauit eam, instruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio; inuentusque est in ea uir pauper et sapiens, et liberauit eam per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. EXPLICATIO. Describit Parabola ingenium hominum prauum et maleuolum. Ii in rebus duris et angustis confugiunt fere ad uiros prudentes et strenuos, licet antea contemptui habitos. Quamprimum autem tempestas transierit, ingrati demum erga conseruatores suos reperiuntur. Macciauellus uero, non sine causa, instituit quaestionem : "Uter ingratior esset erga bene meritos, princeps aut populus ?" Sed interim utrunque ingratitudinia arguit. Attamen hoc non solum ex ingratitudine principis aut populi oritur, sed accedit plerunque his inuidia procerum, qui secreto indolent euentui, licet felici et prospero, quia ab ipsis profectus non sit ; itaque et meritum hominis extenuant et ipsum deprimunt. PARABOLA. 22. Iter pigrorum quasi sepes spinarum. EXPLICATIO. Elegantissime ostendit Parabola Pigritiam in fine laboriosam esse. Diligentia enim et sedula praeparatio id praestant, ut pes in aliquod offendiculum non impingat, sed ut complanetur uia antequam ineatur. At qui piger est et omnia in extremum momentum executionis differt, necesse est ut perpetuo et singulis passibus quasi per rubos et sentes incedat, qui eum subinde detineant et impediant. Idem obseruari possit etiam in familia regenda ; in qua si adhibeatur cura et prouidentia, omnia placide et ueluti sponte procedunt, abaque strepitu et tumultu ; sin haec desint, ubi maior aliquis motus interuenerit, omnia simul agenda turmatim occurrunt ; tumultuantur serui ; aedes personant. PARABOLA. 23. Qui cognoscit in iudicio faciem, non bene facit; iste, et pro buccella panis, deseret ueritatem. EXPLICATIO. Prudentissime notat Parabola, in iudice magis perniciosam esse facilitatem morum quam corruptelam munerum. Munera enim haudquaquam ab omnibus deferuntur ; at uix ulla est causa, in qua non inueniatur aliquid quod flectat iudicis animum, si personas respiciat. Alius enim respicietur, ut popularis ; alius, ut maledicus ; alius, ut diues ; alius, ut gratus ; alius, ut ab amico commendatus ; denique omnia plena sunt iniquitatis, ubi dominatur respectus personaram ; et leui omnino de causa, ueluti pro buccella punis, iudicium peruertetur. PABABOLA. 24. Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri uehementi in quo paratur fames. EXPLICATIO. Parabola ista antiquitus expressa et depicta fuit sub fabula hirudinis utriusque ; nimirum, plenae et uacuae. Pauperis enim et famelici oppressio longe grauior est quam oppressio per diuitem et repletum, quippe quae omnes exactionum technas et omnes nummorum angulos perquirit. Solebat hoc ipsum etiam spongiis assimilari ; quae aridae fortiter sugunt, madidae non item. Monitum autem utile continet, tum erga principes, ne praefecturas prouinciarum aut magistratus uiris indigentibus et obaeratis committant ; tum erga populos, ne reges suos cum nimia egestate conflictari permittant. PARABOLA. 25. Fons turbatus pede, et uena corrupta, est iustus cadens coram impio. EXPLICATIO. Praecipit Parabola, rebuspublicis ante omnia cauendum esse de iniquo et infami iudicio, in causa aliqua celebri et graui ; praesertim ubi non absoluitur noxius, sed condemnatur insons. Etenim iniuriae inter priuatos grassantes turbant quidem et polluunt latices iustitiae, sed tanquam in riuulis ; uerum iudicia iniqua, qualia diximus, a quibus exempla petuntur, fontes ipsos iustitiae inficiunt et inquinant. Postquam enim tribunal cesserit in partes iniustitiae, status rerum uertitur tanquam in latrocinium publicum ; fitque plane, ut "homo homini sit lupus". PARABOLA. 26. Noli esse amicus homini iracundo, nec ambulato cum homine furioso. EXPLICATIO. Quanto religiosius amicitiae iura inter bonos seruanda et colenda sunt, tanto magis cauendum est iam usque a principio de prudente amicorum delectu. Atque amicorum natura et mores, quantum ad nos ipsos spectant, omnino ferendi sunt ; cum uero necessitatem nobis imponunt, qualem erga alios personam induamus et geramus, dura admodum et iniqua amicitiae conditio est. Itaque interest inprimis, ut praecipit Salomon, ad uitae pacem et praesidia, ne res nostras cum hominibus iracundis, et qui facile lites et iurgia prouocant aut suscipiunt, commisceamus. Istud enim genus amicorum perpetuo nos contentionibus et factionibus implicabit ; ut aut amicitiam abrumpere, aut incolumitati propriae deesse cogamur. PARABOLA. 27. Qui celat delictum, quaerit amicitiam; sed qui altero sermon repetit, separat foederatos. EXPLICATIO. Duplex concordiam tractandi et animos reconciliandi uia ; altera, quae incipit ab amnestia ; altera quae a repetitione iniuriarum, subiungendo apologias et excusationes. Equidem memini sententiam uiri admodum prudentis et politici : "Qui pacem tractat, non repetitis conditionibus dissidii, is magis animos dulcedine concordiae fallit quam aequitate componit". Verum Salomon, illo scilicet prudentior, in contraria opinione est ; et amnestiam probat, repetitionem prohibet. Etenim in repetitione haec insunt mala ; tum quod ea sit ueluti "unguis in ulcere"; tum quod periculum impendeat a noua altercatione (siquidem de iniuriarum rationibus inter partes nunquam conueniet) ; tum denique quod deducat rem ad apologias ; at utraque pars malit uideri potius offensam remisisse, quam admisisse excusationem. PARABOLA. 28. In omni opere bono erit abundantia ; ubi autem uerba sunt plurima, ibi frequenter egestas. EXPLICATIO. Separat Salomon hac Parabola fructum laboris linguae et laboris manuum ; quasi ex altero proueniat egestas, ex altero abundantia. Etenim fit fere perpetuo ut qui multa effutiant, iactent multa, multa promittant, egeni sint, nec emolumentum capiant ex illis rebus de quibus loquuntur. Quinetiam, ut plurimum, industrii minime sunt aut impigri ad opera, sed tantummodo sermonibus se, tanquam uento, pascunt et satiant. Sane, ut poeta loquitur : "Qui silet est firmus". {Ovide, Les remèdes à l'amour, v. 697} Is qui conscius est se in opere proficere, sibi plaudit et tacet; qui uero e contra conscius est auras se inanes captare, multa et mira apud alios praedicat. PARABOLA. 29. Melior est correptio manifesta, quam amor occultus. EXPLICATIO. Reprehendit Parabola mollitiem amicorum, qui amicitiae priuilegio non utuntur in admonendo libere et audacter amicos, tam de erroribus quam de periculia suis. "Quid enim faciam" (solet huiusmodi mollis amicus dicere), "aut quo me uertam ? Amo illum quantum quis maxime, meque si quid illi aduersi contigerit ipsius loco libenter substituerim ; sed noui ingenium eius ; si libere cum eo egero, animum illius offendam, saltem contristabo ; neque tamen proficiam; atque citius eum ab amicitia mea alienabo, quam ab iis quae in animo fixa habet abducam". Huiusmodi amicum, tanquam eneruem et inutilem, redarguit Salomon, atque plus utilitatis ab inimico manifesto quam ab eius generis amico sumi posse pronunciat. Siquidem ea fortasse audire ei contigerit ab inimico per contumeliam, quae amicus mussat prae nimia indulgentia. PARABOLA. 30. Prudens aduertit ad gressus suos; stultus diuertit ad dolos. EXPLICATIO. Duae sunt prudentiae species ; altera uera et sana, altera degener et falsa, quam Salomon stultitiae nomine appellare non dubitat. Qui priori se dederit, uiis et uestigiis propriis cauet ; periculis prospiciens, meditans remedia, proborum opera utens, contra improbos seipsum muniens ; cautus incoeptu, receptu non imparatus ; in occasiones attentus, contra impedimenta strenuus ; cum innumeris aliis, quae ad sui ipsius actiones et gressus regendos spectant. At altera species tota est consuta ex fallaciis et astutiis, spemque ponit omnino in aliis circumueniendis iisdemque ad libitum effingendis. Hanc merito reiicit Parabola, non tantum ut improbam, sed etiam ut stultam. Primo enim, minime est ex iis rebus quae in nostra sunt potestate, nec etiam aliqua constanti regula nititur ; sed noua quotidie comminiscenda sunt stratagemata, prioribus fatiscentibus et obsoletis. Secundo, qui uafri et subdoli hominis famam et opinionem semel incurrerit, praecipuo se ad res gerendas instrumento prorsus priuauit ; hoc est, fide : itaque omnia parum uotis suis consentientia experietur. Postremo, artes istae, utcunque pulchrae uideantur et complaceant, attamen saepius frustrantur : quod bene notauit Tacitus : "Consilia callida et audacia expectatione laeta, tractatu dura, euentu tristia". PABABOLA. 31. Noli esse iustus nimium, nec sapientior quam oportet; cur abripiare subito ? EXPLICATIO. Sunt tempora (ut inquit Tacitus) "in quibus magnis uirtutibus certissimum est exitium". Atque hoc uiris uirtute et iustitia egregiis aliquando subito, aliquando diu ante praeuisum, contingit. Quod si adiungatur etiam prudentia, hoc est, ut cauti sint et ad propriam incolumitatem euigilent, tum hoc lucrantur ut ruina eorum subito obueniat, ex occultis omnino et obscuris consiliis ; quibus et euitetur inuidia, et pernicies ipsos imparatos adoriatur. Quod uero ad illud nimium quod in Parabola ponitur (quandoquidem non Periandri alicuius, sed Salomonis uerba sunt ista, qui mala in hominum uita saepius notat, nunquam praecipit) intelligendum est non de uirtute ipsa (in qua nimium non est) sed de uana eius atque inuidiosa affectatione et ostentatione. Simile quiddam innuit Tacitus de Lepido ; miraculi loco ponens, quod nunquam seruilis alicuius sententiae author fuisset, et tamen tam saeuis temporibus incolumis mansisset ; "Subit" (inquit) "cogitatio, utrum haec fato regantur, an etiam sit in nostra potestate cursum quendam tenere inter deforme obsequium et abruptam contumaciam medium, periculo simul et indignitate uacuum?" PARABOLA. 32. Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. EXPLICATIO. Distinguit Parabola inter sapientiam illam quae in uerum habitum increuerit et maturuerit, et illam quae natat tantum in cerebro et conceptu, sut sermone iactatur, sed radices altas non egerit. Siquidem prior, oblata occasione in qua exerceatur, illico excitatur, accingitur, dilatatur, adeo ut seipsa maior uideatur ; posterior uero, quae ante occasionem alacris erat, occasione data fit attonita et confusa; ut etiam ipsi qui ea se praeditum arbitrabatur in dubium uocetur, annon praeceptiones de ea fuerint insoumis mera et speculationes inanes ? PARABOLA. 33. Qui laudat amicum uoce alta, surgendo mane, erit illi loco maledictionis. EXPLICATIO. Laudes moderatae, et tempestiuae, et per occasionem prolatae, famae hominum atque fortunae plurimum conferunt; at immoderatae, et streperae, et importune effusae, nihil prosunt : imo potius, ex sententia Parabolae, impense nocent. Primo enim manifesto se produnt, aut ex nimia beneuolentia oriundas, aut ex composito affectatas ; quo collaudatum potius falsis praeconiis demereantur quam ueris attributis ornent. Secundo, laudes parcae et modestae inuitant fere praesentes, ut ipsia etiam aliquid adiiciant; profusae contra et immodicae, ut aliquid demant et detrahant. Tertio (quod caput rei est) conflatur illi inuidia, qui nimium laudatur ; cum laudes omnes nimiae uideantur spectare ad contumeliam aliorum qui non minus merentur. PARABOLA. 34. Quomodo in aquis resplendent facies, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. EXPLICATIO. Distinguit Parabola inter mentes prudentium et ceterorum hominum; illas aquis aut speculis comparans, quae species et imagines rerum recipiunt; cum alterae similes sint terrae, aut lapidi impolito, in quibus nihil reflectitur. Atque eo magis apte comparatur animus hominis prudentis ad speculum, quia in speculo imago propria spectari possit una cum imaginibus aliorum ; id quod oculis ipsis sine speculo non conceditur. Quod si animus prudentis adeo capax sit, ut innumera ingenia et mores obseruare et internoscere possit, superest ut detur opera quo reddatur non minus uarius applicatione quam repraesentatione :; "Qui sapit, innumeris moribus aptus erit".