[6,3b] Exempla Antithetorum. I. NOBILITAS. Pro. Quibus uirtus a genere penitus insita est, ii iam non mali esse nolunt, sed nequeunt. Nobilitas laurea, qua tempus homines coronat. Antiquitatem etiam in monumentis mortuis ueneramur; quanto magis in uiuis ? Si nobilitatem familiarum contemnas, quae tandem erit differentia inter sobolem hominum et brutorum ? Nobilitas uirtutem inuidiae subducit, gratiae tradit. Contra. Raro ex uirtute nobilitas ; rarius ex nobilitate uirtus. Nobiles maiorum deprecatione ad ueniam saepius utuntur, quam suffragatione ad honores. Tanta solet esse industria hominum nouorum, ut nobiles prae illis tanquam statuae uideantur. Nobiles in stadio respectant nimis sepe ; quod mali cursoris est. II. FORMA. Pro. Deformes naturam ulcisci solent. Et uirtus nil aliud quam interna forma ; et forma nil aliud quam externa uirtus. Deformes se a contemptu per malitiam utique suam uindicare cupiunt. Forma uirtutes splendere facit, uitia rubere. Contra. Virtus, ut gemma nobilis, melius inseritur sine multo auro et ornatu. Quod uestis lauta deformi, hoc forma improbo. Similiter plerunque leues sunt quos forma ornat et quos mouet. III. IUVENTUS. Pro. Primae cogitationes, et iuuenum consilia, plus habent e numine. Senes sibi sapiunt magis, aliis et reipublicae minus. Si conspici daretur, magis deformat animos quam corpora senectus. Senes omnia metuunt, praeter Deos. Contra. Iuuentus paenitentiae campus. Ingenitus est iuuenibus senilis authoritatis contemptus ; ut quisque suo periculo sapiat. Tempus, ad quae consilia non aduocatur, nec rata habet. Senibus Veneres mutantur in Gratias. IV. VALETUDO. Pro. Cura ualetudinis animum humilem facit et corpori supplicem. Corpus sanum hospes animae est ; aegrum, ergastularius. Nil tam summas actionum promouet, quam prospera ualetudo; at contra infirma feriatur nimis. Contra. Saepe conualescere est saepe iuuenescere. Excusatio ualetudinis polychresta ; ad quam etiam sani confugimus. Nimis arcto foedere corpus animae iungit sanitas. Et lectus magna imperia administrauit, et lectica magnos exercitus. V. UXOR ET I.IBERI. Pro. Charitas reipublicae incipit a familia. Uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis ; at coelibes tetrici et seueri. Coelibatus et orbitas ad nil aliud conferunt, quam ad fugam. Morti sacrificat, qui liberos non procreat. Caetera felices, in liberis fere infortunati sunt; ne diuinae sorti nimium appropinquent homines. Contra. Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit. Generare et liberi, humana sunt; creare et opera, diuina. Brutorum aeternitas soboles; Virorum, fama, merita, et instituta. Oeconomicae rationes publicas plerunque euertunt. Aliquibus fortuna Priami placuit, qui suis omnibus superstes fuit. VI. DIVITIAE. Pro. Diuitias contemnunt, qui desperant. Inuidia diuitiarum uirtutem effecit deam. Dum philosophi dubitant utrum ad uirtutem an uoluptatem omnia sint referenda, collige instrumenta utriusque. Virtus per diuitias uertitur in commune bonum. Caetera bona prouincialem habent administrationem, diuitiae solae generalem. Contra. Diuitiarum magnarum uel custodia est, uel dispensatio quaedam, uel fama ; at nullus usus. Annon uides lapillis et id genus deliciis fingi pretia, ut possit esse aliquis magnarum diuitiarum usus ? Multi dum diuitiis suis omnia uenalia fore crediderunt, ipsi in primis uenerunt. Non aliud diuitias dixerim, quam impedimenta uirtutis; nam uirtuti et necessariae sunt, et graues. Diuitiae bona ancilla, pessima domina. VII. HONORES. Pro. Honores non tyrannorum (ut loquuntur), sed Prouidentiae Diuinae calculi sunt. Honores faciunt et uirtutes et uitia conspicua; itaque illas prouocant, haec refraenant. Non nouit quispiam quantum in uirtutis cursu profecerit, nisi honores ei campum praebeant apertum. Virtutis, ut rerum aliarum, rapidus motus est ad locum, placidus in loco ; est autem uirtutis locus honos. Contra. Dum honores appetimus libertatem exuimus. Honores dant fere potestatem earum rerum, quaa optima conditio est nolle, proxima non posse. Honorum accensus arduus, statio lubrica, regressus praeceps. Qui in honore sunt, uulgi opinionem mutuentur oportet, ut seipsos beatos putent. VIII. IMPERIA. Pro. Felicitate frui, magnum bonum est ; sed eam et aliis impertiri posse, adhuc maius. Reges non hominum instar sed astrorum sunt; nam et in singulos et in tempora ipsa magnum habent influxum. Qui Dei uices gerunt, iis resistere non tantum laesae maiestatis crimen est, sed theomachia quaedam. Contra. Quam miserum habere nil fere quod appetas, infinita quae metuas. Qui in imperiis sunt, similes sunt corporibus caelestibus, quae magnam uenerationem habent, requiem nullam. Nemo humanae sortis ad Deorum conuiuia admittitur, nisi ad ludibrium. IX. LAUS, EXISTIMATIO. Pro. Virtutis radii reflexi laudes. Laue honor is est, ad quem liberis suffragiis peruenitur. Honores a diuersis politiis conferuntur; sed laudes ubique sunt libertatis. Vox populi habet aliquid diuinum. Nam quomodo aliter tot capita in unum conspirare possint ? Ne mireris, si uulgus uerius loquatur quam honoratiores ; quia etiam tutius loquitur. Contra. Fama deterior iudex quam nuncia. Quid uiro bono cum saliua uulgi? Fama, ueluti fluuius, leuia attollit, solida mergit. Infimarum uirtutum apud uulgus laus est; mediarum admiratio ; supremarum sensus nullus. Laus magis ex ostentatione quam ex merito, et uentosis magis accedit quam realibus. X. NATURA. Pro. Consuetudinis progressus est arithmeticus ; naturae geometricus. Ut in rebuspublicis se habent leges communes erga consuetudines, eodem modo in singulis se habet natura ad consuetudinem. Consuetudo contra naturam, quasi tyrannis quaedam est ; et cito ac leui occasione corruit. Contra. Cogitamus secundum naturam ; loquimur secundum praecepta; sed agimus secundum consuetudinem. Natura pedantius quidam est ; consuetudo magistratus. XI. FORTUNA. Pro. Virtutes apertae laudes pariunt, occultae fortunas. Virtutes officiorum laudes pariunt, facultatum fortunas. Fortuna ueluti Galaxia ; hoc est, nodus quarundam obscurarum uirtutum, sine nomine. Fortuna saltem ob filias suas honoranda est; Confidentiam scilicet, et Authoritatem. Contra. Stultitia unius, fortuna alterius. In fortuna illud praecipue laudauerim, quod cum non eligat, non tueatur. Viri magni, dum inuidiam uirtutum suarum declinarunt, inter fortunae cultores reperti sunt. XII. VITA. Pro. Absurdum est accidentia uitae magis amare, quam uitam ipsam. Praestat ad omnia, etiam ad uirtutem, curriculum longum quam breue. Absque spatiis uitae maioribus, nec perficere datur, nec perdiscere, nec poenitere. Contra. Philosophi, dum tantum apparatum aduersus mortem colligunt, ipsam magis timendam effecerunt. Mortem homines timent, quia nesciunt; ut pueri tenebras. Non inuenias inter humanos affectum tam pusillum, qui si intendatur paulo uehementius non mortis metum superet. Mori uelle non tantum fortire, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus poteet. XIII. SUPERSTITIO. Pro. Qui zelo peccant non probandi, sed tamen amandi surit. Mediocritates moralibus debentur, extremitates diuinis. Superstitiosus religiosus designatus. Fabulosissima quaeque portenta cuiusuis religionis citius crediderim, quam haec omnia sine numine fieri. Contra. Ut simiae similitudo cum homine deformitatem addit, ita superstitioni similitudo cum religione. Quale odium est affectationis in ciuilibus, tale superstitionis in diuinis. Praestat nullam habere de Diis opinionem, quam contumeliosam. Non Epicuri schola, sed Stoa, ueteres respublicas perturbauit. Non cadit in mentem humanam, ut sit merus atheista dogmate ; sed magni hypocritae sunt ueri atheistae, qui sacra perpetuo contrectant, eed nunquam uerentur. XIV. SUPERBIA. Pro. Superbia etiam uitiis insociabilis ; atque ut uenenum ueneno, ita haud pauca uitia superbia expelluntur. Facilis, etiam alienis uitiis obnoxius est ; superbus tantum suis. Superbia, si ab aliorum contemptu ad sui contemptum ascendet, fiet demum philosophia. Contra. Hedera uirtutum ac bonorum omnium superbia. Caetera uitia uirtutibus tantum contraria ; superbia sola contagiosa. Superbia optima uitiorum conditione caret, id est, latebris. Superbus, cum caeteros contemnit, se interim negligit. XV. INGRATITUDO. Pro. Crimen ingrati animi nil aliud est, quam perspicacia quaedam in causam beneficii collati. Dum grati erga quosdam eese uolumus, nec caeteris iustitiam praestamus, nec nobis ipsis libertatem. Beneficii gratia eo minus reddenda est, quod de pretio non constat. Contra. Crimen ingrati animi non suppliciis coercetur, sed furiis permittitur. Arctiora sunt uincula beneficiorum quam officiorum; quare, qui ingratus, iniustus et omnia. Ea est conditio humana : nemo tam publica fortuna natus est, quin priuatae et gratiae et uindictae se omnino debeat. XVI. INVIDIA. Pro. Naturale est exprobrationem fortunae suae odisse. Inuidia in rebuspublicis tanquam salubris ostracismus. Contra. Inuidia festos dies non agit. Nemo uirtuti inuidiam reconciliauerit praeter mortem. Inuidia uirtutes laboribus exercet, ut Iuno Herculem. XVII. IMPUDICITIA. Pro. Zelotypiae debetur, quod castitas sit facta uirtus. Multa tristitia opus est, ut quis Venerem rem seriam putet. Quid uel diaetae partem, uel munditiae speciem, uel superbiae filiam, inter uirtutes collocas ? Amorum, ut auium siluestrium, nulla proprietas est, sed ius possessione transfertur. Contra. Pessima Circes transformatio impudicitia. Impudicus prorsus reuerentiam sui perdidit; quod fraenum est omnium uitiorum. Omnes, ut Paris, qui formae optionem faciunt, prudentiae et potentiae iacturam faciunt. In ueritatem non uulgarem incidit Alexander, cum Somnum et Venerem mortis arrhabones esse dixit. XVIII. CRUDELITAS. Pro. Nulla uirtutum tam saepe rea est, quam clementia. Crudelitas, si a uindicta est, iustifia est ; si a periculo, prudentia. Qui misericordiam inimico impertit, sibi denegat. Non saepius phlebotomiae necessariae sunt in curationibus, quam caedes in ciuilibus. Contra. Caedibus grassari, aut ferae aut Furiae est. Crudelitas uiro bono semper fabulosa esse uidetur, et fictio tragica. XIX. GLORIA VANA. Pro. Qui suas laudes appetit, aliorum simul appetit utilitates. Qui tam sobrius est ut nihil alienum curet, uereor ne et publica aliena putet. Ingenia in quibus aliquid inane est, facilius curam reipublicae recipiunt. Contra. Gloriosi semper factiosi, mendaces, mobiles, nimii. Thraso Gnathonis praeda. Turpe est proco sollicitare ancillam ; est autem uirtutis ancilla laus. XX. IUSTITIA. Pro. Imperia et politiae iustitiae tantum additamenta sunt ; si enim iustitia aliter possit exerceri, illis minime fuerit opus. Iustitiae debetur, quod homo homini sit Deus, non lupus. Iustitia etsi uitia tollere non possit, tamen hoc efficit ut non laedant. Contra. Si hoc est iustum esse, quae tibi fieri nolis ea alteri non facere, clementia demum iustitia est. Si suum cuique tribuendum est, certe et uenia humanitati. Quid mihi aequitatem narras, cum sapienti omnia insequalia sint ? Considera qualis reorum conditio fuerit apud Romanos, et pronuncia iustitiam e republica non esse. Vulgaris ista iustitia politiarum, philosophus in aula; hoc est, facit tantum ad reuerentiam imperantium. XXI. FORTITUDO. Pro. Nil terribile nisi ipse timor. Nil aut in uoluptate solidum aut in uirtute munitum, ubi timor infestat. Qui pericula apertis oculis intuetur ut excipiat, aduertit et ut euitet. Caeterae uirtutes nos a dominatu liberant uitiorum; fortitudo sola a dominatu fortunae. Contra. Praeclara uirtus, uelle perire ut perdas. Praeclara uirtus, quam etiam ebrietas inducit. Vitae suae prodigus, alienae periculosus. Virtus ferreae aetatis fortitudo. XXII. TEMPERANTIA. Pro. Eadem fere uis abstinendi et sustinendi. Uniformitates, concordiae, et mensurae motuum coelestia sunt, et characteres aeternitatis. Temperantia, uelut frigora salubria, animi uires colligit et firmat. Exquisiti et uagi sensus narcoticis indigent ; similiter et affectus. Contra. Negatiuae istae uirtutes non placent ; nam innocentiam praestant, non merita. Languet mens quae excessibus caret. Amo uirtutes quae excellentiam actionis inducunt, non hebetudinem passionis. Cum consonantes animi motus ponis, paucos ponis ; nam pauperis est, numerare pecus. Ista Non uti ut non appetas; Non appetere ut non timeas ; pusillanimi sunt et diffidentis. XXIII. CONSTANTIA. Pro. Basis uirtutum constantia. Miser est, qui qualis ipse futurus sit non nouit. Imbecillitas humani iudicii rebus ipsis constare non potest ; quare saltem sibi constet. Etiam uitiis decus aspirat constantia. Si ad fortunae inconstantiam accedat etiam inconstantia mentis, in quantis tenebris uiuitur ! Fortuna tanquam Proteus, si perseueres, ad formam redit. Contra. Constantia, ut ianitrix morosa, multa utilia indicia abigit. aequum est ut constantia res aduersas bene toleret; nam fere inducit. Stultitia breuissima optima. XXIV. MAGNANIMITAS. Pro. Si animus semel generosos fines optauerit, statim non modo uirtutes circumstant, sed et numina. Virtutes ex habitu aut praeceptis, gregales sunt; ex fine, heroïcae. Contra. Magnanimitas est uirtus poetica. XXV. SCIENTIA, CONTEMPLATIO. Pro. Ea demum uoluptas est secundum naturam, cuius non est satietas. Dulcissimus prospectus in errores aliorum subiacentes. Quam bonum est orbes mentis habere concentricos uniuerso ! Omnes affectus praui falsae aestimationes sunt ; atque eadem sunt bonitas et ueritas. Contra. Contemplatio, speciosa inertia. Bene cogitare non multo melius est, quam bene somniare. Orbem Numen curat, tu patriam. Vir politicus etiam contemplationes serit. XXVI. LITERAE. Pro. Si de rebus minutis libri ecripti forent, uix ullus esset experientiae usus. Lectio est conuersatio cum prudentibus ; actio fere cum stultis. Non inutiles Scientiae existimandae sunt, quarum in se nullus est usus, si ingenia acuant et ordinent. Contra. In Academiis discunt credere. Quae unquam Ars docuit tempestiuum Artis usum? Sapere ex regula et ex experientia, plane contrariae rationes sunt ; ut qui alteri assuefactus sit, ad alterum sit ineptus. Artis saepissime ineptus usus est, ne sit nullus. Hoc fere omnes Academici habent, ut ex qualibet re soleant agnoscere quod sciant, et non addiscere quod nesciant. XXVII. PROMPTITUDO. Pro. Opportuna prudentia non est, quae celeris non est. Qui cito errat, cito errorem emendat. Qui ex composito et non obiter prudens est, nil magni facit. Contra. Prudentia non alte petitur, quae praesto est. Prudentia, ut uestis, leuis quae expedita. Cuius consilia non maturat deliberatio, nec prudentiam aetas. Quae ad breue tempus excogitantur, ad breue tempus placent.. XXVIII. TACITURNITAS IN SECRETIS. Pro. Taciturno nil reticetur; quia omnia tuto communicantur. Qui facile loquitur quae scit, loquitur et quae nescit. Secretis etiam mysteria debentur. Contra. Varietas morum optime animum collocat in secreto. Taciturnitas confessoris uirtus. Taciturno omnia reticentur ; quia silentium rependitur. Tectus, ignoto proximus. XXIX. FACILITAS. Pro. Amo uirum alieno affectui obnoxium, sed tamen iudicium ab obsequio reuocantem. Flexibilem esse, ad naturam auri proxime accedit. Contra. Facilitas, iudicii quaedam inepta priuatio. Facilium beneficia, debita uidentur; negationes, iniuriae. Sibi gratiam habet, qui a facili aliquid impetrat. Facilem omnes difficultates premunt, nam omnibus se implicat. Facilis fere se recipit cum pudore. XXX. POPULARITAS. Pro. Prudentibus eadem fere placent ; at stultorum uarietati occurrere, prudentiae est. Colere populum, est coli. Qui ipsi magni uiri sunt, neminem unum fere habent quem uereantur, sed populum. Contra. Qui ualde cum stultis congruit, ipse suspectus esse potest. Qui turbae placet, fere et turbas miscet. Nil moderatum uulgo gratum est. Infima assentatio est assentatio uulgi. XXXI. LOQUACITAS. Pro. Qui silet, aut alios habet pro suspectis aut suspectus est ipse sibi. Custodiae omnes infelices, miserrima silentii. Silentium, stultorum uirtus. ltaque recte ille silenti : Si prudens es, stultus es ; si stultus, prudens. Silentium, ueluti nox, insidiis opportunum. Cogitationes in profluente sanissimae. Silentium, solitudinis genus. Opinioni se uenditat, qui silet. Silentium nec prauas cogitationes egerit, nec bonas distribuit. Contra. Silentium uerbis et gratiam addit et auctoritatem. Silentium, ueluti somnus quidam, alit prudentiam. Silentium fermentatio cogitationum. Stilus prudentiae silentium. Silentium ambit ueritatem. XXXII. DISSIMULATIO. Pro. Dissimulatio compendiaria sapientia. Non idem dicere, sed idem spectare, debemus. Etiam in animo deformis nuditas. Dissimulatio et decori est, et praesidio. Sepes consiliorum dissimulatio. Aliqui bono suo falluntur. Qui indissimulanter omnia agit, aeque decipit; nam plurimi aut non capiunt aut non credunt. Indissimulatio nihil aliud, quam animi impotentia. Contra. Cum cogitare secundum rerum ueritatem non possimus, at loquamur secundum cogitationem. Quibus artes ciuiles supra captum ingenii sunt, iis dissimulatio pro prudentia erit. Qui dissimulat, praecipuo ad agendum instrumento se priuat, id est fide. Dissimulatio dissimulationem inuitat. Qui dissimulat, liber non est. XXXIII. AUDACIA. Pro. Docet improbare qui uerecundatur. Quod actio oratori, id audacia uiro ciuili ; primum, secundum, tertium. Confitentem uerecundiam amo, accusantem odi. Confidentia morum animos promptius sociat. Placet obscurus uultus, et perspicua oratio. Contra. Audacia stultitiae uiator. Inuerecundia inutilis nisi ad imposturam. Confidentia stultorum imperatrix, prudentium scurra. Audacia est stupor quidam sensus, cum malitia uoluntatis. XXXIV. CAERIMONIAE, PUNTOS, AFFECTATIO. Pro. Vultus et gestus decora moderatio, uerum condimentum uirtutis. Si et in uerbis uulgo paremus, quidni in habitu et gestu? Qui in leuibus et quotidiana consuetudine decus non retinet, sit licet uir magnus, noris tamen hunc tantum certis horis sapere. Virtus et prudentia, sine punctis, uelut peregrinae linguae sunt ; nam uulgo non intelliguntur. Qui uulgi sensum per congruitatem non nouit, is si nec per obseruationem nouerit, omnium stultissimus est. Puncti, translatio sunt uirtutis in linguam uernaculam. Contra. Quid deformius, quam scenam in uitam transferre? Ex ingenuitate decorum, ex arte odium. Magis placent cerussatae buccae et calamistrata coma, quam cerussati et calamistrati mores. Qui animum ad tam exiles obseruationes applicat, magnae cogitationis capax non est. Affectatio, ingenuitatis putredo lucens. XXXV. IOCI. Pro. Oratorum ars iocus. Qui in omnibus modestum leporem miscet, libertatem animi retinet. Res est supra opinionem politica, facile transire a ioco ad serium, a serio ad iocum. Veritatis alias non peruenturae saepe uehiculum iocus. Contra. Istos deformitatum ac concinnitatum aucupes, quis non contemnat? Rerum magnitudinem eluere ioco, improbum artificium est. Iocos tum considera, cum risu destituti sunt. Faceti isti fere non penetrant ultra superficiem rerum, ubi ioci sedes est. Ubi iocus ad seria momenti aliquid habet, ibi leuitas puerilis est. XXXVI. AMOR. Pro. Annon uides omnes se quaerere ? At amans solus se inuenit. Non est melior ordinatio animi, quam ex imperio affectus alicuius insignis. Qui sapit, desiderium quaerat ; nam qui non aliquid insigniter appetit, ei omnia ingrata sunt et taedio plana. Quidni in unitate acquiescat unus? Contra. Amori multum debet scena, nihil uita. Nil tam uarii nominis est quam amor ; nam res aut tam stulta est ut se nesciat, aut tam turpis ut se fuco condat. Odi istos Mono-Phrontistas. Angusta admodum contemplatio amor. XXXVII. AMICITIA. Pro. Eadem facit amicitia quae fortitudo, sed suauius. Suaue condimentum omnium bonorum amicitia. Pessima solitudo, non ueras habere amicitias. Digna malae fidei ultio, amicitiis priuari. Contra. Qui amicitias arctas copulat, nouas necesaitates sibi imponit. Animi imbecilli est, partiri fortunam. XXXVIII. ADULATIO. Pro. Adulatio magis ex more, quam ex malitia. Laudando instituere, semper formula fuit debita potentioribus. Contra. Adulatio stilus seruorum. Adulatio calx uitiorum. Adulatio aucupii illud genus, quod similitudine uocis aues fallit. Adulationis deformitas comica, nocumentum tragicum. Auribus mederi difficillimum. XXXIX. VINDICTA. Pro. Vindicta priuata, iustitia agrestis. Qui uim rependit, legem tantum uiolat, non hominem. Utilis metus ultionis priuatae ; nam leges nimium saepe dormiunt. Contra. Qui iniuriam fecit, principium malo dedit; qui reddidit, modum abstulit. Vindicta, quo magis naturalis, eo magis coercenda. Qui facile iniuriam reddit, is fortasse tempore, non uoluntate, posterior erat. XL. INNOVATIO. Pro. Omnis medicina innouatio. Qui noua remedia fugit, noua mala opperitur. Nouator maximus tempus : quidni igitur tempus imitemur ? Exempla remota, inepta sunt; recentia, corrupta et ambitiosa. Imperitis et contentiosis permitte, ut ad exempla res agant. Sicut qui nobilitatem in familiam introducunt digniores fere sunt posteris; ita nouationes rerum plerunque praestant iis quae ad exempla fiunt. Morosa morum retentio res turbulenta est, aeque ac nouitas. Cum per se res mutentur in deterius, si consilio in malus non mutentur, quis finis erit mali ? Moris serui, temporis ludibria. Contra. Noui partus deformes sunt. Nullus author placet, praeter tempus. Nulla nouitas absque iniuria; nam praesentia conuellit. Quae usu obtinuere, si non bona, at saltem apta inter se sunt. Quis nouator tempus imitatur; quod nouationes ita insinuat, ut sensus fallant? Quod praeter spem euenit, cui prodest minus acceptum, cui obest magis molestum. XLI. MORA. Pro. Fortuna multa festinanti uendit, quibus morantem donat. Dum initia rerum amplecti properamus, umbras prensamus. Fluctuantibus rebus aduertendum, inclinantibus agendum. Prima actionum Argo committenda sunt, extrema Briareo. Contra. Occasio primum ansam uasis porrigit, deinde uentrem. Occasio, instar Sibyllae, minuit oblatum, pretium auget.. Celeritas Orci galea. Quae mature fiunt, iudicio fiunt; quae sero, per ambitum. XLII. PRAEPARATIO. Pro. Qui paruis copiis rem magnam aggreditur, fingit opportunitatem ut speret. Paruis apparatibus non fortuna, sed prudentia emitur. Contra. Optimus terminus parandi, prima occasio agendi. Nemo speret se fortunam apparatu ligare posse. Alternatio apparatus et actionis, politica sunt ; distinctio, tumida et infelix. Magnus apparatus, prodigus et temporis et rerum. XLIIL PRINCIPIIS OBSTARE. Pro. Plura pericula fallunt, quam uincunt. Minus operis est periculo remedium adhibere, quam progressum eius obseruare et custodire. Non iam leue est periculum, si leue uideatur. Contra. Docet periculum progredi qui accingitur, et periculum figit remedio. Etiam in remediis periculorum leuia pericula subsistunt. Praestat cum paucis periculis, quae inualuerunt, rem habere, quam cum minis singulorum. XLIV. CONSILIA VIOLENTA. Pro. Qui lenem istam prudentiam amplectuntur, iis augmenta mali salubria sunt. Necessitas, quae uiolenta consulit, eadem exequitur. Contra. Omne remedium uiolentum, praegnans noui mali. Violenta consilia nemo dat, praeter iram et metum. XLV. SUSPICIO. Pro. Diffidentia nerui prudentiae ; at suspicio medicamentum arthriticum. Merito eius fides suspecta est, quam suspicio labefacit. Suspicio fragilem fidem soluit, fortem intendit. Contra. Suspicio fidem absoluit. Suspicionum intemperies est mania quaedam ciuilis. XLVI. VERBA LEGIS. Pro. Non est interpretatio, sed diuinatio, quae recedit a litera. Cum receditur a litera, iudex transit in legislatorem. Contra. Ex omnibus uerbis eliciendus est sensus, qui interpretetur singula. Pessima tyrannis lex in equuleo. XLVII. PRO TESTIBUS CONTRA ARGUMENTA. Pro. Secundum oratorem non secundum causam pronunciat, qui argumentis nititur. Qui argumentis potius credit quam testibus, etiam ingenio magis debet fidere quam sensui. Tutum foret argumentis credere, si homines nihil absurdi facerent. Argumenta, cum sint contra testimonia, hoc praestant ; ut res mira uideatur, non autem ut uera. Contra. Si testibus credendum sit contra argumenta, sufficit tantum iudicem esse non surdum. Argumenta antidotum contra uenena testimoniorum. Iis probationibus tutissimo creditur, quae rarissime mentiuntur. Atque haec Antitheta (quae nunc proposuimus) fortasse tanti non fuerint; sed cum iam olim parata et collecta a nobis essent, noluimus diligentiae nostrae iuuenilis fructum perire; praesertim cum (si quis acutius introspiciat) semina sint, non flores. In illo autem adolescentiam plane spirant, quod sint in Morali siue Demonstratiuo genere uberiora ; in Deliberatiuo et Iudiciali perpauca. Tertia Collectio, quae pertinet ad Promptuariam, atque etiam desideratur, est ea quam uocare placet Formularum Minorum. Illae autem sunt ueluti uestibula, posticae, ante-camerae, re-camerae, transitus, etc., orationis ; quae indiscriminatim omnibus subiectis competere possint. Quales sunt Praefationes, Conclusiones, Digressiones, Transitiones, Promissiones, Declinationes, et plurima eiusmodi. Quemadmodum enim in edificiis plurimum facit et ad uoluptatem et ad usum, ut frontispicia, gradus, ostia, fenestrae, aditus, transitus, et huiusmodi, commode distribuantur; eodem modo etiam in oratione fit, ut additamenta et interpositiones istae (si decore et perite formentur et collocentur) plurimum tum gratiae tum commoditatis uniuersae orationis structurae adiiciant. Harum Formularum exemplum unum aut alterum proponemus, neque diutius iisdem immorabimur. Etsi enim sint res haud exigui usus, tamen cum nihil in his addamus de nostro, sed tantum Formulas nudas ex Demosthene aut Cicerone aut alio quopiam selecto authore describamus, inferius quiddam uidentur quam ut in eo tempus teramus. Exempla Formularum Minorum. CONCUSIO DELIBERATIVA. Sic et culpam praeteritam fas erit redimere, et futuris incommodis eadem opera prospicere. PARTITIONIS ACCURATAE COROLLARIUM. Ut omnes intelligent nihil me et subterfugere uoluisse reticendo, aut obscurare dicendo. TRANSITIO CUM MONITO. Verum haec ita praetereamus, ut tamen intuentes et respectantes relinquamus. PRAE-OCCUPATIO CONTRA OPINIONEM INVETERATAM. Faciam ut intelligatis in tota causa quid rea ipsa tulerit, quid error affinxerit, quid inuidia conflauerit. Haec pauca enumerasse, ad exempla satis fuerit; cum quibus Appendices Rhetoricae, quae ad Promptuariam spectant, concludimus.