[6,3a] CAPUT III. De Fundamentis et Officio Rhetoricae. Appendices tres Rhetoricae, quae ad Promptuariam tantummodo pertinent ; Colores Boni et Mali, tam Simplicis guam Comparati ; Antitheta Rerum; Formulae minores Orationis. VENIMUS iam ad Doctrinam de Illustratione Sermonis. Ea est, quae Rhetorica dicitur, siue Oratoria : scientia certe et in se egregia, et egregie a scriptoribus exculta. Eloquentia autem, si quis uere rem aestimet, sapientia proculdubio est inferior. Videmus enim quanto interuallo haec illam post se relinquat, in uerbis quibus allocutus est Mosem Deus, cum ille munus sibi delatum propter defectum elocutionis recusasset: "Habes Aaronem, ille erit tibi uice oratoris, tu uero ei uice Dei". At fructu et populari existimatione, sapientia eloquentiae cedit. Ita enim Salomon, "Sapiens corde appellabitur prudens, sed dulcis eloquio maiora reperiet" ; haud obscure innuens sapientiam famam quandam et admirationem cuipiam conciliare, at in rebus gerendis et uita communi eloquentiam praecipue esse efficacem. Ad artis uero huius culturam quod attinet; Aristotelis erga rhetores sui temporis aemulatio, atque Ciceronis studium acre et uehemens illi nobilitandae totis uiribus incumbens, cum longo usu coniunctum, in causa fuerunt ut in libris suis de hac arte conscriptis seipsos uicerint. Dein Exempla illa luculentissima huiusce artis, quae in Orationibus Demosthenis et Ciceronis habentur, praeceptorum acumini et diligentiae addita, profectus ipsius geminarunt. Quare, quae in hac arte desiderari inuenimus uersabuntur potius in Collectionibus quibusdam, quae tanquam pedissequae huic arti presto sint, quam in disciplina _ et usu artis ipsius. Nam etiam tum cum Promptuariae cuiusdam inter Logica mentionem faceremus, uberiora eius rei exempla in Rhetoricis polliciti sumus. Veruntamen ut, more nostro, circa radices huius artis glebam paululum aperiamus et subigamus ; Rhetorica certe Phantasiae, quemadmodum Dialectica Intellectui, subseruit. Estque, si quis altius rem penetret, officium et munus Rhetoricae non aliud quam ut Rationis dictamina Phantasiae applicet et commendet, ad excitandum appetitum et uoluntatem. Regimen enim rationis impeti et perturbari uidemûs tribus modis : uel per Illaqueationem Sophismatum, quod ad Dialecticam pertinet; uel per Praestigias Verborum, quod ad Rhetoricam; uel per Affectuum Violentiam, quod ad Ethicam. Quemadmodum enim in negotiis quae cum aliis contrahimus uinci quis et perduci solet uel Astu, uel Importunitate, uel Vehementia; ita etiam in illa negotiatione interna quam nobiscum exercemus, aut Argumentorum Fallaciis subruimur, aut Impreesionum et Obseruationum Assiduitate sollicitamur et inquietamur, aut Affectuum Impetu concutimur et rapimur. Neque uero tam infeliciter agitur cum natura humana, ut illae artes et facultates ad rationem deturbandam ualeant, neutiquam uero ad eandem roborandam et stabiliendam; uerum ad hanc rem longe magis. Finis enim Dialecticae est docere formam argumentorum, ad praesidia intellectus, non ad insidias. Finis itidem Ethicae affectus ita componere, ut rationi militent, non autem eam inuadant. Finis denique Rhetoricae phantasiam implere obuersationibus et simulachris, quae rationi suppetias ferant, non autem eam opprimant. Abusus enim artis ex obliquo tantum interueniunt, ad cauendum, non ad utendum. Quapropter in Platone summa fuit iniquitas (licet ex non immerito erga Rhetores sui temporis odio orta), cum Rhetoricam inter artes uoluptarias collocauit ; eam similem esse dicens Coquinariae, quae non minus cibos salubres corrumperet, quam insalubres gratiores redderet, condimentorum uarietate et deliciis abutens. Absit autem, ut oratio non frequentius uersetur in rebus honestis ornandis, quam in turpibus oblinendis. Hoc enim ubique praesto est: siquidem nemo est quin honestius loquatur, quam aut sentiat aut faciat. Sane a Thucydide optime notatum est, tale quidpiam solitum fuisse obiici Cleoni; quod cum semper deteriorem partem tueretur, in hoc multus esset, ut eloquentiam et sermonis gratiam carperet : probe quippe cum sciret, de rebus sordidis et indignis non posse quempiam pulchre loqui; at de rebus honestis facillime. Eleganter enim Plato (licet iam in triuio decantetur) "Virtus si conspici daretur, ingentes sui amores concitaret" ; at Rhetorica uirtutem et bonum depingit plane, et reddit quasi conspicuum. Cum enim in corporea effigie illa Sensui monstrari nequeant, superest ut per ornatum uerborum Phantasiae, repraesentatione quantum fieri potest uiua, coram sistantur. Siquidem mos Stoicorum merito derisus est a Cicerone, qui concisis et argutis sententiis et conclusionibus uirtutem animis hominum imponere satagebant, quae res paruum habet cum phantasia et uoluntate consensum. Porro, si affectus ipsi in ordinem compulsi et rationi prorsus morigeri essent, uerum est nullum magnopere futurum persuasionum et insinuationum, quae aditum ad mentem praebere possint, usum ; sed satis fore si res ipsae nude et simpliciter proponantur et probentur. Verum affectus, contra, tantas secessiones faciunt, quinetiam tantas turbas et seditiones mouent, (secundum illud, "Video meliora proboque, Deteriora sequor"). ut ratio prorsus in seruitutem et captiuitatem abrepta foret, nisi eloquentiae suada efficeret quo minus phantasia a partibus affectuum staret, sed potius opera eius foedus ineatur inter rationem et phantasiam contra affectus. Notandum est enim, affectus ipsos ad bonum apparens semper ferri, atque hac ex parte aliquid habere cum ratione commune ; uerum illud interest, quod "Affectus intuentur praecipue bonum in praesentia ; Ratio prospiciens in longum, etiam futurum et in summa". Ideoque cum quae in praesentia obuersentur impleant phantasiam fortius, succumbit plerunque ratio et subiugatur. Sed postquam eloquentia et suasionum ui effectum sit ut futura et remota constituantur et conspiciantur tanquam praesentia, tum demum, abeunte in partes rationis phantasia, ratio fit superior. Concludamus igitur non deberi magis uitio uerti Rhetoricae, quod deteriorem pattern cohonestare sciat, quam Dialecticae, quod sophismata concinnare doceat. Quis enim nescit contrariorum eandem rationem esse, licet usu opponantur? Porro non eo tantum differt Dialectica a Rhetorica, quod (ut uulgo dicitur) altera instar pugni, altera instar palmae sit, (altera scilicet presse, allers fuse tractet); uerum multo magis, quod Dialectica rationem in suis naturalibus, Rhetorica qualis in opinionibus uulgi sita est, consideret. Prudenter igitur Aristoteles Rhetoricam inter Dialecticam et Ethicam cum Politica collocat, cum ex utrisque participet. Siquidem probationes et demonstrationes Dialecticae unuersis hominibus sunt communes ; at probationes et suasiones Rhetoricae pro ratione auditorum uariari debent ; ut quis tanquam musicus, auribus diuersis se accommodans, sit demum : "Orpheus in siluis, inter delphinas Arion". Quae quidem applicatio et uariatio orationis (si quis eius perfectionem et culmen desideret) eo usque extendi debet, ut si eadem ipsa apud diuersos homines sint dicenda, apud singulos tamen aliis atque aliis uerbis sit utendum. Quanquam hac parte Eloquentiae (politica scilicet et negotiosa, in priuatis sermonibus) maximos oratores plerunque destitui certum sit ; dum ornatum et formulas elegantes orationis captantes, uolubili illa applicatione et characteribus sermonum, quibus uersus singulos uti consultius foret, excidunt. Certe non abs re fuerit circa hoc ipsum, de quo nunc dicimus, nouam instituere inquisitionem, eamque nomine Prudentiae Sermonis Priuati indigitare, atque inter Desiderata reponere; rem certe quam quo attentius quis recogitet, eo pluris faciet. Utrum uero haec inter Rhetorica an Politica collocetur, haud magni refert. Descendamus modo ad Desiderata in hac arte, quae (ut ante diximus) eius sunt generis, ut pro Appendicibus potius censeri debeant quam pro portionibus artis ipsius ; et pertinent omnia ad Promptuariam. Primo igitur non inuenimus, qui prudentiam illam simul et diligentiam Aristotelis bene persecutus sit aut suppleuerit. Hic nimirum coepit colligere Signa Popularia siue Colores Boni ac Mali Apparentis, tam simplicis quam comparati, qui sunt uere Sophismata Rhetorica. Sunt autem eximii usus, praesertim ad negotia et prudentiam Sermonis Priuati. Labores uero Aristotelis circa colores istos in tribus claudicant : primo, quod, cum multi sint, paucos admodum recenseat ; secundo, quod Elenchos suos non habeant adiunctos ; tertio, quod uidetur ille usum eorum ex parte ignorasse. Usus enim eorum non magis ad probandum quam ad afficiendum et commouendum subseruit. Complures siquidem loquendi formulae, quae idem significant, uarie tamen afficiunt. Nam longe fortius penetrat quod acuminatum est, quam quod obtusum ; licet in ipsa percussione uires aequaliter intendantur. Nemo est certe, qui non magis afficiatur, audiens inimici tui de hoc miros triumphos agent, "Hoc Ithacus uelit, et magno mercentur Atridae"; quam si simpliciter dicatur, hoc rebus tuis incommodabit. Itaque mucrones isti et aculei sermonum minime sunt negligendi. Cum uero hanc rem ut Desideratam proponamus, ex consuetudine nostra illam Exemplis fulciemus. Praecepta enim minus rem illustrauerint. Exempla Colorum Boni et Mali, tam Simplicis quam Comparati. SOPHISMA. 1. Quod laudant homines et celebrant, bonum ; quod uituperant et reprehendunt, malum. ELENCHUS. Fallit Sophisma quatuor modis; scilicet, aut propter Ignorantiam ; aut propter Malam Fidem ; aut propter Studia et Factiones; aut propter Ingenia Laudatornm et Vituperatorum. Propter Ignorantiam ; quid uulgi iudicium ad examen boni et mali? Melius Phocion, qui cum populus ei praeter solitum applauderet, quaesiuit : "Num forte deliquisset"? Propter Malam Fidem ; laudantes enim et uituperantes suam rem saepius agunt, neque loquuntur ut sentiunt: "Laudat uenales qui uult extrudere merces?" Item, "Malum est, malum est (inquit emptor), sed cum recesserit, tum gloriabitur". Propter Factiones ; cuiuis enim patet, consuescere homines, eos qui suarum partium sunt immodicis efferre laudibus ; qui autem contrariarum sunt, infra meritum deprimere. Propter Ingenia ; alii enim natura facti sunt et compositi ad adulationem seruilem, alii contra Momi et tetrici ; ut laudando et uituperando suis Ingeniis tantum obsecundent, parum de ueritate solliciti. SOPHISMA. 2. Quod etiam ab inimicis laudatur, magnum bonum ; quod uero etiam ab amicis reprehenditur, magnum malum. Sophisma fundamento hoc niti uidetur; quod quae ingratiis et contra animi nostri affectum et propensionem loquimur, ea ipsa uim ueritatis a nobis extorquere facile creditur. ELENCHUS. Fallit Sophisma propter Astutiam, tam Inimicorum quam Amicorum. Inimici enim laudes quandoque tribuunt, non inuite, nec a ui ueritatis coacti ; sed eas tamen deligentes, quae inimicis suis inuidiam et pericula conflare possint. Itaque apud Graecos superstitio quaedam inualuit, ut crederent, si quis ab altero laudaretur animo maleuolo et proposito nocendi, "naribus eius pustulam annasci solere". Fallit iterum, quia laudes interdum impertiunt inimici, tanquam praefatiunculas quasdam, ut postea liberius et maliciosius calumniarentur. Ex altera parte, fallit etiam hoc sophisma propter astutiam Amicorum. Solent enim et illi uitia amicorum interdum agnoscere et praedicare, non quod aliqua uis ueritatis eos cogat, sed ea eligentes quae minimum amicos suos laedere possint ; ac si caetera quidam uiri optimi esaent. Fallit iterum, quia Amici quoque reprehensionibus suis (sicut de Inimici laudibus diximus) tanquam praefatiunculis quibusdam utuntur, quo paulo post in laudes effusius excurrant. SOPHISMA. 3. Cuius priuatio bona, id ipsum malum ; cuius priuatio mala, id ipsum bonum. ELENCHUS. Fallit Sophisma duobus modis ; aut propter Comparationem Boni et Mali ; aut propter Successionem Boni ad Bonum, aut Mali ad Malum. Propter Comparationem ; si bonum fuerit generi humano priuari esu glandium, non sequitur quod malus ille erat; sed Dodona bona, Ceres melior. Neque, si malum fuit populo Syracusano Dionysio seniore priuari, sequitur quod Dionysius ille bonus fuerit, sed minus malus quam iunior. Per Successionem; etenim priuatio boni alicuius non semper dat locum malo, sed quandoque maiori bono ; ut cum flos decidit, fructus succedit; nec priuatio alicuius mali dat semper locum bono, sed interdum maiori malo. Nam sublato inimico Clodio, Milo simul et segetem gloriae perdidit. SOPHISMA. 4. Quod bono aut malo uicinum est, id ipsum itidem bonum: aut malum : quod uero remotum est a bono, malum; quod a malo, bonum. Habet hoc fere rerum natura, ut quae natura sua conueniant, etiam locis conueniant ; quae uero contrariae naturae sunt, etiam interuallis distent ; cum singula amica sibi associare, inimica summouere gaudeant. ELENCHUS. Sed fallit Sophisma tribus modis; primo propter Destitutionem ; secundo propter Obscurationem ; tertio propter Protectionem. Propter Destitutionem; fit ut quae in suo genere amplissima sunt et maxime excellunt, omnia quantum fieri potest ad se trahant, et in uicino quaeque posita destituant ac quasi inedia conficiant. Itaque in propinquo arborum grandium uirgulta nunquam laeta reperies. Recte etiam ille, "Diuitis serui maxime serui". Nec male cauillatus est qui inferius famulitium in aulis principum festorum uigiliis comparauit ; quae festa sua in proximo attingunt, ipsae autem ieiuniis addicuntur. Propter Obscurationem ; etenim et hoc habent quaeque in suo genere praestantissima, ut licet proxima non extenuent aut destituant, tamen obscurent et obumbrent ; quod etiam de Sole notant astronomi ; quod sit scilicet aspectu bonus, coniunctione et approximatu malus. Propter Protectionem ; nam non solum res coëunt et congregantur propter consortium et naturae similitudinem, sed etiam malum (praesertim in ciuilibus) confugit ad bonum, ut lateat et protegatur. Itaque scelerati homines petunt asyla Diuorum, et uitium ipsum se in uirtutis umbram recipit : "Saepe latet uitium proximitate boni." Contra, et bonum se aggregat ad malum, non propter consortium, sed ut illud conuertat et reformet in bonum. Itaque et medici magis accedunt ad aegrotos quam ad sanos, et Seruatori nostro obiectum est, quod conuersaretur cum publicanis et peccatoribus. SOPHISMA. 5. Cui caeterae partes uel sectae secundas unanimiter deferunt (cum singulae principatum sibi uendicent) melior reliquis uidetur: nam primas quaeque ex zelo uidetur sumere, secundas autem ex uero et merito tribuere. Ita Cicero argumentatur sectam Academicorum, quae acatalepsiam tenuit, philosophiarum fuisse praestantissimam. Interroga enim (inquit) Stoicum, quae secta sit potior; ille suam caeteris anteponet : deinde quae secundas teneat; Academicam fatebitur. Age similiter cum Epicureo (qui Stoici uix aspectum tolerauerit), postquam suam sectam collocarit in summo, collocabit Academicam in proximo. Similiter, uacante dignitate aliqua, princeps si competitores singulos interrogaret quem post se potissimum commendare uellent, uerisimile est secunda illorum uota in eum qui praecipue dignus et optime meritus fuerit concursura. ELENCHUS. Fallit Sophisma propter Inuidiam. Solent enim homines, proxime post se et factionem suam, in eos inclinare et propendere qui reliquorum maxime sint enerues et imbelles, quique eis minimum molestiae exhibuerunt ; in odium illorum qui illis plurimum insultarunt aut incommodarunt. SOPHISMA. 6. Cuius excellentia uel exuperantia melior, id toto genre melius. Huc pertinent Formulae illae usitatae : "Ne peruagemur in generalibus. Conferamus particularem aliquem cum particulari", etc. ELENCHUS. Videtur hoc Sophisma satis neruosum, et magis Dialecticum quiddam quam Rhetoricum. Attamen interdum fallit. Primo quia sunt res haud paucae, periculo plurimum obnoxiae, quae tamen si euadant caeteris antecellant; ita ut genere sint deteriores, quia saepius periclitantur et excidunt ; indiuiduo autem nobiliores. In hoc numero est Gemma Martia, de qua Gallicum adagium : "Filius Parisiorum et Gemma mensis Martii, si ex illis euadat unus, erit instar decem aliorurn". Adeo ut in genere gemma Maii gemmae Martii praestet; sed tamen in indiuiduo optima gemma Martii optimae gemmae Maii praeferatur. Fallit secundo, propter naturam rerum in aliquibus generibus aut speciebus magis aequalem, in aliquibus magis inaequalem ; quemadmodum in obseruationem uenit climata calidiora generaliter ingenia producere acutiora ; at in frigidioribus ingenia illa quae eminent etiam acutissimis calidarum regionum praestare. Similiter, in exercitibus compluribus, si res duello inter singulos transigeretur, fortasse ad unam partem accederet uictoria ; si copiis uniuersis, in alteram. Etenim excellentiae et exuperantiae casum recipiunt ; at genera natura aut disciplina reguntur. Quinetiam, in genere, metallum lapide pretiosius; attamen adamas praecellit auro. SOPHISMA. 7. Quod rem integram seruat, bonum; quod sine receptu est, malum. Nam se recipere non posse, impotentiae genus est; potentia autem bonum. Hinc confinxit AEsopus fabulam de duabus ranis, quae in magna siccitate, cum aquae ubique deficerent, deliberarunt quid sibi demum agendum esset. Prior autem ; "Descendamus (inquit) in puteum profundum, neque enim uerisimile est ibi aquam defuturam". Cui altera ita regerit : "Quin si forte ibi quoque aqua deficiet, quomodo exinde rursus ascendere poterimus"? Firmamentum autem huius Sophismatis est, quod actiones humanae adeo sint incertae et periculis expositae, ut illud optimum uideatur quod plurima habeat effugia. Huc spectant formulae illae, quae in usu sunt ; Obligatum plane et obstrictum te reddes : Non tantum quantum uoles sumes ex fortuna, etc. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, quia in actionibus humanis fortuna urget ut aliquid demum decernatur. Etenim, ut eleganter a quopiam dictum est, "etiam non statuere est aliquid statuere" ; adeo ut saepenumero consilii suspensio pluribus nos implicet necessitatibus quam si aliquid statuissemus. Videtur autem iste morbus quidam animi similis ei qui reperitur in auaris; sed translatus a cupiditate retinendi opes ad cupiditatem retinendi arbitrium et potestatem. Siquidem auarus frui non uult, ne quid detrahat de summa ; ita et huiusmodi scepticus nil exequi uult, ut omnia ei sint integra. Fallit secundo, quia necessitas, et illud (quod aiunt) "Iacta est alea", stimulos addit animis; sicut inquit ille, "Caeteris pares, necessitate certe superiores estis". SOPHISMA. 8. Quod quis culpa sua contraxit, maius malum; quod ab externis imponitur, minus malum. Huius rei causa est, quod morsus conscientiae aduersa conduplicet ; contra, conscium sibi esse quod culpa quis uacet, magnum praebet in calamitate solatium. Itaque poetae ea pathemata maxime exaggerant, tanquam desperationi propiora, ubi quis seipsum accuset et discruciet : "Seque unum clamat causamque caputque malorum"? Contra, calamitates uirorum insignium eleuat et diluit innocentiae et meriti conscientia. Porro cum malum ab aliis intentetur, habet quiuis quod libere conqueri posait ; unde dolores sui exhalent neque cor suffocent. Etenim iis quae ab iniuria hominum profecta sunt, indignari solemus, aut ultionem meditari, aut denique Nemesim diuinam uel implorare uel expectare ; quinetiam, si a Fortuna ipsa inflictum quid ait, tamen datur quaedam cum Fatis ipsis expostulatio : "Atque Deos atque astra uocat crudelia mater". Contra, ubi quis malum aliquod sua culpa contraxerit, stimuli doloris intro uertuntur, animumque magie uulnerant et confodiunt. ELENCHUS. Fallit istud Sophisma, primo propter Spem ; quae malorum magnum est antidotum. Etenim culpae emendatio saepe in nostra potestate sita est; fortunae uero minime. Itaque Demosthenes non semel ciues suos huiusmodi uerbis affatus est ; "Quod ad praeterita pessimum, id ad futura optimum est. Quid hoc tandem sit? Hoc ipsum scilicet, quod uestra incuria et culpa res uestrae male se habeant. Nam si uos officio uestro per omnia perfuncti essetis, et nihilominus status uester, ut nunc, laborasset, ne spes quidem reliqua esset eum futurum aliquando meliorem. Cum uero errores uestri in causa potissimum fuerint, confidendum plane uos illis emendatis pristinum statum uestrum recuperaturos". Similiter Epictetus, de gradibus tranquillitatis animi uerba faciens, infimum locum illis attribuit qui alios accusant, superiorem iis qui seipsos, supremum uero illis qui nec alios nec seipsos. Fallit secundo, propter insitam animis humanis Superbiam; qua aegre adducuntur homines ut errores proprios agnoscant. Hoc uero ut euitent, patientiam adhibent longe maiorem in iis malis quae culpa sua contraxerunt. Etenim, quemadmodum fieri uidemus, ut cum culpa admissa sit, neque de authore constiterit, supra modum excandescunt homines et tumultuantur ; quod si postea in notitiam peruenerit culpam illam ad filium aut uxorem aut gratiosum aliquem pertinere, statim sedantur turbae et consilescunt ; eodem modo fit, cum res aliqua accidit propter quam necessitas incumbit culpam in nos ipsos recipiendi. Id quod in mulieribus saepissime conspicitur, quae si quid infeliciter egerunt contra consensum parentum aut amicorum, qualecunque infortunium sequatur, illud sedulo dissimulabunt. SOPHISMA. 9. Gradus priuationis maior uidetur quam gradus diminutionis ; et rursus, gradus inceptionis maior uidetur quam gradus incrementi. Canon est in Mathematicis nullas esse rations nihili ad aliquid. Itaque gradus nullitatis et quidditatis maiores uidentur gradibus incrementi et decrementi. Sicut monoculo durius est unum perdere oculum, quam utrunque oculum habenti. Similiter, complures liberos habenti grauius est ultimum qui superstes fuerit filium amittere, quam reliquos priores. Itaque et Sibylla cum duos priores libros combussisset, pretium tertii duplicauit; siquidem illius amissio gradus fuisset Priuationis, non Diminutionis. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, propter eas res quarum usus in sufficientia quadam siue competentia, hoc est, quantitate determinata, consistit. Si quis enim obligetur poenaliter ad solutionem certae pecuniae summae ad diem certum, grauius ei fuerit nummo unico aureo carere, quam si, posito quod ille unicus parari non potuerit, deessent etiam decem alii. Similiter in decoctionibus fortunarum, damnosior uidetur gradus obserationis qui primus sortem minuit, quam extremus, qui ad egestatem redigit. Huc spectant formulae illae usitatae ; "Sera in fundo parsimonia" "Parum interest utrum nihil habeas, an quod nihil iuuet", etc. Fallit secundo, propter illud principium in natura, quod "corruptio unius sit generatio alterius". Adeo ut gradus ipse Priuationis ultimae minus interdum incommodet, quoniam ansam et stimulum praebet nouae alicui rationi ineundae. Unde etiam Demosthenes saepius conqueritur apud ciues euos : "Conditiones minus utiles et honorificas, quas a Philippo impositas subibant, nihil aliud esse quam alimenta quaedam ipsorum ignauiae et socordiae ; ut multo iis fuisset satius illis omnino carere, propterea quod hoc pacto industria illorum melius acui possit ad alia paranda remedia". Nouimus certe medicum quendam qui mulieribus delicatis querentibus se male habere sed tamen a medicamentis omnibus abhorrere, solebat dicere, non minus facete quam morose, "Vobis omnino opus est ut deterius ualeatis, quo medicamenta etiam quaelibet libenter toleretis". Quinetiam ipse gradus Priuationis siue indigentiae ultimae salutaris esse possit, non tantum ad excitandam industriam, uerum etiam ad imperandam patientiam. Quod ad secundum membrum huius Sophismatis, illud eodem quo prius fundamento (de gradibus quidditatis et nullitatis) nititur. Hinc tanta ueurpantur de initiis negotiorum praeconia ; "Dimidium facti, qui bene coepit, habet, etc." Hinc Astrologorum superstitio, qui iudicium faciunt de dispositione aut fortuna hominis ex momento siue articulo natiuitatis aut conceptus. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, quoniam in nonnullis primae rerum inceptiones nihil aliud sunt quam quae Epicurus in philosophia sua appellat Tentamenta ; id est, rudimenta quaedam, quae nihili sunt nisi iterentur aut prouehantur. Itaque in hoc casu gradus secundus dignior uidetur et potentior quam primus. Quemadmodum in plaustris, equus qui penultimus est plus confert ad motum plaustri quam primus. Etiam non inepte dici solet : "Conuitium regestum illud esse quod pugnae sit reum". Prius enim fortasse praeteruolaturum fuisset. Itaque "prius malo principium dedit, sed posterius modum abstulit". Fallit Sophisma secundo, propter dignitatem perseuerantiae ; quae in progressu, non in aggressu sita est. Etenim casus aut natura primum impetum progignere possunt; at affectus tantummodo maturus et iudicium, constantiam. Fallit tertio in iis rebus, quorum natura et cursus ordinarius in contrarium rei inceptae fertur; ita ut prima inceptio perpetuo euacuetur, nisi uires continuentur. Quemadmodum in formulis illis usitatis dicitur; "Non progredi, est regredi"; et "Qui non proficit, deficit"; ut in cursu in aduersum montis; remigatione in aduersum gurgitis. At contra, si in decliui montis motus incipiat, aut secundo flumine remigatio fiat, tum gradus inceptus longe potiores partes tenet. Porro iste Color non tantum extenditur ad gradum inceptionis qui sit a potentia ad actum, comparatum cum gradu qui sit ab actu ad incrementum ; uerum etiam ad gradum qui sit ab impotentia ad potentiam, comparatum cum gradu qui sit a potentia ad actum. Etenim gradus ab impotentia ad potentiam maior uidetur quam a potentia ad actum. SOPHISMA. 10. Quod ad ueritatem refertur maius est quam quod ad opinionem. Modus autem et probatio eius quod ad opinionem pertinet, haec est; quod quis, si clam putaret fore, facturus non esset. Ita pronunciant Epicurei de Felicitate Stoicorum in Virtute collocata, quod similis sit felicitati histrionis in scena; qui si a spectatoribus et plausu eorum destitueretur, animis statim concideret. Itaque uirtutem, per ignominiam, Bonum Theatrale uotant. Aliter fit in diuitiis, de quibus Ille, "Populus me sibilat; at mihi plaudo". Itidem in uoluptate, "Grata sub imo Gaudia corde premens, uultu simulante pudorem". ELENCHUS. Fallacia huius Sophismatis subtilior paulo est ; licet responsio ad exemplum quod adducitur facilis. Neque enim uirtus eligitur propter auram popularem ; cum etiam illud praeceptum sit, "Ut quis maxime omnium seipsum reuereatur". Ita ut uir bonus idem fuerit in solitudine, idem in theatro. Licet forte intendatur uirtus nonnihil per laudes, quemadmodum calor augetur per reflexionem. Sed hoc suppositionem negat, non fallaciam redarguit. Elenchus uero talis est. Dato, quod uirtus (praesertim ea quae labores et conflictus subit) non eligeretur, nisi quod laudes et fama eam comitari soleant; haud inde sequitur, quod appetitus et motus ad uirtutem non sit praecipue propter se. Siquidem fama possit esse causa tantum impulsiua aut sine qua non, neutiquam efficiens sut constituens. Exempli gratia : si duo fuerint equi, quorum unus calcaribus non admotis quaeuis haud segniter praestaret, at alter calcaribus admotis priorem longe superaret; posterior iste (arbitror) palmam referet, et pro equo meliore iudicabitur. Neque quenquam iudicii sani commouerit formula illa ; "Apage istum equum, cuius spiritus siti sunt in calcaribus". Quandoquidem enim instrumentum ordinarium equitanti sit calcar, neque ullo modo oneri aut impedimento ei sit, non minoris propterea aestimandus est equus qui calcare incitatur; neque etiam ille alter, qui absque calcaribus mira praestat, eo ipso melior, sed delicatior tantum, habendus est. Simili ratione, gloria et honor uirtuti pro stimulis et calcaribus subseruiunt; ac licet uirtus sine illis paulo futura esset languidior, tamen cum semper illa praesto sint ei etiam non inuitata, nil officit quominus uirtus propter se quoque expetatur. Itaque recte redarguitur illa positio ; "Nota eius rei, quod propter opinionem et non propter ueritatem eligitur, haec est ; quod quis si clam putaret fore, facturus non fuisset". SOPHISMA. 11. Quod opera et uirtute nostra partum est, maius bonum ; quod ab alieno beneficio uel ab indulgentia fortunae delatum est, minus bonum. Causae huius rei hae sunt : primo, propter Spem de Futuro Siquidem in aliorum gratia aut fortunae ipsius uentis secundis, non multum inest certitudinis ; propria uero industria aut uirtus semper domi adsunt. Adeo ut postquam boni quid nobis hoc modo paratum fuerit, maneant etiam eadem instrumenta in nouos usus parata; quin et consuetudine et successu reddita ualidiora. Secundo, quia quod alieno beneficio adipiscimur, eius etiam aliis debitores sumus; cum quae per nos ipsi comparauerimus nihil oneris secum trahant. Etiam si quid indulgentia diuina in nos cumulauerit, retributionem quandam erga Dei bonitatem efflagitat, quod homines prauos et improbos mordet; ubi in priore genere illud Prophetae usuueniat, "Laetantur et exultant, immolant plagis suis, et sacrificant reti suo". Tertio, quia ea quae a uirtute nostra minime profecta sunt, nulla sequitur laus et existimatio. Quae enim felicitatis sunt, admirationem quandam pariunt, laudem minime. Sicut ait Cicero ad Caesarem : "Quae miremur habemus, quae laudemus expectamus". Quarto, quia quae industria propria acquiruntur, cum laboribus et contentione fere coniuncta sunt, quod nonnullam habet in se suauitatem ; uti Salomon, "Suauis cibus a uenatu". ELENCHUS. At quatuor inueniuntur Colores Oppositi, qui rem in contrariam partem inclinant, possintque esse prioribus instar Elenchorum. Primo, quia Felicitas uidetur esse signum quoddam et character Fauoris Diuini; et propterea tum in nobismetipsis confidentiam et alacritatem generat, tum apud alios authoritatem et reuerentiam. Felicitas autem ista etiam fortuita complectitur, ad quae uirtus aegre aspirat ; ueluti cum Caesar ad nauis gubernatorem animos addendo dixit, "Caesarem portas et fortunam eius". Quod si dixisset, Caesarem portas et uirtutem eus, frigidum prorsus fuisset solatium periclitanti in procella. Secundo, quia ea quae a uirtute aut industria procedunt sunt imitabilia, et aliisa patent ; cum felicitas sit res inimitabilis, et praerogatiua quaedam hominis indiuidui. Itaque in genere uidemus res naturales artificialibus praeponi, quia imitationem non recipiunt. Quod enim imitabile est, potentia uulgatum est. Tertio, quae ex felicitate proueniunt, bona uidentur gratuita, nec laboribus empta ; at quae uirtute propria, pretio ueluti acquisita. Itaque eleganter Plutarchus de rebus Timoleontis, hominis longe fortunatissimi, cum rebus Agesilai et Epaminondae qui uno aeuo uixerunt comparatis, diait : "Illas Homeri carminibus fuisse similes, qua, cum alias excellant, sponte etiam fluere uideantur, et quasi Genium sapere". {Plutarque, Vie de Timoléon, 36} Quarto, quia quod praeter spem aut preeter expectatum contingit, gratius et maiore cum uoluptate in hominum animos influit. Illud uero neutiquam competit iis, quae propria cura et ambitu comparantur. SOPHISMA. 12. Quod ex pluribus constat et diuisibilibus, est maius quam quod ex paucioribus et magis unum; nam omnia per partes considerata maiora uidentur. Quare et pluralitas partium magnitudinem prae se fert ; fortius autem operatur pluralitas partium, si ordo absit; nam inducit similitudinem infiniti, et impedit comprehensionem. Sophisma istud uidetur etiam primo intuitu fallax, et quasi palpabile ; siquidem non pluralitas partium tantum, sed maioritas earundem, poterit constituere totum auctius. Attamen abripit hoc ipsum Sophisma saepius phantasiam ; quinetiam insidiatur sensui. Etenim aspectui ipsi breuior uidetur uia in planitie, ubi nihil intercurrat quod uisum frangat, quam in tali tractu terrae ubi simul conspiciuntur arbores, aut aedificia, aut aliud aliquod signum quod spatium metiri et diuidere possit. Sic homini bene nummato, postquam arcas suas et marsupia diuisent et digesserit, maior etiam quam antea subit diuitiarum phantasia. Habet etiam uim in amplificationibus, si res in plures portiones diuidatur, atque singulae seorsum tractentur. Hoc uero adhuc magis phantasiam implet, si fiat promiscue et sine ordine. Confusio enim multitudinis opinionem generat. Siquidem quae ordine ostenduntur aut proponuntur, tum ipsa, magis finita apparent, tum certum praebent argumentum nihil esse praetermissum. At contra, quae confuse repraesentantur non solum in se numerosa putantur, sed et suspicioni locum relinquunt restare adhuc plura quae omittuntur. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, ubi quis ampliorem praeceperit de re aliqua opinionem quam pro uera rei ipsius magnitudine. Etenim cum hoc fit, distributio falsam illam opinionem destruet, et rem in ueritate sua, non autem cum amplificatione, monstrabit. Itaque si quis morbo aut dolore corripiatur, horae longiores ei uidebuntur absque horologio aut clepsydra, quam si iisdem mensurentur. Nam si taedium et uexatio morbi tempus uideri longius faciunt quam reuera est, at computatio temporis errorem ilium corrigit, et breuius facit quam opinio illa falsa conceperat. Etiam in planitie, contra quam superius dictum est aliquando euenit. Licet enim uisus in principio uiam ostentet breuiorem sensui, quia indiuisa est ; tamen si ex eo obrepat opinio de longe minori interuallo quam reperitur, opinionis eius uanae frustratio efficiet ut uideatur demum etiam quam reuera est productior. Itaque si quis opinioni alicuius falsae de magnitudine rei cuiuspiam uelificari cupiat, caueat a distributionibus, sed rem integram utique extollat. Fallit Sophisma secundo, si distributio ea distrahatur, non autem simul obuersetur, aut uno aspectu uisum feriat. Itaque si flores in horto aliquo in plures torulos distinguantur, maioris quantitatis speciem praebebunt quam si omnes in uno toro simul crescerent, modo toruli oculis simul subiiciantur ; aliter enim unio distributioni distractae praeualebit. Sic reditus eorum maiores uidentur, quibus praedia et latifundia sua uicina aut coniuncta sunt. Nam, si sparsim sita sint, non ueniunt tam facile sub aspectum. Fallit Sophisma tertio, propter dignitatem unitatis supra multitudinem. Omnis enim compositio, indigentiae in singulis signum est certissimum; ubi illud usu uenit, "Et quae non prosunt singula, multa iuuant". Itaque Mariae partes potiores ; "Martha, Martha, attendis ad plurima, unum sufficit". Hinc illa fabula AEsopi de uulpe et feli. Iactabat enim uulpes quantas artes haberet et effugia, quibus se a canibus eriperet; felis autem se unico tantum confidere auxilio dixit, utpote quae tenuem scandendi facultatem haberet; quod tamen reliquis illis uulpinis longe praestantius praesidium fuit : unde adagium ; "Multa nouit uulpes, sed felis unum magnum". Quinetiam in huius fabulae significatione morali idem cernitur. Nam potenti et fido amico niti plus praesidii habet, quam artes et astutiae complurimae. Atque haec exempli loco sufficient. Superest autem nobis eiusmodi Colorum numerus etiam magnus, quos olim adolescentes congessimus ; attamen sine illustrationibus suis atque Elenchis ; quos hoc tempore concinnare non uacat. Ideoque Colores illos nudos absque illustrationibus suis (cum superiores isti uestiti prodeant) proponere, minime nobis consentaneum uidetur. Illud interim monemus ; rem istam, qualiscunque ea uideri possit, haud parui iudicio nostro esse pretii: utpote quae ex Philosophia Prima, et ex Politica, et ex Rhetorica participet. Atque de Signis Popularibus siue Coloribus Boni ac Mali apparentis, tam Simplicis quam Comparati, hactenus. Secunda Collectio, quae pertinet ad Promptuariam, et desideratur, ea est quam Cicero (ut superius in Logica diximus) innuit; cum praecipit, ut in promptu habeantur Loci Communes, in utramque partem disputati et tractati. Quales sunt, Pro uerbis legis et Pro sententia legis, etc. Nos uero hoc praeceptum etiam ad alia extendimus ; ut non solum ad genus Iudiciale, sed etiam ad Deliberatiuum et Demonstratiuum adhibeatur. Omnino hoc uolumus, Locos omnes quorum frequens est usus (siue ad probationes et refutationes, siue ad suasiones et diasuasiones, siue ad laudes et uituperia spectent) meditatos iam haberi ; eosque ultimis ingenii uiribus, et tanquam improbe et prorsus praeter ueritatem, attolli et deprimi. Modum autem huius collectionis, tam ad usum quam ad breuitatem, optimum fore censemus, si huiusmodi Loci contrahantur in sententias quasdam acutas et concisas ; tanquam glomos quosdam, quorum fila in fusiorem discursum, cum res postulat, explicari possint. Atque similem quandam diligentiam in Seneca reperimus, sed in hypothesibus siue casibus. Eius generis, cum plurima parata habeamus, aliqua ad exemplum proponere uisum est. Ea autem Antitheta Rerum nominamus.