[5,2] CAPUT II. Partitio Inuentiuae in Inuentiuam Artium, et Argumentorum : quodque prior harum (qua eminet) desideretur. Partitio Inuentiuae Artium in Experientiam Literatam, et Organum Nouum. Delineatio Eaperientiae Literatae. Inuentionis duae sunt species, ualde profecto inter se discrepantes; una Artium et Scientiarum, altera Argumentorum et Sermonum. Priorem harum desiderari prorsus pronuncio. Qui quidem talis mihi uidetur esse defectus, ac si quis in inuentario conficiendo bonorum alicuius defuncti ita referat, Numeratae pecuniae nihiL Ut enim caetera omnia pecunia parantur, ita et per hanc artem reliquae acquiruntur. Atque sicut India Occidentalis nunquam nobis inuenta fuisset nisi praecessisset acus nauticae inuentio, licet regiones illae immensae, uersoriae motus pusillus sit; ita non est cur miretur quispiam in Artibus perlustrandis et promouendis ampliores progressus factos non esse, quandoquidem Ars ipsa Inueniendi et Perlustrandi Scientias hactenus ignoretur. Hanc Scientiae desiderari partem plane in confesso est. Primo enim Dialectica nihil profitetur, imo ne cogitat quidem, de Inueniendis Artibus, siue Mechanicis siue (quas uocant) Liberalibus; aut etiam de illarum Operibus, harum uero Axiomatibus eliciendis; sed quasi praeteriens homines alloquitur et dimittit, edicens ut "cuique in sua arte credant". Celsus, uir prudens, non solum medicus, (licet moris sit omnibus in laudes artis propriae effundi) grauiter et ingenue de empiricis et dogmaticis medicorum sectis loquens, fatetur, "Medicamenta et remedia prius fuisse inuenta, de causis uero et rationibus posterius disceptatum : non ordine conuerso, causas ex natura rerum primo erutas fuisse, easque inuentioni remediorum praeluxisse". At Plato non semel innuit, "Particularia infinita esse; maxime rursus generalia minus certa documenta exhibere; medullam igitur scientiarum, qua artifex ab imperito distinguitur, in mediis propositionibus consistere, quas per singulas scientias tradidit et docuit experientia". Quin et illi qui de primis rerum inuentoribus aut scientiarum originibus uerba fecerunt, casum potius quam artem celebrarunt ; atque animalia bruta, quadrupedes, aues, pisces, serpentes, magis quam homines, tanquam Scientiarum doctores introduxerunt: "Dictamnum Genitrix Cretaea carpit ab Ida Puberibus caulem foliis, et flore comantem Purpureo: non illa feris incognita capris Gramina, cum tergo uolucres haesere sagittae". Adeo ut minime mirum sit (cum in more apud antiquos fuerit rerum utilium inuentores consecrare) apud AEgyptios, gentem priscam (cui plurimae Artes initia sua debent), templa plena fuisse simulachris brutorum, hominum uero simulachris prope uacua ; "Omnigenumque Deum monstra, et latrator Anubis, Contra Neptunum, et Venerem, contraque Mineruam, ..." Quod si malis, ex traditione Graecorum, Artes potius hominibus ut inuentoribus tribuere ; haudquaquam tamen dixeris Prometheum ad ignis inuentionem contemplationes adhibuisse ; aut cum silicem primo percuteret scintillas expectasse; sed casu in illud incidisse, atque (ut aiunt) furtum Ioui fecisse. Ita ut ad artium inuentionem quod attinet, caprae siluestri pro emplastris, Philomelae pro modulationibus musicis, Ibidi pro lauationibus intestinorum, operculo ollae quod dissiliit pro re tormentaria, denique (ut uerbo dicamus) casui aut cuiuis alteri rei plus debeamus, quam dialecticae. Nec uero multo aliter se habet modus ille inueniendi, quem recte describit Virgilius : "Ut uarias usus meditando extunderet artes Paulatim". Non enim alia hic proponitur inueniendi methodus quam cuius bruta ipsa sunt capacia, et quam crebro usurpant; nimirum attentissima circa unam rem sollicitudo, eiusque perpetua exercitatio, quas sui conseruandi necessitas huiusmodi animantibus imponit. Cicero enim uere admodum : "Usus uni rei deditus, et naturam et artem saepe uincit". Quare si praedicetur de hominibus, "— Labor omnis uincit Improbus, et duris urgens in rebus egestas; etiam de brutis similiter quaeritur, "Quis expediuit psittaco suum g-Chaire ?" Coruo quis auctor fuit, ut magna siccitate lapillos immitteret arbori cauae, ubi aquam forte conspexerit, ut surgentem laticem rostro posset attingere ? Quis uiam monstrauit apibus, qui per aerem, tanquam uastum mare, agros floridos, licet multum ab aluearibus dissitos, solent petere, et fauos suos denuo repetere ? Quis formicam docuit, ut grana in colliculo suo reponenda circumroderet prius, ne reposita germinarent et spem suam illuderent? Quod si in uersu illo Virgiliano quis notet uerbum illud "Extundere", quod difficultatem rei, et uerbum illud "Paulatim", quod tarditatem innuit, redibimus unde profecti sumus, ad AEgyptiorum illos Deos ; cum hactenus homines modice rationis facultate, neutiquam uero officio artis, usi sint ad inuenta detegenda. Secundo, hoc ipsum quod asserimus (si aduertatur paulo diligentius) demonstrat Inductionis forma, quam proponit Dialectica; qua scilicet scientiarum principia inueniantur et probentur ; quae uitiosa plane est et incompetens, et naturam tantum abest ut perficiat, ut etiam eam peruertat et detorqueat. Qui enim modum acute introspexerit quo ros iste aethereus scientiarum, similis illi de quo loquitur poeta, "— aerei mellis caelestia dona", colligatur, (cum et scientiae ipsae ex exemplis singulis, partim naturalibus partim artificialibus, tanquam prati floribus et horti, extrahantur), reperiet profecto animum suapte sponte et natiua indole Inductionem solertius conficere, quam quae describitur a dialecticis; eiquidem ex nuda enumeratione particularium (ut dialectici solent) ubi non inuenitur instantia contradictoria, uitiose concluditur; neque aliquid aliud huiusmodi Inductio producit quam coniecturam probabilem. Quis enim in se recipiet, cum particularia quae quis nouit aut quorum meminit ex una tantum parte compareant, non delitescere aliquod quod omnino repugnet ? Perinde ac si Samuel acquieuisset in illis Isaï filiis quos coram adductos uidebat in domo, et minime quaesiuisset Dauidem, qui in agro aberat. Atque haec Inductionis forma (si uerum omnino dicendum sit) tam pinguis est et crassa, ut incredibile uideatur tam acuta et subtilia ingenia (qualia in his rebus meditationes suas exercuerunt) potuisse eam mundo obtrudere, nisi illud in causa fuisset, quod opera festinata ad theorias et dogmata contendissent, particularia autem (praesertim moram in iis longiorem) ex fastu quodam et elatione animi despexissent. Illi enim exempla, siue instantias particulares, uice lictorum aut uiatorum adhibuerunt ad summouendam turbam, ut dogmatibus suis uiam aperirent; neutiquam autem ea inde ab initio in consilium aduocarunt, ut legitima fieret et matura de rerum ueritate deliberatio. Certe perculserit animos pia et religiosa quaedam admiratio, cum uideamus eadem calcata uestigia, ad errorem ducentia, in diuinis et humanis. Quemadmodum enim in Diuina Veritate percipienda aegre quis in animum inducat ut fiat tanquam paruulus ; ita in humana perdiscenda, prouectos utique, puerorum more, prima Inductionum elementa adhuc legere et retractare, res humilis existimatur et quasi contemnenda. Tertio, si concedatur principia scientiarum ex Inductione qua utuntur, uel sensu et experientia, recte posse constitui, certissimum est tamen axiomata inferiora ab iis per syllogismum non posse (in rebus naturalibus, quae participant ex materia) recte et tuto deduci. In Syllogismo enim fit reductio propositionum ad principia per propositiones medias. Haec autem siue Inueniendi siue Probandi forma, in Scientiis Popularibus (ueluti Ethicis, Politicis, Legibus, et huiusmodi) locum habet ; imo et in Theologicis; quandoquidem Deo pro bonitate sua placuerit captui humano se accommodare ; at in Physicis, ubi Natura opere, non aduersarius argumento constringendus est, elabitur plane ueritas ex manibus, propter longe maiorem naturalium operationum quam uerborum subtilitatem; adeo ut succumbente Syllogismo, Inductionis (uerae scilicet et emendatae) officio ubique opus sit, tam ad principia magis generalia quam ad propositiones inferiores. Nam syllogismi ex propositionibus consistunt ; propositiones ex uerbis ; uerba notionum tesserae sunt ; quare si notiones ipsae (quae uerborum animae sunt) male et uarie a rebus abstrahantur, tota fabrica corruit. Neque laboriosa uel consequentiarum argumentorum uel ueritatis propositionum examinatio rem in integrum unquam restituet; cum error sit (ut loquuntur medici) in digestione prima ; quae a functionibus sequentibus non rectificatur. Non igitur absque magna et euidenti causa euenit, ut complures ex philosophis (aliqui autem eorum maxime insignes) Academici fuerint et Sceptici, qui scientiae humanae et syllepsium certitudinem sustulerunt; ultra uerisimilitudinem aut probabilitatem negantes eam pertingere. Inficias non iuerim, uisum esse nonnullis Socratem, cum scientiae certitudinem a se amoueret, per ironiam tantum hoc fecisse, et scientiam dissimulando simulasse ; renunciando scilicet iis quae manifesto sciebat, ut eo modo etiam quae nesciebat scire putaretur. Neque etiam in recentiore Academia (quam amplexus est Cicero) illa opinio Acatalepsiae admodum sincere culta fuit. Etenim qui eloquentia floruerunt hanc fere sectum sibi desumpserunt, ut in utramque partem copiose disserendi gloriam assequerentur ; unde a uia illa recta, per quam ad ueritatem pergere debuissent, tanquam ad deambulationes quasdam amoenas, animi causa institutas, deflexum est. Constat tamen nonnullos sparsim in utraque Academia (ueteri et noua), multo magis inter Scepticos, Acatalepsiam istam simpliciter et integre tenuisse. Verum in hoc maxime ab illis peccatum est, quod sensuum perceptiones calumniabantur ; unde Scientias radicitus euellebant. Sensus uero, licet saepenumero homines aut fallant aut destituant, possint tamen multa adiuti industria ad scientias suffïcere; idque non tam ope instrumentorum (licet et haec quoque aliqua ex parte prosint) quam experimentorum eius generis, quae obiecta subtiliora quam pro sensus facultate ad obiecta sensu comprehensibilia producere queant. Debuerant autem potius defectum hac in parte imputasse mentis tum erroribus tum contumaciae (quae rebus ipsis morigera esse recusat), et prauis demonstrationibus, et modis ratiocinandi et concludendi ex perceptione sensuum perperam institutis. Haec autem loquimur, non quo intellectui detrahatur, aut negotium totum deseratur ; sed quo intellectui auxilia commoda comparentur et subministrentur, quibus rerum ardua et naturae obscuritatem uincere possunt. Nemo enim tanta pollet manus constantia, aut etiam habitu, ut rectam lineam ducere aut perfectum circulum circumscribere manu libera possit; quod tamen ope regulae, aut circini, facere in promptu est. Haec igitur res ipsa est quam paramus, et ingenti conatu molimur; ut scilicet mens per artem fiat rebus par, utque inueniatur Ars quaedam Indicii et Directionis, quae caeteras artes earumque axiomata atque opera detegat et in conspectum det. Hanc enim merito desiderari posuimus. Ars ista Indicii (ita enim eam appellabimus) duas habet partes. Aut enim defertur Indicium ab experimentis ad experimenta ; aut ab experimentis ad axiomata, quae et ipsa noua experimenta designent. Priorem harum Experientiam Literatam nominabimus, posteriorem uero Interpretationem Naturae, siue Nouum Organum. Prior quidem (ut alibi attigimus) uix pro Arte habenda est aut parte Philosophiae, sed pro Sagacitate quadam; unde etiam eam Venationem Panis (hoc nomen ex fabula mutuati) quandoque appellamus. Attamen quemadmodum possit quis in uia sua triplici modo progredi ; aut cum palpat ipse in tenebris; aut cum alterius manu ducatur, ipse parum uidens ; aut denique cum uestigia lumine adhibito regat: similiter cum quis experimenta omnigena absque ulla serie aut methodo tentet, ea demum mera est palpatio; cum uero nonnulla utatur in experimentando directione et ordine, perinde est ac si manu ducatur : atque hoc illud est quod per Experientiam Literatam intelligimus. Nam Lumen ipsum, quod tertium fuit, ab Interpretatione Naturae, siue Nouo Organo, petendum est. Literata Experientia, siue Venatio Panis, modos experimentandi tractat. Eam (cum desiderari posuerimus, neque res sit plane perspicua) pro more et instituto nostro aliquatenus adumbrabimus. Modus Experimentandi praecipue procedit, aut per Variationem Experimenti ; aut per Productionem Experimenti ; aut per Translationem Experimenti ; aut per Inuersionem Experimenti ; aut per Compulsionem Experimenti ; aut per Applicationem Experimenti ; aut per Copulationem Experimenti; aut denique per Sortes Experimenti. Uniuersa uero ista cohibita sunt citra terminos Axiomatis alicuius inueniendi. Illa enim altera pars de Nouo Organo omnem Transitionem Experimentorum in Axiomata, aut Axiomatum in Experimenta, sibi uindicat. Variatio Experimenti fit primo in Materia; scilicet quando Experimentum in iam cognitis, certae materiae fere adhaesit; nunc uero in illis quae similis sunt speciei tentetur; ueluti Confectio Papyri in pannis linteis tantum probata est, in sericis minime, (nisi forte apud Chinenses) ; neque rursus in filaceis, compositis ex setis et pilis, ex quibus conficitur (quod uocamus) Camelotum ; neque denique in laneis, gossipio, et pellibus; quanquam haec tria postrema magis esse uidentur heterogenea; itaque admisceri possint potius quam per se utilia esse. Item insitio in arboribus fructiferis in usu est; in arboribus siluestribus raro tentata; licet perhibetur ulmum in ulmum insitam miras producere foliorum umbras. Insitio etiam in floribus rara admodum est ; licet hoc iam coeperit fieri in rosis muscatellis, quae rosis communibus feliciter inoculantur. Etiam uariationem in parte rei inter uariationes in materia ponimus. Videmus enim surculum in trunco arboribus insitum felicius pullulare, quam si terrae indatur. Cur non et semen cepae capiti alterius cepae uiridis inditum felicius germinet, quam si nudae terrae commissum fuerit? Atque hic radix pro trunco uariatur; ut haec res insitio quaedam in radice uideri possit. Variatio Experimenti fit secundo in Efficiente. Radii Solis per specula comburentia calore ita intenduntur, ut materiam quae ignem facile concipiat accendere possint : num et radii Lunae per eadem ad lenissimum aliquem gradum teporis actuari possunt; ut uideamus, utrum corpora omnia coelestia sint potestate calida? Item calores radiosi, per specula scilicet, intenduntur: num etiam calores opaci (quales sunt lapidum et metallorum antequam candeant) idem patiuntur, an potius sunt luminis in hac re partes nonnullae ? Item succinum et gagates fricata paleas trahunt: num etiam et ad ignem tepefacta? Variatio Experimenti fit tertio in Quanto ; circa quod diligens admodum est adhibenda cura, cum hoc multi circumstent errores. Credunt enim homines, aucta aut multiplicata quantitate, pro rata augeri aut multiplicari uirtutem. Et hoc fere postulant et supponunt, tanquam res sit mathematicae cuiusdam certitudinis ; quod omnino falsissimum est. Globus plumbeus unius librae a turri demissus (puta) decem pulsuum spatio ad terram descendit : num globus duarum librarum, (in quo impetus iste motus, quem uocant, naturalis duplicari debet), spatio quinque pulsuum terram feriet? At ille aequali fere tempore descendet, neque accelerabitur iuxta rationem Quanti. Item sulphuris (puta) drachma una, semilibrae chalybis admixta, eam fluere faciet et colliquari : num igitur uncia sulphuris quatuor libris chalybis ad colliquationem sufficiet? At illud non sequitur. Certum enim est, obstinationem materiae in patiente per Quantitatem augeri amplius, quam actiuitatem uirtutis in agente. Porro Nimium aeque fallit ac Parum. Etenim in excoctionibus et depurationibus metallorum error est familiaris ; ut ad excoctionem promouendam, aut calorem fornacis aut additamenti quod iniiciunt molem augeant. At illa supra modum aucta operationem impediunt; propterea quod ui et acrimonia sua multum ex metallo puro in fumos uertant et asportent ; ut et iactura fiat, et massa quae remanet magis sit obstinata et dura. Debent igitur homines ludibrium illud mulieris AEsopi cogitare; quae sperarat ex duplicata mensura hordei gallinam suam duo oua quotidie parituram. At illa impinguata nullum peperit. Prorsus non tutum fuerit alicui Experimento Naturali confidere, nisi facta fuerit probatio et in minore et in maiore Quanto. Atque de Variatione Experimenti hactenus. Productio Experimenti duplex ; Repetitio, et Extensio ; nimirum, cum aut experimentum iteratur, aut ad subtilius quiddam urgetur. Repetitionis exemplum tale sit. Spiritus uini fit ex uino per distillationem unicam ; estque uino ipso multo acrior et fortior : num etiam spiritus uini ipse destillatus, siue sublimatus, seipsum fortitudine aeque superabit ? At Repetitio quoque non absque fallacia est. Etenim tum secunda exaltatio prioris excessum non aequat, tum etiam saepenumero per Iterationem Experimenti, post statum siue acmen quandam operationis, tantum abest ut progrediatur natura, ut potius relabatur. Iudicium igitur in hac re adhibendum. Item Argentum Viuum, in linteo aut alias in medio plumbi liquefacti, cum refrigescere coeperit, insertum, stupefit, nec amplius fluit: num et idem argentum uiuum, si saepius immissum fuerit, ita figetur ut fiat malleabile? Extensionis exemplum tale sit: Aqua in summo posita, et pensilis facta, et per rostrum uitri oblongum in uinum dilutum immersa, separabit aquam a uino ; uino in summum se paulatim recipiente, aqua in imo suubsidente : num etiam, quemadmodum uinum et aqua (corpora scilicet diuersa) hoc ingenio separantur, possint quoque partes uini (corporis nimirum integri) subtiliores a crassioribus separari ; ut fiat tanquam destillatio per pondus, et in summo reperiatur aliquid spiritui uini proximum, sed forte delicatius? Item Magnes ferrum integrum trahit: num etiam frustum magnetis, in dissolutione ferri immersum, ferrum ad se alliciet et se ferro obducet ? Item, Versorium Acus Nauticae se ad polos mundi applicat : num etiam eadem uia et consecutione qua coelestia? Videlicet, ut si quis acum in contrario situ, hoc est in puncto Australi, ponat, et paulisper teneat, ac deinde uim omittat ; num forte acus ad Septentriones se conferet, eligendo potius rotare per occidentem in situm desideratum quam per orientem ? Item, Aurum argentum uiuum, iuxta positum, imbibit: num uero aurum recipit illud argentum uiuum intra se, sine extensione molis suae, ut fiat massa quaedam ipso auro ponderosior? Item, Homines memoriae seruiunt collocando imagines personarum in locis : num etiam idem assequentur (missis locis) et affingendo actiones aut habitus personis ? Atque de Productione Experimenti hactenus. Translatio Experimenti tripler; aut a natura uel casu in artem ; aut ab arte uel practica alia in aliam ; aut a parte alicuius artis in partem diuersam eiusdem. Translationis a natura aut casu in artem innumera sunt exempla ; adeo ut omnes fere artes mechanicae a tenuibus initiis, natura aut casu praebitis, ortum habuerint. Adagio receptum erat, "Botrum contra botrum citius maturescere" ; id quod de mutuis amicitiae operis et officiis increbuit. At nostri Cydrae (uini scilicet ex pomis) confectores hoc optime imitantur. Cauent enim ne poma tundantur aut exprimantur, antequam nonnullo tempore in aceruos coniecta mutuo contactu maturuerint ; unde nimia potus aciditas emendetur. Item, Iridum artificiosarum imitatio ex aspersione spissa guttularum, ab Iridibus naturalibus ex nube roscida facili ductu translata est. Item modus destillandi uel ex alto peti, ex imbribus scilicet aut rore; uel ex humili illo experimento guttarum in patinis, ollis aquae bullientis superimpositis, adhaerentium, desumi potuit. Tonitrua autem et Fulgura imitari ueritus quis esset, nisi operculum monachi illius chymici, magno impetu et fragore subito in sublime iactum, submonuisset. Verum quo haec res magis exemplis abundet, eo pauciora adducere opus fuerit. Debuerant autem homines, si illis utilia inquirere uacaret, naturalia opificia et operationes singulas attente et minutim et ex composito intueri ; et secum perpetuo et acriter cogitare, quaenam ex ipsis ad artes transferri possint. Speculum enim artis natura. Nec pauciora sunt Experimenta, quae ab Arte in Artem, seu a Practica in Practicam, transferri possunt ; licet hoc rarius in usu sit. Natura enim ubique omnibus occurrit ; at artes singulae artificibus tantum propriis cognitae sunt. Specilla ocularia ad uisum debilem iuuandum inuenta sunt : num et comminisci quis queat aliquod instrumentum, quod auribus appensum surdastris ad audiendum iuuet ? Item, imbalsamationes et mel cadauera conseruant : annon possit aliquid ex his in medicinam transferri, quod etiam uiuis corporibus prosit? Item, sigillorum practica in cera, caementis, et plumbo antiqua fuit : at haec etiam impressioni in chartis, siue arti typographicae, uiam monstrauit. Item, sal in coquinaria carnes condit, idque melius hyeme quam aestate : annon hoc ad balnea utiliter transferri possit, eorumque temperamentum, quando opus fuerit, uel imprimendum uel extrahendum ? Item sal, in nupero experimento de conglaciationibus artificialibus, magnas uires ad condensandum obtinere reperitur : annon possit hoc transferri ad condensationes metallorum ; cum iampridem notum sit aquas fortes, ex nonnullis salibus compositas, deiicere et praecipitare arenulas auri ex metallis aliquibus auro ipso minus densis ? Item, Pictoria imagine memoriam rei renouat: annon hoc traductum est in Artem eam, quam uocant, Memoriae ? De his in genere monitum sit; quod nihil ad imbrem quendam inuentorum utilium, eorundemque nouorum, ueluti coelitus deducendum tantum ualere possit, quantum si experimenta complurium artium mechanicarum uni homini, aut paucis qui se inuicem colloquiis acuere possint, in notitiam uenerint ; ut per hanc, quam dicimus, Experimentorum Translationem, artes se mutuo fouere et ueluti commixtione radiorum accendere possint. Quamuis enim uia Rationalis per Organum longe maiora spondeat, attamen haec Sagacitas per Experientiam Literatam plurima interim ex iis quae in proximo sunt in genus humanum (tanquam missilia apud antiquos donatiua) proiiciet et sparget. Superest illa Translatio de Parte Artis in Partem diuersam ; quae parum differt a translatione de arte in artem. Verum quia artes nonnullae spatia magna occupant, ut etiam Translationem Experimentorum ferre intra seipsas possint, hanc etiam speciem Translationis subiungere uisum est. Praecipue, quia magni prorsus est in nonnulla arte momenti. Plurimum enim ad artem Medicinae amplificandam profuerit, si experimenta partis illius medicinae de Curationibus Morborum ad partes illas de Tuenda Sanitate et Prolongatione Vitae transferantur. Si enim opiatum aliquod insigne ad spirituum in morbo pestilenti furibundam incensionem reprimendam suffecerit, non dubitet quispiam, quin simile aliquod, debita dosi familiare redditum, etiam incensionem eam gliscentem et obrepentem quae per aetatem fit aliqua ex parte fraenare et retardare possit. Atque de Translation Experimenti hactenus. Inuersio Experimenti fit, cum contrarium eius quod Experimento constat probatur. Exempli gratia ; Calidum per Specula intenditur : num etiam Frigidum ?' Item, Calidum se diffundendo fertur tamen potius in sursum : num etiam Frigidum se diffundendo fertur magis in deorsum? Exempli gratia; accipias bacillum ferreum, illudque in uno fine calefacias ; et deinde erigas ferrum, parte calefacta subtus locata, in superiore parte manu apposita; actutum manum aduret; parte autem calefacta supra locata, et manu subtus, multo tardius aduret : num etiam, si totum bacillum calefiat, et finis alter niue uel spongia in aqua frigida tincta madefiat ; si nix aut spongia superius locetur, num (inquam) frigus deorsum mittet citius, quam inferius locata sursum? Item, Radii Solis supra album dissiliunt, supra nigrum congregantur: num etiam umbrae super nigrum disperduntur, super album congregantur? Id quod in loco tenebroso, luce per foramen exiguum tantum immissa, fieri uidemus ; ubi imagines rerum quae foras sunt super papyrum quae alba est excipiuntur, super nigram minime. Item, Vena frontis ad dolorem hemicranicum inciditur; num etiam hemicranium scarificatur ad sodam? Atque de Inuersione Experimenti hactenus. Compulsio Experimenti fit, ubi urgetur et producitur Experimentum ad annihilationem uel priuationem uirtutis ; in reliquis enim uenationibus fera capitur tantum, at in ista occiditur. Exemplum Compulsionis tale est. Magnes ferrum trahit: urge ergo ferrum, aut urge magnetem, ut amplius non fiat attractio ; ueluti, num forte si magnes ustus fuerit, aut in aquis fortibus maceratus, uirtutem suam deponet, aut saltem remittet? Contra, si chalybs aut ferrum in Crocum Martis redigatur, uel in chalybem quem uocant praeparatum, uel etiam in aqua forti soluatur, num adhuc ea alliciat magnes ? Rursus : magnes ferrum trahit per uniuersa, quae nouimus, media ; nempe si interponatur aurum, argentum, uitrum : urge igitur aliquod medium, si fieri possit, quod uirtutem intercipiat; probetur argentum uiuum ; probentur oleum, gummi, carbo ignitus, et alia quae adhuc probata non sunt. Item, introducta sunt nuper Perspicilla quae uisibilia minuta miris modis multiplicent: urge usum eorum, uel ad species tam pusillas ut amplius non ualeant, uel ita grandiusculas ut confundantur. Scilicet, num poterint illa in urina clare detegere ea quae alias non perspicerentur? Num poterint in gemmis, ex omni parte puris et nitidis, grana aut nubeculas conspicienda dare ? Num et puluiscula in sole (quae Democrito pro atomis suis et principiis rerum falsissime obiiciebantur) tanquam corpora grandiuscula monstrare ? Num puluerem crassiusculum ex cinnabari et cerussa ita ostendere distributum, ut appareant hic granula rubra, illic alba ? Num rursus imagines maiores (puta faciem, oculum, etc.) in tantum multiplicatas ostendere, in quantum pulicem aut uermiculum? Num byssum, aut huiusmodi textile linteum delicatius et paulo apertius, ita foraminatum ostendere, ac si esset rete ? Verum in Compulsionibus Experimentorum minus moramur, quia fere extra limites Experientiae Literatae cadunt, et ad Causas et Axiomata et Nouum Organum potius spectant. Ubicunque enim fit negatiua, aut priuatiua, aut exclusiua, coepit iam praeberi lux nonnulla ad Inuentionem Formarum. Atque de Compulsione Experimenti hactenus. Applicatio Experimenti nihil aliud est, quam ingeniosa traductio eius ad experimentum aliud aliquod utile. Exemplum tale sit. Corpora queeque suas habent dimensiones, sua pondera: aurum plus ponderis, minus dimensionis, quam argentum ; aqua, quam uinum. Ab hoc traducitur eaperimentum utile; ut ex mensura impleta, et pondere excepte, possis dignoscere quantum argenti fuerit admixtum auro, uel aquae uino ; quod fuit g-heurehka illud Archimedis. Item, Carnes in nonnullis cellis citius putrefiunt quam in aliis : utile fuerit experimentum hoc traducere ad dignoscendos aeres magis aut minus salubres ad habitationem ; ubi scilicet carnes diutius uindicentur a putredine. Possit idem applicari ad reuelandas salubriores aut pestilentiores tempestates anni. Verum innumera sunt eiusmodi. Euigilent modo homines, et oculos perpetuo alias ad naturam rerum alias ad usus humanos uertant. Atque de Applicatione Experimenti hactenus. Copulatio Experimenti est applicationum nexus et catena ; cum quae singula profutura non fuissent ad usum aliquem, connexa ualeant. Exempli gratia ; Rosas aut fructus serotinos habere cupis: hoc fiet, si gemmas praecociores auellas; idem fiet, si radices usque ad uer adultum denudes, et aeri exponas; at multo magis, si copuletur utrunque. Item, ad refrigerandum maxime faciunt glacies et nitrum ; utrunque commixtum multo magis. Verum et haec res per se perspicua est. Attamen fallacia ei saepe subesse posait, (ut et omnibus, ubi desunt Axiomata,) si copula fiat ex rebus quae diuersis et quasi pugnantibus modis operantur. Atque de Copulatione Experimenti hactenus. Restant Sortes Experimenti. Hic uero experimentandi modus plane irrationalis est, et quasi furiosus ; cum aliquid experiri uelle animum subeat, non quia aut ratio aut aliquod aliud experimentum te ad illud deducat, sed prorsus quia similis res adhuc nunquam tentata fuit. Haud tamen scio, an in hac ipsa re (de qua nunc agimus) non aliquid magni lateat ; si, inquam, omnem lapidem in natura moueas. Magnalia enim naturae fere extra uias tritas et orbitas notas iacent, ut etiam absurditas rei aliquando iuuet. At si ratio simul comitetur ; id est, ut et manifestum sit simile experimentum nunquam tentatum fuisse, et tamen causa subsit magna cur tentetur ; tum uero haec res ex optimis est, et plane sinus naturae excutit. Exempli gratia ; in operatione ignis super aliquod corpus naturale alterum horum hactenus semper euenit, ut aut aliquid euolet, (ueluti flamma et fumus in combustione uulgari,) aut saltem fiat separatio partium localis et ad nonnullam distantiam; ut in destillatione, ubi faeces subsident, uapores in receptacula, postquam luserint, congregantur. At destillationem clausam (ita enim eam uocare possumus) nemo mortalium adhuc tentauit. Verisimile autem uidetur uim caloris, si intra claustra corporis sua in alterando edat facinora, cum nec iactura fiat corporis nec etiam liberatio, tum demum hune Materiae Proteum, ueluti manicis detentum, ad complures transformationes adacturam ; si modo calor ita temperetur et alternetur ut non fiat uasorum confractio. Est enim haec res matrici similis naturali, ubi calor operatur, nihil corporis aut emittitur aut separatur ; nisi quod in matrice coniungatur alimentatio; uerum, quatenus ad uersionem, eadem res uidetur. Tales igitur sunt Sortes Experimenti. Illud interim circa huiusmodi Experimenta monemus ; ut nemo animo concidat, aut quasi confundatur, si experimenta quibus incumbit expectationi suae non respondeant. Etenim quod succedit magis complacet; at quod non succedit saepenumero non minus informat. Atque illud semper in animo tenendum, (quod perpetuo inculcamus,) Experimenta Lucifera etiam adhuc magis quam Fructifera ambienda esse. Atque de Literata Experientia haec dicta sint, quae (ut iam ante diximus) Sagacitas potius est et odoratio quaedam uenatica, quam Scientia. De Nouo Organo autem silemus, neque de eo quicquam praelibamus ; quoniam de eo (cum sit res omnium maxima) opus integrum (annuente fauore diuin) conficere nobis in animo est.