[3,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM, LIBER TERTIUS. AD REGEM SUUM. [3,1] CAPUT I. Partitio Scientiae in Theologiam, et Philosophiam. Partitio Philosophiae in Doctrinas tres ; de Numine, de Natura, de Homine. Constitutio Philosophiae Primae, ut Matris Communia omnium. HISTORIA omnis (Rex optime) humi incedit, et ducis potius officio quam lucis perfungitur; Poesis autem doctrinae tanquam somnum : res dulcis, et uaria, et uolens uideri aliquid in se habere diuini ; quod etiam somnia uendicant. Verum iam tempus est mihi ut euigilem, et me humo attollam, Philosophiae et Scientiarum liquidum aethera secans. Scientia aquarum similis est. Aquarum aliae descendunt coelitus, aliae emanant e terra. Etiam Scientiarum primaria partitio sumenda est ex fontibus suis. Horum alii in alto siti sunt, alii hic infra. Omnis enim scientia duplicem sortitur informationem. Una inspiratur diuinitus, altera oritur a sensu. Nam quantum ad illam quae docendo infunditur scientiam, cumulatiua ea est, non originalis ; sicut etiam fit in aquis, quae praeter fontes primarios ex aliis riuulis in se receptis augescunt. Partiemur igitur scienteam in Theologiam, et Philosophiam. Theologiam hic intelligimus inspiratam siue Sacram ; non Naturalem, de qua paulo post dicturi sumus. At illam (Inspiratam nimirum) ad ultimum locum reseruabimus, ut cum ea sermones nostros claudamus ; cum sit portus et sabbatum humanarum contemplationum omnium. Philosophiae autem obiectum triplex, Deus, Natura, Homo ; et triplex itidem Radius rerum ; Natura enim percutit intellectum radio directo; Deus autem, propter medium inaequale (creaturas scilicet), radio refracto ; Homo uero, sibi ipsi monstratus et exhibitus, radio reflexo. Conuenit igitur partiri Philosophiam in doctrinas tres; Doctrinam de Numine, Doctrinam de Natura, Doctrinam de Homine. Quoniam autem partitiones scientiarum non sunt lineis diuersis similes, quae coeunt ad unum angulum; sed potius ramis arborum, qui coniunguntur in uno trunco (qui etiam truncus ad spatium nonnullum integer est et continuus, antequam se partiatur in ramos) ; idcirco postulat res, ut priusquam prioris partitionis membra persequamur, constituatur una Scientia Uniuersalis, quae sit mater reliquarum, et habeatur in progressu doctrinarum tanquam portio uiae communis antequam uiae se separent et disiungant. Hanc Scientiam Philosophiae Primae, siue etiam Sapientiae (quae olim rerum diuinarum atque humanarum scientia definiebatur), nomine insignimus. Huic autem scientiae nulla alia opponitur; cum ab aliis scientiis potius limitibus intra quos continetur quam rebus et subiecto differat; fastigia scilicet rerum tantummodo tractans. Hanc ipsam utrum inter Desiderata reponere oporteat, haesito ; sed arbitror tamen poni debere. Equidem inuenio farraginem quandam et massam inconditam doctrinae ex Theologia Naturali, ex Logica, ex partibus quibusdam Physicae (ueluti de Principiis et de Anima) compositam et congestam; et sublimitate quadam sermonis, hominum qui seipsos admirari amant, tanquam in uertice scientiarum collocatam. Nos uero misso fastu id tantum uolumus, ut designetur aliqua scientia, quae sit receptaculum Axiomatum quae particularium scientiarum non sint propria, sed pluribus earum in commune competant. Plurima autem id genus Axiomata esse nemo ambigat. Exempli gratia, Si inaequalibus aequalia addas, omnia erunt inaequalia, regula est ex Mathematicis. Eadem et in Ethicis obtinet, quatenus ad iustitiam distributiuam; siquidem in iustitia Commutatiua, ut paria imparibus tribuantur ratio aequitatis postulat; at in distributiua, nisi imparia imparibus praestentur, iniquitas fuerit maxima? Qua in eodem tertio conueniunt, et inter se conueniunt, regula est itidem ex Mathematicis; uerum simul tam potens in Logica, ut syllogismi sit fundamentum. Natura se potissimum prodit in minimis, regula est in Physicis tam ualida, ut etiam Democriti atomos produxerit ; ueruntamen eam recte adhibuit Aristoteles in Politicis, qui contemplationem reipublicae orditur a familia. Omnia mutantur, nil interit, regula itidem in Physicis, hoc modo prolata; Quantum Naturae nec minuitur nec augetur. Eadem competit Theologiae Naturali, sic uariata; Omnipotentiae sunt opera, Aliquid ex nihilo facere, et Aliquid in nihilum redigere; quod etiam Scriptura testatur, Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseuerent in perpetuum ; non possumus eis quicquam addere, nec auferre. Interitus rei arcetur per reductionem eius ad principia, regula est in Physicis ; eadem ualet in Politicis (ut recte notauit Machiauellus), cum illa quae interitum rerumpublicarum maxime prohibent nihil aliud fere sint quam reformatio earum et reductio ad antiquos mores. Putredo serpens magis contagiosa est quam matura, regula est in Physicis ; eadem insignis etiam in Moralibus ; cum homines profligatissimi et maxime facinorosi minus corruptelae inferant publicis moribus quam qui aliquid uidentur habere sanitatis et uirtutis, et ex parte tantum mali sunt. Quod conseruatiuum est Formae maioris, id actiuitate potentius, regula est in Physicis; etenim, ut non abscindatur ipse rerum nexus, nec detur (ut loquuntur) uacuum, facit ad conseruandam fabricam uniuersi; ut uero grauia congregentur ad massam terrae, facit ad conseruandam tantum regionem densorum. Itaque prior motus posteriorem domat. Eadem tenet in Politicis ; nam quae faciunt ad conseruandam ipsam politiam in sua natura ualidiora sunt quam quae ad bene esse particularium in republica membrorum conducunt. Similiter eadem locum habet in Theologia ; etenim in theologicis uirtutibus, Charitas, quae est uirtus maxime communicatiua, prae reliquis omnibus eminet. Augetur uis agentis per antiperistasin contrarii, regula est in Physicis. Eadem mira praestat in Politicis ; cum omnis factio ex contraria ingruente uehementer irritetur. Tonus discors in concordem actutum desinens concentum commendat, regula est Musicae. Eadem in Ethicis et Affectibus obtinet. Tropus ille Musicus, a clausula aut cadentia (quam uocant), cum iamiam adesse uideatur, placide elabendi, conuenit cum tropo Rhetorico expectationem eludendi. Fidium sonus tremulus eandem affert auribus uoluptatem, quam lumen, aquae aut gemmae insiliens, oculis ; "splendet tremulo sub lumine pontus." Organa sensuum cum organis reflexionum conueniunt; hoc in Perspectiua locum habet ; oculus enim similis speculo, siue aquis; et in Acoustica; instrumentum enim auditus obici intra cauernam simile. Haec pauca enumerasse sufficiet ad exempla. Quinimo Magia Persarum (quae in tantum est celebrata) in eo potissimum uersabatur, ut architecturas et fabricas rerum naturalium et ciuilium symbolizantes notaret. Neque haec omnia quae diximus, et alia huius generis, similitudines merae sunt (quales hominibus fortasse parum perspicacibus uideri possint), sed plane una eademque naturae uestigia aut signacula, diuersis materiis et subiectis impressa. Atque haec res adhuc sedulo tractata non est. Inuenias forfasse in scriptis quae ab ingeniis celsioribus promanarunt huiusmodi Axiomata raro et sparsim inserta ex usu argumenti quod tractant; corpus uero aliquod talium Axiomatum quae uim habeant quandam primitiuam et summariam ad scientias, nemo composuit; cum tamen sit res eiusmodi, quae insigniter naturam unam faciat; quod Philosophiae Primae munus esse autumant. Est et alia huius Philosophiae Primae pars, quae si ad uocabula respicias, uetus est ; si ad rem quam designamus, noua. Est autem inquisitio de conditionibus aduentitiis Entium (quas Transcendentes dicere possumus), Pauco, Multo; Simili, Diuerso; Possibili, Impossibili ; etiam Ente, et Non Ente ; atque eiusmodi. Quandoquidem enim ista sub Physica proprie non cadant, dissertatio autem Dialectica circa ea magis ad argumentandi rationes quam ad rerum existentiam sit accommodata, consentaneum omnino est ut haec contemplatio (in qua non parum est dignitatis et utilitatis) haud deseratur prorsus, sed in scientiarum partitionibus nonnullum saltem inueniat locum. Veruntamen hoc intelligimus fieri debere longe alio, quam quo tractari solet, modo. Exempli gratia; nemo, qui de Multo et Pauco uerba fecit, hoc egit ut causa reddatur cur alia in natura tam numerosa et ampla sint et esse possint, alia tam rara et modica; nam certe fieri non potest, ut in rerum natura tanta sit copia auri quanta ferri ; tanta rosae quanta graminis ; tanta specificati quanta non specificati. Similiter nemo qui de Simili et Diuerso disseruit, satis explicauit cur quasi perpetuo inter species diuersas interponantur participia quaedam, quae sunt speciei ambiguae ; ueluti muscus, inter putredinem et plantam ; pisces qui haerent et loco non mouentur, inter plantam et animal; sorices et mures, et alia nonnulla, inter animalia ex putredine et ex semine prognata ; uespertiliones, inter aues et quadrupedes ; pisces uolantes (qui iam notissimi sunt), inter aues et pisces; phocae, inter pisces et quadrupedes ; et alia huiusmodi. Neque rursus causam indagauit quispiam, cur cum similia similibus gaudeant, ferrum ferrum non trahat, quod magnes facit; neque aurum ipsum aurum, licet argentum uiuum alliciat. Circa haec, et similis, in disceptatione de Transcendentibus illis altum est silentium ; orationis enim apices, non rerum subtilitates, secuti sunt homines. Quamobrem horum Transcendentium, siue conditionum Entium aduentitiarum, inquisitionem ueram et solidam, secundum naturae non sermonis leges, Philosophiam Primam recipere uolumus. Atque de Philosophia prima (siue de Sophia) quam inter Desiderata haud immerito retulimus, haec dicta sint. [3,2] CAPUT II. De Theologia Naturali ; et Doctrina de Angelis et Spiritibus, quae eiusdem est Appendix. COLLOCATA igitur sua in sede Communi Scientiarum Parente, instar Berecynthiae tanta gaudentis coelesti sobole, "Omnes coelicolas, omnes supera alta tenentes" ; reuertamur ad partitionem illam trium Philosophiarum, Diuinae, Naturalis, et Humanae. Nam Theologia Naturalis, Philosophia etiam Diuina recte appellatur. Diffinitur autem haec, ut sit talis scientia, seu potius scientiae scintilla, qualis de Deo haberi potest per lumen naturae et contemplationem rerum creatarum ; et ratione obiecti, sane diuina, ratione informationis, naturalis censeri potest. Huius scientiae limites ita uere signantur, ut ad atheismum confutandum et conuincendum, et ad legem naturae informandam, se extendant ; ad religionem autem astruendam non proferantur. Quamobrem nec Deus unquam edidit miraculum quo conuerteretur atheus ; quia poterat ipso naturae lumine ad notitiam Dei perduci ; uerum miracula ad conuertendos idololatras et superstitiosos designata sunt, qui numen agnouerunt sed in cultu eius aberrarunt ; quoniam non sufficit lumen naturae Dei uoluntati declarandae, aut cultui eius legitimo prodendo. Sicut enim opificis potentiam et peritiam ostendunt opera eius, imaginem autem minime ; sic opera Dei conditoris omnipotentiam et sapientiam ostendunt, imaginem eius haudquaquam depingunt. Atque hac in re ethnicorum opinio a sacra ueritate recedit. Illi siquidem mundum imaginem Dei statuebant, hominem mundi. At Sacrae Literae haud tali honore mundum dignantur, ut Dei uspiam imago dicatur, sed solummodo opus manuum eius ; hominem uero imaginem Dei immediate substituunt. Quocirca, quod sit Deus, quod rerum habenas tractet, quod summe potens, quod sapiens et praescius, quod bonus, quod remunerator, quod uindex, quod adorandus, etiam ex operibus eius demonstrari et euinci potest ; et admirabilia complura secreta circa attributa eius, et multo magis circa regimen et dispensationem super uniuersum, etiam sobrie ex iisdem elici et manifestari queunt ; estque istud argumentum a nonnullis utiliter pertractatum. Verum ex intuitu rerum naturalium atque humanae rationis principiis, de fidei mysteriis uel ratiocinari uel etiam suadere uehementius, aut rursus ea curiosius introspicere et uentilare et de modo mysterii inquirere, haud tutum meo iudicio fuerit. Da Fidei quae Fidei sunt. Nam uel ethnici, in illustri illa et diuina de aurea catena fabula hoc ipsum concedunt, quod Iouem de coelo ad terras deducere nec homines potuerunt nec Dii; e contrario, quod Iupiter pertrahere eos potuerit e terra ad coelum? Quare frustra sudauerit, qui coelestia religionis arcana nostrae ration adaptare conabitur. Decebit potius mentes nostras ad coelestis ueritatis thronum adorandum attollere. In hac igitur parte Theologiae Naturalis, tantum abest ut defectum aliquem obseruem, ut excessum potius reperiam ; ad quem subnotandum paulum sum digressus, propter maxima incommoda et pericula quae ex eo tum religioni tum philosophiae impendent ; utpote qui et religionem haereticam procudet, et philosophiam phantasticam et superstitiosam. Secus est quod ad Angelorum et Spirituum naturam attinet, quae nec inscrutabilis est nec interdicta; ad quam etiam, ex affinitate quam habet cum anima humana, aditus magna ex parte est patefactus. Praecipit certe Sacra Scriptura, "Nemo uos decipiat in sublimitate sermonum, et religione Angelorum, ingerens se in ea que non nouit". Attamen si hoc monitum diligenter perpendas, duo duntaxat in eo uetita reperies; adorationem scilicet, qualis Deo debetur, angelorum; et fanaticas de iis opinionem, uel ultra creaturae sortem eos efferentes, uel ampliorem de iis cognitionem quam quis reuera adeptus sit uenditantes. Caeterum sobria circa illos inquisitio, quae uel per rerum corporearum scalam ad eorum naturam pernoscendam ascendat, uel in anima humana ueluti in speculo eam intueatur, neutiquam prohibetur. Idem de Spiritibus statuendum Immundis, qui a statu suo deciderunt. Consortium cum iis atque usus operae eorum illicitus est; multo magis qualiscunque cultus uel ueneratio. At contemplatio et cognitio illorum naturae, potestatis, illusionum, non solum ex locis Scripturae Sacrae, sed ex ratione aut experientia, haud postrema pars est sapientiae spiritualis. Sic certe Apostolus, Stratagematum eius non ignari sumus.Ac non minus Daemonum naturam inuestigare in Theologia Naturali conceditur, quam uenenorum in Physica, aut uitiorum in Ethica. Hanc autem scientiae partem de Angelis et Daemonibus inter Desiderata numerare non licet, quippe quae ab haud paucis sit tentata. Aequius esset, ut scriptorum in hoc genere pars haud parua aut uanitatis aut superstitionis aut subtilitatis inutilis arguantur. [3,3] CAPUT III. Partitio Naturalis Philosophiae, in Speculatiuam et Operatiuam : quodque illae duae et in intention tractantis, et in corpore tractatus, segregari debeant. MISSA igitur Theologia Naturali (cui inquisitionem de Spiritibus, ut Appendicem attribuimus) accedamus ad secundam partem ; uidelicet illam de Natura, siue Philosophiam Naturalem. Optime Democritus, Scientiam de Natura in profundis mineris siue puteis latere demersam. Non male Chymici, Vulcanum alteram naturam esse; quinetiam id celeriter perficere, quod natura per ambages et temporis moras solet. Quidni igitur Philosophiam in duas partes secemus, Fodinam et Fornacem ; et duo constituamus Philosophorum munera, Operarios in Mineris et Fabros? Sane utcunque uideamur haec per lusum loqui, tamen huius generis partitionem utilissimam esse censemus, cum proponetur uocabulis familiaribus et scholasticis ; hoc est, ut diuidatur doctrina de Natura in Inquisitionem Causarum et Productionem Effectuum; Speculatiuam et Operatiuam. Altera naturae uiscera perscrutatur; altera naturam ueluti super incudem efformat. Neque me fugit quam arcto copulentur uinculo Causas et Effectua, ut explicationem eorum aliquatenus coniungi sit necesse. Attamen quandoquidem omnis solida et fructuosa Naturalis Philosophia duplicem adhibeat scalam, eamque diuersam ; Ascensoriam et Descensoriam ; ab Experientia ad Axiomata, et ab Axiomatibus ad noua Inuenta ; consultissimum iudico, ut hae duae partes, Speculatiua et Operatiua, et in intentione tractantis et in corpore tractatus separentur.