[2,6] CAPUT VI. Partitio prima Historiae Ciuilis in Memorias, Antiquitatea, et Historiam Iustam. HISTORIA Ciuilis tripartita est, tribus picturarum aut imaginum generibus non absimilis. Videmus enim ex picturis et imaginibus alias imperfectas, ut quibus ultima manus non accesserit ; alias perfectaa ; alias uero uetustate mutilatas et deformatas. Historiam similiter Ciuilem (qua imago rerum et temporum quaedam est) in tres species, illis picturarum congruas, partiemur; Memorias scilicet; Historiam Iustam; et Antiquitates. Memoriae sunt Historia inchoata, aut prima et rudis historiae lineamenta; Antiquitates uero historia deformata sunt, siue reliquiae historiae, quae casu e naufragio temporum ereptae sunt. Memoriae, siue praeparationes ad historiam, duplicia generis sunt ; quorum alterum Commentarios, alterum Registra uocare placet. Commentarii nudam actionum et euentuum seriem ac connexionem proponunt, praetermissis causis rerum et praetextibus, initiis quoque earundem et occasionibus, consiliis itidem et orationibus, et reliquo actionum apparatu. Talis enim est propria Commentariorum natura, licet Caesari, per modestiam quandam cum magnanimitate coniunctam, praestantissimae inter eas quae exstant historiae Commentariorum nomen indere placuerit. At Registra duplicis naturae sunt. Complectuntur enim aut titulos rerum et personarum in serie temporum, quales dicuntur Fasti et Chronologiae; aut actorum solennitates, cuius generis sunt principum edicta, senatuum decreta, iudiciorum processus, orationes publice habitae, epistolae publice missae, et similia, absque narrationis contextu siue filo continuo. Antiquitates, seu historiarum reliquiae, sunt (uti iam diximus) tanquam tabulae naufragii ; cum deficiente et fere submersa rerum memoria, nihilominus homines industrii et sagaces, pertinaci quadam et scrupulosa diligentia, ex genealogiis, fastis, titulis, monumentis, numismatibus, nominibus propriis et stilis, uerborum etymologiis, prouerbiis, traditionibus, archiuis et instrumentis tam publicis quam priuatis, historiarum fragmentis librorum neutiquam historicorum locis dispersis ; ex his inquam omnibus, uel aliquibus, nonnulla a temporis diluuio eripiunt et conseruant. Res sane operosa, sed mortalibus grata, et cum reuerentia quadam coniuncta ; ac digna certe quae, deletis fabulosis nationum originibus, in locum huiusmodi commentitiorum substituatur : sed tamen eo minus habens authoritatis, quia paucorum licentiae subiicitur quod paucis curae est. In his Imperfectae Historiae generibus defectum aliquem non puto designandum, cum sint tanquam imperfecte mista ; ut defectus huiusmodi sit ex ipsa earum natura. Ad Epitomas quod attinet (historiarum certe teredines et tineas), eas exulare uolumus ; quod etiam cum plurimis qui maxime sani fuerunt iudicii facimus ; utpote quae complura nobilissimarum historiarum corpora exederint et corroderint, atque in faeces inutiles demum redegerint. [2,7] CAPUT VII. Partitio Historiae Iustae in Chronica, Vitas, et Relationes; earumque partium explicatio. AT Historia Iusta trium est generum, pro ratione obiecti quod sibi proponit repraesentandum. Aut enim portionem aliquam temporis repraesentat ; aut personam singularem memoria dignam ; aut actionem aliquam siue rem gestam ex illustrioribus. Primum Chronica, siue Annales, appellamus; secundum Vitas; tertium Relationes. Inter quae, Chronica celebritate et nomine excellere uidentur; Vitae autem fructu et exemplis; Relationes rursus sinceritate et ueritate. Chronica namque amplitudinem actionum publicarum, et personarum facies externas et in publicum uersas, proponunt; minora autem quae tum ad res tum ad personas pertinent, omittunt et silentio inuoluunt. Cum uero id artificii diuini sit proprium ut maxima e minimis suspendat, fit saepenumero ut huiusmodi historia, maiora tantum persecuta, negotiorum pompam potius et solennia quam eorum ueros fomites et texturas subtiliores ostendat; quinetiam, etsi consilia ipsa addat atque immisceat, tamen granditate gaudens, plus grauitatis atque prudentiae, quam reuera habent humanis actionibus aspergat; ut satira aliqua possit esse uerior humanae uitae tabula, quam nonnulla ex eiusmodi historiis. Contra Vitae, si diligenter et cum iudicio perscribantur (neque enim de elogiis et huiusmodi commemorationibus ieiunis loquimur), quandoquidem personam singularem pro subiecto sibi proponant, in qua necesse est actiones non minus leues quam graues, paruas quam grandes, priuatas quam publicas, componi et commisceri, sane magis uiuas et fidas rerum narrationes, et quas ad exemplum tutius et felicius transferre possis, exhibent. At Relationes actionum speciales (qualia sunt Bellum Peloponnesi, Expeditio Cyri, Coniuratio Catilinae, et similia) omnino puriore et magis sincero ueritatis candore uestiri par est, quam Historias Iustas temporum ; quia argumentum in iis deligi et sumi potest habile et definitum, atque eiusmodi ut de eo notitia et certitudo bona et plena informatio haberi possit : cum contra Historia Temporis (praesertim quae aetate scriptoris multo antiquior sit) necessario in memoria rerum saepius fatiscat, et ueluti spatia uacua contineat, quae ingenio et coniectura occupari et suppleri satis licenter consueuerunt. Hoc tamen ipsum, quod de Relationum sinceritate dicimus, cum exceptione intelligendum est; nam fatendum certe est (cum humana omnia ex parte laborent, et commoda cum incommodis fere perpetuo coniuncta sint) huiusmodi Relationes, praesertim si sub ipsa rerum gestarum tempora edantur, (cum saepius uel ad gratiam uel ad inuidiam scribantur) omnium narrationum merito maxime suspectas esse. Sed rursus huic incommodo etiam illud connascitur remedium ; quod illae ipsae Relationes, cum non ex una parte solummodo, sed pro factionibus et partium studiis ex utraque parte, semper fere edantur, uiam hoc pacto quandam ueritati, tanquam inter extrema, aperiunt et muniunt; atque, postquam contentiones animorum deferbuerint, historico bono et prudenti non pessima historiae perfectioris materia et sementis sunt. Quod uero ad ea, quae in his tribus Historiae generibus desiderari uideantur ; dubium certe non est, quin plurimae historiae particulares (de talibus loquimur quae esse possint alicuius dignitatis, aut etiam mediocritatis), cum maximo regnorum et rerumpublicarum quibus debentur honoris et nominis detrimento, hucusque praetermissae sint ; quas notare perlongum esset. Caeterum exterarum nationum historias exterorum curae relinquens (ne forte sim in aliena republica curiosus) non possum non apud Maiestatem tuam conqueri de Historiae Angliae, quae nunc habetur, uilitate et indignitate, quatenus ad corpus eius integrum ; necnon Historiae Scotiae iniquitate et obliquitate, quatenus ad authorem eius recentissimum et uberrimum ; reputans mecum honorificum admodum Maiestati tuae futurum, atque opus posteritati gratissimum, si quemadmodum insula haec Magnae Britanniae se nunc in unam monarchiam coalitam ad sequentes aetates transmittit, ita in una historia descripta a praeteritis saeculis repeteretur ; eodem modo quo historiam decem tribuum regni Israëlis et duarum tribuum regni Iudae, tanquam gemellam, Sacra Pagina deducit. Quod si moles huiusmodi historiae (magna certe et ardua) quominus exacte et pro dignitate perscribatur, uideatur obfutura, ecce tibi memorabilem multa angustioris temporis periodum, quatenus ad Historiam Angliae ; nimirum ab Unione Rosarum ad Unionem Regnorum ; spatium temporis quod meo quidem iudicio maiorem recipit euentuum (quae raro se ostendunt) uarietatem, quam in pari successionum numero uspiam in regno haereditario deprehendere licet. Incipit enim ab adeptione coronae mixta, partim armis, partim iure ; ingressum siquidem ferrum aperuit, stabilimentum attulerunt nuptiae ; secuta igitur sunt tempora illis initiis consentanea ; simillima fluctibus post magnam tempestatem tumores et agitationes suas sed absque aliqua immani procella, retinentibus; atque gubernatoris prudentia, qui unus inter antecessores reges consilio enituit, superatis. Ordine proximus succedit rex, cuius actiones, licet magis impetu quam consilio administratae, non leue tamen in rebus Europae momentum attulerunt, eas subinde librando et inclinando, prout ipsae propendebant. Quo etiam regnante, coepit fieri ingens illa status ecclesiastici mutatio, qualis raro admodum prodit in theatrum. Secutus est rex minor. Dein tentamentum tyrannidis, licet illud breuissimum fuerit, instar febris ephemerae. Dein regnum feminae, extero regi nuptae. Rursus regnum feminae solitariae et coelibis. Haec omnia demum excepit euentus iste faustus et gloriosua ; nimirum huiusce insulae Britanniae, a toto orbe diuisae, in se unio ; per quam uetus illud oraculum Aeneae redditum, quod requiem ei praemonstrabat, "Antiquam exquirite matrem" supra nobilissimas gentes Angliae et Scotiae, in nomine illo Britanniae, antiquae suae matris, iam conuenientes, adimpletum sit; in pignus et tesseram metae et exitus errorum et peregrinationis iam reperti. Ita ut quemadmodum corpora ponderosa iactata, antequam ponant et consistant, trepidationes quasdam experiantur ; eodem modo probabile uidetur Diuina Prouidentia factum esse, ut monarchia ista, priusquam in tua Maiestate regiaque tua sobole (in qua spero eam in perpetuum fore stabilitam) consisteret et confirmata esset, has tam uarias mutationes et uicissitudines, tanquam praeludia stabilitatis suae, subiret. De Vitis cogitantem, subit quaedam admiratio, tempora ista nostra haud nosse bona sua ; cum tam rara sit commemoratio et conscriptio uitarum, eorum qui nostro saeculo claruerunt. Etsi enim reges, et qui absolutum principatum obtineant, pauci esse possint; principes etiam in republica libera (tot rebuspublicis in monarchiam conuersis) haud multi ; utcunque tamen non defuerunt uiri agregii (licet sub regibus) qui meliora merentur quam incertam et uagam memoriae suae famam, aut elogia arida et ieiuna. Etenim hac ex parte inuentum cuiusdam ex poetis recentioribus, quo antiquam fabulam locupletauit, non inelegans est. Fingit ille in extremitate fili Parcaram numisma quoddam seu monile pendere, in quo defuncti nomen impressum sit; Tempus autem cultrum Atropi praestolari, et statim abscisso filo numismata eripere, eaque asportata paulo post in fluuiam Lethes ex gremio suo proiicere ; circa fluuium autem magnam auium uim uolitare, quae numismata arripiunt, ac postquam in rostris ipsarum paulisper eadem circumtulerint, paulo post per incuriam in fluuium decidere permittunt; inter eas uero cygnos reperiri nonnullos, qui si numisma aliquod cum nomine prehenderint, illico ad templum quoddam illud deferre solebant, Immortalitati consecratum. Huiusmodi itaque cygni nostris temporibus fere defecerunt. Quamuis autem plurimi hominum, curis et studiis suis nimio plus quam corporibus mortales, nominis sui memoriam ueluti fumum aut auram despiciant, "Animi nil magnae laudis egentes"; quorum scilicet philosophia et seueritas ab ea radice pullulat, "Non prius laudes contempsimus, quam laudanda facere desiuimus"; id tamen apud nos Salomonis iudicio non praeiudicabit; "Memoria iusti cum laudibus, at impiorum nomen putrescet" : Altera perpetuo floret, alterum aut in obliuionem protinus abit, aut in odorem tetrum computrescit. Ac propterea in eo ipso stilo uel loquendi formula, quae recte admodum recepta est ut defunctis tribuatur (felicis memoriae, piae memoriae, bonae memoriae) agnoscere uidemur illud quod Cicero (mutuatus id ipsum a Demosthene) protulit, "Bonam famam propriam esse possessionem defunctorum". Quam quidem possessionem non possum non notare nostro aeuo incultam ut plurimum et neglectam iacere. Quantum sd Relationes, optandum esset prorsus ut multo maior circa eas adhiberetur diligentia. Quippe uix incidit aliqua actio paulo illustrior, cui non intersit calamus aliquis ex melioribus, qui eam excipere et describere possit. Quoniam autem is perpaucorum hominum esse debet, qui historiam iustam pro dignitate conscribat (ut ex paucitate historicorum uel mediocrium satis liquet), idcirco si actiones particulares sub tempus ipsum quo geruntur tolerabili aliquo scripto memoriae mandarentur, sperandum esset exorituros quandoque, qui historiam iustam ope et auxilio illarum Relationum conscribere possent Illae enim instar seminarii esse possint, unde, cum usus foret, hortus amplus et magnificus consereretur. [2,8] CAPUT VIII. Partitio Historia Temporum in Historiam Uniuersalem, et Particularem ; et utriusque commoda, et incommoda. HISTORIA Temporum aut Uniuersalis est, aut Particularis. Haec alicuius Regni, uel Reipublicae, uel Nationis res gestas complectitur; illa Uniuersi Orbis. Neque enim defuerunt, qui Historiam Mundi etiam ab origine scripsisse uideri uolunt; farraginem rerum et compendia narrationum pro historia exhibentes; alii sui temporis res per orbem terrarum memorabiles tanquam iusta historia complecti posse confisi sunt ; conatu profecto magnanimo, atque fructu haud exiguo. Neque enim res humanae ita imperiis aut regionibus diuisae sunt, ut non habeant multa connexa ; quare iuuat certe fata, alicui saeculo aut aetati destinata, ueluti una tabula contenta et descripta intueri. Fit etiam, ut plurima scripta non contemnenda (qualia sunt eae de quibus antea locuti sumus Relations), alias forte peritura neque prelum saepius passura, aut saltem capita ipsorum, in huiusmodi Historiam Generalem recipiantur, atque hoc pacto figantur et conseruentur. Veruntamen, si quis rem rectius perpendat, animaduertet tam seueras esse Historiae Iustae leges, ut eas in tanta argumenti uastitate exercere uix liceat; adeo ut minuatur potius historiae maiestas molis granditate, quam amplificetur. Fiet enim, ut qui tam uaria undequaque persequitur, is informationis religione paulatim remissa, et diligentia sua, quae ad tot res extenditur, in singulis elanguescente, auras populares et rumores captet ; et ex relationibus non admodum authenticis, aut huiusmodi aliqua leuidensi materia, historiam conficiet. Quinetiam necesse ei erit (ne opus in immensum excrescat) plurima relatu digna consulto praetermittere, atque ad epitomarum rationes saepius delabi. Incumbit etiam aliud periculum non paruum, atque utilitati Historiae Uniuersalis ex diametro oppositum ; quemadmodum enim Uniuersalis Historia narrationes aliquas, quae alias forte fuissent periturae, conseruat; ita contra saepenumero narrationes alias satis fructuosas, quae aliter uicturae fuissent, propter grata mortalibus rerum compendia perimit. [2,9] CAPUT IX. Partitio alia Historiae Temporum, in Annales et Acta Diurna. ETIAM Historia Temporum recta diuiditur in Annales, et Diaria; quae diuisio, licet ex periodis temporum nomina sumat, tamen ad delectum rerum etiam pertinet. Recte enim Corneliua Tacitus, cum in mentionem magnificentiae quarundam structurarum incidit, statim subdit, "ex dignitate populi Romani repertum esse res illustres Annalibus, talia Diurnis urbis Actis mandare"; applicando Annalibus res quae ad statum reipublicae pertinent, acta uero et accidentia leuiora Diariis. Meo utique iudicio, ualere conueniret disciplinam quandam Haraldicum in disponendis non minus librorum quam personarum dignitatibus. Sicut enim nihil rebus ciuilibus magis detrahit, quam ordinum et graduum confusio ; ita etiam authoritati historiae grauis haud parum derogat, si admisceantur politicis res leuioris momenti ; quales sunt pompae et solennitates et spectacula, et huiusmodi. Atque sane optandum esset ut illa ipsa distinctio in consuetudinem ueniret. Nostris uero temporibus, Diaria in nauigationibus tantum et expeditionibus bellicis in usu sunt. Apud antiquos certe regum honori dabatur, ut acta palatii sui in Diaria referrentur ; quod uidemus factum fuisse sub Ahasuero Persarum rege; qui cum noctem ageret insomnem Diaria poposcit, ubi coniurationem Eunuchorum recognouit. At in Alexandri Magni Diariis tam pusilla continebantur, ut etiam si forte ad mensam dormiret in acta reponeretur. Neque enim sicut Annales tantum grauia, ita Diaria tantum leuia complexa sunt ; sed omnia promiscue et cursim Diariis excipiebantur, seu maioris seu minoris momenti. [2,10] CAPUT X. Partitio secunda Historiae Ciuilis, in Meram et Mixtam. Postrema uero partitio Historiae Ciuilis ea sit ; ut diuidatur in Meram, et Mixtam. Mixturae celebres duae ; altera ex Scientia Ciuili, altera praecipue ex Natureli. Introductum est enim ab aliquibus genus scribendi, ut quis narrationes aliquas, non in serie historiae continuatas, sed ex delectu authoris excerptas conscribat; deinde easdem recolat et tanquam ruminet ; et sumpta ab ipsis occasione, de rebus politicis disserat. Quod genus Historiae Ruminatae nos sane magnopere probamus, modo huiusmodi scriptor hoc agat, et hoc se agere confiteatur. Historiam autem Iustam ex professo scribenti politica ubique ingerere, atque per illa filum historiae interrumpere, intempestiuum quiddam et molestum est. Licet enim Historia quaeque prudentior politicis praeceptis et monitis ueluti impregnata sit, tamen scriptor ipse sibi obstetricari non debet. Mixta etiam est Historia Cosmographica, idque multipliciter. Habet enim ex Historia Naturali, regiones ipsas, atque earum situs et fructus ; ex Historia Ciuili, urbes, imperia, mores ; ex Mathematicis, climata et configurationes coeli, quibus tractus mundi subiacent. In quo genere Historiae siue scientiae, est quod saeculo nostro gratulemur. Orbis enim terrarum factus est hac nostra aetate mirum in modum fenestratus atque patens. Antiqui certe Zonas et Antipodas nouerant, "Nosque ubi primus equis Oriens afflauit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper", idque ipsum magis per demonstrationes quam per peregrinationes. Verum ut carina aliqua parua coelum ipsum aemularetur ; atque uniuersum globum terrestrem, magis etiam obliquo et flexuoso quam coelestia solent itinere, circumiuerit ; ea est nostri saeculi praerogatiua ; ita ut praesens aetas iure in symbolo suo usurpare possit non tantum illud "Plus ultra", ubi antiqui usurpabant "Non ultra" ; atque insuper illud Imitabile fulmen ubi antiqui Non imitabile fuimen, "Demens qui nimbos et non imitabile fulmen"; uerum et illud, quod omnem admirationem superat, Imitabile coelum; propter nauigationes noatras, quibus circa uniuersum terrae ambitum, coelestium corporum more, uolui et circumagi saepius concessum fuit. Atque haec praeclara in re nautica atque orbe perlustrando felicitas, de ulterioribus etiam progressibus et augmentis scientiarum spem magnam facere possit ; praesertim cum diuino uideatur consilio esse decretum, ut hoc duo coaeua sint. Sic enim Daniel Propheta, de nouissimis temporibus uerba faciene, praedicit, "Plurimi pertransibunt et augebitur scientia"; quasi pertransitus siue perlustratio mundi, atque multiplex augmentum scientiarum, eidem saeculo destinarentur; sicut magna ex parte iam completum uidemus; quandoquidem tempora nostra, duabus illis prioribus doctrinarum periodis aut reuolutionibus (alteri apud Graecos, alteri apud Romanos) eruditione non multum cedant, eas uero in aliquibus longe superent.