[6] VI. De Quiete Apparente, et Consistentia, et Fluore. Quod quaedam quiescere uideantur et motu priuari, id secundum totum aut integrum recte uidetur, secundum partes autem hominum opinionem fallit. Quies enim simplex et absoluta, et in partibus et in toto, nulla est ; sed quae esse putatur, per motuum impedimenta, cohibitiones, et aequilibria efficitur. Exempli gratia, cum in uasis in fundo perforatis, quibus hortos irrigamus, aqua (si os uasis obturetur) ex foraminibus illis non effluit, id per motum retrahentem non per naturam quiescentem fieri perspicuum est. Aqua enim tam contendit descendere, quam si actu suo potiatur ; sed cum in summitate uasis non sit quod succedat, aqua in imo ab aqua in summo retrahitur et uim patitur. Si quis enim alterum infirmiorem in lucta teneat, ut se mouere non possit, atque ille nitatur tamen sedulo, non propterea minor est motus renitentiae, quia non praeualet, et a motu fortiori ligatur. Hoc autem quod dicimus de falsa quiete, et in rebus innumeris utile cognitu est, et non minimum lucis praebet in inquisitione naturae solidi et liquidi, siue consistentiae et fluoris. Solida enim uidentur in positione sua manere et quiescere, liquida autem moueri et confundi. Neque enim columna ex aqua, aut alia effigies exstrui potest, ut de ligno uel lapide. Itaque in promptu est opinari, partes aquae superiores contendere (motu, quem appellant, naturali) ut defluant ; partes autem ligni non item. Atqui hoc uerum non est ; cum idem insit motus partibus ligni quae in summo collocantur, ut deorsum ferantur, qui aquae; idque in actum perduceretur, nisi ligaretur et retraheretur iste motus a motu potiore. Is autem est certe appetitus continuitatis, siue separationis fuga ; quae et ipsa tam aquae quam ligno competit, sed in ligno est motu grauitatis fortior, in aqua debilior. Nam quod ex huiusmodi motu etiam quae liquida sunt participent, id manifestum est. Videmus enim in bullis aquae, ad separationem euitandam, aquam se in pelliculas coniicere, in hemisphaerii formam confictas. Videmus etiam in stillicidiis, aquam ut aquae continuetur, in filum exile se producere et attenuare, quoad sequens aqua suppetat ; sin autem deficiat aqua ad continuationem, tum se in guttas rotundas recipere, quarum diameter filo illo priore sit multo maior. Simili modo uidemus, aquam comminutionem magis exquisitam aegre pati, cum ex foraminibus et rimis (si subtiliores sint) naturali suo pondere absque concussione non effluat. Quare constat appetitum continuitatis etiam liquidis inesse, sed debilem. At contra in rebus solidis uiget, et motui naturali siue grauitati praedominatur. Si quis enim existimet, in columna ligni uel lapidis superiores partes non diffluere cupere, sed se in eodem plane statu sustinere ; is facile se corriget, si consideret columnam, siue similia, si altitudo eius ad latitudinem basis non sit proportionata, sed modum excedat, stare non posse, sed deuexo pondere ferri ; adeo ut structuris praealtis necesse sit ut ad pyramidis formam inclinent, et sint uersus summitatem angustiores. Qualis autem sit ea natura quae appetitum istum continuitatis intendat aut remittat, non facile inquirenti occurret. Illud fortasse suggeretur, partes solidorum esse magis densas et compactas ; liquidorum magis raras et solutas ; aut liquidis subesse spiritum, quod fluoris sit principium, qui in solidis desit; et huiusmodi. Sed neutrum horum ueritati consonum est. Manifestum enim est, niuem et ceram, quae secari et fingi et impressiones recipere possunt, argento uiuo aut plumbo liquefacto longe esse rariora, ut in ratione ponderum euincitur. Quod si quis adhuc insistat, fieri posse ut nix aut cera, licet sit (in toto) argento uiuo rarior, tamen habere possit partes magis clausas et compactas ; uerum quia sit corpus spongiosum et caua multa et aerem recipiat, ideo in summa effici leuiorem ; ut in pumice fit, qui cum pro ratione molis sit fortasse ligno leuior, tamen si utrumque in puluerem redigatur, puluerem pumicis puluere ligni futurum grauiorem, quia cauitates illae non amplius adsint ; haec bene notata et obiecta sunt. Sed quid ad niuem et ceram colliquatam dicent, ubi iam cauitates expletae sunt ; uel quid ad gummi corpora, mastichen, et similia, quae cauitates istas manifestas non habent, et tamen sunt pluribus liquoribus leuiora ? Quod autem de spiritu afferunt, per cuius uim et impetum res fluant ; id certe primo intuitu probabile est, et notionibus communibus familiare ; reipsa autem durius est et magis erroneum ; cum uerae rationi non solum non innitatur, sed fere opponatur. Spiritus enim ille, quem dicunt, reuera (quod mirum fortasse dictu) consistentiam inducit, non fluorem. Quod et optime in instantia niuis cernitur, quae cum ex aqua et aere compositum corpus sit, cumque et aqua et aer seorsim fluant, in mixtura tamen consistentiam adipiscitur. Quod si quis obiiciat, id euenire posse ex condensatione aquae partis per frigus, et non ab interpositione aeris ; is se corriget, si animaduertat etiam spumam corpus simile niui esse, quod tamen a frigore nullo modo condensetur. Sin adhuc urgeat, et in spuma praecedere condensationem, non a frigore, sed tamen ab agitatione et percussione ; is pueros consulat, qui ex leui aura per fistulam siue calamum inspirata, et aqua (ob parum saponis admixtum) paulo tenaciore, miram et turritam bullarum structuram conficiunt. Res autem sic se habet ; corpora ad tactum corporis amici siue similis se soluere et laxare; ad tactum autem corporis dissentientis se stringere et sustinere. Itaque appositionem corporis alieni esse consistentiae causam. Sic uidemus oleum aquae admistum, ut fit in unguentis, liquiditatem, quae et in aqua et in oleo antea uigebat, quadantenus exuere. Contra uidemus, papyrum aqua madefactam se soluere, et consistentiam (quae ob aerem antea in poris admistum ualida erat) deponere ; oleo uero madefactam, minus ; quia oleum papyro minus consentiat. Idem quoque in saccharo uidemus, et similibus, quae ad aquam uel uinum intromittenda se laxam, neque solum cum liquores illis incumbunt, sed eosdem quoque sugunt et sursum trahunt.