[4] IV. De diuisione uulgari Motus, quod sit inutilis, et minus acuta. Diuisio Motus recepta in philosophia popularis uidetur et absque fundamento, ut quae rem per effectus tantum diuidit ; atque ad hoc, ut per causas sciamus, nihil conducit. Nam generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio, latio ad locum, nil aliud quam opera et effectus motuum sunt ; qui cum ad manifestam rerum mutationem peruenerunt quae populari notae subiacet, tum demum hisce nominibus (pingui satis contemplatione) insigniuntur. Neque enim dubitamus quin hoc sibi uelint : cum corpora per motum (cuiuscunque sit generis) eo usque processerint ut formam nouam teneant uel ueterem ponant (quod ueluti periodus quaedam est, et iusti spatii confectio), id motum generationis et corruptionis nominari ; sin autem, manente forma, quantitatem tantummodo et dimensionem nouam adipiscantur, id motum augmentationis et diminutionis dici ; sin, manente etiam mole et claustris siue circumscriptione, tamen qualitate, actionibus, et passionibus mutentur, id motum alterationis appellari ; sin, manente utique et forma et mole et quantitate, locum et nil aliud mutent, id per motum lationis significari. Verum haec omnia, acutius et diligentius inspicienti, mensura motus sunt, et periodi siue curricula quaedam motuum, et ueluti pensa ; non uerae differentiae ; cum quid factum sit designent, at rationem facti uix innuant. Itaque huiusmodi uocabula docendi gratia sunt necessaria, et dialecticis rationibus accommodata, naturalis autem scientiae egentissima. Omnes enim isti motus compositi sunt, et decompositi, et multipliciter compositi ; cum perite contemplantibus ad simpliciora penetrandum sit. Nam principia, fontes, causae, et formae motuum, id est omnigenae materiae appetitus et passiones, philosophiae debentur ; ac deinceps motuum impressiones siue impulsiones ; fraena et reluctationes; uiae et obstructiones ; alternationes et mixturae ; circuitus et catenae; denique uniuersus motuum processus. Neque enim disputationes animosae, aut sermones probabiles, aut contemplationes uagae, aut denique placita speciosa, multum iuuant. Sed id agendum, ut modis debitis, et ministerio naturae conuenienti, motum quemcumque in materia susceptibili excitare, cohibere, intendere, remittere, multiplicare, ac sopire et sistere possimus; atque inde corporum conseruationes, mutationes, et transformationes praestare. Maxime autem ii motus sunt inquirendi, qui simplices, primitiui, et fundamentales sunt, ex quibus reliqui conflantur. Certissimum enim est, quanto simpliciores motus inuenientur, tanto magis humanam potestatem amplificari, et a specialibus et praeparatis materiis liberari, et in noua opera inualescere. Et certe quemadmodum uerba siue uocabula omnium linguarum, immensa uarietate, e pauçis literis simplicibus componuntur ; pari ratione uniuersae rerum actiones et uirtutes a paucis motuum simplicium naturis et originïbus constituuntur. Turpe autem fuerit hominibus, propriae uocis tintinnabula tam accurate explorasse, ad naturae autem uocem tam illiteratos esse ; et more prisci seculi (antequam literae inuentae essent) sonos tantum compositos et uoces dignoscere, elementa et literas non distinguere.