[0] COGITATIONES DE NATURA RERUM. [1] COGITATIO I. De sectione corporum, continuo, et uacuo. DOCTRINA Democriti de atomis aut uera est, aut ad demonstrationem utiliter adhibetur. Non facile enim est naturae subtilitatem genuinam, et qualis in rebus ipsis inuenitur, aut cogitatione complecti aut uerbis exprimere, nisi supponatur atomus. Accipitur autem duobus sensibus atomus, non multum inter se diuersis. Aut enim accipitur pro corporum sectionis siue fractionis termino ultimo siue portione minima ; aut pro corpore quod uacuo caret. Quod ad primum attinet, haec duo posita tuto et certo statui possunt. Alterum, inueniri in rebus dispertitionem et comminutionem, longe ea quae sub adspectum cadit subtiliorem. Alterum, eam tamen infinitam non esse, nec perpetuo diuisibilem. Si quis enim diligenter attendat, reperiet rerum minutias in corporibus continuatis, eas quae in corporibus fractis et discontinuatis inueniuntur subtilitate longe uincere. Videmus enim parum croci in aqua infusum et agitatum, puta dolium aquae ita inficere, ut ab alia aqua pura etiam uisu distingui possit. Quae certe dispertitio croci per aquam, subtilitatem exquisitissimi pulueris superat. Quod manifestum fiet, si tantundem pulueris ligni Brasilii, uel balaustiorum, uel alicuius rei optime colorata; (quae tamen croci lentorem ad se in liquoribus aperiendum et incorporandum non habeat) immisceas. Itaque ridiculum erat, atomos pro paruis illis corpusculis quae sub radiis solis conspiciuntur accipere. Ea enim pulueris instar sunt ; atomum autem, ut ipse Democritus aiebat, nemo unquam uidit, aut uidere possit. Sed ista rerum dispertitio in odoribus multo magis mirabilem se ostendit. Etenim si parum croci dolium aquae colore, at parum zibethi coenaculum amplum odore, imbuere et inficere potest, et subinde aliud, et rursus aliud. Neque quisquam sibi fingat, odores; luminis more aut etiam caloris et frigoris, absque communicatione substantiae diffundi ; cum notare possit, odores etiam rebus solidis, lignis, metallis, adhaerescere, idque ad tempus non exiguum ; posse etiam frictione, lauatione, ab iisdem discuti et purgari. Verum in hisce et similibus, quod processus infinitus non sit, nemo sanus contradixerit ; cum intra spatia et limites, et corporum quantitates, huiusmodi dispertitio siue diffusio cohibeatur : ut in exemplis antedictis euidentissimum est. Quod ad secundum sensum atomi attinet, quod uacuum praesupponit, atomumque ex priuatione uacui definit ; bona et seria diligentia Heronis fuit, quae uacuum coaceruatum negauit, uacuum commistum asseruit. Cum enim perpetuum corporum nexum cerneret, neque inueniri prorsus aut assignari spatium aliquod quod corpore uacet ; et multo magis, cum corpora grauia et ponderosa sursum ferri, et naturas suas quoquo modo deponere et uiolare potius quam diuulsionem absolutam a corpore contiguo patiantur, uideret; naturam a uacuo maioris notae, siue conceruato, abhorrere prorsus statuit. Contra, cum eandem corporis materiam contrahi, et coarctari, et rursus aperiri et dilatari perspiceret, et spatia inaequalia, interdum maiora interdum minora, occupare et complere ; non uidit quomodo huiusmodi ingressus et egressus corporum in locis suis fieri possit, nisi propter uacuum admistum, minus uidelicet corpore compresso, plus relaxato. Necesse enim esse, contractionem istam per unum ex his tribus modis fieri ; aut eo quem diximus, nempe quod uacuum pro ratione contractionis excludatur ; aut quod aliud aliquod corpus prius intermixtum exprimatur ; aut quod sit quaedam naturalis (qualis qualis ea sit) corporum condensatio et rarefactio. Atque quod ad corporis tenuioris expressionem attinet, ista ratio nullum exitum habere uidetur. Nam uerum est, spongias, et huiusmodi porosa, expresso aere contrahi. De aere ipso autem manifestum est per plurima experimenta, eum spatio notabili contrahi posse. Num ergo et ipsius aeris subtiliorem partem exprimi putandum est? et deinceps huiusmodi partis aliam, et sic in infinitum ? Nam aduersissimum tali opinioni est, quod quo tenuiora corpora sint, eo maiorem contractionem sustineant ; cum contra fieri oporteret, si contractio per expressionem partis tenuioris fieret. Atque de illo altero modo, corpora scilicet eadem, nec alias mutata, tamen magis et minus in raritate aut densitate recipere, non multum laborandum est. Positiuum enim quiddam uidetur esse, et ratione surda et inexplicata niti, qualia sunt fere Aristotelis pronuntiata. Restat itaque tertius ille modus, qui uacuum supponit. Quod si illud quis obiiciat : durum uideri, et fere ineredibile, ut uacuum admistum sit, cum corpus ubique reperiatur ; is si exempla quae modo adduximus, aquae croco, uel aeris odoribus infecti, animo sodatiore consideret, facile perspiciet nullam partem posse assignari aquae ubi crocus non sit, et tamen manifestum esse ex comparatione croci et aquae antequam miscerentur, corpus aquae corpus croci multis numeris excedere. Quod si id in diuersis corporibus inuenitur, multo magis in corpore et uacuo hoc fieri putandum est. Verum in ea parte, Heronis, utpote hominis mechanici, contemplatio, illa Democriti, philosophi clarissimi, inferior fuit : quod Hero, quia hic apud nos in nostro isto orbe uacuum coaceruatum non reperit, ideo illud simpliciter negauit. Nil enim impedit, quominus in regionibus aetheris, ubi proculdubio maiores sunt corporum expansiones, etiam uacuum coaceruatum sit. In iis autem inquisitionibus et similibus semel monitum sit, ne quis propter tantam naturae subtilitatem confundatur et diffidat. Cogitet enim et unitates et summas rerum ex aequo supputationi submitti. Tam facile enim quis mille annos dixerit art cogitarit, quam mille momenta; cum tamen anni a multis momentis constituantur. Neque rursus existimet aliquis, haec potius speculationis curiosae esse, quam ad opera et usum referri. Videre enim est omnes fere philosophos et alios qui in experientia et rebus particularibus sedulo uersati sunt et naturam ad uiuum dissecuerunt, in huiusmodi inquisitiones incidere, licet eas feliciter non peragant. Neque alia subest causa potentior et uerior, ob quam philosophia quam habemus effectuum sit sterilis, nisi quod uerborum et notionum uulgarium subtilitates captauit ; naturae subtilitatem non persecuta est, nec inquirere constituit.