[14,0] LIBER XIV. [14,1] CAPITVLVM I : Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur. (1) Aduersum istos, qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse, quae futura sunt, profitentur, audiuimus quondam Fauorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione; (2) exercendine aut ostentandi gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque, quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotaui, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae uetustatis non esse, quantae uideri uolunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes. (3) Atque eos, quoniam uiderent terrena quaedam inter homines sita caelestium rerum sensu atque ductu moueri, quale est, quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc uidelicet sibi argumentum ad persuadendum parauisse, ut crederemus omnia rerum humanarum et parua et maxima tamquam stellis atque sideribus euincta duci et regi. (4) Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum riualibus aut de communi pariete cum uicino apud iudicem est, ut existimemus id negotium quasi habena quadam de caelo uinctum gubernari. (5) Quod etsi ui et ratione quapiam diuina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam breui exiguoque uitae spatio quantouis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut uerbo ipsius utar, g-pachymeresteron nullo scientiae fundo concepta, sed fusa et uaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per interualla media caligantium; (6) tolli enim, quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent. (7) Ipsam deinde siderum stellarumque obseruationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, hautquaquam putabat liquide consistere. (8) 'Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et uias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur, obseruauerunt, procedat' inquit 'haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest' inquit 'ratio Chaldaeorum obseruationis manere, si quis ea uti uelit sub diuersis caeli regionibus. Nam quanta' inquit 'partium circulorumque caeli ex deuergentia et conuexionibus mundi uarietas sit, quis non uidet? (9) Eaedem igitur stellae, per quas omnia diuina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et uariant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi uiolentas mouent, cur non euenta quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuuium, alia aput Nilum? (10) Per autem' inquit 'inconsequens ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque alio caeli curuamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris.' (11) Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis siue Aegyptiis obseruatas ferunt, quas multi 'erraticas', Nigidius 'errones' uocat, non esse plures quam uolgo dicerentur; (12) posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua obseruatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exuperantiam uel splendoris uel altitudinis. (13) 'Nam et quaedam' inquit 'sidera e quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non uidentur et sunt aliis omnino ignarissima. (14) Atque uti demus' inquit 'et has tantummodo stellas et ex una parte terrae obseruari debuisse, quae tandem finis obseruationis istius fuit et quae tempora satis esse uisa sunt ad pericipiendum, quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus? (15) Nam si isto modo coepta fieri obseruatio est, ut animaduerteretur, quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte uita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum finis etiam uitae spectaretur eaque omnia, ut usu uenerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque euentura existimarentur, qui eodem illo tempore nati fuissent; (16) si isto' inquit 'modo obseruari coeptum et ex ea obseruatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere. (17) Dicant enim, quot tandem annis uel potius quot saeculis orbis hic obseruationis perfici quiuerit.' (18) Constare quippe inter astrologos dicebat stellas istas, quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales uiderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum cum eodem habitu simul omnes, profectae sunt, ut neque ullus obseruationis tenor neque memoriae, ulla effigies litterarum tanto aeuo potuerint edurare. (19) Atque illud etiam, cuimodi esset, considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret, quo primum tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea, cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque, qui conueniret diuersam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret. (20) Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris ac feminae coitu iam declarari oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine, quales qualique fortuna homines gignerentur, ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici, quinam olim futuri essent, quos hi creaturi forent, et supra longe atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo ueritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo uel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem hominis nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique fato futurus sit, quisquis hodie natus est. (21) 'Quo autem' inquit 'pacto credi potest uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si uitae fortunarumque eiusdem hominis indicia in tam breuibus interuallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa non eadem stellarum facie denotantur? (22) Quod si id fieri potest eaque diuersitas atque uarietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum, qui post nascentur, exordia, imparilitas haec turbat obseruationem, omnisque ratio disciplinae confunditur.' (23) Iam uero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et euenta, quae euenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et uarias uoluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in leuissimis rebus animorum impetus recessusque moueri agitarique desuper e caelo putarent: tamquam quod forte ire in balneas uolueris ac deinde nolueris atque id rursum uolueris, non ex aliqua dispari uariaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, g-logika g-zoha, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse uideantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus. (24) 'Ac si' inquit 'potuisse praedici adfirmant, Pyrrusne rex an Manius Curius proelio uicturus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alueolo audent dicere, quisnam ibi ludentium uincat? an uidelicet magna sciunt, parua nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt? (25) Sed si magnitudines rerum sibi uindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, uolo' inquit 'mihi respondeant, quid in hac totius mundi contemplatione prae tantis naturae operibus in tam paruis atque breuibus negotiis fortunisque hominum magnum putent? atque id uelim etiam,' inquit 'ut respondeant: (26) si tam paruum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco gemini quoque non eadem uitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt, peto' inquit 'respondeant, cursum illum temporis transuolantis, qui uix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque uertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?' (27) Ad postremum autem ecquid esset, quod aduersum hoc dici posset, requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diuersis stellarum motibus in uitam editi, regionibus, sub quibus geniti sunt, longe distantibus, omnes tamen isti aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in naui fluctu obruti eodem genere mortis eodemque ictu temporis uniuersi simul interirent. (28) 'Quod scilicet' inquit 'numquam eueniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquidque leges haberent. (29) Quod si quaedam' inquit 'in hominum morte atque uita etiam diuersis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conuentus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu uenire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, uita omni et morte pari? quod nequaquam' inquit 'prorsus fieri potest. (30) Non igitur hac causa probe uti queunt aduersum hominum impares ortus, interitus pares.' (31) Illud autem condonare se his dicebat, quod non id quoque requireret, si uitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut uermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? an istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem exstinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio uideretur, cur ea siderum uis in hominibus ualeret, deficeret in ceteris. (32) Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimus. Set Fauorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et uenustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exsequebatur atque identidem commonebat, ut caueremus, ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod uiderentur quaedam interdum uera effutire aut spargere. (33) 'Non enim comprehensa' inquit 'neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes inter falsa atque uera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in ueritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perueniunt callide ad ea, quae uera sunt, et idcirco uidentur in praeteritis rebus quam in futuris ueritatem facilius imitari. Ista tamen omnia, quae aut temere aut astute uera dicunt, prae ceteris,' inquit 'quae mentiuntur, pars ea non sit millesima.' (34) Praeter haec autem, quae dicentem Fauorinum audiuimus, multa etiam memini poetarum ueterum testimonia, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuuianum illud: "nam si, quae euentura sunt, prouideant, aequiperent Ioui", item Accianum illud: 'nil' inquit 'credo auguribus, qui aures uerbis diuitant alienas, suas ut auro locupletent domus.' (35) Idem Fauorinus deterrere uolens ac depellere adulescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat: (36) 'Aut aduersa' inquit 'euentura dicunt aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando; si aduersa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo; sin uera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque euentura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praeflorauerit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus.' [14,2] CAPITVLVM II : Quem in modum disseruerit Fauorinus consultus a me super officio iudicis. (1) Quo primum tempore a praetoribus lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur priuata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisiui, ut homo adulescens a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites uocatus rem iudiciariam, quoniam uocis, ut dicitur, uiuae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati sumus. (2) In his autem, quae existere solent, negotiorum ambagibus et in ancipiti rationum diuersarum circumstantia nihil quicquam nos huiuscemodi libri iuuerunt. (3) Nam etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas. (4) Petebatur apud me pecunia, quae dicebatur data numerataque; sed qui petebat, neque tabulis neque testibus id factum docebat et argumentis admodum exilibus nitebatur. (5) Sed eum constabat uirum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et uitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur; (6) illum autem, unde petebatur, hominem esse non bonae rei uitaque turpi et sordida conuictumque uolgo in mendaciis plenumque esse perfidiarum et fraudum ostendebatur. (7) Is tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere pecuniam datam consuetis modis: expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione, tabularum obsignatione, testium intercessione; (8) ex quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se oportere et aduersarium de calumnia damnari; quod de utriusque autem uita atque factis diceretur, frustra id fieri atque dici; rem enim de petenda pecunia apud iudicem priuatum agi, non apud censores de moribus. (9) Tunc ibi amici mei, quos rogaueram in consilium, uiri exercitati atque in patrociniis et in operis fori celebres semperque se circumundique distrahentibus causis festinantes, non sedendum diutius ac nihil esse dubium dicebant, quin absoluendus foret, quem accepisse pecuniam nulla probatione sollemni docebatur. (10) Sed enim ego homines cum considerabam, alterum fidei, alterum probri plenum spurcissimaeque uitae ac defamatissimae, nequaquam adduci potui ad absoluendum. (11) Iussi igitur diem diffindi atque inde a subselliis pergo ire ad Fauorinum philosophum, quem in eo tempore Romae plurimum sectabar, atque ei de causa ac de hominibus quae apud me dicta fuerant, uti res erat, narro omnia ac peto, ut et ipsum illud, in quo haerebam, et cetera etiam, quae obseruanda mihi forent in officio iudicis, faceret me, ut earum rerum essem prudentior. (12) Tum Fauorinus religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae conprobata: 'id quidem,' inquit 'super quo nunc deliberas, uideri potest specie tenui paruaque esse. Sed si de omni quoque officio iudicis praeire tibi me uis, nequaquam est uel loci huius uel temporis; (13) est enim disceptatio ista multiiugae et sinuosae quaestionis multaque et anxia cura et circumspicientia indigens. (14) Namque ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de iudicis officio quaeritur: si iudex forte id sciat, super qua re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuue aliquo cognita liquido et comperta sit neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea, quae sciens uenit, iudicare an secundum ea, quae aguntur? (15) Id etiam' inquit 'quaeri solet, an deceat atque conueniat iudici causa iam cognita, si facultas esse uideatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere? (16) Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum ea, quae dicto quaesitoque opus est, dicere et quaerere, etiamsi, cuius ea dici quaerique interest, neque dicat neque postulet? Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non iudicare. (17) 'Praeter haec super ea quoque re dissentitur, an ex usu exque officio sit iudicis rem causamque, de qua cognoscit, interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus ex his, quae apud eum in praesens confuse uarieque dicuntur, proinde, ut quoquo in loco ac tempore mouetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui. (18) Nam qui iudices' inquit 'acres atque celeres uidentur, non aliter existimant rem, qua de agitur, indagari conprehendique posse, nisi is, qui iudicat, crebris interrogationibus necessariisque interlocutionibus et suos sensus aperiat et litigantium deprehendat. (19) Contra autem, qui sedatiores et grauiores putantur, negant iudicem debere ante sententiam, dum causa utrimque agitatur, quotiens aliqua re proposita motus est, totiens significare quid sentiat. Euenturum enim aiunt, ut, quia pro uarietate propositionum argumentorumque alius atque alius motus animi patiendus est, aliter atque aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et interloqui uideantur. (20) 'Sed de his' inquit 'et ceteris huiuscemodi iudicialis officii tractatibus et nos posthac, cum erit otium, dicere, quid sentiamus, conabimur et praecepta Aelii Tuberonis super officio iudicis, quae nuperrime legi, recensebimus. (21) Quod autem ad pecuniam pertinet, quam apud iudicem peti dixisti, suadeo hercle tibi, utare M- Catonis, prudentissimi uiri, consilio, qui in oratione, quam pro L- Turio contra Cn- Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum obseruatumque ait, ut si, quod inter duos actum est, neque tabulis neque testibus planum fieri possit, tum apud iudicem, qui de ea re cognosceret, uter ex his uir melior esset, quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi, unde petitur, crederetur ac secundum eum iudicaretur. (22) In hac autem causa, de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde petitur deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus. (23) Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur, quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est.' (24) Hoc quidem mihi tum Fauorinus, ut uirum philosophum decuit, suasit. (25) Sed maius ego altiusque id esse existimaui, quam quod meae aetati et mediocritati conueniret, ut cognouisse et condemnasse de moribus, non de probationibus rei gestae uiderer; ut absoluerem tamen, inducere in animum non quiui et propterea iuraui mihi non liquere atque ita iudicatu illo solutus sum. (26) Verba ex oratione M- Catonis, cuius commeminit Fauorinus, haec sunt: 'Atque ego a maioribus memoria sic accepi: si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, siue boni siue mali essent, quod duo res gessissent, uti testes non interessent, illi, unde petitur, ei potius credendum esse. Nunc si sponsionem fecisset Gellius cum Turio, ni uir melior esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset, qui iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium: si non melior Gellius est Turio, potius oportet credi, unde petitur.' [14,3] CAPITVLVM III : An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato. (1) Qui de Xenophontis Platonisque uita et moribus pleraque omnia exquisitissime scripsere, non afuisse ab eis motus quosdam tacitos et occultos simultatis aemulationisque mutuae putauerunt et eius rei argumenta quaedam coniectatoria ex eorum scriptis protulerunt. (2) Ea sunt profecto huiuscemodi: quod neque a Platone in tot numero libris mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum in sermonibus, quos scripsit, commeminerit. (3) Id etiam esse non sincerae neque amicae uoluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonos, quod de optimo statu reipublicae ciuitatisque administrandae scriptum est, lectis ex eo duobus fere libris, qui primi in uolgus exierant, opposuit contra conscripsitque diuersum regiae administrationis genus, quod g-paideias g-Kyrou inscriptum est. (4) Eo facto scriptoque eius usque adeo permotum esse platonem ferunt, ut quodam in libro mentione Cyri regis habita detractandi leuandique eius operis gratia uirum quidem Cyrum gnauum et strenuum fuisse dixerit, g-paideias g-de g-ouk g-orthohs g-hehphtai g-to g-parapan; haec enim uerba sunt de Cyro Platonis. (5) Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere, quod Xenophon in libris, quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputauisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae g-mathehmata Graeci appellant, quae ad bene beateque uiuendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent. (6) 'Hoc autem' inquiunt 'Xenophon cum scripsit, Platonem uidelicet notat, in cuius libris Socrates physica et musica et geometrica disserit.' (7) Sed enim de uiris optimis et grauissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec inuidiae neque de gloria maiore parienda certationis; haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt. (8) Quae igitur est opinionis istius ratio? Haec profecto est: aequiperatio ipsa plerumque et parilitas uirtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et uoluntas abest, speciem tamen aemulationis creat. (9) Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumue in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diuersos fauisores eorum industriae laudisque aestumandae contentio. (10) Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat, cursusque eorum ad eandem uirtutis calcem pergentium, quando est compar uel ambiguus, in aemulandi suspiciones non suo, sed fauentium studio delabitur. (11) Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios, uter esset exsuperantior, certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt. [14,4] CAPITVLVM IV : Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque uerborum depinxit. (1) Condigne mehercule et condecore Chrysippus in librorum, qui inscribuntur g-peri g-kalou g-kai g-hehdonehs, primo os et oculos Iustitiae uultumque eius seueris atque uenerandis uerborum coloribus depinxit. (2) Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: 'forma atque filo uirginali, aspectu uehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reuerendae cuiusdam tristitiae dignitate.' (3) Ex imaginis autem istius significatione intellegi uoluit iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grauem, sanctum, seuerum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, ui et maiestate aequitatis ueritatisque terrificum. (4) Verba ipsa Chrysippi de Iustitia scripta haec sunt: g-Parthenos g-de g-einai g-legetai g-kata g-symbolon g-tou g-adiaphtoros g-einai g-kai g-mehdamohs g-endidonai g-tois g-kakourgois g-mehde g-prosiesthai g-mehte g-tous g-epieikeis g-logous g-mehte g-paraitehsin g-kai g-deehsin g-mehte g-kolakaian g-mehte g-allo g-mehden g-tohn g-toioutohn. g-Hois g-akolouthohs g-kai g-skytrohpeh g-grapheatai g-kai g-sunestehkos g-echousa g-to g-prosohpon g-kai g-entonon g-kai g-dedorkos g-blepousa, g-hohste g-tois g-men g-adikois g-phobon g-empoiein, g-tois g-de g-dikaiois g-tharsos, g-tois g-men g-prosphilous g-ontos g-tou g-toioutou g-prosohpou, g-tois g-de g-heterois g-prosantous. (5) Haec uerba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimaui, ut prompta ad considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum quidam disciplinarum philosophi Saeuitiae imaginem istam esse, non Iustitiae, dixerunt. [14,5] CAPITVLVM V : Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu uocatiuo uocabuli, quod est 'egregius'. (1) Defessus ego quondam diutina commentatione laxandi leuandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parui in urbe Roma nominis certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu uocatiuo 'uir egregi' dicendum contenderet, alter 'uir egregie'. (2) Ratio autem eius, qui 'egregi' oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: 'Quaecumque' inquit 'nomina seu uocabula recto casu numero singulari "us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est "i" littera, ea omnia casu uocatiuo "i" littera terminantur, ut "Caelius Caeli", "modius modi", "tertius terti", "Accius Acci", "Titius Titi" et similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us" syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit "i" littera, habere debebit in casu uocandi "i" litteram extremam, et idcirco "egregi", non "egregie", rectius dicetur. Nam "diuus" et "riuus" et "cliuus" non "us" syllaba terminantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat noua littera, quae digamma appellabatur.' (3) Hoc ubi ille alter audiuit: 'o' inquit 'egregie grammatice uel, si id mauis, egregissime, dic, oro te, "inscius" et "impius" et "sobrius" et "ebrius" et "proprius" et "propitius" et "anxius" et "contrarius", quae "us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam "i" littera est, quem casum uocandi habent? me enim pudor et uerecundia tenet pronuntiare ea secundum tuam definitionem.' (4) Sed cum ille paulisper oppositu horum uocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret diceretque et 'proprium' et 'propitium' et 'anxium' et 'contrarium' itidem in casu uocatiuo dicendum, ut 'aduersarius' et 'extrarius' diceretur, 'inscium' quoque et 'impium' et 'ebrium' et 'sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' litteram, non per 'e', in eodem casu pronuntiandum eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire clamantes conpugnantesque illos reliqui. [14,6] CAPITVLVM VI : Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de uocabulis singularum urbium regionumque inmutatis. (1) Homo nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris uersatus, 'adiutum' inquit 'ornatumque uolo ire noctes tuas' et simul dat mihi librum grandi uolumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et uariis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem, quantum liberet rerum memoria dignarum. (2) Accipio cupidus et libens, tamquam si Copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam. (3) Atque ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula: quo nomine fuerit, qui primus 'grammaticus' appellatus est; et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Vlixis domo g-laurehn et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Vlixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum g-en g-tohi g-thalassehi Vlixes errauerit g-kat' g-Aristarchon an g-en g-tehi g-exoh g-kata g-Kratehta. Item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum uersus isopsephi; et quorum ibi nominum g-parastichis reperiatur; et quis adeo uersus sit, qui per singula uocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis, quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est, summum sit an medium; et praeterea quibus urbibus regionibusque uocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit 'Aonia', quod Aegyptus 'Aeria', quod Creta quoque eodem nomine 'Aeria' dicta sit, quod Attice g-Akteh, quod Corinthus 'Ephyre', quod Macedonis Ehmathia, quod Thessalia g-Haimonia, quod Tyros 'Sarra', quod Thracia ante 'Sithonia' dicta sit, quod Paestum g-Poseidohnion. (4) Haec atque item alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt. Quem cum statim properans redderem, 'g-onaio g-sou', inquam 'doctissime uirorum, g-tautehs g-tehs g-polymathais et librum hunc opulentissimum recipe nil prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo uersu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat: g-otti g-toi g-en g-megaroisi g-kakon g-t' g-agathon g-{te}tetuktai.' [14,7] CAPITVLVM VII : Quod M- Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellauit ipse g-eisagohgikon de officio senatus habendi. (1) Gnaeo Pompeio consulatus primus cum M- Crasso designatus est. (2) Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M- Varronem familiarem suum rogauit, uti commentarium faceret g-eisagohgikon – sic enim Varro ipse appellat – , ex quo disceret, quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret. (3) Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro epistolicarum quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eam rem ducentia. (4) Primum ibi ponit, qui fuerint, per quos more maiorum senatus haberi soleret, eosque nominat: dictatorem, consules, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum urbi; neque alii praeter hos ius fuisse dixit facere senatusconsultum, quotiensque usus uenisset, ut omnes isti magistratus eodem tempore Romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse ait, (5) deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, item decemuiros, quibus imperium consulare tum esset, item triumuiros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum habuisse. (6) Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi, ne senatusconsultum fieret, ius fuisse iis solis, qui eadem potestate qua ii, qui senatusconsultum facere uellent, maioreue essent. (7) Tum adscripsit de locis, in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmauitque, nisi in loco per augures constituto, quod 'templum' appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quae id quoque scriptum reliquit non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse. (8) Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post occasum solem factum ratum non fuisse; opus etiam censorium fecisse existimatos, per quos eo tempore senatusconsultum factum esset. (9) Docet deinde inibi multa: quibus diebus haberi senatum ius non sit; immolareque hostiam prius auspicarique debere, qui senatum habiturus esset, de rebusque diuinis prius quam humanis ad senatum referendum esse; tum porro referri oportere aut infinite de republica aut de singulis rebus finite; senatusque consultum fieri duobus modis, aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas; singulos autem debere consuli gradatim incipique a consulari gradu. Ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui princeps in senatum lectus esset; tum autem, cum haec scriberet, nouum morem institutum refert per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur, quem rogare uellet, qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset. (10) Praeter haec de pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda senatori, qui, cum in senatum uenire deberet, non adesset. (11) Haec et alia quaedam id genus in libro, quo supra dixi, M- Varro epistula ad Oppianum scripta executus est. (12) Sed quod ait senatusconsultum duobus modis fieri solere aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum conuenire uidetur cum eo, quod Ateius Capito in coniectaneis scriptum reliquit. (13) Nam in libro CCLVIIII Tuberonem dicere ait nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse Capito uerum esse adfirmat. Sed de hac omni re alio in loco plenius accuratiusque nos memini scribere. [14,8] CAPITVLVM VIII : Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus conuocandi consulendique habeat. (1) Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria. (2) M- autem Varro in IIII epistolicarum quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum IIII ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse Capito Tuberoni contra sententiam Iunii refert: 'Nam et tribunis' inquit 'plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.'