[11,0] LIBER XI. [11,1] I. De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae "suprema" appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus uerbis antiquitus multa minima dici solita sit. I. Timaeus in historiis, quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M- Varro in antiquitatibus rerum humanarum terram Italiam de Graeco uocabulo appellatam scripserunt, quoniam boues Graeca uetere lingua g-italoi uocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima. II. Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima, multam, quae appellatur "suprema", institutam in singulos dies duarum ouium, boum triginta, pro copia scilicet boum proque ouium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boues ouesque alias pretii parui, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oues singulas aeris deni, in boues aeris centeni. "Minima" autem multa est ouis unius. III. "Suprema" multa est eius numeri, cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea "suprema" appellatur, id est summa et maxima. IV. Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur uel minima uel suprema, obseruari solet, ut oues genere uirili appellentur; atque ita M- Varro uerba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit: "M- Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ouem multam dico"; ac nisi eo genere diceretur, negauerunt iustam uideri multam. V. Vocabulum autem ipsum multae idem M- Varro in uno uicesimo rerum humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti. Sed turba grammaticorum nouicia g-kata g-antiphrasin ut quaedam alia, hoc quoque dici tradiderunt. VI. Cum autem usus et mos sermonum is sit, ut ita et nunc loquamur, ut plerique ueterum locuti sunt: "multam dixit" et "multa dicta est", non esse ab re putaui notare, quod M- Cato aliter dixit. Nam in quarto originum uerba haec sunt: "Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum iuit, ei multam facit". VII. Potest autem uideri consulta elegantia mutasse uerbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio, nec ad populum diceretur. [11,2] II. Quod "elegantia" apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque in uitio ponebatur. I. "Elegans" homo non dicebatur cum laude, set id fere uerbum ad aetatem M- Catonis uitii non laudis fuit. II. Est namque hoc animaduertere cum in quibusdam aliis tum in libro Catonis, qui inscriptus est carmen de moribus. Ex quo libro uerba haec sunt: "Auaritiam omnia uitia habere putabant: sumptuosus, cupidus, elegans, uitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur"; III. ex quibus uerbis apparet "elegantem" dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu uictuque esset. IV. Postea "elegans" reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M- Tullius L- Crasso et Q- Scaeuolae non meram elegantiam, sed multa parsimonia mixtam laudi dedit: "Crassus" inquit "erat parcissimus elegantium, Scaeuola parcorum elegantissimus". V. Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: "Vestiri" inquit "in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad conuiuia adplicabat, "crassator" uocabatur". VI. Illa quoque ex eodem libro praeclarae ueritatis sententia est: "Nam uita" inquit "humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo uidemus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio". [11,3] III. Qualis quantaque sit "pro" particulae uarietas; deque exemplis cius uarietatis. I. Quando ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut uectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi paruas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad ueterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias: uelut est, quod forte nuper in Praenestino recessu uespertina ambulatione solus ambulans considerabam, qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina uarietas. Quod genus est praepositio "pro". II. Aliter enim dici uidebam "pontifices pro conlegio decreuisse", aliter "quempiam testem introductum pro testimonio dixisse", aliter M- Catonem in originum quarto: "proelium factum depugnatumque pro castris" scripsisse et item in quinto: "urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse", aliter etiam dici "pro aede Castoris", aliter "pro rostris", aliter "pro tribunali", aliter "pro contione" atque aliter "tribunum plebis pro potestate intercessisse". III. Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diuersas existimaret, errare arbitrabar; nam uarietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam. IV. Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat ueteris orationis usum atque notitiam celebriorem. [11,4] IV. Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemulatus sit. I. Euripidis uersus sunt in Hecuba uerbis, sententia, breuitate insignes inlustresque; II. Hecuba est ad Vlixen dicens: g-to g-d'axioma, g-kan g-kakos g-legei, g-to g-son g-nikai; g-logos g-gar g-ek g-t'adoxounton g-ion g-kai g-ton g-dokounton g-hautos g-ou g-tauton g-sthenei. III. Hos uersus Q. Ennius, cum eam tragoediam uerteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt: haec tu etsi peruerse dices, facile Achiuos flexeris; nam opulenti cum locuntur pariter atque ignobiles, eadem dicta eademque oratio aequa non aeque ualet. IV. Bene, sicuti dixi, Ennius; sed "ignobiles" tamen et "opulenti" anti adoxounton kai dokounton satisfacere sententiae non uidentur; nam neque omnes ignobiles adoxousi neque omnes opulenti eudoxousin. [11,5] V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. I. Quos Pyrrhonios philosophos uocamus, hi Graeco cognomento g-skeptikoi appellantur; II. id ferme significat quasi "quaesitores" et "consideratores". III. Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit. IV. Ac ne uidere quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique, quasi uideant uel audiant, eaque ipsa, quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint, cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem ueritatemque mixtis confusisque signis ueri atque falsi ita inprensibilem uideri aiunt, ut, quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus, his uti uerbis debeat, quibus auctorem philosophiae istius Pyrrhonem esse usum tradunt: g-ou g-mallon g-houtos g-echei g-tode g-ekeinos g-e g-outheteros. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur. V. Super qua re Fauorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos g-Pyrrhoneion g-tropon inscribit. VI. Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrrhonios et Academicos philosophos intersit. Vtrique enim g-skeptikoi, g-ephektikoi, g-aporetikoi dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde uisa fieri dicunt, quas g-phantasias appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisue est eorum, ad quos ea uisa perueniunt. VII. Itaque omnes omnino res, quae sensus hominum mouent, g-ton g-pros g-ti esse dicunt. Id uerbum significat nihil esse quicquam, quod ex sese constet, nec quod habeat uim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque uideri esse, qualis sit eorum species, dum uidentur, qualiaque apud sensus nostros, quo peruenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt. VIII. Cum haec autem consimiliter tam Pyrrhonii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et uel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrrhonii ne id quidem ullo pacto uerum uideri dicunt, quod nihil esse uerum uidetur. [11,6] VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint neque uiri per Castorem. I. In ueteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque uiri per Castorem. II. Sed cur illae non iurauerint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. III. Cur autem uiri Castorem iurantes non appellauerint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum inuenire est apud idoneos quidem scriptores aut "mehercle" feminam dicere aut "mecastor" uirum; IV. "edepol" autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et uiro et feminae commune est. V. Sed M- Varro adseuerat antiquissimos uiros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis acceptum; VI. paulatim tamen inscitia antiquitatis uiros dicere "edepol" coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed "mecastor" a uiro dici in nullo uetere scripto inueniri. [11,7] VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. I. Verbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus nouitatisque durae et inlepidae par esse delictum uidetur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror uerba noua, incognita, inaudita dicere quam inuolgata et sordentia. II. Noua autem uideri dico etiam ea, quae sunt inusitata et desita, tametsi sunt uetusta. III. Est adeo id uitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci g-opsimathian appellant, ut, quod numquam didiceris, diu ignoraueris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae nobis praesentibus uetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi uerba faceret et dicere uellet inopi quendam miseroque uictu uiuere et furfureum panem esitare uinumque eructum et fetidum potare, "hic" inquit "eques Romanus apludam edit et flocces bibit". IV. Aspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente uoltu, quidnam illud utriusque uerbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, uniuersi riserunt. V. Legerat autem ille "apludam" ueteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. VI. Item "flocces" audierat prisca uoce significare uini faecem e uinaceis expressam, sicuti fraces oleis, idque aput Caecilium in Poltimenis legerat, eaque sibi duo uerba ad orationum ornamenta seruauerat. VII. Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum aduersarius causam differri postularet: "rogo, praetor," inquit "subueni, succurre! quonam usque nos bouinator hic demoratur?" atque id uoce magna ter quaterue inclamauit: "bouinator est". VIII. Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum uerbi admirantibus. IX. At ille iactans et gestiens: "non enim Lucilium" inquit "legistis, qui tergiuersatorem "bouinatorem" dicit?" Est autem in Lucili XI. uersus hic: si tricosus bouinatorque ore improbus duro. [11,8] VIII. Quid senserit dixeritque M- Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas uenia sibi ante eius imperitiae petita composuit. I. Iuste uenusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M- Cato. II. Albinus, qui cum L- Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitauit. III. In eius historiae principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi conuenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret; "nam sum" inquit "homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est", ideoque ueniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulauit. IV. Ea cum legisset M- Cato: "Ne tu," inquit "Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpa uacare. Nam petere ueniam solemus, aut cum inprudentes errauimus aut cum compulsi peccauimus. Tibi," inquit "oro te, quis perpulit, ut id committeres, quod, Priusquam faceres, peteres, ut ignosceretur?" V. Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis de inlustribus uiris XIII. [11,9] IX. Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta. I. Critolaus scripsit legatos Mileto publicae rei causa uenisse Athenas, fortasse an dixerit auxilii petendi gratia. Tum qui pro sese uerba facerent, quos uisum erat aduocauisse, aduocatos, uti erat mandatum, uerba pro Milesiis ad populum fecisse, Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respondisse, neque Milesios auxilio dignos neque ex republica id esse contendisse. Rem in posterum diem prolatam. Legatos ad Demosthenen uenisse magnoque opere orasse, uti contra ne diceret; eum pecuniam petiuisse et, quantam petiuerat, abstulisse. Postridie cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen lana multa collum ceruicesque circumuolutum ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati; eo contra Milesios loqui non quire. Tum e populo unum exclamasse non synanchen, quod Demosthenes pateretur, sed argyranchen esse. II. Ipse etiam Demosthenes, ut idem Critolaus refert, non id postea concelauit, quin gloriae quoque hoc sibi adsignauit. Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus "talentum" respondisset: "at ego plus" inquit "accepi, ut tacerem". [11,10] X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; uerbaque ipsius C- Gracchi relata. I. Quod in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus super Demosthene, id C- Gracchus in oratione, qua legent Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit uerbis hisce: II. "Nam uos, Quirites, si uelitis sapientia atque uirtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum inuenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui uerba facimus, aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad uos prodit, nisi ut aliquid auferat. III. Ego ipse, qui aput uos uerba facio, uti uectigalia uestra augeatis, quo facilius uestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; uerum peto a uobis non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. IV. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a uobis, uerum a Nicomede pecuniam; qui suadent, ut accipiatis, hi quoque petunt non a uobis bonam existimationem, uerum a Mithridate rei familiari suae pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi uel acerrimi sunt; nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt. V. Vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem; VI. legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus ciuitatis suae Demades ei respondisse dicitur: "Mirum tibi uidetur, si tu loquendo talentum quaesisti? ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi". Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt". [11,11] XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit "mentiri" et "mendacium dicere". I. Verba sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M- Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reueritus est: "Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur, ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur". II. Item hoc addidit: "Qui mentitur," inquit "fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est". III. Item hoc quoque super eadem re dicit: "Vir bonus" inquit "praestare debet, ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non". IV. Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparauit. [11,12] XII. Quod Chrysippus philosophus omne uerbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum uerbum ambiguum esse putat. I. Chrysippus ait omne uerbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo uel plura accipi possunt. II. Diodorus autem, cui Crono cognomentum fuit: "nullum" inquit "uerbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici uideri debet, quam quod se dicere sentit is, qui dicit. III. At cum ego" inquit "aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum uideri potest quam ambigue; ambigui enim uerbi natura illa esse debuit, ut, qui id diceret, duo uel plura diceret. Nemo autem duo uel plura dicit, qui se sensit unum dicere". [11,13] XIII. Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit. I. Apud Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, graui atque firmo iudicio uirum, legebatur oratio C- Gracchi in P- Popilium. II. In eius orationis principio conlocata uerba sunt accuratius modulatiusque quam ueterum oratorum consuetudo fert. III. Ea uerba sicuti dixi conposita haec sunt: "Quae uos cupide per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini". IV. Cursus igitur hic et sonus rotundae uolubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C- Graccho, uiro inlustri et seuero, eiusmodi compositionem fuisse cordi uidebamus. V. Sed enim, cum eadem ipsa uerba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus, ut consideraremus, quae uis quodue emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur, ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis uoluptate inani perfunderent. Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset: "inspicite" inquit "penitus, quid efficiant uerba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui uestrum, an sit ulla huiusce sententiae grauitas aut gratia: "Quae uos cupide per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini". VI. Cui enim omnium hominum in mentem non uenit id profecto usu uenire, ut, quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et, quod temere repudiaueris, temere repudiasse dicaris? VII. At si, opinor," inquit "ita scriptum esset: "Quae uos per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini", VIII. si ita" inquit "diceretur, grauior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis; IX. nunc autem uerba haec "cupide" et "temere", in quibus uerbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur, et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino, quam res postulat, dicuntur. Nam qui ita dicit: "si hoc feceris, cupide fecisse diceris", rem dicit sensus alicuius ratione conlectam et consertam; qui uero ita dicit: "si cupide feceris, cupide fecisse diceris", non longe secus dicit, atque si diceret: "si cupide feceris, cupide feceris". X. Haec ego" inquit "admonui, non ut C- Graccho uitio darem - dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae uiro uitii uel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et uetustas consumpsit -, sed uti caueretis, ne uos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut uim ipsam rerum uirtutemque uerborum prius pensitaretis et, si quidem grauis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita uideretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis, si uero frigidi et leues et futtiles sensus in uerba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis, quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt". [11,14] XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa uini usum. I. Simplicissima suauitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo annali, cum de Romuli regis uita atque uictu scriberet. II. Ea uerba, quae scripsit, haec sunt: "Eundem Romulum dicunt ad cenam uocatum ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: "Romule, si istuc omnes homines faciant, uinum uilius sit". His respondit: "immo uero carum, si, quantum quisque uolet, bibat; nam ego bibi quantum uolui". [11,15] XV. De "ludibundo" et "errabundo" atque id genus uerborum productionibus; et quod Laberius sic "amorabundam" dixit, ut dicitur "ludibunda" et "errabunda"; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi uerbum noua figura usus est. I. Laberius in Lacu Auerno mulierem amantem uerbo inusitatius ficto "amorabundam" dixit. II. Id uerbum Caesellius Vindex in commentario lectionum antiquarum ea figura scriptum dixit, qua "ludibunda" et "ridibunda" et "errabunda" dicitur ludens et ridens et errans. III. Terentius autem Scaurus, diui Hadriani temporibus grammaticus uel nobilissimus, inter alia, quae de Caeselli erroribus conposuit, in hoc quoque uerbo errasse eum scripsit, quod idem esse putauerit "ludens" et "ludibunda", "ridens" et "ridibunda", "errans" et "errabunda". "Nam "ludibunda" " inquit "et "ridibunda" et "errabunda" ea dicitur, quae ludentem uel ridentem uel errantem agit aut simulat". IV. Sed qua ratione Scaurus adductus sit, ut Caesellium in eo reprehenderet, non hercle reperiebamus. Non est enim dubium, quin haec genere ipso dumtaxat idem significent, quod ea demonstrant, a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere uel imitari, non intellegere uideri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. V. Quin magis Scaurum oportuit commentaria Caeselli criminantem hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit, an quid et quantulum differret a "ludibundo" "ludens" et "ridibundo" "ridens" et "errabundo" "errans" ceteraque horum similia, an a principalibus uerbis paulum aliquid distarent, et quam omnino uim haberet particula haec extrema eiusmodi uocabulis addita. VI. Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in "uinulento" et "lutulento" et "turbulento", uacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt, quae g-paragogas Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis. VII. Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit, quod Sisenna in quarto historiarum eiusdem figurae uerbo ita usus est. "Populabundus" inquit "agros ad oppidum peruenit", quod scilicet significat "cum agros popularetur", non, ut Scaurus in consimilibus uerbis ait, "cum populantem ageret" uel "cum imitaretur". VIII. Sed inquirentibus nobis, quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae "populabundus" et "errabundus" et "laetabundus" et "ludibundus" multorumque aliorum id genus uerborum, euepibolos hercle Apollinaris noster uideri sibi ait particulam istam postremam, in quam uerba talia exeunt, uim et copiam et quasi abundantiam rei, cuius id uerbum esset, demonstrare, ut "laetabundus" is dicatur, qui abunde laetus sit, et "errabundus", qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem uim et copiam declararet. [11,16] XVI. Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur g-polypragmosyne. I. Adiecimus saepe animum ad uocabula rerum non paucissima, quae neque singulis uerbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res uerbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt, quam Graeci ea dicunt priuis uocibus. II. Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat g-peri g-polypragmosynes, percontanti cuipiam, qui et litterarum et uocum Graecarum expers fuit, cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem, de qua scriptum fuit, dicturi haesimus. III. Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me esse, si dicerem librum scriptum "de negotiositate", aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, uerbum de uerbo expressum esset. IV. Nihil erat prorsus, quod aut meminissem legere me aut, si etiam uellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio uerbum unum compingerem, sicuti "multiiuga" dicimus et "multicolora" et "multiformia". V. Sed non minus inlepide ita diceretur, quam si interpretari uoce una uelis g-polyphilian aut g-polytropian aut g-polysarkian. VI. Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non uideri mihi significari eam rem posse uno nomine et idcirco iuncta oratione, quid ucliet Graecum id uerbum, pararam dicere. "Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio g-polypragmosyne" inquam "Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse inscriptio ista indicat". VII. Tum ille opicus uerbis meis inchoatis et inconditis adductus uirtutemque esse g-polypragmosynen ratus: "hortatur" inquit "nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate nomenque ipsius uirtutis, de qua locuturus esset, libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit". VIII. "Minime" inquam "uero; neque enim ista omnino uirtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id, quod tu opinare, aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, a uaria promiscaque et non necessaria rerum cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione. Sed huius" inquam "tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem uerbis potuerim non obscurissime dicere, quod a Graecis perfectissime uerbo uno et planissime dicitur". [11,17] XVII. Quid significet in ueteribus praetorum edictis: "qui flumina retanda publice redempta habent". I. Edicta ueterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid requirentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est. II. Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum inuenimus: "Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur, quod eum ex lege locationis facere oportuerit, non fecisse". III. "Retanda" igitur quid esset, quaerebatur. IV. Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gaui de origine uocabulorum VII legisse "retas" uocari arbores, quae aut ex ripis fluminum eminerent aut in alueis eorum exstarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naues inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari "retanda" flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi nauibus in ea uirgulta incidentibus fieret. [11,18] XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon et qua; item decemuiri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M- Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia. I. Draco Atheniensis uir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque diuini et humani peritus fuit. II. Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. III. In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis seuere censuit sanxitque. IV. Eius igitur leges, quoniam uidebantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt. V. Postea legibus aliis mitioribus a Solone compositis usi sunt. Is Solo e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena uindicandum existimauit. VI. Decemuiri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII tabulis scripserunt, neque pari seueritate in poeniendis omnium generum furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt. VII. Nam furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. VIII. Ex ceteris autem manifestis furibus liberos uerberari addicique iusserunt ei, cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; seruos item furti manifesti prensos uerberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu uerberari uoluerunt noxiamque ab his factam sarciri. IX. Ea quoque furta, quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, uindicauerunt. X. Sed nunc a lege illa decemuirali discessum est. Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri uelit, actio in quadruplum datur. XI. "Manifestum" autem "furtum est", ut ait Masurius, "quod deprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat". XII. Furti concepti, item oblati, tripli poena est. Sed quod sit "oblatum", quod "conceptum" et pleraque alia ad eam rein ex egregiis ueterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda, qui legere uolet, inueniet Sabrini librum, cui titulus est de furtis. XIII. In quo id quoque scriptum est, quod uolgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum mouentium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condemnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, uendito possessione eius dominum interuertisset. XIV. Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit furem esse hominis iudicatum, qui, cum fugitiuus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae tamquam se amiciens, ne uideretur a domino, obstitisset. XV. Aliis deinde furtis omnibus, quae "nec manifesta" appellantur, poenam imposuerunt dupli. XVI. Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, haudquaquam indocti uiri, aput ueteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita. XVII. Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres uiros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuuentute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamue opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod ea furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad uigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem. XVIII. Sed enim M- Cato in oratione, quam de Praeda militibus diuidenda scripsit, uehementibus et inlustribus uerbis de inpunitate peculatu atque licentia conqueritur. Ea uerba, quoniam nobis inpense placuerant, adscripsimus: "Fures" inquit "priuatorum furtorum in neruo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro atque in purpura". XIX. Quam caste autem ac religiose a prudentissimis uiris, quid esset "furtum", definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit. XX. Verba sunt Sabini ex libro iuris ciuilis secundo: "Qui alienam rem adtrectauit, cum id se inuito domino facere iudicare deberet, furti tenetur". XXI. Item alio capite: "Qui alienum iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit, cuius sit, siue nescit". XXII. Haec quidem sic in eo, quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis. XXIII. Sed meminisse debemus secundum ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse sola mente atque animo, ut furtum fiat, adnitente. XXIV. Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus, qui seruo suo, uti furtum faceret, imperauit.