[10,0] LIBER X. [10,1] I. "Tertium"ne consul an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn- Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius uerbi de consilio Ciceronis uitauerit. I. Familiari meo cuipiam litteras Athenis Romam misi. II. In his scriptum fuit me illi iam "tertium" scripsisse. III. Is ad me rescripsit petiuitque, ut rationem dicerem, cur "tertium" ac non "tertio" scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi uideretur, facerem se certiorem, "tertium"ne "consul" et "quartum" an "tertio" et "quarto" dicendum esset, quoniam Romae doctum uirum dicere audisset "tertio" et "quarto consul", non "tertium quartum"que; idque in principio libri ... Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undeuicesimo C- Marium creatum "septimo" consulem dixisse. IV. Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam uerba M- Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus uerbis utrumque, de quo ad me scripserat, decideretur; V. nam et Varro satis aperte, quid dici oporteret, edocuit, et ego aduersus eum, qui doctus esse dicebatur, litem meam facere absens nolui. VI. Verba M- Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt: "Aliud est "quarto" praetorem fieri et "quartum", quod "quarto" locum adsignificat ac tres ante factos, "quartum" tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit: Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet "consul tertium" aut "tertio", extremas litteras non scripsit." VII. Quod de Pompeio Varro breuiter et subobscure dixit, Tiro Tunius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: "Cum Pompeius" inquit "aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus uicem theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur, quaeri coeptum est, utrum "consul tertio" inscribendum esset an "tertium". Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos ciuitatis, cumque dissentiretur et pars "tertio", alii "tertium" scribendum contenderent, rogauit" inquit "Ciceronem Pompeius, ut, quod ei rectius uideretur, scribi iuberet." Tum Ciceronem iudicare de uiris doctis ueritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos uideretur inprobasse. "Persuasit igitur Pompeio, ut neque "tertium" neque "tertio" scriberetur, sed ad secundum usque "t" fierent litterae, ut uerbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua uerbi lateret." VIII. Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum. IX. Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis incisis significatus est. X. In M- autem Catonis quarta origine ita perscriptum est: "Carthaginienses sextum de foedere decessere." Id uerbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum. XI. Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris g-triton g-kai g-tetarton dicunt, quod congruit cum eo, quod Latine dicitur: "tertium quartumque". [10,2] II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandauerit. I. Aristoteles philosophus memoriae tradidit mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem esse numerum ait rarissimum. II. Sed et diuo Augusto imperante, qui temporum eius historiam scripserunt, ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies uixisse; matrem quoque eorum non multo, postquam peperit, mortuam, monumentumque ei factum iussu Augusti in uia Laurentina, inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus. [10,3] III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C- Gracchi et M- Ciceronis et M- Catonis. I. Fortis ac uehemens orator existimatur esse C- Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis uidetur seuerior, acrior ampliorque esse M- Tullio, ferri id qui potest? II. Legebamus adeo nuper orationem Gracchi de legibus promulgatis, in qua M- Marium et quosdam ex municipiis Italicis honestos uiros uirgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani, quanta maxima inuidia potest, conqueritur. III. Verba haec sunt, quae super ea re fecit: "Nuper Teanum Sidicinum consul uenit. Vxor eius dixit se in balneis uirilibus lauari uelle. Quaestori Sidicino M- Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lauabantur. Vxor renuntiat uiro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque adductus suae ciuitatis nobilissimus homo M- Marius. Vestimenta detracta sunt, uirgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lauisse uellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit, alter prensus et uirgis caesus est." IV. In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione ecquid est, quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque inuidia grauique et penetrabili querimonia dixerit? breuitas sane et uenustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festiuitatibus solet. V. Item Gracchus alio in loco ita dicit: "Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum uobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obuiam bubulcus de plebe Venusina aduenit et per iocum, cum ignoraret, qui ferretur, rogauit, num mortuum ferrent. Vbi id audiuit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo uerberari iussit, dum animam efflauit." VI. Haec quidem oratio super tam uiolento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. VII. At cum in simili causa aput M- Tullium ciues Romani, innocentes uiri, contra ius contraque leges uirgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio? quae comploratio? quae totius rei sub oculos subiectio? quod et quale inuidiae atque acerbitatis fretum efferuescit? VIII. animum hercle meum, cum illa M- Ciceronis lego, imago quaedam et sonus uerberum et uocum et eiulationum circumplectitur; IX. uelut sunt ista, quae de C- Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: "Ipse inflammatus scelere et furore in forum uenit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et uirgas expediri iubet." X. Iam haec medius fidius sola uerba: "nudari ac deligari et uirgas expediri iubet" tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, quae gesta sunt, sed rem geri prosus uideas. XI. Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis uicem: "palus" inquit "in foro destitutus est, uestimenta detracta sunt, uirgis caesus est." XII. Sed enim M- Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non "caesus est", sed: "caedebatur" inquit "uirgis in medio foro Messanae ciuis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla uox illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: "ciuis Romanus sum!" Hac commemoratione ciuitatis omnia uerbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur." XIII. Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput ciuis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: "O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae ciuitatis! O lex Porcia legesque Semproniae! o grauiter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut ciuis Romanus in prouincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro uirgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admouebantur, si te illius acerba imploratio et uox miserabilis non leniebat, ne ciuium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commouebare?" XIV. Haec M- Tullius atrociter, grauiter, apte copioseque miseratus est. XV. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis uerborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et breuia et non operosa, sed natiua quadam suauitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae uetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M- Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius uim et copiam Gracchus nec adspirauit. XVI. Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere uoluisse, quod Cicero postea perfecit. XVII. In eo namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q- Thermo conquestus est: "Dixit a decemuiris parum bene sibi cibaria curata esse. Iussit uestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemuiros Bruttiani uerberauere, uidere multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc seruitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, uerbera, uibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audiui! Serui iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna uirtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum uiuent?" XVIII. Quod Cato dixit: "Bruttiani uerberauere", ne qui fortasse de Bruttianis requirat, id significat: XIX. Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus aduersas pugnauisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciuerunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in prouincias euntibus parere et praeministrare seruorum uicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur "lorarii", et quos erant iussi, uinciebant aut uerberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt "Bruttiani". [10,4] IV. Quod P- Nigidius argutissime docuit nomina non positiua esse, sed naturalia. I. Nomina uerbaque non positu fortuito, sed quadam ui et ratione naturae facta esse P- Nigidius in grammaticis commentariis docet, rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. II. Quaeri enim solitum aput philosophos, physei ta onomata sint e thesei. III. In eam rem multa argumenta dicit, cur uideri possint uerba esse naturalia magis quam arbitraria. IV. Ex quibus hoc uisum est lepidum et festiuum: " "Vos" " inquit "cum dicimus, motu quodam oris conueniente cum ipsius uerbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emouemus ac spiritum atque animam porro uersum et ad eos, quibuscum sermocinamur "intendimus. At contra cum dicimus "nos", neque profuso intentoque flatu uocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus "tu", "ego" et "tibi" et "mihi". Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille uel capitis uel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret, ita in his uocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque uocibus, quam esse in nostris animaduertimus." [10,5] V. "Auarus" simplexne uocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P- Nigidio uidetur. I. "Auarus" non simplex uocabulum, sed iunctum copulatumque esse P- Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. "Auarus enim" inquit "appellatur, qui auidus aeris est. II. Sed in ea copula "e" littera" inquit "detrita est." Item "locupletem" dictum ait ex conpositis uocibus, qui pleraque loca, hoc est, qui multas possessiones teneret. III. Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de "auaro" ambigitur: cur enim non uideri possit ab uno solum uerbo inclinatum, quod est "aueo", eademque esse fictura, qua est "amarus", de quo nihil dici potest, quin duplex non sit? [10,6] VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. I. Non in facta modo, sed in uoces etiam petulantiores publice uindicatum est; ita enim debere esse uisa est Romanae disciplinae dignitas inuiolabilis. II. Appi namque illius Caeci filia a ludis, quos spectauerat, exiens turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam diceret: "quid me nunc factum esset" inquit "quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P- Claudius, frater meus, nauali proelio classem nauium cum ingenti ciuium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam" inquit "reuiuiscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram conuexauit!" III. Ob haec mulieris uerba tam inproba ac tam inciuilia C- Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris grauis uiginti quinque milia. IV. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis bello Poenico primo Fabio Licino Otacilio Crasso consulibus. [10,7] VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M- Varronem memini scribere. I. Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci g-ten g-eiso g-thalassan appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius. II. Varro autem cum de parte orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rhodanum esse ponit, per quod uidetur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit. [10,8] VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse uideatur causa huiuscemodi castigationis. I. Fuit haec quoque antiquitus militaris animaduersio iubere ignominiae causa militi uenam solui et sanguinem dimitti. II. Cuius rei ratio in litteris ueteribus, quas equidem inuenire potui, non exstat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina uideretur. III. Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani uiderentur omnes, qui delinquerent. [10,9] IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint uocabula. I. Vocabula sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: "frons", "subsidia", "cuneus", "orbis", "globus", "forfices", "serra", "alae", "turres". II. Haec et quaedam item alia inuenire est in libris eorum, qui de militari disciplina scripserunt. III. Tralata autem sunt ab ipsis rebus, quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque uocabuli imagines ostenduntur. [10,10] X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et Romani anulum in eo digito gestauerint, qui est in manu sinistra minimo proximus. I. Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. II. Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci anatomas appellant, repertum est neruum quendam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac peruenire; propterea non inscitum uisum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis uideretur. [10,11] XI. Verbum "mature" quid significet quaeque uocis eius ratio sit; et quod eo uerbo uolgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis". I. "Mature" nunc significat "propere" et "cito" contra ipsius uerbi sententiam; aliud enim est "mature", quam dicitur. II. Propterea P- Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: "mature" inquit "est quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est." III. Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis "matura" dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque. IV. Quoniam autem id, quod non segniter fiebat, "mature" fieri dicebatur, progressa plurimum uerbi significatio est et non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri "mature" dicitur, quando ea, quae praeter sui temporis modum properata sunt, "inmatura" uerius dicantur. V. Illud uero Nigidianum rei atque uerbi temperamentum diuos Augustus duobus Graecis uerbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt: g-speude g-bradeos, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. VI. Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista uerba "properare" et "maturare" tamquam plane contraria scitissime separauit in hisce uersibus: frigidus agricolam si quando continent imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur. VII. Elegantissime duo uerba ista diuisit; namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluuias, quoniam otium est, "maturari" potest, per serenas, quoniam tempus instat, "properari" necessum est. VIII. Cum significandum autem est, coactius quid factum et festinantius, tum rectius "praemature" factum id dicitur quam "mature", sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: adpetis dominatum demens praemature praecocem, IX. in quo uersu animaduertendum est, quod "praecocem" inquit, non "praecoquem"; est enim casus eius rectus non "praecoquis", sed "praecox". [10,12] XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro uolucri columbae. I. Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, de ui et natura chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in naturalis historiae uicesimo octauo refert multaque uana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inuiti meminimus, quia pertaesum est: II. accipitrem auium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte superuolet, detrahi et cadere ui quadam in terram ceterisque auibus laniandum sponte sua obicere sese et dedere. III. Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamaeleontis si uratur ligno, quod appellatur "robur", imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum usu uenire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. IV. Item aliud, quod hercle an ponerem dubitaui, - ita est deridiculae uanitatis - nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque potissimum, quae discendi cupidiora sunt. V. Sed redeo ad Plinium. Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in uas mitti ligneum et eum, qui id uas ferat, etiamsi is in medio palam uersetur, a nullo uideri posse. VI. His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto; VII. uel illud quale est, quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseuerat aues quasdam esse certis uocabulis et earum auium confuso sanguine gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas auium et conloquia interpretaturum. VIII. Multa autem uidentur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus. IX. Sed id, quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen uanum aeque uideri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Fauorinus philosophus, memoriarum ueterum exsequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum uolasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum. X. Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Fauorini uerba ponere: g-Archytas g-Tarantinos g-ta g-alla g-kai g-mechanikos g-on g-epoiesen g-peristeran g-xylinen g-petomenen; g-hopote g-kathiseien, g-ouketi g-anistato. g-Mechri g-gar g-toutou ... [10,13] XIII. "Cum partim hominum" qua ratione ueteres dixerint. I. "Partim hominum uenerunt" plerumque dicitur, quod significat "pars hominum uenit", id est quidam homines. Nam "partim" hoc in loco aduerbium est neque in casus inclinatur, sicuti "cum partim hominum" dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum. II. M- Cato in oratione de re Floria ita scripsit: "Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitauit e conuiuio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat." III. Imperitiores autem "cum parti" legunt, tamquam declinatum sit quasi uocabulum, non dictum quasi aduerbium. IV. Sed Q- Claudius in uicesimo primo annali insolentius paulo hac figura est ita usus: "Enim cum partim copiis hominum adulescentium placentem sibi." Itemque Claudi in uicesimo tertio annali uerba haec sunt: "Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an auaritia an calamitate populi Romani euenisse dicam, nescio." [10,14] XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali uerborum ordine Cato dixerit. I. Audio "illi iniuriam factum iri", audio "contumeliam dictum iri" uulgo quoque ita dici, uulgo et ist esse uerborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo. II. Sed "contumelia illi" uel "iniuria factum itur" paulo est remotius, exemplum igitur ponemus. III. M- Cato pro se contra C- Cassium: "Atque euenit ita, Quirites, uti in hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites." IV. Sicut autem "contumeliam factum iri" significat iri ad contumeliam faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, ita "contumelia mihi factum itur" casu tantum inmutato idem dicit. [10,15] XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; uerbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque Dialem. I. Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris, qui da sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus. II. Vnde haec ferme sunt, quae commeminimus: III. Equo Dialem flaminem uehi religio est; IV. item religio est classem procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, uidere; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur; V. item iurare Dialem fas numquam est; VI. item anulo uti nisi peruio cassoque fas non est. VII. Ignem e "flaminia", id est flaminis Dialis domo, nisi sacrum efferri ius non est. VIII. Victum, si aedes eius introierit, solui necessum est et uincula per impluuium in tegulas subduci atque inde foras in uiam demitti. IX. Nodum in apice neque in cinctu neque alia in parte ullum habet. X. Si quis ad uerberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die uerberari piaculum est. XI. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detondet. XII. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. XIII. Propagines e uitibus altius praetentas non succedit. XIV. Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est neque ... Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. XV. Vnguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. XVI. Dialis cotidie feriatus est. XVII. Sine apice sub diuo esse licitum non est; sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa, XVIII. gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur. XIX. Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. XX. Tunica intima nisi in locis tectis non exuit se, ne sub caelo tamquam sub oculis Iouis nudus sit. XXI. Super flaminem Dialem in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. XXII. Vxorem si amisit, flamonio decedit. XXIII. Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est. XXIV. Locum, in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; XXV. funus tamen exsequi non est religio. XXVI. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; XXVII. alias seorsum aiunt obseruitare, ueluti est, quod uenenato operitur, XXVIII. et quod in rica surculum de arbore felici habet, XXIX. et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam, XXX. cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit. XXXI. Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: "Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam." XXXII. Verba M- Varronis ex secundo rerum diuinarum super flamine Diali haec sunt: "Is solum album habet galerum, uel quod maximus, uel quod Ioui immolata hostia alba id fieri oporteat." [10,16] XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animaduerterit in Romana historia erratos. I. Reprehendit Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat, quod in libro sexto scriptum est. II. Palinurus est aput inferos petens ab Aenea, ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: eripe me his, inuicte, malis, aut tu mihi terram inice, namque potes, portusque require Velinos. III. "Quo" inquit "modo aut Palinurus nouisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum inuenire, cum Velia oppidum, a quo portum, qui in eo loco est, Velinum dixit, Seruio Tullio Romae regnante post annum amplius sescentesimum, quam Aeneas in Italiam uenit, conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est? IV. Nam qui ab Harpalo" inquit "regis Cyri praefecto ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt. V. Inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium. VI. Neque simile" inquit "illud uideri debet, quod est in primo carmine: Italiam fato profugus Lauiniaque uenit litora, VII. et aeque in sexto libro: Chalcidicaque leuis tandem superastitit arce, VIII. quoniam poetae ipsi quaedam kata prolepsin historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius sciuit de Lauinio oppido et de colonia Chalcidicensi. IX. Sed Palinuros qui potuit" inquit "scire ea, quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum diuinasse aput inferos putat proinde ut animae defunctorum solent? X. Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non diuinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?" XI. Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset. XII. "Nam cum Thesea" inquit "inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque: quid Thesea, magnum quid memorem Alciden? et mi genus ab Ioue summo est, postea tamen infert: sedet aeternumque sedebit infelix Theseus. XIII. Qui autem" inquit "fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc atque inde rursum euaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum euellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit?" XIV. Item in his uersibus errasse Vergilium dicit: eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus auos Troiae, templa intemerata Mineruae. XV. "Confudit" inquit "et personas diuersas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. XVI. Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnauit aduersus Manium Curium, in eo bello ducem. XVII. Argiuum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L- Mummio imperatore gestum est. XVIII. Potest igitur" inquit "medius eximi uersus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus" inquit "fuit." [10,17] XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese priuauerit; et super ea re uersus Laberii pure admodum et uenuste facti. I. Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, uirum praeter alios uenerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se priuasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus uegetiores et exactiores fore, si eas uidendi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset. II. Id factum eius modumque ipsum, quo caecitatem facile sollertia subtilissima consciuit, Laberius poeta in mimo, quem scripsit Restionem, uersibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam uoluntariae caecitatis finxit aliam uertitque in eam rem, quam tum agebat, non inconcinniter. III. Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, diuitis auari et parci sumptum plurimum asotiamque adulescentis uiri deplorantis. IV. Versus Laberiani sunt: Democritus Abderites physicus philosophus clipeum constituit contra exortum Hyperionis, oculos effodere ut posset splendore aereo. Ita radiis solis aciem effodit luminis, malis bene esse ne uideret ciuibus. Sic ego fulgentis splendorem pecuniae uolo elucificare exitum aetati meae, ne in re bona uideam esse nequam filium. [10,18] XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est. I. Artemisia Mausolum uirum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem. II. Mausolus autem fuit, ut M- Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, prouinciae praefectus, quem satrapen Graeci uocant. III. Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulueris aquae indidit ebibitque multaque alia uiolenti amoris indicia fecisse dicitur. IV. Molita quoque est ingenti impetu operis conseruandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. V. Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima. VI. Ad eas laudes decertandas uenisse dicuntur uiri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum cum his certauisse memoriae mandauerint. Sed eo certamine uicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocratis discipulus. VII. Exstat nunc quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in exemplis refert. [10,19] XIX. Non purgari neque leuari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccauerunt, similitudo; atque inibi uerba ex oratione super ea re Demosthenis. I. Incessebat quempiam Taurus philosophus seuera atque uehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis uenia deprecabatur. II. Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: "homo" inquit "stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis uestri sententiae tibi in mentem uenit, quae, quia lepidis et uenustis uocum modis uincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit? III. Nam si me" inquit "non fallit, quod quidem in primori pueritia legerim, uerba haec sunt Demosthenis aduersus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: g-Sy g-de g-me g-lege, g-hos g-gegone g-touto g-pollakis, g-all'hos g-houto g-prosekei g-gignesthai; g-ou g-gar, g-ei g-ti g-popote g-me g-kata g-tous g-nomous g-epraxhthe, g-sy g-de g-touto g-emimeso, g-dia g-touto g-apophygois g-an g-dikaios, g-alla g-polli g-mallon g-haliskoio; g-hosper g-gar, g-ei g-tis g-healo, g-sy g-tauta g-ouk g-an g-egrapsas, g-houtos g-ean g-sy g-nyn g-diken g-dois, g-allos g-ou g-grapsei." IV. Sic Taurus omni suasionum admonitionumque genere utens sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat. [10,20] XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebisscitum", quid "priuilegium"; et quantum ista omnia differant. I. Quaeri audio, quid "lex" sit, quid "plebisscitum", quid "rogatio", quid "priuilegium". II. Ateius Capito, publici priuatique iuris peritissimus, quid "lex" esset, hisce uerbis definiuit: "Lex" inquit "est generale iussum populi aut plebis rogante magistratu." III. Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn- Pompei neque de reditu M- Ciceronis neque de caede P- Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisue iussa "leges" uocari possunt. IV. Non sunt enim generalia iussa neque de uniuersis ciuibus, sed de singulis concepta; quocirca "priuilegia" potius uocari debent, quia ueteres "priua" dixerunt, quae nos "singula" dicimus. Quo uerbo Lucilius in primo satirarum libro usus est: abdomina thynni aduenientibus priua dabo cephalaeaque acarnae. V. "Plebem" autem Capito in eadem definitione seorsum a populo diuisit, quoniam in populo omnis pars ciuitatis omnesque eius ordines contineantur, "plebes" uero ea dicatur, in qua gentes ciuium patriciae non insunt. VI. "Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit. VII. Sed totius huius rei iurisque, siue cum populus siue cum plebs rogatur, siue quod ad singulos siue quod ad uniuersos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons "rogatio" est. VIII. Ista enim omnia uocabula censentur continenturque "rogationis" principali genere et nomine; nam nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest. IX. Sed quamquam haec ita sunt, in ueteribus tamen scriptis non magnam uocabulorum, istorum differentiam esse animaduertimus. Nam et plebisscita et priuilegia translaticio nomine "leges" appellauerunt eademque omnia confuso et indistincto uocabulo "rogationes" dixerunt. X. Sallustius quoque proprietatum in uerbis retinentissimus consuetudini concessit et priuilegium, quod de Cn- Pompei reditu ferebatur, "legem" appellauit. Verba ex secunda eius historia haec sunt: "Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C- Herennius prohibuerat." [10,21] XXI. Quam ob causam M- Cicero his omnino uerbis "nouissime" et "nouissimus" obseruantissime uitarit. I. Non paucis uerbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M- Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; II. uelut est et "nouissimus" et "nouissime". Nam cum et M- Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem uerbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti uiri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino uidetur, quoniam, qui doctissimus eorum temporum fuerat, L- Aelius Stilo ut nouo et inprobo uerbo uti uitauerat. Propterea, quid M- quoque Varro de ista uoce existimauerit, uerbis ipsius Varronis ex libro de lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putaui. "Quod "extremum" inquit "dicebatur, dici "nouissimum" coeptum uulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes alii, quod nimium nouum uerbum esset, uitabant; cuius origo, ut a "uetere" "uetustius" ac "ueterrimum" sic a "nouo" declinatum "nouius" et "nouissimum"." [10,22] XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta uerae philosophiae ignorant. I. Plato, ueritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignauosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae uitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non graui neque idonea, uere tamen ingenueque dixit. II. Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, uerae philosophiae ignarus inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt, quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neue inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur. III. Verba ipsa super hac re Platonis ex libro, qui appellatur Gorgias, scripsi, quoniam uertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea: IV. g-Philosophia g-gar g-toi g-estin, g-O g-Sokrates, g-charien, g-ean g-tis g-autou g-metrios g-hapsetai g-en g-tei g-helikiai; g-ean g-de g-peraitero g-tou g-deontos g-endiatripsei, g-diaphthora g-ton g-anthropon. V. g-Ean g-gar g-kai g-pany g-euphyes g-ei g-kai g-porro g-helikias g-philosophei, g-ananke g-panton g-apeiron g-gegonenai g-estin, g-hon g-chre g-empeiron g-einai g-ton g-mellonta g-kalon g-kagathon g-kai g-eudokimon g-esesthai g-andra. VI. g-Kai g-gar g-ton g-nomon g-apeiroi g-gignontai g-ton g-kata g-ten g-polin g-kai g-ton g-logon, g-ois g-dei g-chromenon g-homilein g-en g-tois g-symbolaiois g-tois g-anthropois, g-kai g-idiai g-kai g-udemosiai, g-kai g-ton g-hedonon g-te g-kai g-epithymion g-ton g-anthropeion, g-kai g-syllebden g-ton g-ethon g-pantapasin g-apeiroi g-gignontai. VII. g-Epeidan g-oun g-elthosin g-eis g-tina g-idian g-e g-politiken g-praxin, g-katagelastoi g-gignontai, g-hosper g-ge, g-oimai, g-hoi g-politikoi, {VIII.-IX.} g-epeidan g-au g-eis g-tas g-hymeteras g-diatribas g-elthosi g-kai g-tous g-logous, g-katagelastoi g-eisi. X. Paulo post addit haec: g-All', g-oimai, g-to g-orthotaton g-estin g-amphoteron g-metaschein. g-Philosophias g-men, g-hoson g-paideias g-charin g-kalon g-metechein, g-kai g-ouk g-aischron g-meirakioi g-onti g-philosophein; g-epeidan g-de g-ede g-presbyteron g-on g-anthropos g-eti g-philosophei, g-katagelaston, XI. g-O g-Sokrates, g-to g-chrema g-gignetai, g-kai g-egoge g-homoiotaton g-pascho g-pros g-tous g-philosophountas g-hosper g-pros g-tous g-psellizomenous g-kai g-paizontas. XII. g-Hotan g-men g-gar g-paidion g-ido g-hoi g-eti g-prosekei g-dialegesthai g-houto, g-psellizomenon g-kai g-paizon, g-chairo g-te, g-kai g-charien g-moi g-phainetai g-kai g-eleutherion g-kai g-prepon g-tei g-tou g-paidiou g-helikiai; XIII. g-hotan g-de g-saphos g-dialegomenou g-paidariou g-akouso, g-pikron g-ti g-moi g-dokei g-chrema g-einai g-kai g-aniai g-mou g-ta g-ota g-kai g-moi g-dokei g-douloprepes g-ti g-einai; XIV. g-hotan g-de g-andros g-akousei g-tis g-psellizomenou g-e g-paizonta g-horai, g-katagelaston g-phainetai g-kai g-anandron g-kai g-plegon g-axion. XV. g-Tauton g-oun g-egoge g-touto g-pascho g-kai g-pros g-tous g-philosophountas. XVI. g-Peri g-neoi g-men g-gar g-meirakioi g-horon g-philosophian g-agamai g-kai g-prepein g-moi g-dokei g-kai g-hegoumai g-eleutheron g-tina g-einai g-touton g-ton g-anthropon, g-ton g-de g-me g-philosophounta g-aneleutheron g-kai g-oudepote g-oudenos g-axiosonta g-heauton g-oute g-kalou g-oute g-gennaiou g-pragmatos; XVII. g-hotan g-de g-presbyteron g-ido g-eti g-philosophounta g-kai g-me g-apallattomenon, g-plegon g-moi g-dokei g-ede g-deisthai, g-o g-Socrates, g-houtos g-ho g-aner. XVIII. g-Ho g-gar g-nyn g-de g-elegon, g-hyparchei g-toutoi g-toi g-anthropoi, g-kan g-pany g-euphyes g-ei, g-anandroi g-genesthai g-pheugontai g-ta g-mesa g-tes g-poleos g-kai g-tas g-agoras, g-en g-hais g-ephe g-ho g-poietes g-tous g-andras g-ariprepeis g-gignesthai g-katadedykoti g-de g-ton g-loipon g-bion g-bionai g-meta g-meirakion, g-en g-goniai g-trion g-e g-tettaron g-psithyrizonta, g-eleutheron g-de g-kai {XIX-XXIII} g-mega g-kai g-hikanon g-medepote g-phthegxasthai. XXIV. Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili ueritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae uirtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et priuatis officiis excellit ciuitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter et fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum nihil ad uitam neque tuendam neque ordinandam promouente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et uulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt. [10,23] XXIII. Verba ex oratione M- Catonis de mulierum ueterum uictu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare. I. Qui de uictu atque cultu populi Romani scripserunt, mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est uino semper, quod "temetum" prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent. II. Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his, quibus dixi, libris peruulgata sunt; III. sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert non minus, si uinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent. IV. Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione, quae inscribitur de dote, in qua id quoque scriptum est in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: "Vir" inquit "cum diuortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium, quod uidetur, habet, si quid peruerse taetreque factum est a muliere; multatur, si uinum bibit; si cum alieno uiro probri quid fecit, condemnatur." V. De iure autem occidendi ita scriptum: "In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares siue tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est." [10,24] XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc uolgo dicuntur. I. "Die quarto" et "die quinto", quod Graeci g-eis g-tetarten g-kai g-eis g-pempten dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et, qui aliter dicit, pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt: "diequinte" enim et "diequinti" pro aduerbio copulate dictum est et secunda in eo syllaba correpta. II. Diuus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est. III. Satis autem erit perpetuae ueterum consuetudinis demonstrandae gratia uerba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet, quae appellantur Compitalia. Ea uerba haec sunt: "Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt quando concepta fuerint, nefas." "Dienoni" praetor dicit, non "die nono". IV. Neque praetor solum, sed pleraque omnis uetustas sic locuta est. V. Venit ecce illius uersus Pomponiani in mentem, qui est ex atellania, quae Meuia inscribitur: dies hic sextus, cum nihil edi: diequarte emoriar fame. VI. Suppetit etiam Coelianum illud ex libro historiarum secundo: "Si uis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta." VII. Et historiam autem et uerbum hoc sumpsit Coelius ex origine IV M- Catonis, in qua ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: "Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit"." VIII. Extremam istius uocis syllabam tum per "e" tum per "i" scriptam legi; nam sane quam consuetum id ueteribus fuerit litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "procliui" et "procliue" atque alia item multa hoc genus uarie dixerunt: "die pristini" quoque eodem modo dicebatur, quod significabat "die pristino", id est priore, quod uulgo "pridie" dicitur, conuerso compositionis ordine, quasi "pristino die". Atque item simili figura "die crastini" dicebatur, id erat "crastino die". IX. Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, "die perendini" dicunt. X. Sed ut plerique "die pristini", ita M- Cato in oratione contra Furium "die proximi" dixit; "die quarto" autem Cn- Matius, homo impense doctus, in mimiambis pro eo dicit, quod "nudius quartus" nos dicimus, in his uersibus: nuper die quarto, ut recordor, et certe aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut "die quarto" quidem de praeterito dicamus, "diequarte" autem de futuro. [10,25] XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi nauium quoque uocabula, quae scripta in ueterum libris reperiuntur. I. Telorum iaculorum gladiorumque uocabula, quae in historiis ueteribus scripta sunt, item nauigiorum genera et nomina libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid aliarum ineptiarum uacantem stupentemque animum occuparet. II. Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, ueruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, clunacula. III. De "lingula", quoniam est minus frequens, admonendum existimo lingulam ueteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naeuius in tragoedia Hesiona. Versum Naeui apposui: sine mi gerere morem uidear lingua, uerum lingula. IV. Item "rumpia" genus teli est Thraeciae nationis, positumque hoc uocabulum in Quinti Enni annalium XIV. V. Nauium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces uel, ut Graeci dicunt, g-keletes, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci g-histiokopous uocant uel g-epaktridas, prosumiae uel geseoretae uel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, uectoriae, mydia, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium. [10,26] XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui transfretassent. I. Asinio Pollioni in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C- Sallusti iniquis dignum nota uisum est, quod in primo historiarum maris transitum transmissumque nauibus factum "transgressum" appellauit eosque, qui fretum transmiserant, quos "transfretasse" dici solitum est, "transgressos" dixit. II. Verba ipsa Sallusti posui: "Itaque Sertorius leui praesidio relicto in Mauretania nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate uitare proelium in transgressu conatus est." III. Ac deinde infra ita scripsit: "Transgressos omnis recipit mons praeceptus a Lusitanis." IV. Hoc igitur et minus proprie et aperiskeptos et nullo graui auctore dictum aiunt. "Nam "transgressus" inquit "a transgrediendo dicitur, idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum." V. Idcirco uerbum "transgredi" conuenire non putauit neque uolantibus neque serpentibus neque nauigantibus, sed his solis, qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut nauium "transgressum" reperiri posse aut pro transfretatione "transgressum". VI. Sed quaero ego, cur non, sicuti "cursus" nauium recte dici solet, ita "transgressus" etiam nauibus factus dici possit? praesertim cum breuitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime "transgressionis" uocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit. VII. Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum "ingredi" "transgredi"ue in nauigantibus, uolo uti respondeant, quantum existiment interesse "ingredi" atque "ambulare". VIII. Atqui Cato in libro de re rustica: "fundus" inquit "eo in loco habendus est, ut et oppidum prope amplum sit et mare aut amnis, qua naues ambulant." IX. Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis Lucretius quoque testimonium in hac eadem uoce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces "gradientem" dicit, quod est nimio confidentius, quam illud de nauibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt: praeterea radit uox fauces saepe, facitque asperiora foras gradiens arteria clamor. X. Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum, qui nauibus ueherentur, sed et "scaphas" quoque nantes "progressas" dicit. Verba ipsa de scaphis posui: "Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pauor corpora agitauerat, deprimebantur." [10,27] XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum uigore fuerint aemuli. I. In litteris ueteribus memoria exstat, quod par quondam fuit uigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni; II. neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum. III. Eius rei specimen est in illo utriusque populi uerbo factum: Q- Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis, utrum uellent, eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent. IV. Carthaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse, qui adtulissent, utrum mallent, relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum. V. M- autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caducei, in altera hastae simulacra fuerunt incisa. [10,28] XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuuentae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum. I. Tubero in historiarum primo scripsit Seruium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse, qui "minores" essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum "iuniores" supraque eum annum "seniores" appellasse. II. Eam rem propterea notaui, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuuentae, senectae, ex ista censione Serui Tulli, prudentissimi regis, noscerentur. [10,29] XXIX. Quod particula "atque" non complexiua tantum sit, sed uim habeat plusculam uariamque. I. "Atque" particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiua. Et plerumque sane coniungit uerba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in ueterum litterarum tractatione atque cura exercitis. II. Nam et pro aduerbio ualet, cum dicimus "aliter ego feci atque tu", significat enim "aliter quam tu", et, si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animaduertimus in Q- Enni annalibus, nisi memoria in hoc uersu labor: atque atque accedit muros Romana iuuentus; III. cui significationi contrarium est, quod itidem a ueteribus dictum est "deque". IV. Et praeterea pro alio quoque aduerbio dicitur, id est "statim", quod in his Vergili uersibus - - - existimatur obscure et insequenter particula ista posita esse: sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter quam qui aduerso uix flumine lembum remigiis subigit, si brachia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alueus amni.