[105,0] SERMO CV DE VERBIS EVANGELII LC 11, 5-13: "QUIS VESTRUM HABEBIT AMICUM, ET IBIT AD ILLUM MEDIA NOCTE" ET CETERA. [105,1] 1. 1. Audiuimus nos exhortantem Dominum nostrum, coelestem magistrum, et fidelissimum consiliarium, eumdem hortatorem, ut petamus, et datorem cum petimus. Audiuimus eum in Euangelio hortantem nos eum petere instanter, et pulsare usque ad similitudinem improbitatis. Proposuit enim nobis, exempli gratia: Si quis uestrum haberet amicum, a quo nocte peteret tres panes, cum illi amicus de uia uenisset, et quod ei apponeret non haberet: si autem ille respondeat iam se requiescere, et seruos suos secum, nec debere illius precibus inquietari, ille autem pulsando instet et perseueret, nec pudore territus abscedat, sed necessitate coactus immineat: surrecturum illum, etsi non propter amicitiam, certe propter illius improbitatem, et daturum ei quantos uoluerit. Quantos autem uoluit? Nihil plus ille uoluit quam tres. In hac ergo similitudine adiunxit hortationem Dominus, et omnino stimulauit nos petere, quaerere, pulsare, donec accipiamus quod petimus, quod quaerimus, quod pulsamus, usus exemplo a contrario: sicut de illo iudice qui nec Deum timebat, nec homines reuerebatur, et tamen cum eum quaedam uidua interpellaret quotidie, taedio uictus dedit quod beneficio non potuit inuitus. Dominus autem noster Iesus Christus inter nos petitor, cum Patre dator, non utique nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare uellet. Erubescat humana pigritia: plus uult ille dare, quam nos accipere: plus uult ille misereri, quam nos a miseria liberari: et utique si non liberati fuerimus, nos miseri remanebimus. Nam ille quod nos hortatur, propter nos hortatur. [105,2] 2. 2. Euigilemus, et hortanti credamus, promittenti obsequamur, et ad dantem gaudeamus. Fortassis enim et nobis aliquando uenit amicus de uia, et non inuenimus quod ei apponeremus; et necessitatem passi sumus, et accepimus et nobis et illi. Fieri enim non potest, nisi ut aliquis passus fuerit amicum aliquid interrogantem, quod respondere non possit: et tunc se inuenit non habere, quando coactus est dare. Venit tibi amicus de uia, id est, de uita huius saeculi, in qua omnes uelut peregrini transeunt, nec ullus quasi possessor manet; sed omni homini dicitur: Refectus es, transi; age iter, da uenturo locum. Aut forte de uia mala, hoc est, de uita mala, fatigatus nescio quis amicus tuus, non inueniens ueritatem, qua audita et percepta beatus fiat, sed lassatus in omni cupiditate et egestate saeculi, uenit ad te, tamquam ad christianum, et dicit: Redde mihi rationem, fac me Christianum. Et interrogat quod forte tu per simplicitatem fidei nesciebas: et non est unde reficias esurientem, et te admonitus inuenis indigentem; et cum uis docere, cogeris discere: et dum erubescis eum qui interrogauit, quod quaerebat non in te inueniens, compelleris quaerere, ut merearis inuenire. [105,3] 2. 3. Et ubi quaeras? Ubi, nisi in dominicis Libris? Fortassis quod ille interrogauit, in libro positum est, sed obscurum est. Forte dixit hoc Apostolus in Epistola sua. Sic dixit, ut legere possis, intellegere non possis: transire non permitteris. Urget enim interrogator; ipsum Paulum, aut Petrum, aut aliquem Prophetam interrogare non sineris. Iam enim requiescit familia ista cum Domino suo, et saeculi huius ignorantia ualida est, hoc est, nox media, et urget amicus esuriens. Tibi forte sufficiebat simplex fides, illi non sufficit. Numquid deserendus est? numquid de domo proiciendus est? 3. 3. Ergo ad ipsum Dominum, ad ipsum cum quo familia requiescit, pulsa orando, pete, insta. Non quomodo amicus ille in similitudine positus, taedio uictus surget et dabit. Dare uult: tu pulsans nondum accepisti; pulsa, dare uult. Et quod dare uult, differt, ut amplius desideres dilatum, ne uilescat cito datum. [105,4] 3. 4. Cum autem perueneris ad tres panes, hoc est, ad cibum et intellegentiam Trinitatis, habes et unde uiuas, et unde pascas. Nec peregrinum uenientem de uia reformides, sed excipiendo ciuem domesticum facias: nec timeas ne finias. Non panis ille finietur, sed indigentiam tuam finiet. Panis est, et panis est, et panis est: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. Aeternus Pater, coaeternus Filius, coaeternus Spiritus sanctus. Incommutabilis Pater, incommutabilis Filius, incommutabilis Spiritus sanctus. Creator et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pastor et uitae dator, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Cibus et panis aeternus, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Disce, et doce; uiue, et pasce. Deus qui tibi dat, nihil melius quam se tibi dat. Auare, quid aliud quaerebas? Aut si aliud petas, quid tibi sufficit, cui Deus non sufficit? [105,5] 4. 5. Sed opus est ut habeas caritatem, habeas fidem, habeas spem: ut possit tibi dulce esse quod datur. Et haec ipsa tria sunt, fides, spes, caritas. Et haec ipsa dona Dei sunt. Nam fidem ab ipso accepimus: Sicut Deus, inquit, unicuique partitus est mensuram fidei. Et spem ab ipso accepimus, cui dicitur: In quo spem dedisti mihi. Et caritatem ab ipso accepimus, de quo dicitur: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sed haec itidem tria aliquantulum sunt diuersa; sed omnia Dei dona. Manent enim tria haec, fides, spes, caritas: maior autem horum caritas. In illis panibus non est dictus aliquis panis maior aliis: sed simpliciter petiti, et dati tres panes. [105,6] 4. 6. Ecce alia tria: Quis est uestrum, a quo petit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut quis est uestrum, a quo petit piscem, numquid serpentem porriget ei? Aut a quo petit ouum, numquid porriget ei scorpionem? Si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris; quanto magis Pater uester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Tria ergo rursus ista consideremus, ne forte ibi sint illa tria, fides, spes, caritas: maior autem horum caritas. Pone ergo tria, panem, piscem, ouum: maior horum panis. Ideo bene panem intellegimus in his tribus caritatem. Propterea pani lapidem opposuit, quia duritia contraria est caritati. Piscem fidem intellegimus. Dixit quidam sanctus, et nos dicere delectat: Piscis bonus, pia est fides. Viuit inter fluctus, nec frangitur aut soluitur fluctibus. Viuit inter tentationes tempestatesque huius saeculi, pia fides: saeuit mundus, et integra est. Tantum contrarium fidei serpentem illum obserua. In fide enim desponsata est illa, cui dicitur in Canticis canticorum: Veni de Libano, sponsa mea, ueniens et pertransiens ab initio fidei. Ideo et desponsata, quia desponsationis initium fides est. Promittitur enim ab sponso aliquid, et promissa fide detinetur. Opposuit autem Dominus serpentem pisci, diabolum fidei. Propterea desponsatae huic dicit Apostolus: Desponsaui uos uni uiro, uirginem castam exhibere Christo: et: Timeo ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua, sic et uestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo; id est, quae est in fide Christi. Habitare enim, inquit: Christum per fidem in cordibus uestris 11. Diabolus ergo non corrumpat fidem, non deuoret piscem. [105,7] 5. 7. Restat spes, quae, quantum mihi uidetur, ouo comparatur. Spes enim nondum peruenit ad rem: et ouum est aliquid, sed nondum est pullus. Quadrupedes ergo filios pariunt, aues autem spem filiorum. Spes ergo ad hoc nos hortatur, ut praesentia contemnamus, futura exspectemus; ea quae retro sunt obliuiscentes, cum Apostolo in anteriora extendamur. Sic enim dicit: Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis Dei in Christo Iesu. Nihil ergo tam inimicum est spei, quam retro respicere, id est, in eis rebus, quae praeterlabuntur et transeunt, spem ponere: sed in his quae nondum datae sunt, sed dandae quandoque nunquam transibunt. Quando autem scatet tentationibus mundus, uelut pluuia Sodomae sulfurea, metuendum est exemplum uxoris Loth. Retro enim respexit; et ubi respexit, ibi remansit. In salem conuersa est, ut prudentes condiret exemplo. Apostolus Paulus de hac spe ita loquitur: Spe enim salui facti sumus. Spes autem quae uidetur, non est spes: quod enim uidet quis, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. Quod enim uidet quis, quid sperat? ouum est. Est ouum, et pullus nondum est. Et testudine tectum est: non uidetur, quia operitur: cum patientia exspectetur; feruescat, ut uiuiscat. Intende, extendere in anteriora, obliuiscere praeterita. Quae enim uidentur, temporalia sunt. Non respicientes, inquit, quae uidentur, sed quae non uidentur. Quae enim uidentur, temporalia sunt; quae autem non uidentur, aeterna. In illa ergo quae non uidentur, extende spem: exspecta, sustine. Noli retro respicere. Ouo tuo scorpium time. Vide quia de cauda percutit, quam retro habet. Non ergo scorpius perimat ouum tuum, mundus iste spem tuam, ut ita dicam, ueneno eo contrario, quo retrario. Quanta tibi loquitur mundus, quanta post dorsum strepit, ut retro respicias: id est, ut in rebus praesentibus (nec praesentibus; non enim dicenda sunt praesentia nunquam stantia) spem tuam ponas; et ab eo quod promisit Christus et nondum dedit, sed quia fidelis est dabit, auertas animum tuum, et uelis requiescere in mundo pereunte. [105,8] 6. 8. Ideo enim Deus felicitatibus terrenis amaritudines miscet, ut alia quaeratur felicitas, cuius dulcedo non est fallax: et de ipsis amaritudinibus conatur mundus auertere ab eo quod intendis in anteriora, et retro conuertere. De ipsis amaritudinibus, de ipsis tribulationibus murmuras, et dicis: Ecce pereunt omnia christianis temporibus. Quid strepis? Non hoc promisit mihi Deus, quod ista non peribunt: non hoc mihi promisit Christus. Aeterna promisit aeternus: si credidero, ex mortali fiam aeternus. Quid strepis, o munde immunde? quid strepis? Quid auertere conaris? Tenere uis periens: quid faceres, si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta mentiris? Ego si habeo spem, si teneo spem, ouum meum non est ab scorpione percussum. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo. Felix sit mundus, euertatur mundus: Benedicam Dominum, qui fecit mundum. Benedicam prorsus. Secundum carnem bene sit, secundum carnem male sit: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo. Nam si benedico quando bene est, et blasphemo quando male est; suscepi scorpionis aculeum, compunctus retro respexi; quod absit a nobis. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. [105,9] 7. 9. Manet ciuitas quae nos carnaliter genuit. Deo gratias. Utinam et spiritaliter generetur, et nobiscum transeat ad aeternitatem. Si non manet ciuitas quae nos carnaliter genuit, manet quae nos spiritaliter genuit. Aedificans Ierusalem Dominus 18. Numquid dormitando aedificium suum perdidit, aut non custodiendo hostes admisit? Nisi Dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilat qui custodit eam. Et quam ciuitatem? Non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel. Quid est Israel, nisi semen Abrahae? Quid est semen Abrahae? nisi Christus? Et semini tuo, inquit, quod est Christus. Et nobis quid? Vos autem Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes. In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes. Ciuitas sancta, ciuitas fidelis, ciuitas in terra peregrina, in coelo fundata est. O fidelis, noli corrumpere spem, noli amittere caritatem, accinge lumbos tuos, ascende, praetende lucernas tuas, exspecta Dominum, quando ueniat a nuptiis. Quid expauescis, quia pereunt regna terrena? Ideo tibi coeleste promissum est, ne cum terrenis perires. Nam ista peritura praedicta sunt, praedicta omnino. Non enim negare possumus quod praedictum est. Dominus tuus quem exspectas, dixit tibi: Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum. Habent mutationes terrena regna: ueniet ille de quo dictum est: Et regni eius non erit finis. [105,10] 7. 10. Qui hoc terrenis regnis promiserunt, non ueritate ducti sunt, sed adulatione mentiti sunt. Poeta illorum quidam induxit Iouem loquentem, et ait de Romanis: "His ego nec metas rerum, nec tempora pono; Imperium sine fine dedi". Non plane ita respondet ueritas. Regnum hoc, quod sine fine dedisti, o qui nihil dedisti, in terra est, an in coelo? Utique in terra. Et si esset in coelo: Coelum et terra transient. Transient quae fecit ipse Deus; quanto citius quod condidit Romulus? Forte si uellemus hinc exagitare Vergilium, et insultare, quare hoc dixerit; in parte tolleret nos, et diceret nobis: Et ego scio; sed quid facerem qui Romanis uerba uendebam, nisi hac adulatione aliquid promitterem quod falsum erat? Et tamen et in hoc cautus fui, quando dixi: Imperium sine fine dedi, Iouem ipsorum induxi, qui hoc diceret. Non ex persona mea dixi rem falsam, sed Ioui imposui falsitatis personam: sicut Deus falsus erat, ita mendax uates erat. Nam uultis nosse quia ista noueram? Alio loco, quando non Iouem lapidem induxi loquentem, sed ex persona mea locutus sum, dixi: "Non res Romanae perituraque regna. Videte quia dixi peritura regna. Dixi peritura regna, non tacui. Peritura, ueritate non tacuit: semper mansura, adulatione promisit. [105,11] 8. 11. Non ergo deficiamus, fratres: finis erit terrenis omnibus regnis. Nunc si finis est, Deus uidet. Forte enim nondum est, et infirmitate quadam, uel misericordia, uel miseria hoc optamus, ut nondum sit: numquid tamen ideo non erit? Figite spem in Deum, aeterna concupiscite, aeterna exspectate. Christiani estis, fratres, christiani sumus. Non ad delicias Christus in carnem descendit: toleremus potius praesentia quam diligamus: aduersorum est manifesta pernicies, prosperorum falsa blandities. Time mare et quando malacia est. Omnino non frustra audiamus: Sursum cor. Quid ponimus cor in terra, cum uideamus quia euertitur terra? Nos non possumus nisi exhortari uos, ut habeatis quod dicatis, et quod pro spe uestra respondeatis insultatoribus et blasphematoribus nominis christiani. Nemo uos murmurando auertat ab exspectatione futurorum. Omnes qui propter istas aduersitates blasphemant Christum nostrum, cauda scorpionis sunt. Nos ouum nostrum sub alis illius gallinae ponamus euangelicae, quae clamat: Ierusalem, Ierusalem, illi falsae et perditae, quoties uolui colligere filios tuos, tamquam gallina pullos suos, et noluisti? Non nobis dicatur: Quoties uolui, et noluisti? Illa enim gallina diuina Sapientia est: sed assumpsit carnem, ut pullis congrueret. Videte gallinam hispidam plumis, dimissis alis, uoce fracta, et quassa, et lassa, et languida congruere paruulis suis. Ouum ergo nostrum, id est, spem nostram sub alis illius gallinae ponamus. [105,12] 9. 12. Animaduertistis forte, quomodo gallina concidat scorpionem. Utinam ergo et istos blasphemantes, in terra reptantes, de cauernis prodeuntes, et male pungentes, illa gallina concidat et deuoret, in corpus suum traiciat, et in ouum uertat. Non irascantur: commoti uidemur; sed maledicta maledictis non reddimus. Maledicimur et benedicimus, blasphemati deprecamur. Sed non dicat de Roma, dictum est de me: O si taceat de Roma: quasi ego insultator sim, et non potius Domini deprecator, et uester qualiscumque exhortator. Absit a me, ut insultem. Auertat Deus a corde meo, et a dolore conscientiae meae. Ibi multos fratres non habuimus? non adhuc habemus? Portio peregrinantis Ierusalem ciuitatis non ibi magna degit? non ibi temporalia pertulit? sed aeterna non perdidit. Quid ergo dico, cum de illa non taceo, nisi quia falsum est quod dicunt de Christo nostro, quod ipse Romam perdiderit, quod dii lapidei Romam tuebantur et lignei? Adde pretium, aerei. Adde plus, argentei et aurei: Idola gentium argentum et aurum. Non dixit: Lapis; non dixit: Lignum; non dixit: Testa: sed quod pro magno habent, argentum et aurum. Tamen ipsum argentum et aurum oculos habent, et non uident. Dii aurei et dii lignei ad pretium dispares sunt: ad habere oculos et non uidere, pares sunt. Ecce qualibus Romam docti homines custodibus commiserunt, habentibus oculos, et non uidentibus. Aut si Romam seruare potuerunt, quare ipsi ante perierunt? Inquiunt: Tunc periit Roma. Tamen perierunt. Non, inquiunt, ipsi perierunt, sed simulacra eorum. Quomodo ergo custodirent tecta uestra, qui non potuerunt custodire simulacra sua? Alexandria olim tales deos perdidit. Constantinopolis ex quo condita est in magnam ciuitatem, quoniam a christiano imperatore condita est, olim deos ipsos falsos perdidit: et tamen et creuit, et crescit, et manet. Quamdiu uult Deus, manet. Non enim et illi ciuitati, quia hoc dicimus, aeternitatem promittimus. Carthago in nomine Christi manet, et olim euersa est Coelestis, quia non fuit coelestis, sed terrestris. [105,13] 10. 13. Et illud quod dicunt non est uerum, quia continuo diis perditis Roma capta est, afflicta est. Prorsus non est uerum: ante simulacra ipsa euersa sunt; et sic uicti sunt Gothi cum Rhadagayso. Mementote, fratres, mementote: non est longum, pauci anni sunt, recordamini. Euersis in urbe Roma omnibus simulacris, Rhadagaysus rex Gothorum cum ingenti exercitu, multo numerosiore quam Alarici fuit, uenit. Paganus homo erat Rhadagaysus: Ioui sacrificabat quotidie. Nuntiabatur ubique quod a sacrificiis non desisteret Rhadagaysus. Tunc omnes isti: Ecce nos non sacrificamus, ille sacrificat, uinci habemus a sacrificante, quibus non licet sacrificare. Deus ostendens quia non in istis sacrificiis est ipsa temporalis salus, ipsa regna terrena, uictus est Rhadagaysus, adiuuante Domino, miro modo. Postea uenerunt Gothi non sacrificantes, etsi fide christiana non Catholici, tamen idolis inimici; uenerunt idolis aduersantes, et ipsi ceperunt: uicerunt de idolis praesumentes, et perdita idola adhuc quaerentes, et perditis adhuc sacrificare cupientes. Sed ibi erant et nostri, et afflicti sunt: sed nouerant dicere: Benedicam Dominum in omni tempore. Afflicti sunt in regno terreno: sed regnum coelorum non perdiderunt: imo ad illud capessendum exercitatione tribulationum meliores effecti sunt. Et si in tribulationibus non blasphemauerunt, tamquam integra uasa de fornace exierunt, et dominica benedictione repleti sunt. Isti autem blasphematores, terrena sectantes, terrena desiderantes, in terrenis spem ponentes, cum ista uelint nolint perdiderint, quid tenebunt? ubi remanebunt? Foris nihil, intus nihil: inanis arca, inanior conscientia. Ubi requies? ubi salus? ubi spes? Veniant ergo, desinant blasphemare, discant adorare: scorpii pungentes a gallina comedantur, in corpus traicientis conuertantur; in terra exerceantur, in coelo coronentur.