[72,0] SERMO LXXII. DE VERBIS EVANGELII MT 12,33: " AUT FACITE ARBOREM BONAM ET FRUCTUM EIUS BONUM" [72,1] Admonuit nos Dominus noster a Iesus Christus, ut bonae arbores simus et bonos fructus habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. De fructu enim arbor cognoscitur. Ubi ait: Facite arborem bonam, et fructum eius bonum, hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui oboedientia necessaria est. Quod autem dicit: Facite arborem malam, et fructum eius malum, non praeceptum est, ut facias, sed monitio, ut caueas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, bona loqui posse uel bona opera habere. Hoc Dominus Iesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest; si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. 1. 2. Quis autem a Domino bonus inuentus est, cum Christus pro impiis mortuus sit? Omnes ergo malas arbores inuenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius. Quisquis igitur hodie homo bonus est, id est, arbor bona, mala inuenta est, et bona facta est. Et si, quando inuenit, malas arbores eradicare uellet, quam remanere quae non digna esset eradicari? Sed uenit praerogare misericordiam, ut postea exerceret iudicium, cui dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum: fecit arbores bonas. Distulit securim: dedit securitatem. [72,2] 2. 3. De hac securi Ioannes loquitur, dicens: Iam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. De hac securi paterfamilias comminatur in Euangelio, dicens: Ecce, triennium est quod uenio ad hanc arborem et fructum in ea non inuenio. Nunc debeo locum euacuare: proinde amputetur. Et intercedit colonus: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam eam, et adhibebo cophinum stercoris; si fecerit fructum, bene, sin minus, uenies, et amputabis eam. Tamquam per triennium Dominus uisitauit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. Primum tempus, ante legem; secundum, in lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. Nam, si non uisitauit genus humanum ante legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Iacob? quorum Dominum se dici uoluit, et cuius omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset, et: Ego sum, inquit, Deus Abraham et Isaac et Iacob. In lege autem si non uisitaret, ipsam legem non daret. Post legem uenit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est et resurrexit, Spiritum Sanctum dedit, Euangelium per totum orbem praedicari fecit. Et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis humani: adhuc se non corrigit. Intercedit colonus: pro plebe orabat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro uobis ad Patrem, ut in caritate radicati et fundati ualeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo, quia necesse est ut ueniat, agamus ut fructuosos nos inueniat. Circumfossio arboris est humilitas paenitentis: omnis enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes paenitentiae; quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius? [72,3] 3. 4. Sit ergo unusquisque arbor bona. Non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta caritatem. Sicut est enim radix omnium malorum cupiditas; sic et radix omnium bonorum caritas. Quid ergo homines mussitant uel contendunt inter se, dicentes: " Quid est bonum? ". O si scires quid est bonum! Quod habere uis, non est ualde bonum. Quod esse non uis, hoc est bonum! Vis enim habere sanitatem corporis: est bonum; nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere uis; ecce et hoc dico: bonum est; sed si bene usus fueris; bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est; non quia eos bonos facit aurum et argentum, sed, quia eos bonos inuenit, in usum bonum conuertitur. Honorem habere uis: bonum est; sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit! Quam multis honor ministerium boni operis fuit! [72,4] 4. 5. Discernamus ergo bona ista, si possumus: quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos conuertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inueniat; et quod displicet, necet; quod placet, aptet et plantet. Cum enim se homo inanem inuenerit meliorum bonorum, ut quid est auidus exteriorum bonorum? Ecce, quid prodest plena bonis arca, si est inanis conscientia? Bona uis habere, et bonus non uis esse! Non uides erubescere te debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis et te habet malum? Quid enim est, quod uelis malum habere? Dic mihi. Nihil omnino: non uxorem, non filium, non filiam, non seruum, non ancillam, non uillam, non tunicam, postremo non caligam; et tamen uis habere malam uitam! Rogo te, praepone uitam tuam caligae tuae. Omnia, quae circa iacent oculis tuis elegantia et pulchra, tibi cara sunt; et tibi ipse uilis es ac foedus? Si possent tibi respondere bona, quibus plena domus tua est, quae habere optasti, quae perdere timuisti, nonne tibi clamarent: " Sicut tu nos bona uis habere, sic et nos uolumus bonum habere Dominum "? Tacita uoce interpellant contra te Dominum tuum: " Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit non habet? ". [72,5] 5. 6. Quaerit ergo aliquis, admonitus his uerbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quaerenti, et dicam: " Hoc est bonum, quod non potes inuitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum uero, quo uere bonus es, nec inuitus accipis, nec inuitus amittis ". Quaero ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidem admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graues corde? Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graues corde? Quid est " graues corde "? Ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? Et a tergo ait quid quaerendum est: Scitote quoniam Dominus magnificauit Sanctum suum. Iam et Christus uenit, iam magnificatus est, iam resurrexit et ascendit in caelum, iam per totum mundum nomen eius praedicatur: quousque graues corde? Sufficiant praeterita tempora; iam magnificato illo sancto, quousque graues corde? Post triennium quid restat, nisi securis? Quousque graues corde? Ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? Adhuc uana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et uolatica, ita, Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur! Iam clamat ueritas, et adhuc quaeritur uanitas! Quousque graues corde? [72,6] 6. 7. Merito fortiter flagellatur hic mundus: cognouit enim iam uerba Domini mundus. Et seruus, inquit, nesciens uoluntatem domini sui, et faciens digna plagis, uapulabit paucis. Quare? Ut quaerat uoluntatem domini sui. Seruus ergo nesciens uoluntatem: hoc erat mundus, antequam magnificaret Dominus Sanctum suum; seruus erat nesciens uoluntatem domini sui; et ideo uapulabat paucis. Seruus autem iam sciens uoluntatem domini sui, hoc est modo, ex quo magnificauit Deitas Sanctum suum; et non faciens uoluntatem eius, uapulabit multis. Quid ergo mirum si mundus multum uapulat? Seruus est sciens uoluntatem domini, et faciens digna plagis. Non ergo recuset uapulare multis: quoniam, si non uult audire praeceptorem iniuste, iuste patietur ultorem; uel non murmuret contra castigatorem, cum uideat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur.