[69,0] SERMO LXIX. DE VERBIS EVANGELII MT 11, 28-30: "VENITE AD ME, OMNES QUI LABORATIS ET ONERATI ESTIS", ET CETERA. [69,1] 1. 1. Audiuimus in Euangelio Dominum exhilaratum spiritu dixisse Deo Patri: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo agnoscit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis agnoscit, nisi Filius, et cui uoluerit Filius reuelare. In clamando laboramus, in audiendo laboratis. Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis. Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, fragiles, infirmi, lutea uasa portantes, quae faciunt inuicem angustias? Sed si angustantur uasa carnis, dilatentur spatia caritatis. Quid ergo dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio eius in promptu est: quoniam laborantes uocauit, quaererent forte qua mercede uocati sunt: Et ego uos, inquit, reficiam. [69,2] 1. 2. Tollite iugum meum super uos, et discite a me: non mundum fabricare, non cuncta uisibilia et inuisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum et humilis corde. Magnus esse uis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Et quantam quisque uult et disponit superimponere molem aedificii, quanto erit maius aedificium, tanto altius fodit fundamentum. Et fabrica quidem cum construitur, in superna consurgit: qui autem fodit fundamentum, ad ima deprimitur. Ergo et fabrica ante celsitudinem humiliatur, et fastigium post humiliationem erigitur. [69,3] 2. 3. Quod est fastigium construendae fabricae, quam molimur? Quo peruenturum est cacumen aedificii? Cito dico, usque ad conspectum Dei. Videtis quam excelsum est, quanta res est, conspicere Deum. Qui desiderat, et quod dico, et quod audit intellegit. Promittitur nobis conspectus Dei, ueri Dei, summi Dei. Hoc enim bonum est, uidentem uidere. Nam qui colunt falsos deos, facile illos uident: sed eos uident, qui oculos habent et non uident. Nobis autem promittitur uisio Dei uiuentis et uidentis, ut illum Deum uidere concupiscamus, de quo dicit Scriptura: Qui plantauit aurem, nonne audiet? qui finxit oculum, nonne considerat? Non ergo audit, qui tibi fecit unde audias? et non uidet, qui creauit unde uideas? Bene in ipso Psalmo praeloquitur et dicit: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Multi enim propterea mala faciunt, dum putant quod non uideantur a Deo. Et difficile est quidem ut eum credant uidere non posse: sed putant nolle. Pauci inueniuntur tantae impietatis, ut impleatur in eis quod scriptum est: Dixit stultus in corde suo, Non est Deus. Insania ista paucorum est. Sicut enim magna pietas, paucorum est; ita et magna impietas, nihilominus paucorum est. Hoc autem quod dico, turba dicit: Ecce modo inde cogitat Deus, ut sciat quid facio in domo mea, et curat Deus quid uelim agere in lecto meo? Quis dicit? Intellegite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Tu homo cum sis, quia laboras si omnia domus tuae noueris et pertineant ad te omnia uerba, omnia facta seruorum tuorum, putas et Deum sic laborare ut attendat ad te, qui non laborauit ut crearet te? Oculum in te non intendit suum, qui fecit tuum? Non eras, et creauit te ut esses: non te curat, cum iam sis, qui uocat ea quae non sunt, tamquam sint? Non ergo tibi hoc promittas. Velis, nolis, uidet te; et ab eius oculis non est ubi abscondas te. Si enim ascenderis in coelum, ibi est; si descenderis in infernum, adest. Laboras, nolens recedere a factis malis, et uolens non uideri a Deo. Magnus labor. Facere uis mala quotidie, suspicaris te non uideri? Audi Scripturam dicentem: Qui plantauit aurem, nonne audiat? qui finxit oculum, nonne considerat? Ubi mala facta tua abscondis ab oculis Dei? Si non uis recedere ab ipsis, multum laboras. [69,4] 3. 4. Audi dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis. Non finis laborem fugiendo. Ab illo eligis fugere, non ad illum? Inueni quo, et fuge. Si autem propterea non potes ab illo fugere, quia ubique praesens est; de proximo fuge ad Deum, qui praesens est, ubi stas. Fuge. Ecce fugiendo excessisti coelos, ibi est: descendisti ad inferos, ibi est: quascumque terrarum solitudines elegeris, ibi est qui dixit: Coelum et terram ego impleo. Ergo si coelum et terram ipse implet, et quo fugere ab illo non est; noli laborare: fuge ad praesentem, ne sentias uenientem. Praesume te uisurum bene uiuendo, a quo uideris et male uiuendo. Male enim uiuendo uideri potes, uidere non potes: bene autem uiuendo et uideris, et uides. Quanto enim te familiarius uidebit qui coronat dignum, qui misericorditer uidit ut uocaret indignum? Nathanael ait Domino, quem nondum sciebat: Unde me nosti? Ait ei Dominus: Cum esses sub arbore fici, uidi te. Videt te Christus in umbra tua: non te uidebit in luce sua? Quid est enim: Cum esse sub arbore fici, uidi te? Quid sibi hoc uult? quid significat? Recordare originale peccatum Adae, in quo omnes morimur. Quando primo peccauit, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecit, significans in illis foliis pruritum libidinis, quo peccando peruenit. Inde nascimur, sic nascimur, in carne peccati nascimur, quam sola sanat similitudo carnis peccati. Ideo misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. Inde uenit, sed sic non uenit. Non enim eum uirgo libidine, sed fide concepit. Venit in uirginem, qui erat ante uirginem. Quam creauit elegit, quam eligeret creauit. Attulit uirgini fecunditatem, non abstulit integritatem. Qui ergo sine pruritu foliorum ficus uenit ad te, cum esses sub arbore fici, uidit te. Para te uidere sublimiter, a quo uisus es misericorditer. Sed quia magnum fastigium est, de fundamento cogita. Quo, inquis, fundamento? Disce ab illo, quoniam mitis est, et humilis corde. Hoc in te fodi fundamentum humilitatis, et peruenies ad fastigium caritatis. Conuersi ad Dominum, etc.