[32,0] SERMO XXXII : DE GOLIA ET DAVID ET DE CONTEMPTU MUNDI. 1. Deus et Dominus noster curans et sanans omnem animae languorem, multa medicamenta protulit de Scripturis sanctis, uelut de quibusdam armariis suis, cum lectiones diuinae legerentur. Quae per ministerium nostrum adhibenda sunt uulneribus nostris. Non enim sic nos esse profitemur pueros medici, per quos alios sanare dignetur, ut nos ipsi iam non habeamus necessariam curationem. Si in illum intendamus, si ei nos toto corde praebeamus curandos, omnes sanabimur. Multa lecta sunt, et magna, et necessaria. Quamquam ita sint omnia, sed tamen alia secretius in Scripturis absconduntur ut quaerentes exerceant, alia uero in promptu et in manifestatione ponuntur ut desiderantes curent. Psalmus hic magna quidem secreta continet, quae si omnia singillatim tractare uoluerimus, uereor ne non ferat communis infirmitas, siue propter aestus temporales, siue propter corporis uires, siue propter intellegentiae tarditatem, siue etiam propter ipsam minus idoneam sufficientiam nostram. Pauca ergo inde delibabimus, quantum existimamus sufficere officio nostro et intentioni Caritatis uestrae. 2. Primo, titulus eius est: Ad Goliam. Qui rudes non sunt in Scripturis diuinis, qui amant frequentare istam scholam qui non oderunt magistrum sicut pueri desperati, et intentam aurem praebent in ecclesia lectoribus atque exceptorium cordis sui in fluentia Scripturae diuinae patefaciunt, qui non intra istos parietes domus suae curam gerunt et domesticis fabulis delectantur, ut ideo conueniant ut inueniant cum quibus loquantur nugatoria, non cum quibus audiant utilia, qui non amant loqui de rebus alienis cum defecerint in suis, qui ergo non ita conueniunt et frequenter conueniunt, non sunt rudes in isto titulo psalmi quod scriptum est: Ad Goliam norunt quis fuerit Golias. Tamen propter alios qui uel nunc intenti sunt, alio autem tempore minus sunt intenti, uel fortasse spinis saecularibus, id est, negotiorum mundanorum curis uerbum in corde suo tamquam semen utile offocare consuerunt, narremus etiam ista peruetera et usitata intentis et studiosis Litterarum diuinarum. 3. Golias unus fuit ex Allophylis, id est, ex alienigenis, qui bellum gerebant illo tempore aduersus filios Israel. Eo autem tempore Dauid sanctus, cuius est hoc psalterium, immo per quem ministrauit hoc psalterium Spiritus Sanctus, puer erat pascens oues patris sui, tenera aetate, uix dum adulescentulus. Fratres eius iam iuuenes militabant, et in exercitu regis erant. Attulit eis missus a parentibus aliquid de domo usibus ipsorum. Ita illo tempore quo pugnabatur, in exercitu inuentus est nondum miles, sed militum minister et frater. Exstitit tunc Golias iste, de quo mentio facta est, ingens statura corporis, armis instructus, uiribus etiam exercitatus, elatus iactantia, qui superbe prouocaret ad monomachiam aduersarium populum, hoc est, ut unus inde electus ab ipsis procederet aduersus eum, ut duobus pugnantibus examen totius belli in medio uersaretur, pacto et placito addito, ut si quis illorum duorum uicisset, uniuersae parti unde steterat tribueretur uictoria. Rex ergo ille populi Iudaeorum filiorum Israel Saul erat. Angebatur, aestuabat, quaerebat in uniuerso exercitu parem illi. Verum non inueniebat, nec forma corporis, nec audacia prouocationis. Cum aestuaret, ausus est puer iste Dauid, non praesumens de uiribus suis, sed in nomine Dei sui, procedere aduersus eum. Nuntiatum est regi, non audacia pueritiae, sed fiducia pietatis. Nec rex abnuit, non recusauit. Intellexit, cum uideret audentem puerum, aliquid diuinitatis in eo esse, nec illam teneram aetatem sine diuino instinctu talia posse praesumere. Libenter accepit. Processit aduersus Goliam. 4. In omnibus ergo, qui erant in ea parte unde procedebat Dauid, non erat praesumptio nisi de Deo. In illis autem tota spes in unius hominis uiribus. Sed quid est homo, nisi quod in isto psalmo cecinit? Homo uanitati assimilatus est, dies eius uelut umbra praetereunt. Ergo spes illorum inanis, quae collocata est in umbra transeunte. Armatus est autem Dauid, ut quoniam aetate et uiribus impar erat, quasi armis par esset. Sed arma uetera non adiuuabant, potius quam onerabant nouam aetatem. Et ad hoc pertinet quod etiam apostolica lectio ante psalmi canticum praesignauit dicens: Exuite uos ueterem hominem et induite nouum. Noluit Dauid uetustatem armorum. Abiecit. Onerosa esse dixit, quia implicabant eum. Expeditissimus ille ad proelium procedere cupiebat, fortis non in se sed in Domino, armatus non tam ferro quam fide. 5. Tamen abiectis armis, elegit aliquid unde pugnaret. Et hoc non sine sacramento. Nam uidetis quasi duas quasdam uitas, unam in alienigenis ueterem, alteram in Israelitis nouam aduersus inuicem dimicare. In illa parte corpus diaboli, in ista praefiguratio Domini Iesu Christi. Tulit quinque lapides de torrente, de fluuio, et posuit in uase pastoris quo lac mulgeri solet. Ita processit armatus. Quinque lapides lex erat; continetur enim lex quinque libris Moysi. Et in ipsa lege decem praecepta sunt salutaria, quibus decem praeceptis cetera seruiant. Praefiguratur ergo lex et quinario et denario numero. Et ideo Dauid pugnauit quinario, cecinit denario dicens: In psalterio decem chordarum psallam tibi. Neque omnes quinque lapides misit, sed unum tulit. Namque in numero lapidum numerum librorum ostendit, in uno lapide unitatem implentium legem. Unitas enim ipsa implet legem, id est, caritas. Ideo sublati sunt quinque illi lapides de fluuio. Fluuius quid significabat illo tempore? 6. Non enim semper in Scripturis eadem significantur rebus certis. Et hoc nosse debet Sanctitas uestra propter ceteras regulas, ut etiam dociles lectorem audiatis. Ea quae ponuntur allegorice in Scripturis non semper hoc significant. Non semper mons Dominum significat, non semper lapis Dominum significat, non semper leo Dominum significat, non semper bonum, non semper malum, sed pro locis Scripturarum, quo pertinent cetera circumstantia ipsius lectionis. Quemadmodum litterae in tot milibus uerborum atque sermonum ipsae repetuntur, non augentur. Verba infinita sunt, finitae sunt tamen litterae. Verba numerare nemo potest; litteras quiuis potest, unde multitudo uerborum est. Cum una littera uariis in locis ponitur, et pro loco ualet, non unam rem ualet. Quid tam diuersa res quam Deus et diabolus? Tamen in capite, D littera est, cum dicimus "Deus", et cum dicimus "diabolus". Sicut ergo littera pro loco ualet, errat autem et nimis absurdus est et intra puerile cor, qui cum legerit uerbi gratia D litteram in nomine Dei, timet illam ponere in nomine diaboli, ne quasi Deo faciat iniuriam. Sic etiam qui imperite audit diuinas Scripturas, ut de isto ipso exemplo non recedamus, cum audit, uerbi gratia, in allegoria positum fluuium, eo loco ubi dictum est: Fluminis impetus laetificant ciuitatem Dei - dictum est autem de inundatione Spiritus Sancti, de qua alio loco ait Propheta: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis eos - cum ergo sic acceperit fluuium in bono et laudauerit et delectatus fuerit, quando pro loco dicitur ei quod fluuius significat homines fluentes et temporalibus deditos cum transeuntium amore transeuntes expauescit. Quia in alio loco acceperat fluuium in bono significare aliquid, et perturbatur. Ita fit in Scripturis mutus, quomodo in litteris mutus efficitur, si noluerit transferre ipsas litteras ad alia uerba, sed in his solis uerbis eas tenuerit in quibus eas primo didicerit. 7. Si percepit hoc Sanctitas uestra, res uobis dicta est, quantum arbitramur, utilissima et quae uos multum adiuuet, non solum ad audiendos tractatus nostros, sed etiam ad intellegendas ipsas Scripturas, de quibus uobis ista tractamus. Fluuius ergo, unde tulit tunc Dauid quinque lapides, non bonum aliquid significauit illo tempore. Noui quidem posse quibusdam occurrere, et in bono significare illum fluuium, sicuti si quispiam uelit baptismum intellegere, ut lapides de baptismo leuati, id est, homines baptizati, fortissimi sint aduersus diabolum, qui significabatur per Goliam. Tamen propter quinarium numerum constat nobis ratio, quia dixeramus legem significari quinario numero, propter quinque libros Moysi. Quid significat quod de fluuio sunt ablati, et positi in uaso pastoritio? Iam diximus: aduentu Domini nostri Iesu Christi, ut uere diabolus uinceretur, lex transit ad gratiam. Quid tam significans gratiam quam lactis copia? Sublati sunt autem illi lapides de fluuio. Fluuius significabat populum fluxum, deditum temporalibus rebus, amantem transeuntia, et cupiditatis impetu in mare huius saeculi decurrentem, qualis erat populus Iudaeorum uetus. Acceperat legem, sed calcabat legem et transibat super legem et ferebatur in mare, quomodo, fluuius super illos lapides. Non enim lapides illi limitem fecerant fluuio, ut statuerent fluuium. Quod si ita essent, significarent coercitionem legis, et eos qui cum fluere coeperint uoluptatibus et cupiditatibus suis, uenientes ad praecepta legis, consistunt et refrenant impetus libidinum suarum. Non autem ita erant illi lapides, sed in fluuio, super quos transibat aqua. Sicut supra legem transgressor populus transiebat. Inde ergo Dominus tulit legem ad gratiam id est, de fluuio tulit et in uase pastoris posuit. 8. Qui uult ergo implere legem gratiam cogitet. Ideo et illa decem praecepta psalterii decem chordarum, ipsa sunt quae erant in illo populo uetere, sed illum populum decem praecepta timore opprimebant. Non enim in illis erat caritas quae est per gratiam sed timor erat. Praecepta Domini poenalia erant illi populo, quia impleri non poterant amore. Conabantur, sed cupiditate superabantur. Cum ergo quisque ad gratiam transitum fecerit, non alia praecepta implet, sed ipsa quae hac impleri non poterant, hac implentur. Non est tamen uis praeceptorum, sed uis gratiae Dei. Nam si praeceptorum legis hoc esset, et illa impleret. Qui transit ad Christum, transit a timore ad amorem, et incipit amore iam posse quod timore non poterat. Et qui trepidabat in timore non trepidat in amore. Ideo hanc in decem praeceptis, quia significat Dauid hominem qui transit ad gratiam cum dicit: In psalterio decem chordarum psallam tibi, iam cantare in praeceptis, hoc est hilariter praecepta complere. 9. Et ut noueritis, Fratres, quia gratia hoc implet, nemo debet de uiribus suis praesumere. Hoc est enim praesumere de gratia Dei. Vocat enim te Deus et iubet ut facias, sed ipse dat uires, ut quod iubet impleri possit. Tibi autem capax fides adhibenda est, ut inundatione gratiae humilies te, supplices Deo nihil de te praesumas; spolies te Golia, induas Dauid. Ad hoc pertinet quod in eodem psalmo dicitur, quod iam commemorare coeperamus: Quid est homo? Hoc enim monet ne de se praesumat homo. Iam uidete quomodo incantat aduersus Goliam qui de se praesumebat; et commendat tibi Dauid qui infirmus in hominibus in Deo firmissimus erat. Quid est homo? Et dicit quid sit homo: Quoniam innotuisti ei. Hoc est totus homo, si innotescat illi Deus. Si autem non illi innotescat Deus, nihil est homo. Quid est homo, cui non innotuit Deus? Homo uanitati assimilatus est, dies eius uelut umbra praetereunt. Ergo, Quid est homo, quoniam innotuisti ei; et filius hominis, quoniam aestimas eum? Quid est, aestimas eum? Placuit tibi eligere illum, et constituere in aliquo superiore et eminentiore loco. Misericordiae tuae est, non meritorum ipsius. [32,10] 10. Quaere quid sit hominis proprium, peccatum inuenies. Quaere quid sit hominis proprium, mendacium inuenies. Tolle peccatum, et quidquid consideraueris in homine, Dei est. Non ergo amet homo quod proprium est. Etiam ad hoc potest pertinere illud quod dicit Apostolus: Nemo quod suum est, quaerat. Aliquando enim audiunt illud homines a lectoribus, et aedificantur ad auferendas res alienas. Interest quis tibi dicat: "Noli quaerere quod tuum est". Aliquando enim dicitur a malo suasore, aliquando autem dicitur a bono doctore. Deus bonus est doctor. Quando ergo audis a Deo: "Noli quaerere quod tuum est", noli sic accipere quomodo dici solet. Aliquid boni est, quod te monet Deus. Quod dicebamus quaerere quid sit tuum, inuenies peccatum. Noli ergo quaerere peccatum, et non quaeris tuum. Noli quaerere mendacium, et non quaeris tuum. Veritas enim a Deo est, mendacium abs te. 11. Et si diabolus aliquando aliquid suggerit, consentientem tenet, non cogit inuitum. Non enim seducit ille aut trahit aliquem, nisi quem inuenerit ex aliqua parte iam similem sibi. Inuenit enim eum aliquid cupientem, et cupiditas aperit ianuam intranti suggestioni diaboli. Inuenit illum aliquid timentem, monet ut fugiat quod illum inuenit timere. Monet ut adipiscatur quod illum inuenit cupere. Et per has duas ianuas cupiditatis et timoris intrat. Claude illas, et imples Apostoli illud in hodierna lectione: Non detis locum diabolo. Ibi enim uoluit ostendere Apostolus, quia quamuis intret et possideat diabolus, homo illi tamen locum dedit ut posset intrare. 12. Ergo quia nihil est homo cui non innotuit Deus et quem non aestimat Deus, dat illi gratiam suam inueniens in illo quod damnet et donans omnia confitenti, ut coronet credentem. Quid enim inuenit Dominus in hominibus quando uenit nisi quod damnaret? Omnino, Fratres, cogitate et uidete, siue in illo populo Israelitarum, siue in gentibus, non inuenit nisi quod damnaret. Et ideo ad peccantes humilis uoluit uenire, non iudex, cum parcit illis, ut primo praerogaret misericordiam donando peccata, et sic postea redderet seueritatem puniendo peccata. Non abutamur, id est, non male utamur misericordia eius, et non sentiemus seueritatem eius. Ergo hoc est homo totum quod innotescit ei Deus, quod dat illi gratiam suam unde praesumebat Dauid. Golias autem de se, de uiribus suis, superbus, elatus, inflatus, primo totam uictoriam uniuersae partis suae in se uno constituit. Et quia omnis superbia habet impudentiam frontis, in ipsam frontem lapide ueniente deiectus est. Euacuata est frons quae habebat impudentiam superbiae suae, et uicit frons quae habebat humilitatem crucis Christi. 13. Propterea et nos signum ipsum crucis in fronte portamus. Quis illud intellegit? Hoc dico, Fratres, quia multi illud faciunt et intellegere nolunt. Factorem quaerit Deus signorum suorum, non pictorem. Si portas in fronte signum humilitatis Christi, porta in corde imitationem humilitatis Christi. Diximus autem, Fratres, cum dare locum diabolo qui illi aperit ianuas cupiditatis aut timoris. Sed cupiditatis cuius, aut timoris cuius? Nam et regnum caelorum cupimus, et gehennam timemus. Sed quomodo illae ianuae, cupiditas rerum temporalium et timor poenarum temporalium trahit plerumque ad nequitiam et dat locum diabolo, sic cupiditas rerum aeternarum et timor poenarum aeternarum facit locum iri corde uerbo Dei. 14. Breuiter ergo, Fratres: si uolumus bene uiuere, plus amemus quod promittit Deus quam quod promittit hic mundus. Et plus timeamus quod minatur Deus quam quod minatur hic mundus. Numquid magnum aliquid aut longum est quod diximus? Venit tentatio tibi alicuius fraudis. Vis facere fraudem ut acquiras pecuniam. Promittit Deus fraudem non facientibus sempiterna regna caelorum. Vincit te cupiditas ad pecuniam. Nam quis est qui nolit regna caelorum? Sed plus uelle terrena, hoc est peccare, plus uelle quod praesens est non credere quod futurum est, plus uelle quod uidet homo et non desiderare quod promittit Deus, cum id quod uidet homo etiam ab oculis potest auferri etiam possessum potest amitti, id autem quod promittit Deus nec oculo carnis uideri interim potest, et cum quisque ad Dei promissa peruenerit non timet ne amittat, quia nemo est potentior illo qui dedit. Itaque, Fratres, haerete caritate promissis Dei, et non uos superabunt cupiditates saeculi. 15. Rursum timoris tentatio aduenit. Dicit tibi quisque: "Die pro me falsum testimonium". Primo promittit. Sed cum non deceperit, si forte praeponas promissa Dei pollicitationi hominum, non uincit cupiditas. Per comminationem tentat et incipit minari horribilia. Potens est forte in ciuitate, potens in saeculo. Videtur posse facere quod minatur. Vincit te timor praesentis mali, quod et posset a te utique Deus auertere, si hoc illi uideretur prodesse tibi; et si nollet auertere, intellegere deberes quia non tibi permitteret euenire nisi et hoc sciret prodesse tibi. Auertit ignem a tribus pueris idem Deus. Numquid mutatus est Deus, quia non auertit gladium a martyribus? Idem ipse fuit Deus trium puerorum, qui fuit Machabaeorum. Illi de igne euaserunt, illi ignibus cruciati sunt. Utrique tamen in Deo sempiterno uicerunt. Non enim aut illi uita ista temporali delectabantur, aut illi minis temporalibus frangebantur. 16. Itaque noli timere hominem minantem tibi. Quid est enim homo? Vanitati assimilatus est, dies eius sicut umbra praetereunt. Aut non tibi nocebit, et ante transibit illa umbra quam ad te aculeus eius transire potuerit; potens est enim Deus. Aut si permissus fuerit nocere, ad tempus nocebit umbrae tuae, id est, rei transitoriae tuae, uitae temporali tuae, uitae ueteri tuae. Usque enim ad ultimum mortis portamus aliquid ueteris hominis. Temporalem uitam ille nocere potest, aeternam tibi uitam nemo potest auferre. Tollet tibi impedimenta quibus hic teneris. Et haerebis et Deo, cui te iam praemissa spe caritate colligaueras. 17. Propterea in psalmis elegantissime dicitur de homine malo: Sicut nouaculam acutam fecisti dolum. Sic illi insultat Spiritus Dei. Quid adtendit in nouacula? Non quia occidi homines de nouacula possunt, sed ad quam rem facta est nouacula. Facta est autem ad radendos capillos. Quid tam superfluum in corpore, quam capilli? Quanta instantia, quanto studio, quanta cautela, quanta intentione acuitur, ut radat capillum. Sic et homo malus tollit se in partem, cogitat, recogitat, excogitat, ponit fraudem super fraudem, quaerit machinationem, ministros parat, falsos testes comparat, acuit nouaculam. Quid facturus iusto, nisi superflua rasurus? 18. Itaque, Fratres, si uultis parati esse ad sequendam uoluntatem Dei, quod uobis dicimus, et nobis primum dicimus, immo omnibus dicit ille qui securus dicit, si uolumus parati esse ad sequendam uoluntatem Dei, non amemus ista quae transeunt, non putemus ipsam esse felicitatem, quae dicitur in hoc saeculo. Hoc enim putabant illi alienigenae. Totam felicitatem in rebus temporalibus, totam suauitatem in umbra ponebant, non in ipsa luce, non in ipsa ueritate. Adeo in isto psalmo, qui ad Goliam est, attendite posteriora psalmi. Omnino lucidissimis uerbis et enodatissimo sermone qui non quaerat interpretem aut expositorem, sed misericordia Dei ita sunt posita ut nemo dicat: "Ecce hoc quomodo uoluit dixit, et pro ingenio suo interpretatus est, sensit ut uoluit", sic sunt posita ut nemo se excuset. Posita autem a Dauid dicente, id est, a noua uita, Christi uita, uita quae per Christum nobis data est, insultans uitae ueteri, felicitati ueteri hominum, et illis qui in eam spem ponunt, et illis qui adipiscuntur eam et in illa gaudent. 19. Videntur enim iusti laborare in hoc saeculo, et iniusti feliciter in hoc saeculo uiuere. Et quasi dormiat Deus neglegens res humanas, illi plerumque extolluntur impunitate, isti plerumque franguntur infirmitate et putant sibi nihil prodesse quod bene uiuunt, quia non habent ea quibus uidentur abundare peccatores, scelerati et impii homines. Et quamdiu talia rogant a Deo ut pro magno sibi praestentur, tamdiu errant. Et cauendum est ne dentur in potestatem cupiditatis suae. Nam dictum est: Dedit illos Deus in concupiscentias cordis eorum. Et magis propitius est Deus, quando superflua et nugatoria petentem non exaudit ut det, sed exaudit ut sanet non dando. Etenim quare ista quaerant homines, quis non uidet? Ut in luxuriis suis consumant, ut in nugis, ut in insanissimis spectaculis, a Deo quaerunt homines habere ista. [32,20] 20. Da mihi hominem de saeculo, petat a Deo diuitias, dentur, et uide innumerabiles consequi laqueos mortis eius. Opprimit inde pauperem, superbit homo mortalis super hominem parem sibi, quaerit honores ab hominibus uanos. Ut autem adipiscatur, exhibet illis ludicra nequitiae, ludicra malae cupiditatis. Ludos et ursos emit, donat res suas bestiariis, esuriente Christo in pauperibus. Quid opus est plura dicere, fratres? Vos ipsi cogitate quae nos tacemus, quanta mala faciant homines de superfluis rebus, quando illis acciderit prouentus illarum. Nonne melius est, quando talis est homo ut possit sic uti copia rerum praesentium, ut auferat illi eam Deus, non illi eam det? Nonne tunc est misericordia? 21. Et dicet: "Bene feci et nihil alienum abstuli, et non me exaudisti. Ex eo quod habeo do egenti, non tollo alicui. A te peto, tu da". Quasi uero det tibi uillam nisi alius perdat uillam. Si dicatur tibi: "Vendas uillam tuam", tamquam maledictum exhorrescis, iniuriam tibi factam putas. Odium seruas in pectore, quia hoc audisti ab homine ut uenderes uillam quasi emere possis nisi alius uendat. Itaque quod ualde cupis emere et optas emere, si malum est uendere, alii malum quaeris. Bonum est inuenire sacellum solidorum in uia, quod cum inueneris, dicis: "Deus mihi dedit", quasi possis inuenire nisi alius perdat. Quare ergo non optas illorum thesaurorum bona, quae tecum omnes sine angustia ualeant possidere? Desideras aurum, desidera iustitiam. Habere aurum non potes, nisi alius amittat. Iustitiam ambo complectimini, et ambo dilatamini. 22. Redeamus ergo ad psalmum, ut intellegat Caritas uestra eos esse alienigenas, qui totam felicitatem non putant nisi praesentem. Sed dignum te iudicas cui et ista Deus det? Quaere quomodo utaris. Si non dedit, scias quia prodest tibi quia non dat Pater bonus. Quia et filius tuus quando plorat, ut des illi formosum cultellum manubrio deaurato, quantum uult ploret, non illi das unde laedatur. Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et exponit quam dicat uanitatem et quam dexteram. Dexteram enim iniquitatis dicit felicitatem huius saeculi. Non quia non inuenitur apud bonos, sed boni quando illam habent, in sinistra illam habent, non in dextera. Felicitatem perpetuam habent in dextera; felicitatem temporalem habent in sinistra. Cupiditas autem rerum aeternarum et felicitatis aeternae non debet misceri cupiditati rerum temporalium, id est, felicitatis praesentis et temporalis. Et hoc est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Ergo: Dextera eorum dextera iniquitatis. 23. Audite iam quomodo locuti sunt uanitatem, et quomodo dexteram habeant iniquitatis. Audiamus omnes, prodest uobis. Audiamus, ne dicatis non uos audisse, quia dictum est seruo: "Tu dares, et ego exigerem". Et diximus hesterno die quia nos serui sumus dantes; alter est qui exigat. Sorores nostrae, nolentes audire, quasi nolunt pati exactorem. Sine causa, Fratres mei, nemo sibi hinc blandiatur. Aliud est non accepisse, aliud accipere noluisse. Qui recusat donum Dei, ipsius recusationis reus tenetur. Quomodo enim dictum est seruo dispensatori: "Quare non dedisti?", sic dicetur seruo, cui ille positus est dispensare: "Quare non accepisti?". Si non fuit qui daret, excusabis te. Si autem sonant lectores, etiam quando tacent tractatores - et ubique uerbum Dei praedicatur, et uere dictum est: In omnem terram exiit sonus illorum, et calor uerbi Dei ubique diffunditur, nec est qui se abscondat a calore eius - non erit quod dicere in iudicio Dei. Fratres audiamus et faciamus. Si uolumus habere spem, non nos excusemus. Plerumque mendicus unum nummum petens, ad ostium tibi praecepta Dei cantat. 24. Audiamus ergo: Quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Videte felicitatem mundi, ubi illi spem ponebant qui locuti sunt uanitatem, et quorum dextera iniquitatis est. Nam sic incipit dicere: Quorum filii eorum sicut nouellae constabilitae. Felicitas licita est. Non hic dixit fraudes, periuria, rapinas, scelera. Felicitatem dixit quasi innocentium. Et si ista contemnenda est, quemadmodum sunt plangendi illi qui etiam rapinas faciunt, qui furia, qui scelera, qui homicidia, qui adulteria et cetera quae etiam ipsa mundana felicitas damnat? 25. Videte qualem uelit esse hominem de uita noua, qualem uelit esse hominem ad uasa pastoralia pertinentem, et ad gratiam Dei, et ad lac quo nutrimur. Attendite iam: Quorum filii eorum sicut nouellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Forte propterea sorores nolebant audire. Audiant ergo, uelint nolint, et discant uenire ad Dominicum, non in superbia Goliae sed in humilitate Dauid. Numquid enim ista exponenda sunt? Numquid obscura sunt? Loquuntur homines uanitatem, et dicuntur alienigenae. Non pertinent ad hereditatem Christi, ad regnum eius cui dicimus: Pater noster. Alienigenae computantur. Et quam dicunt felicitatem? Filii eorum sicut nouellae constabilitae, quasi propago propaginis. "Habet multos filios, multos nepotes; securus est aduersus casus mortis". Quasi non millia hominum plerumque unus casus absumat. Filii eorum sicut nouellae constabilitae. Ecce puta sint filii sicut nouellae constabilitae. Nonne aliquando etiam nouellas siluis uicinas siluarum ignis absumit? Filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cito hinc transeamus. Consulendum est pudori feminarum. Ipsae potius habendo cognoscant quid habeant, quod nos commemorando erubescimus. Filiae eorum ornatae sunt sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc, quomodo dicimus de abundantibus: "Non habet ubi ponat, nescit quid habeat". Impletur unum cellarium et redundant fructus; redundant possessiones, eructant cellaria ex hoc in hoc. 26. Oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis. Intrant paucae; pariunt, et exeunt multae: multiplicantes in exitibus suis. Anno priore tot erant, hoc anno tot sunt. Gaudetur et exsultatur. Tumescit Golias, et ad certamen prouocat superbus in ista felicitate: "Quis mihi potest? quis mihi audet?". Si non illud dicunt homines quibus haec abundant, si non quotidie unusquisque sentit in se? Habet aliquid amplius quam uicinus. Nonne dicit: "Quis mihi potest? Aut uicinus iste si mihi fecerit iniuriam non illi ostendo?". Vide si non Golias est prouocans ad certamen. Sed procedit Dauid, nudus armis bellicis, armatus lapidibus paucis. Prosternet omnem superbiam id est, iustus homo; sicut martyres fecerunt, prostrauerunt iniustos. Et eo tempore quo uidebantur uictores ipsi uincebantur, quando in his dux ipsorum diabolus superabatur. 27. Verum felicitatem illam attendite: Oues eorum multiplicantes in exitibus, boues eorum crassi. Non est ruina sepi. Sepis enim plerumque maceria esse solet. Non est ruina sepis, neque exitus. Omnia integra, omnia perfecta, omnia plena. Neque clamor in plateis eorum: non lites, non tumultus. Videte qualem felicitatem quasi innocentium describat, ne dicat sibi quisque: "Sed hoc dixit de illis qui rapiunt res alienas". Non est hinc dictum aliquid, alibi fit talium mentio. Nam manifestum est sceleratos esse puniendos. Et hinc debent intellegere quae poena eos exspectet, quando innocens quisque, cum his superbe utitur et immoderate, reprobatur a Deo et inter filios alienigenarum computatur. Non enim et diues ille alienos fructus quaerebat cui successit regio in fructibus, et cum aestuaret, non habens quo congregaret fructus mundanos, et non uideret pauperes in quibus sibi thesaurizaret in caelo: Destruam inquit, apothecas meas, et faciam nouas ampliores et replebo eas. Unde, nisi de fructibus suis? Et dicam animae meae: Habes multa bona, satiare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua. Quae praeparasti, cuius erunt? Sicut ergo in Euangelio, Fratres, insultatum est homini gaudenti de temporali felicitate, quamuis illi felicitas de agro proprio esset non de rapinis alienis, sic et in isto psalmo temporali felicitati insultatur, ut discat anima innouata et regenerata per gratiam lactis, illam desiderare perpetuam et sempiternam beatitatem. Ideo uide quomodo connectat: Quorum filii eorum sicut nouellae constabilitae. Filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boues eorum crassi. Non est ruina sepis, neque exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Quorum os locutum est uanitatem. Superius enim descripti sunt. 28. Tu autem quid dicis? Nam illi beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ego quid dico? Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. Ergo ille est beatus populus, qui pro filiis suis et pro filiabus ornatis, pro crassitudine boum, pro fecunditate ouium, pro plenitudine cellariorum, pro integritate aedificiorum, pro pace ac litibus et iurgiis ciuilibus, pro ista omni felicitate, Deum suum uult possidere, ut ipsum habeat pro omnibus qui condidit omnia, et dicat: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Colat eum gratis. Colat quando ista dat, et quando aufert, et quando non dat, et nihil sic timeat, quam ne ipse se auferat. Itaque christianus populus, Fratres, qui dicit in corde suo: "Quidquid uult auferat, se ipsum mihi non auferat", beatus est populus, cuius est Dominus Deus.