[0] DE GRATIA CHRISTI ET DE PECCATO ORIGINALI - Liber secundus : DE PECCATO ORIGINALI. [1] Iam nunc diligenter aduertite, de Baptismate paruulorum quam caute debeatis audire homines eiusmodi, qui neque aperte illi aetati lauacrum regenerationis et peccatorum remissionis audent negare, ne hoc christianae aures ferre non possint; et tamen opinionem suam, qua putant peccato primi hominis carnalem generationem obnoxiam non teneri, tueri et defensare persistunt, quamuis eis Baptismum uideantur in peccatorum remissionem concedere. Nempe ipsi a Pelagio uos praesente scripsistis audisse, recitante uobis de libello suo, quem etiam Romam se misisse asserebat, quod "iisdem Sacramenti uerbis" dicant "debere baptizari infantes, quibus et maiores". Quis post ista uerba putaret, eis de hac re ullam mouendam esse quaestionem? aut cum faceret, cui non calumniosissimus uideretur, si non eorum manifesta uerba legerentur, ubi negant paruulos trahere originale peccatum, omnesque sine ullo uitio natos esse contendunt? [2] Et Coelestius quidem in hoc exstitit errore liberior, usque adeo, ut neque in episcopali iudicio apud Carthaginem damnare uoluerit eos qui dicunt, "Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem". Et in urbe Roma in libello suo, quem beatissimo papae Zosimo dedit, id asseuerauit expressius, "quod paruulorum neminem obstringat originale peccatum". De gestis enim ecclesiasticis Carthaginensibus haec eius uerba descripsimus. [3] "Aurelius episcopus dixit: Sequentia recitentur. Et recitatum est, Quod peccatum Adae ipsi soli obfuerit, et non generi humano. Et cum recitatum esset, Coelestius dixit: Dixi de traduce peccati dubium me esse, ita tamen ut cui donauit Deus gratiam peritiae consentiam; quia diuersa ab eis audiui, qui utique in Ecclesia catholica constituti sunt presbyteri. Paulinus diaconus dixit: Dic nobis nomina ipsorum. Coelestius dixit: Sanctus presbyter Rufinus Romae qui mansit cum sancto Pammachio: ego audiui illum dicentem, quia tradux peccati non sit. Paulinus diaconus dixit: Est aliquis alius? Coelestius dixit: Audiui et plures dicere. Paulinus diaconus dixit: Dic nomina ipsorum. Coelestius dixit: Non tibi sufficit unus sacerdos"? Et post aliqua alio loco: "Aurelius episcopus dixit: Reliqua libelli legantur. Et recitatum est, Quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem: usque in finem libelli minoris superius inserti. "Aurelius episcopus dixit: Docuisti, Coelesti, aliquando, ut dicit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo fuit Adam ante transgressionem! Coelestius dixit: Exponat quid dixit: Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Tu nega hoc te docuisse. Unum est e duobus, aut neget se docuisse, aut iam damnet istud. Coelestius dixit: Iam dixi, exponat quomodo dixit: Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Nega te illa docuisse. Aurelius episcopus dixit: Rogo, quid collegerim ego ex huius obiectione, dico, Adam constitutus in paradiso, quod ante dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pauline? Paulinus diaconus dixit: Hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: Status certe infantum hodie baptizandorum, utrum talis sit, qualis fuit ante transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua nascitur, transgressionis culpam trahat; hoc uult diaconus Paulinus audire. Paulinus diaconus dixit: Utrum docuit hoc, an non neget? Coelestius dixit: Iam de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audiui destruere, necnon et alios astruere: licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit aliud"? [4] Nempe cernitis sic Coelestium concessisse paruulis Baptismum, ut in eos transire primi hominis peccatum, quod lauacro regenerationis abluitur, noluerit confiteri, quamuis et negare non ausus sit: et propter hanc dubitationem suam non damnauerit eos qui dicunt, "Quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem". [5] In libello autem quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. Nam uerba eius ista sunt: "Infantes autem", inquit, "debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam uniuersalis Ecclesiae, et secundum Euangelii sententiam, confitemur: quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri; quod quia uires naturae non habent, conferri necessarium est per gratiae libertatem". Si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri, etiam infantibus in Baptismo originalia peccata dimitti, dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? Hinc ergo est et illud quod scripsistis, sic uobis respondisse Pelagium, "quod eisdem quibus et maiores Sacramenti uerbis baptizentur infantes"; uosque fuisse laetatos, id quod cupiebatis audisse, et tamen adhuc de uerbis eius nos maluisse consulere. [6] Attendite itaque quid Coelestius apertissime dixerit, et ibi uidebitis quid uobis Pelagius occultauerit. Coelestius quippe adiungit, et dicit: "In remissionem autem peccatorum baptizandos infantes, non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare uideamur: quod longe a catholico sensu alienum est. Quia peccatum non cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine: quia non naturae delictum, sed uoluntatis esse monstratur. Et illud ergo confiteri congruum, ne diuersa Baptismatis genera facere uideamur, et hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad Creatoris iniuriam malum antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini per naturam" Hunc sensum suum uobis aperire Pelagius uel timuit, uel erubuit, quem discipulus eius palam sine ullius obscuritatis ambagibus apud Sedem Apostolicam profiteri nec timuit, nec erubuit. [7] Sed multum misericors memoratae Sedis antistes, ubi eum uidit ferri tanta praesumptione praecipitem, tamquam furentem, donec si posset fieri resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia, in illud abruptum, quo iam propendere uidebatur, impellere. Ideo autem non dixi: Aperte ceciderat, sed, propendere uidebatur; quia superius in eodem libello suo de huiusmodi quaestionibus locuturus ante praedixerat: "Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, uestra sententia corrigatur". [8] Hanc eius praelocutionem uenerabilis papa Zosimus tenens, egit cum homine, quem falsae doctrinae uentus inflauerat, ut ea quae illi a diacono Paulino fuerant obiecta damnaret, atque ut Sedis Apostolicae litteris, quae a sanctae memoriae suo praecessore manauerant, praeberet assensum At ille noluit quidem diaconi obiecta damnare: sed beati papae Innocentii litteris non est ausus obsistere; imo "se omnia quae Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit" ; atque ita uelut phreneticus, ut requiesceret, tamquam leniter fotus, a uinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse soluendus. Sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est. Quoniam reuera, si deposita peruicaciae uanitate, quod promiserat uellet attendere, et easdem litteras, quibus se consensurum esse responderat, diligenter legeret, sanaretur. Sed posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt, quid fuerit consecutum, ut iustissime in eum sententia proferretur, cuncta legite, quia cuncta transmisimus. [9] Unde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit, eadem sententia se non debuisse retineri. Fefellit enim iudicium Palaestinum; propterea ibi uidetur esse purgatus: Romanam uero Ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit; quamuis et hoc fuerit utcumque conatus: sed, ut dixi, minime ualuit. Recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praecessor eius de ipsis senserit gestis. Attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in Domino Romanorum fides, quorum aduersus eius errorem pro ueritate catholica, studia consonantia concorditer flagrare cernebat: inter quos ille diu uixerat, et quos eius dogmata latere non poterant: qui Coelestium eius esse discipulum sic nouerant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Quid ergo de Palaestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius iudicarit, quamuis et in litteris eius, quas nobis rescripsit, legere possitis, et commemoratum cum uenerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod uestrae Caritati cum caeteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum uidetur. [10] Cum enim nos in epistola, quam ei quinque episcopi scripsimus, eorumdem gestorum Palaestinorum, quorum ad nos iam fama peruenerat, commemorationem fecissemus, dicentes, in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse, quibus putatur esse purgatus, atque ad hoc inter caetera ille rescriberet: "Cum sint", inquit, "aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta, partim ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsa, quam uera ratione, ut ad tempus poterat uideri, purgauit, negando alia, alia falsa interpretatione uertendo. Sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo suo errore conuertat, et cupiat uelitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adiutoriumque cognoscens, ut uideatur uere, et approbetur ab omnibus, manifesta ratione correctus; non gestorum iudicio, sed ad catholicam fidem corde conuerso. Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare iudicium, cum nesciamus utrum uera sint gesta; aut si uera sint, constet magis subterfugisse, quam se tota ueritate purgasse" 15. Videtis certe in his uerbis, quemadmodum papa beatissimus Innocentius non tamquam de incognito loqui uideatur. Videtis qualem tulerit de illius purgatione sententiam. Videtis quid successor eius sanctus papa Zosimus recolere debuerit, sicut recoluit, ut in eo sui praecessoris iudicium remota cunctatione firmaret. [11] Iam nunc diligenter attendite, unde monstretur quod Palaestinos Pelagius fefellerit iudices, ut alia taceam, in hac ipsa quaestione de Baptismate paruulorum: ne forte cuipiam, in eo quod diximus, eum sensum, in quo liberior Coelestius fuit, uobis occultasse Pelagium, cum et ipse non aliter sentiat, calumniari potius uel suspicari, quam certum aliquid comprehendisse uideamur. Nempe iam superius satis claruit, propterea Coelestium noluisse damnare quod dicitur, "Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem"; quia uidebat, si ista damnaret, confirmare se in infantibus peccati ex Adam transitum. Haec autem cum fuissent obiecta Pelagio, quod ea cum Coelestio etiam ipse sentiret, sine ulla retractatione damnauit. Quod licet uos legisse sciam; tamen quia non solis uobis hoc scribitur, ne pigeat lectorem ad ipsa gesta recurrere, uel si ea non habet, etiam cum labore perquirere, ipsa inde uerba transcribimus, quae infra scripta sunt. [12] "Synodus dixit: Nunc quoniam anathematizauit Pelagius incertum stultiloquium, recte respondens, hominem cum adiutorio Dei et gratia posse esse id est, sine peccato, respondeat et ad alia capitula. Aliud capitulum in doctrina Coelestii discipuli Pelagii, ex eis quae Carthagine a sancto Aurelio Carthaginensi episcopo cum aliis episcopis audita sunt et commemorata: Adam mortalem factum, qui siue peccaret, siue non peccaret, moriturus esset. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum. Quoniam lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et Euangelium. Quoniam ante aduentum Christi fuerint homines sine peccato. Quoniam infantes nuper nati in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. Quoniam neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. Quoniam sanctus episcopus Augustinus aduersus discipulos eius in Sicilia respondit Hilario ad subiecta capitula, scribens librum in quo ista continentur: Posse hominem sine peccato esse, si uelit: Infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam: Diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis, neque regnum Dei posse eos habere 18. Pelagius dixit: De posse quidem hominem sine peccato esse, dictum est superius. De eo autem quod fuerint homines ante aduentum Domini sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste, secundum Scripturarum sanctarum traditionem: reliqua uero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo, sed tamen ad satisfactionem sanctae Synodi, anathematizo eos qui sic tenent, aut aliquando tenuerunt" [13] Ecce, ut alia omittam, uidetis anathematizasse Pelagium eos qui tenent, "quod Adae peccatum ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem" 20. Quid ergo hic aliud episcopi iudices intellegere potuerunt, nisi eum confiteri, quod peccatum ex Adam in paruulos transeat? Quod ne confiteretur Coelestius, haec damnare noluit, quae iste damnauit. Proinde si ostendero, etiam ipsum nihil aliud sentire de paruulis, nisi quod sine ulla cuiusquam uitii contagione nascuntur; quid inter istum et Coelestium in hac quaestione distabit, nisi quod ille apertior, iste occultior fuit; ille pertinacior, iste mendacior; uel certe ille liberior, hic astutior? Ille enim nec in Ecclesia Carthaginensi damnare uoluit, quod in Romana postea se tenere confessus est, et corrigi paratum se esse professus est, si ei tamquam homini error obrepsit 21. Iste autem et illud dogma damnauit tamquam contrarium ueritati, ne ipse a catholicis iudicibus damnaretur; et id sibi defendendum postea reseruauit, aut mendaciter damnans, aut callide interpretans. [14] Sed uideo de me iam iustissime postulari, ut quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Coelestius, demonstrare non differam. In primo libro recentioris operis sui, quod scripsit Pro libero arbitrio, cuius operis in litteris quas Romam misit, commemorationem fecit: "Omne", inquit, "bonum ac malum, quo uel laudabiles uel uituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis: capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine uirtute, ita et sine uitio procreamur: atque ante actionem propriae uoluntatis, id solum in homine est, quod Deus condidit" 22. Nempe cernitis in his Pelagii uerbis, quod dogma contineatur amborum, de paruulis sine ullius uitii ex Adam contagione nascentibus. Non itaque mirum est, quod eos qui dicunt, "Adae peccatum ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem", Coelestius damnare noluit: sed multum mirum est, qua fronte Pelagius ista damnauerit. Si enim, sicut dicit, "malum non nobiscum oritur, et sine uitio procreamur, atque ante actionem propriae uoluntatis id solum in homine est, quod Deus condidit"; profecto peccatum Adae ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem transitum fecit. Non enim peccatum non est malum, aut peccatum non est uitium, aut peccatum Deus condidit. Dicit autem iste, "Malum non nobiscum oritur, et sine uitio procreamur, et hoc solum est in nascentibus, quod Deus condidit". Ac per hoc cum "peccatum Adae ipsi soli obfuisse, non generi humano", secundum istam suam sententiam, uerissimum putet, cur hoc damnauit Pelagius, nisi ut iudices catholici fallerentur? Similiter etiam illud dici potest: "Si malum non nobiscum oritur, et sine uitio procreamur, idque solum est in homine nascente, quod Deus condidit"; procul dubio, "qui nascuntur infantes, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praeuaricationem", cui nullum malum uitiumque inerat, atque id solum in illo erat, quod Deus condiderat. Et tamen anathematizauit Pelagius, "qui tenent aut aliquando tenuerunt, in eo statu esse recentes ab ortu paruulos, in quo Adam fuit ante praeuaricationem", id est, sine ullo malo, sine ullo uitio, id solum habentes, quod Deus condidit. Utquid ergo et hoc damnauit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne nouus haereticus damnaretur? [15] Quod autem scitis, et quod in eo etiam libro posui, quem de gestis Palaestinis ad uenerabilem senem nostrum Aurelium scripsi, illa ego responsione Pelagii, totam istam quaestionem consumptam esse gaudebam, confessusque mihi apertissime uidebatur, esse in paruulis originale peccatum, anathema dicendo eis qui peccato Adae ipsum solum, non etiam genus humanum crederent laesum, et in eo statu opinarentur esse paruulos, in quo ille homo primus ante praeuaricationem fuit. Sed postea cum legissem quatuor eius libros, de quorum primo libro paulo ante commemorata uerba descripsi, et inuenissem hominem adhuc contra catholicam fidem de paruulis sentientem; prius mirari coepi, tam impudens in ecclesiastico iudicio et de tanta quaestione mendacium. Si enim eosdem libros ante iam scripserat, quomodo se dixit eos anathematizare, qui sic aliquando tenuerunt? Si autem postea illud opus pollicitus est, quomodo anathematizauit qui sic tenent? Nisi ridicule forte dicturus est, eos se damnasse qui sic aliquando tenuerunt, et qui sic tenent; de tempore autem futuro, id est, eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi, nec aliis praeiudicare potuisse; et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. Sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia uerum esse non potest. In eisdem quippe libris, et contra peccati ex Adam in paruulos transitum loquitur, et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, ubi eos qui sic tenent, ueraciter damnasse putatus est, et absolutionem suam fallendo furatus est. [16] Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet, "ideo se illa obiecta damnasse, quia et ipse dicit, non tantum primo homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatum, non propagine, sed exemplo"; id est, non quod ex illo traxerint aliquod uitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum primum peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccauerunt? aut quia dicit, "ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praeuaricationem, quia isti praeceptum capere nondum possunt, ille autem potuit; nondumque utuntur rationalis uoluntatis arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei praeceptum daretur"? Quid hoc ad rem pertinet, quia uerba sibi obiecta sic exponendo, recte se putat damnasse quod dicitur, "peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum"; et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in eius postea conscriptis opusculis inuenitur, "sine ullo malo, sine ullo uitio paruulos nasci, et hoc solum in eis esse, quod Deus condidit", non uulnus quod inimicus inflixit? [17] Numquid haec dicendo, uerba propter aliud obiecta aliter exponendo, id agit, ut se iudices non fefellisse demonstret? Prorsus non id efficit: tanto enim iudices fefellit occultius, quanto exponit ista uersutius. Episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt, "Adae peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; nihil aliud eum sapere existimabant, quam id quod catholica Ecclesia praedicare consueuit: unde ueraciter paruulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt, propter primi peccatoris exemplum; sed quae nascendo traxerunt, propter originis uitium. Et quando audiebant anathematizantem eos qui dicunt, infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante praeuaricationem"; nihil eum aliud dicere credebant, nisi eos qui paruulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum, et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. Etenim hoc illi obiceretur, non aliud, unde quaestio uersabatur. Proinde cum hoc iste sic exponit, ut dicat, infantes ideo non in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondum sunt in eadem firmitate mentis aut corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propaginis, respondeatur ei: Quando tibi illa damnanda obiciebantur, non ea catholici episcopi sic intellegebant; ideo cum illa damnares catholicum te esse credebant. Propterea ergo, quod te illi sapere existimabant, absoluendum fuit: quod uero tu sapiebas, damnandum fuit. Non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti: sed illud absolutum est, quod tenere debuisti. Ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te iudices non intellegerent occultare damnanda. Recte Coelestii socius iudicatus es, cuius manifestas te esse participem. Et si in iudicio tuos cooperuisti libros, tamen post iudicium eos edidisti. [18] Quae cum ita sint, profecto sentitis, in tam nefandi erroris auctores, episcopalia concilia, et Apostolicam Sedem, uniuersamque Romanam Ecclesiam, Romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, rectissime fuisse commotum, donec resipiscant de diaboli laqueis. Quis enim scit, ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam, et confitendam, et praedicandam etiam ueritatem, damnandamque ueraciter damnabilem falsitatem? Quoquo modo autem se habere isti uelint, multis tamen misericordia Domini esse consultum, qui eos propterea sectabantur, quia catholicae communioni uidebant esse sociatos, dubitare non possumus. [19] Quomodo autem Pelagius obrepere temptarit ad fallendum etiam Apostolicae Sedis episcopale iudicium in hac ipsa quaestione de Baptismate paruulorum, diligenter attendite. In litteris enim quas Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, quoniam in corpore eum non inuenerunt, et sancto papae Zosimo datae sunt, atque ad nos inde directae, dicit "se ab hominibus infamari, quod neget paruulis Baptismi sacramentum, nec absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittunt" 29. Sed non sic illis haec obiciuntur, ut posuit. Nam neque paruulis negant Baptismi sacramentum, nec absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittunt. Itaque unde se queritur infamari, eo modo proposuit, ut facile posset crimini obiecto, saluo suo dogmate, respondere. Obicitur autem illis, quod non baptizatos paruulos nolunt damnationi primi hominis obnoxios confiteri, et in eos transisse originale peccatum regeneratione purgandum; quoniam propter accipiendum regnum coelorum tantummodo eos baptizandos esse contendunt: quasi praeter regnum coelorum habere nisi aeternam mortem possint, qui sine participatione corporis et sanguinis Domini aeternam uitam habere non possunt. Ecce quod eis obicitur de Baptismo paruulorum: non quod ipse ita proposuit, ut possit suae propositioni, quasi aduersantis obiectioni, secundum sua dogmata respondere. [20] Denique quomodo respondeat aduertite, et uidete latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia. offundendo caliginem ueritati; ita ut etiam nos cum primum ea legimus, recta uel correcta propemodum gauderemus. Sed latiores disputationes eius in libris, ubi se quantumlibet operiat, plerumque aperire compellitur, fecerunt nobis et ista suspecta, ut attentius intuentes inueniremus ambigua. Cum enim dixisset, "nunquam se uel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc" quod proposuit "de paruulis diceret"; deinde subiecit atque ait: "Quis enim ita euangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui uel leuiter dicere, aut etiam sentire possit? Deinde quis tam impius, qui paruulos exsortes regni coelorum esse uelit, dum eos baptizari et in Christo renasci uetat" 30. [21] Frustra ista dicit: non inde se purgat. In regnum coelorum sine Baptismo paruulos intrare non posse, nec ipsi aliquando negauerunt. Sed non inde quaestio est: de purgatione originalis peccati in paruulis quaestio est. Inde se purget, qui non uult fateri, lauacrum regenerationis in paruulis habere quod purget. Et ideo caetera quae dicturus est attendamus. Post interpositum enim ex Euangelio testimonium, quod nisi renatus ex aqua et Spiritu, regnum coelorum nullus possit intrare 31, unde illis, ut diximus, nulla fit quaestio; secutus adiunxit, dicens: "Quis ille tam impius est, qui cuiuslibet aetatis paruulo interdicat communem humani generis redemptionem" 32? Et hoc ambiguum est, qualem dicat redemptionem: utrum ex malo ad bonum, an ex bono ad melius. Nam et Coelestius apud Carthaginem in libello suo confessus est redemptionem paruulorum, et tamen noluit confiteri ex Adam in eos transisse peccatum. [22] Sed quid deinde iste subiungat, attendite: "Et in perpetuam", inquit, "certamque uitam renasci uetet eum qui natus sit ad incertam" 33? id est, Quis tam impius est, ut uetet renasci ad perpetuam certamque uitam eum qui natus sit ad incertam? Haec uerba quando primitus legimus, credidimus eum incertam uitam istam uoluisse dicere temporalem: quamuis nobis uideretur magis eam mortalem dicere debuisse, quam incertam, eo quod certa morte finiatur. Tamen quamdiu ducitur, quoniam momentis omnibus esse non dubitatur incerta; nihil aliud eum putauimus, quam istam mortalem uitam maluisse dicere incertam. Ac per hoc, quamuis aeternam mortem paruulorum sine Baptismatis sacramento ex hac uita migrantium aperte noluerit confiteri; tamen de illo sollicitudinem nostram quasi certa ratiocinatio solabatur. Dicebamus enim: Si perpetua uita, sicut confiteri uidetur, nisi eorum qui baptizati sunt non potest esse; profecto eos qui non baptizati moriuntur, mors perpetua consequetur. Quod nulla iustitia Dei potest accidere his, a quibus in hac uita nulla peccata commissa sunt, nisi propter originale peccatum. [23] Sed postea non defuerunt fratres, qui nos admonerent, hoc ideo dicere Pelagium potuisse, quia de ista quaestione ita perhibetur solitus respondere quaerentibus, ut diceret, "Sine Baptismo paruuli morientes, quo non eant, scio; quo eant, nescio"; id est, non ire in regnum coelorum scio; quo uero eant, ideo se nescire dicebat, aut dicit, quia dicere non audebat in mortem illos ire perpetuam, quos et hic nihil mali commisisse sentiebat, et originale traxisse peccatum non consentiebat. Itaque et ista eius uerba Romam pro magna eius purgatione transmissa, tam sunt ambigua, ut possint eorum dogmati praebere latibula, unde ad insidiandum prosiliat haereticus sensus, quando nullo existente qui ualeat respondere, tamquam in solitudine aliquis inuenitur infirmus. [24] Iam uero in libro Fidei suae, quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo euidentius se ipsum tegendo nudauit, dicens: "Baptisma unum tenemus, quod iisdem Sacramenti uerbis in infantibus, quibus etiam in maioribus, dicimus esse celebrandum" 34. Non saltem dixit: Eodem Sacramento; quod quidem si dixisset, adhuc esset ambiguum: sed, "iisdem", inquit, "Sacramenti uerbis"; tamquam infantibus remissio peccatorum uerborum sonitu diceretur, non rerum ageretur effectu. Visus est tamen ad tempus, aliquid dicere quod fidei catholicae conueniret: sed illam sedem usque in finem fallere non praeualuit. Post rescripta quippe Africani concilii, in quam prouinciam quidem doctrina illa pestifera serpendo peruenerat, sed eam non tam late occupauerat alteque peruaserat; alia quoque ipsius in urbe Roma, ubi diutissime duxerat, atque in his fuerat prius sermonibus contentionibusque uersatus, cura fidelium fratrum prolata patuerunt, quae litteris suis, quas conscripsit per orbem catholicum perferendas, papa Zosimus exsecranda, sicut legere potestis, attexuit. Ubi Pelagius Epistolam Pauli apostoli ad Romanos uelut exponens, argumentatur et dicit: "Si Adae peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest". Et caetera huiusmodi, quae omnia Domino adiuuante in libris, quos scripsimus, de Baptismo paruulorum, refutata et dissoluta sunt. Et ea quidem in ipsis quasi expositionibus suis non ex sua persona est ausus obicere; sed ibi hoc dicebat, ubi multis notissimus erat, et quid sentiret ac diceret, latere non poterat: quod in libris illis, de quorum primo quiddam supra commemoraui, non dissimulanter, sed apertissime quantis potest disputandi uiribus agit, ut natura humana in paruulis nullo modo ex propagine uitiata credatur; cui arrogando salutem, inuidet saluatorem. [25] Haec cum ita sint, cumque iam constet dogma exstitisse pestiferum et haereticum errorem, quem Domino adiuuante apertius iam deuitat Ecclesia, duobus istis, Pelagio scilicet et Coelestio, aut in locum poenitentiae redactis, aut si id recusauerint omnino damnatis, qui huius peruersitatis auctores uel perhibentur, uel etiam probantur; uel certe si auctores non sunt, sed hoc ab aliis didicerunt, assertores tamen atque doctores, per quos id latius reptaret et cresceret, et uerbis et litteris suis, et competentibus indiciis, et fama ex his omnibus surgente et crebrescente iactantur: quid restat, nisi ut quisque catholicus pro uiribus, quas sumit a Domino, redarguat istam pestem, eique uigilanter obsistat; ut cum respondendi necessitate, sine studio contentionis, pro ueritate certatur, instruantur indocti, atque ita in Ecclesiae conuertatur utilitatem, quod est inimicus in perniciem machinatus, iuxta illud Apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos? [26] Quapropter post multa quae aduersus istum errorem inimicum gratiae Dei, quam per Iesum Christum Dominum nostrum pusillis magnisque largitur, scribendo disputare potuimus; nunc illud oportet excutere, quod, uolentes haereseos astute inuidiam declinare, asserunt, "istam praeter fidei periculum esse quaestionem"; ut uidelicet si in ea fuerint exorbitasse conuicti, non criminaliter, sed quasi ciuiliter errasse uideantur. Sic enim Coelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis est locutus: "Iam", inquit, "de traduce peccati dixi, quia intra Catholicam constitutos plures audiui destruere, necnon et alios astruere; licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit aliud"? Ita hoc dixit, tamquam significare uoluerit, tunc fuisse haeresim iudicandam, si baptizari debere negaret infantes: nunc uero quoniam baptizandos fatetur, etiamsi causam Baptismatis eorum non eam dicat, quam ueritas habet, sed quae ad fidem non pertinet; non se arbitratur errare, et ideo non esse haereticum iudicandum. Item in libello quem Romae dedit, cum fidem suam a Trinitate unius deitatis usque ad resurrectionem qualis futura est mortuorum, de quibus eum nullus interrogauerat, et unde illi nulla quaestio mouebatur, quantum dicere libuit, explicasset; ubi ad id quod agebatur eius sermo peruenit: "Si quae uero", inquit, "praeter fidem quaestiones natae sunt, de quibus esset inter plerosque contentio; non ego quasi auctor alicuius dogmatis definita hoc auctoritate statui, sed ea quae de Prophetarum et Apostolorum fonte suscepi, uestri Apostolatus offerimus probanda esse iudicio; ut si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepsit, uestra sententia corrigatur". Nempe perspicitis, id eum egisse hac praelocutione praemissa, ut si quid in illo apparuisset erroris, non in fide, sed in quaestionibus quae sunt praeter fidem, uideretur errasse, ubi etsi corrigendus est error, non tamen tamquam haeresis corrigatur, et qui correctus non fuerit, ita dicatur errare, ut non tamen haereticus iudicetur. [27] Sed multum eum ista fallit opinio. Longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sunt illae in quibus salua fide, qua christiani sumus, aut ignoratur quid uerum sit, et sententia definitiua suspenditur, aut aliter quam est, humana et infirma suspicione conicitur. Veluti cum quaeritur, qualis uel ubi sit paradisus ubi constituit Deus hominem quem formauit ex puluere 40; cum tamen esse illum paradisum fides christiana non dubitet: uel cum quaeritur, ubi sit nunc Elias uel Enoch, an ibi, an alicubi alibi; quos tamen non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus uiuere: uel cum quaeritur, utrum in corpore an extra corpus in tertium coelum sit raptus Apostolus 41; quamquam sit ista impudens inquisitio id scire uolentium, quod se ille cui hoc praestitum est, salua utique fide, nescire testatur: uel quot sint coeli, in quorum tertium se raptum esse commemorat: uel utrum elementa mundi huius conspicabilis, quatuor an plura sint: quid faciat solem lunamue deficere, his defectibus quos praedicere astrologi certa temporum dinumeratione consuerunt: cur antiqui homines tam diu uixerint, quam sancta Scriptura testatur; et utrum proportione longioris aetatis filios sera pubertate gignere coeperint: ubi potuerit Mathusalem uiuere 42, qui in arca non fuit, qui, sicut in plerisque codicibus et graecis et latinis numerantur anni, reperitur superuixisse diluuio; uel utrum paucioribus, qui rarissimi inueniuntur, potius credendum sit, in quibus ita est numerus conscriptus annorum, ut ante diluuium defunctus fuisse monstretur. Quis enim non sentiat in his atque huiusmodi uariis et innumerabilibus quaestionibus, siue ad obscurissima opera Dei, siue ad Scripturarum abditissimas latebras pertinentibus, quas certo aliquo genere complecti ac definire difficile est, et multa ignorari salua christiana fide, et alicubi errari sine aliquo haeretici dogmatis crimine? [28] Sed in causa duorum hominum, quorum per unum uenumdati sumus sub peccato, per alterum redimimur a peccatis; per unum praecipitati sumus in mortem, per alterum liberamur ad uitam; quoniam ille nos in se perdidit, faciendo uoluntatem suam, non eius a quo factus est; iste nos in se saluos fecit, non faciendo uoluntatem suam, sed eius a quo missus est : in horum ergo duorum hominum causa proprie fides christiana consistit. Unus est enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus. Quoniam non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oportet nos saluos fieri: et in illo definiuit Deus fidem omnibus, suscitans illum a mortuis. Itaque sine ista fide, hoc est, sine fide unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Iesu; sine fide, inquam, resurrectionis eius, quam Deus omnibus definiuit, quae utique sine incarnatione eius ac morte non potest ueraciter credi: sine fide ergo incarnationis et mortis et resurrectionis Christi, nec antiquos iustos, ut iusti essent, a peccatis potuisse mundari, et Dei gratia iustificari, ueritas christiana non dubitat: siue in eis iustis quos sancta Scriptura commemorat, siue in eis quos quidem illa non commemorat, sed tamen fuisse credendi sunt, uel ante diluuium, uel inde usque ad legem datam, uel ipsius legis tempore, non solum in filiis Israel, sicut fuerunt Prophetae, sed etiam extra eumdem populum, sicut fuit Iob. Et ipsorum enim corda eadem mundabantur mediatoris fide, et diffundebatur in eis caritas per Spiritum sanctum, qui ubi uult spirat, non merita sequens, sed etiam ipsa merita faciens. Non enim Dei gratia gratia erit ullo modo, nisi gratuita fuerit omni modo. [29] Quamuis ergo mors regnauerit ab Adam usque ad Moysen, quia non eam potuit uincere nec lex data per Moysen; non enim data est quae posset uiuificare, sed quae mortuos, quibus uiuificandis esset gratia necessaria, non solum peccati propagatione et dominatione prostratos, uerum etiam ipsius legis addita praeuaricatione conuictos, deberet ostendere; non ut periret quisquis hoc in Dei misericordia etiam tunc intellegeret, sed ut per regnum mortis ad supplicium destinatus, etiam sibi ipsi per praeuaricationem legis manifestatus, Dei quaereret adiutorium, ut ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia, quae sola liberat a corpore mortis huius. Quamuis ergo nec lex per Moysen data potuerit a quoquam homine regnum mortis auferre; erant tamen et legis tempore homines Dei, non sub lege terrente, conuincente, puniente, sed sub gratia delectante, sanante, liberante. Erant qui dicerent: Ego in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit; et: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum; et: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innoua in uisceribus meis; et: Spiritu principali confirma me; et: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Erant qui dicerent: Credidi, propter quod locutus sum. Eadem quippe et ipsi mundabantur fide, qua et nos. Unde et Apostolus dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur. Ex ipsa fide dicebatur: Ecce uirgo in utero accipiet, et pariet filium; et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Ex ipsa fide de ipso dicebatur: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: exsultauit ut gigas ad currendam uiam; a summo coeli egressio eius, et occursus eius usque ad summum coeli; et non est qui se abscondat a calore eius. Ex fide ipsa ipsi dicebatur: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, uirga directionis, uirga regni tui: dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Eodem spiritu fidei ab illis haec futura uidebantur, quo a nobis facta creduntur. Neque enim qui nobis ista fideli dilectione prophetare potuerunt, eorum ipsi participes non fuerunt. Et unde est quod dicit apostolus Petrus: Quid tentatis Deum, imponere iugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare; sed per gratiam Domini Iesu credimus salui fieri, quemadmodum et illi: nisi quia et illi per gratiam Domini Iesu Christi salui facti sunt, non per legem Moysi, per quam non sanatio, sed cognitio est facta peccati, sicut docet Apostolus dicens: Per legem enim cognitio peccati? Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas. Si ergo nunc manifestata est, etiam tunc erat, sed occulta. Cuius occultationem significabat templi uelum, quod est ad eius significandam reuelationem Christo moriente conscissum. Et tunc ergo ista gratia unius mediatoris Dei et hominum hominis Christi Iesu, erat in populo Dei: sed tamquam in uellere pluuia, quam non debitam, sed uoluntariam segregat Deus haereditati suae, inerat latens; nunc autem uelut siccato illo uellere, hoc est, Iudaico populo reprobato, in omnibus gentibus tamquam in area cernitur patens. [30] Non igitur, sicut Pelagius et eius discipuli, tempora diuidamus 69, dicentes primum uixisse iustos homines ex natura, deinde sub lege, tertio sub gratia. Ex natura, scilicet ab Adam tam longa aetate, qua lex nondum erat data. "Tunc enim", aiunt, "duce ratione cognoscebatur Creator, et quemadmodum esset uiuendum, scriptum gerebatur in cordibus, non lege litterae, sed naturae. Verum uitiatis moribus, inquiunt, ubi coepit non sufficere natura iam decolor, lex ei addita est, qua, uelut lima, fulgori pristino detrita rubigine redderetur. Sed posteaquam nimia, sicut disputant, peccandi consuetudo praeualuit, cui sanandae lex parum ualeret: Christus aduenit, et tamquam morbo desperatissimo, non per discipulos, sed per se ipsum medicus ipse subuenit". [31] Haec disputantes, a gratia mediatoris iustos excludere conantur antiquos, tamquam Dei et illorum hominum non fuerit Mediator homo Christus Iesus; quia nondum ex utero Virginis carne suscepta, homo nondum fuit, quando illi iusti fuerunt. Quod si ita esset, nequaquam Apostolus diceret: Per hominem mors, et per hominum resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. Quandoquidem illi antiqui iusti, secundum istorum uaniloquia, sibi sufficiente natura, nec mediatore homine Christo indiguerunt, per quem reconciliarentur Deo: nec in eo uiuificabuntur, ad cuius corpus et membra, secundum id quod propter homines homo factus est, non pertinere monstrantur. Si autem, quemadmodum per Apostolos suos Veritas loquitur, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur; quia per illum hominem mors, et per istum hominem resurrectio mortuorum, quis audeat dubitare christianus, etiam illos iustos, qui recentioribus generis humani temporibus Deo placuerunt, ideo in resurrectionem uitae aeternae, non mortis aeternae esse uenturos, quia in Christo uiuificabuntur; ideo autem uiuificari in Christo, quoniam ad corpus pertinent Christi; et ideo pertinere ad corpus Christi, quia et ipsis caput est Christus; ideo et ipsis caput esse Christum, quia unus Mediator est Dei et hominum homo Christus Iesus 73? Quod eis non fuisset, nisi in eius resurrectionem per eius gratiam credidissent. Et hoc quomodo fieret, si eum in carne uenturum esse nescissent, neque ex hac fide iuste pieque uixissent? Nam si propterea illis non profuit incarnatio Christi, quia nondum facta erat; nec nobis prodest iudicium Christi de uiuis et mortuis, quia nondum factum est. Si autem nos per huius nondum facti, sed futuri iudicii fidem stabimus ad dexteram Christi; profecto illi per incarnationis eius tunc nondum factae, sed futurae fidem membra sunt Christi. [32] Neque enim putandum est, quod antiquis iustis sola quae semper erat, diuinitas Christi, non etiam quae nondum erat, eius humanitas reuelata profuerit. Illud enim quod ait Dominus Iesus: Abraham concupiuit diem meum uidere, et uidit, et gauisus est; si diem suum uoluit suum tempus intellegi, testimonium profecto perhibuit Abrahae, quod fide fuerit incarnationis eius imbutus. Secundum hanc enim habet tempus: diuinitas uero eius omne tempus excedit, quia per illam uniuersa facta sunt tempora. Quod et si quisquam de die sempiterno accipiendum putauerit, qui nullo finitur crastino, nullo praeuenitur hesterno, hoc est, de ipsa aeternitate, in qua coaeternus est Patri: quomodo id uere concupisceret Abraham, nisi eius nosset futuram mortalitatem, cuius quaesiuit aeternitatem? Aut si ad hoc aliquis horum uerborum sensum coarctat, ut dicat, nihil intellegendum in eo quod ait Dominus, Quaesiuit diem meum, nisi, Quaesiuit me, qui sum dies permanens, hoc est, lumen indeficiens: uelut cum dicimus uitam Filii, de qua loquitur Euangelium dicens: Sic dedit et Filio uitam habere in semetipso: non aliud ipsum, aliud eius uitam; sed eumdem ipsum Filium intellegimus uitam, qui dixit: Ego sum uia, ueritas et uita: et de quo dictum est: Ipse est uerus Deus et uita aeterna: ut hanc eius aequalem Patri diuinitatem uidere cupiuerit Abraham, nequaquam incarnatione eius praecognita, sicut eum nonnulli etiam philosophi quaesiuerunt, qui nihil de eius carne didicerunt: numquid et illud, quod iubet Abraham, ponere manum seruum suum sub femore suo, et iurare per Deum coeli, aliter quisquam recte intellecturus est, nisi Abraham scisse, in qua uenturus esset Deus coeli, carnem de illo femore propagari? [33] Cuius carnis et sanguinis, quando ipsum Abraham benedixit: Melchisedech etiam testimonium Christianis fidelibus notissimum protulit, ut tanto post Christo diceretur in Psalmis, quod nondum factum, sed adhuc futurum, eadem tamen ipsa et patrum quae nostra est, fides una cantabat: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. In Adam quippe inuenientibus mortem, per hoc prodest Christus quod est mediator ad uitam. Non autem per hoc mediator est. quod aequalis est Patri: per hoc enim, quantum Pater, tantum et ipse distat a nobis: et quomodo erit medietas, ubi eadem ipsa distantia est? Ideo Apostolus non ait: Unus mediator Dei et hominum Christus Iesus; sed, homo Christus Iesus. Per hoc ergo mediator, per quod homo: inferior Patre per quod nobis propinquior; superior nobis per quod Patri propinquior. Quod apertius ita dicitur: Inferior Patre, quia in forma serui; superior nobis, quia sine labe peccati. [34] Quapropter quisquis humanam contendit in qualibet aetate naturam non indigere medico secundo Adam, quia non est uitiata in primo Adam, non in aliqua quaestione, in qua dubitari uel errari salua fide potest, sed in ipsa regula fidei qua christiani sumus, gratiae Dei conuincitur inimicus. Quale est autem, quod ab istis illa quae ante legem fuit, uelut adhuc minus malis moribus uitiata, hominum laudatur natura; neque respiciunt tantis tamquam intolerabilibus peccatis homines tunc fuisse submersos, ut excepto uno homine Dei et eius coniuge, tribusque filiis et totidem nuribus, iusto iudicio Dei, sicut igne postea terra exigua Sodomorum, ita totus mundus diluuio deleretur? Ex quo tempore igitur per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, profecto uniuersa massa perditionis facta est possessio perditoris. Nemo itaque, nemo prorsus inde liberatus est, aut liberatur, aut liberabitur nisi gratia Redemptoris. [35] Et ante Abraham quidem utrum aliquo corporali et uisibili sacramento iusti, uel eorum paruuli signarentur, Scriptura non exprimit. Ipse tamen Abraham signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei. Et sic accepit, ut deinceps etiam omnes paruulos domus suae circumcidere iuberetur, recentissimos a uisceribus matrum, octauo die natiuitatis eorum; ut etiam hi, qui corde ad iustitiam credere nondum possent, iustitiae tamen fidei signaculum sumerent. Quod sub terrore tanto est imperatum, ut diceret Deus, animam illam de suo populo perituram, cuius octauo die praeputii circumcisio facta non fuisset. Huius tam horribilis poenae iustitia si quaeratur, nonne istorum omnis de libero arbitrio et laudabili sanitate et puritate naturae, quantumlibet arguta sit argumentatio, repercussa et confracta dissiliet? Quid enim mali, quaeso, paruulus propria uoluntate commisit, ut alio neglegente et eum non circumcidente, ipse damnetur, damnatione tam seuera, ut pereat anima illa de populo suo? Neque enim temporalis mortis terror incussus est; cum de iustis, quando moriebantur, tunc potius diceretur: Et appositus est ad populum suum; uel, appositus est ad patres suos 89: quoniam deinceps homini nulla tentatio formidatur, quae illum separet a populo suo, si populus eius ipse est populus Dei. [36] Quid sibi ergo uult, pro nullo propriae uoluntatis admisso, tanta damnatio? Neque enim sicut nonnulli secundum Platonicos opinantur, hoc uniuscuiusque infantis animae redditur, quod ante istam uitam sua uoluntate commisit, cum haberet ante hoc corpus uel bene uel male liberum uiuendi arbitrium: cum Paulus apostolus apertissime dicat, nondum natos nihil egisse boni uel mali. Unde ergo recte infans illa perditione punitur, nisi quia pertinet ad massam perditionis, et iuste intellegitur ex Adam natus, antiqui debiti obligatione damnatus, nisi inde fuerit, non secundum debitum, sed secundum gratiam liberatus? Quam gratiam, nisi gratiam Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum? Quem profecto inter caetera ueterum sacramenta etiam ipsa praeputii circumcisio prophetauit. Dies enim octauus est in hebdomadum recursibus dies dominicus, quo resurrexit Dominus: et petra erat Christus; unde circumcisionis cultellus est petrinus; et caro praeputii, corpus peccati. [37] Mutatis proinde sacramentis, posteaquam uenit qui eis significabatur esse uenturus, non tamen mutato Mediatoris auxilio, qui etiam priusquam uenisset in carne, antiqua sua membra liberabat suae incarnationis fide, et nos cum essemus mortui delictis et praeputio carnis nostrae, conuiuificati sumus Christo, in quo circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam figurabat circumcisio manu facta, ut euacuaretur corpus peccati, cum quo sumus ex Adam nati. Damnatae originis propagatio nos damnat, nisi mundemur similitudine carnis peccati, in qua missus est sine peccato, qui tamen de peccato damnaret peccatum, factus est enim pro nobis peccatum. Unde dicit Apostolus: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: eum qui non nouerat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso. Deus ergo, cui per eum reconciliamur, fecit eum pro nobis peccatum, id est, sacrificium per quod dimitterentur nostra peccata: quoniam peccata uocantur sacrificia pro peccatis. Et utique ipse pro peccatis nostris immolatus est, nullum habens uitium solus in hominibus, quale quaerebatur etiam tunc in pecoribus, quo significabatur unus sine uitio ad uitia sananda uenturus. Quocumque igitur die suae natiuitatis infans baptizatur in Christo, tamquam octauo circumciditur die: quoniam in illo circumciditur, qui tertio quidem ex quo crucifixus est, sed octauo in hebdomadibus resurrexit die. Circumciditur autem in exspoliationem corporis carnis, id est, ut debitum quod contagio carnalis generationis attraxit, gratia spiritalis regenerationis absoluat. Nullus enim est mundus a sorde, (qua, obsecro, sorde, nisi peccati?) nec infans, cuius est unius diei uita super terram. [38] Sic autem argumentantur, dicentes: "Ergo malum sunt nuptiae, et non est opus Dei homo quem generant nuptiae"? Quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, in quo uxores diligunt qui ignorant Deum, quod Apostolus prohibet; ac non potius pudicitia coniugalis, qua in bonos usus ordinate filios procreandi redigitur libido carnalis: aut uero possit esse homo nisi opus Dei, non solum qui de coniugio, uerum etiam qui de fornicatione, uel de adulterio procreatur. Sed in hac quaestione, ubi quaeritur, non cui rei creator, sed cui saluator sit necessarius, non intuendum est quid boni sit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est uitiatam esse naturam. Simul autem utrumque propagatur, et natura, et naturae uitium; quorum est unum bonum, alterum malum. Illud de conditoris largitate sumitur, hoc de origine damnationis attrahitur: illi est causa bona uoluntas Dei summi, huic mala uoluntas hominis primi: illud indicat Deum creaturae institutorem, hoc indicat Deum inobedientiae punitorem: denique idem ipse Christus propter illud creandum factor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo. [39] Bonum ergo sunt nuptiae in omnibus quae sunt propria nuptiarum. Haec autem sunt tria, generandi ordinatio, fides pudicitiae, connubii sacramentum. Propter ordinationem generandi scriptum est: Volo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse. Propter fidem pudicitiae: Uxor non habet potestatem sui corporis, sed uir: similiter et uir non habet potestatem sui corporis, sed mulier. Propter connubii sacramentum: Quod Deus coniunxit, homo non separet. De quibus in aliis opusculis nostris, quae uobis non sunt incognita, quantum Domino adiuuante potuimus, satis nos disseruisse meminimus. Propter haec omnia, honorabiles nuptiae in omnibus, et torus immaculatus. In quantum enim nuptiae bonae sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo: quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. Libido est autem in illa, quam notat Apostolus, repugnante legi mentis, inobedientium lege membrorum: ratio uero bene utens libidine, ipsa est in lege nuptiarum. Nam si nullum de malo bonum fieri posset, nec Deus ex adulterino concubitu hominem conderet. Sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non imputatur Deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum: ita quidquid est pudendum in membrorum illa inobedientia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneis eadem membra texerunt, non nuptiis imputatur, propter quas concubitus coniugalis non solum est licitus, uerum etiam utilis et honestus; sed imputatur peccato inobedientiae, cuius haec poena est consecuta, ut homo inobediens Deo, sua quoque sibi inobedientia membra sentiret: de quibus erubescens, quod non ad arbitrium uoluntatis eius, sed ad libidinis incentiuum uelut arbitrio proprio mouerentur, quae pudenda iudicauit, operienda curauit. Non enim confundi debuit homo de opere Dei, aut ullo modo fuerant creato erubescenda, quae instituenda uisa sunt Creatori. Itaque nec Deo nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat puniendum. [40] Essent autem procul dubio nuptiae etiam non praecedente peccato, quia neque ob aliam causam uiro adiutorium, non alius uir, sed femina facta est. Et illa Dei uerba: Crescite, et multiplicamini 108; non est damnandorum praedictio peccatorum, sed fecundatarum benedictio nuptiarum. His enim Deus ineffabilibus suis uerbis, id est, diuinis rationibus in suae sapientiae, per quam facta sunt omnia, ueritate uiuentibus uim seminis indidit primis hominibus. Si autem peccato non fuisset dehonestata natura, absit ut opinemur tales futuras fuisse nuptias in paradiso, ut in eis ad prolem seminandam non nutu uoluntatis, sicut pes ad ambulandum, manus ad operandum, lingua ad loquendum; sed aestu libidinis membra genitalia mouerentur. Nec sicut nunc fit, uirginitatis integritas ad concipiendos fetus ui turbidi uitiaretur ardoris, sed obsequeretur imperio tranquillissimae caritatis: et eo modo non esset dolor et cruor uirginis concumbentis, quomodo non esset etiam matris gemitus parientis. Haec ideo non creduntur, quia in ista mortalitatis conditione inexperta sunt. In deterius quippe uitio mutata natura, non inuenit primae illius puritatis exemplum. Sed fidelibus loquimur, qui nouerunt credere diuinis eloquiis, etiam nullis adhibitis expertae ueritatis exemplis. Quomodo enim nunc ostendam sine ullis parentibus de puluere hominem factum, eique de suo latere coniugem 109? Et tamen quod oculus iam non inuenit, fides credit. [41] Sic ergo et primarum nuptiarum sine libidinis passione tranquillitas, et motus genitalium sicut aliorum membrorum, non ad effrenati caloris incitamentum, sed ad uoluntatis arbitrium (quales nuptiae perseuerassent, si peccati non interuenisset opprobrium), nunc ostendi non potest: sed ex iis quae diuina auctoritate conscripta sunt, non immerito credi potest. Sic enim modo non inuenio sine pruriente libidine concumbentem, sicut non inuenio sine dolore et gemitu parturientem, sine futura morte nascentem: et tamen secundum Scripturarum sanctarum ueritatem, gemitus parturientis et mors hominis non fuissent, si peccatum non praecessisset. Sic nec illud unde erubuerunt, qui membra illa texerunt: quia et hoc in eisdem sanctis Litteris praecedente peccato scriptum est consecutum. Membra quippe illa nisi indecens motus oculis eorum, non utique clausis, sed in hoc non apertis, hoc est, non attentis, animaduertenda nuntiasset; nihil in suo corpore, quod utique totum Deus laudabile fecerat, pudendum uelandumque sensissent: quia nisi praeisset facinus, quod inobedientia est ausa committere, non sequeretur dedecus, quod uerecundia uellet abscondere. [42] Clarum est igitur, hoc non esse nuptiis imputandum, quod etsi non esset, nuptiae tamen essent: quarum bonum non aufertur isto malo, sed ab eis et hoc malum in usum uertitur bonum. Verum quia iam ista conditione mortalium, nunc simul aguntur concubitus et libido; eo fit ut cum libido reprehenditur, etiam nuptialis concubitus licitus et honestus reprehendi putetur ab eis, qui nolunt discernere ista uel nesciunt. Nec attendunt illud esse nuptiarum bonum, unde gloriantur nuptiae, id est, proles, pudicitia, sacramentum; illud autem non esse nuptiarum, sed carnalis concupiscentiae malum, de quo erubescunt et nuptiae. Sed quia sine illo malo fieri non potest nuptiarum bonum, hoc est, propagatio filiorum; ubi ad huiusmodi opus uenitur, secreta quaeruntur, arbitri remouentur, filiorum quoque ipsorum, si iam inde aliqui nati sunt, cum per aetatem sentire ista iam coeperint, praesentia deuitatur: atque ita nuptiae sinuntur exercere quod licet, ut non neglegant occultare quod dedecet. Hinc est quod infantes etiam qui peccare non possunt, non tamen sine peccati contagione nascuntur; non ex hoc quod licet, sed ex eo quod dedecet. Nam ex hoc quod licet, natura nascitur; ex illo quod dedecet, uitium. Naturae nascentis est auctor Deus, qui hominem condidit, et qui uirum ac feminam nuptiali iure coniunxit: uitii uero auctor est diaboli decipientis calliditas, et hominis consentientis uoluntas. [43] Ubi nihil Deus fecit, nisi quod hominem uoluntate peccantem, iusto iudicio cum stirpe damnauit: et ideo ibi quidquid etiam nondum erat natum, merito est in praeuaricatrice radice damnatum: in qua stirpe damnata tenet hominem generatio carnalis, unde sola liberat regeneratio spiritalis. Ideo regeneratis parentibus, si tamen in eadem gratia perseuerauerint, procul dubio libido ista propter remissionem peccatorum, quae in eis facta est, non nocebit, nisi cum ea male utuntur, non solum in omnibus illicitis corruptelis, uerum etiam in ipsis coniugibus quando non propagandi uoluntate operam creandis filiis impendunt, sed lasciuiendi uoluptate exsaturandae cupidini inseruiunt. Quod propter uitandas fornicationes maritis et uxoribus ne fraudent inuicem, nisi ex consensu ad tempus, ut orationibus uacent, secundum ueniam, non secundum imperium, concedit Apostolus. Euidenter quippe dum tribuit ueniam, denotat culpam. Nuptialis autem concubitus, quem matrimoniales quoque indicant tabulae, causa procreandorum fieri filiorum, per se ipsum prorsus, non in comparatione fornicationis, est bonus: qui tametsi, propter corpus mortis, quod nondum est resurrectione renouatum, sine quodam bestiali motu, de quo natura erubescit humana, non potest fieri; tamen ipse concubitus non est peccatum, ubi ratio libidine utitur ad bonum, non superatur ad malum. [44] Obesset ista carnis concupiscentia, etiam tantummodo quod inesset, nisi peccatorum remissio sic prodesset, ut quae in eis est: et nato, et renato, nato quidem et inesse et obesse, renato autem inesse quidem, sed non obesse possit. In tantum autem obest natis, ut nisi renascantur, nihil possit prodesse si nati sunt de renatis. Manet quippe in prole, ita ut ream faciat, originis uitium; etiam si in parente reatus eiusdem uitii remissione ablutus est peccatorum, donec omne uitium cui consentiendo peccatur, regeneratione nouissima consumatur: id est, ipsius etiam renouatione carnis, quae in eius resurrectione futura promittitur, ubi non solum nulla peccata faciamus, sed nec habeamus ulla desideria uitiosa, quibus consentiendo peccemus; ad quam beatam perfectionem huius, quod nunc datur, sancti lauacri gratia peruenitur. Qua enim regeneratione spiritus modo fit ut peccata omnia praeterita remittantur, eius merito fiet etiam regeneratio carnis in aeternam uitam, qua in ipsa carne incorruptibiliter resurgente peccatorum omnium incitamenta sanentur. Sed ea salus adhuc in spe facta est, non tenetur in re; neque possidetur per praesentiam, sed exspectatur per patientiam. Ac per hoc non solum peccata omnia, quorum nunc remissio fit in Baptismo, quae reos faciunt, dum desideriis uitiosis consentitur atque peccatur; uerum etiam ipsa desideria uitiosa, quibus si non consentitur, nullus peccati reatus contrahitur, quae non in ista, sed in alia uita nulla erunt, eodem lauacro Baptismatis uniuersa purgantur. [45] Reatus itaque uitii eius de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lauacro regenerationis abluatur. Regeneratus quippe non regenerat filios carnis, sed generat; ac per hoc in eos non quod regeneratus, sed quod generatus est, traicit. Sic igitur, siue reus infidelis, siue absolutus fidelis, non generat absolutos uterque, sed reos: quomodo non solum oleastri, sed etiam oleae semina non oleas generant, sed oleastros. Sic itaque in damnatione hominem prima natiuitas tenet, unde nisi secunda non liberat. Tenet ergo diabolus, liberat Christus: tenet deceptor Euae, liberat Filius Mariae: tenet qui per coniugem uenit ad uirum, liberat qui de coniuge natus est, quae non pertulit uirum: tenet qui causam libidinis intulit feminae, liberat qui sine libidine est conceptus in femina. Omnes ille prorsus per unum tenere potuit, nec ab eius dominatione liberat nisi unus, quem tenere non potuit. Denique ipsa Ecclesiae Sacramenta, quae tam priscae traditionis auctoritate concelebrat, ut ea isti, quamuis in paruulis existiment simulatorie potius quam ueraciter fieri, non tamen audeant aperta improbatione respuere: ipsa, inquam, sanctae Ecclesiae Sacramenta satis indicant, paruulos a partu etiam recentissimos per gratiam Christi de diaboli seruitio liberari. Excepto enim quod in peccatorum remissionem, non fallaci, sed fideli mysterio baptizantur, etiam prius exorcizatur in eis et exsufflatur potestas contraria; cui etiam uerbis eorum a quibus portantur, se renuntiare respondent. Quibus omnibus rerum occultarum sacratis et euidentibus signis, a captiuatore pessimo ad optimum redemptorem transire monstrantur; qui pro nobis infirmitate suscepta, alligauit fortem, ut uasa eius eriperet: quia infirmum Dei non solum est hominibus , uerum et angelis fortius. Liberans itaque Deus pusillos cum magnis, in utrisque ostendit quod locuta est per Apostolum Veritas. Non enim solos aetate maiores, sed etiam pusillos eruit a potestate tenebrarum, ut transferat in regnum Filii caritatis suae. [46] Nec quisquam miretur, et dicat: Cur ergo creat bonitas Dei, quod possideat malignitas diaboli"? Hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate largitur, qua etiam facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Hac quippe bonitate etiam ipsa semina benedixit, uel benedicendo constituit: quam benedictionem naturae laudabili culpa damnabilis non ademit. Quae licet per Dei punientis iustitiam ualuerit, ut homines cum peccati originalis uitio nascerentur; non tamen ualuit, ut homines non nascerentur. Sicut in ipsis aetate maioribus quaelibet uitia peccatorum non ex homine hominem tollunt; sed permanet Dei opus bonum, in quantiscumque malis operibus impiorum. Nam etsi homo in honore positus, et non intellegens, comparatur pecoribus, eisque similis fit; non tamen usque adeo similis fit, ut pecus sit. Comparatur namque per uitium, non per naturam; non pecoris uitio, sed naturae. Tantae namque excellentiae est in comparatione pecoris homo, ut uitium hominis natura sit pecoris: nec tamen ideo natura hominis in naturam uertitur pecoris. Ac per hoc Deus hominem damnat propter uitium, quo natura dehonestatur; non propter naturam, quae uitio non aufertur. Bestias uero absit ut opinemur poenae damnationis obnoxias, quas iustum est ut miseriae sint expertes, quae nec beatitudinis possunt esse participes. Quid ergo mirum est uel iniquum, ut immundo spiritui subdatur homo, non propter naturam, sed propter immunditiam suam, quam non ex opere diuino, sed ex humana uoluntate uenientem in originis labe contraxit: cum et ipse spiritus immundus, bonum sit, quod spiritus; malum, quod immundus? Illud quippe est ex Dei opere, hoc ex propria uoluntate. Natura itaque fortior, id est, angelica, inferiorem naturam, id est, humanam, uitii societate subditam tenet. Ideo Mediator angelis fortior, infirmus propter homines factus est: sic superbia captiuatoris, Redemptoris humilitate destruitur; ut qui super filios hominis angelica fortitudine gloriatur, a Filio Dei suscepta humana infirmitate uincatur. [47] Sed iam etiam istum conclusuri librum, oportere arbitramur, ut Ambrosium antistitem Dei, cuius inter latinae linguae scriptores ecclesiasticos praecipue Pelagius integerrimam fidem praedicat, sicut de gratia fecimus, ita et de peccato originali, in quo delendo ipsa gratia euidentius commendatur, calumniosae istorum loquacitati respondere faciamus. In eo opere quod scripsit De resurrectione sanctus Ambrosius: "Lapsus sum", inquit, "in Adam, de paradiso eiectus sum in Adam, mortuus in Adam: quem non reuocat nisi me in Adam inuenerit, ut in illo culpae obnoxium, morti debitum, ita in Christo iustificatum". Item scribens contra Nouatianos ait: "Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in uitio est, sicut habes lectum, dicente Dauid: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea 116. Ideo Pauli caro corpus mortis erat, sicut ipse ait: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Christi autem caro damnauit peccatum, quod nascendo non sensit, quod moriendo crucifixit; ut in carne nostra esset iustificatio per gratiam, ubi erat ante colluuio per culpam". Item idem ipse cum exponeret Isaiam prophetam loquens de Christo: "Ideo", inquit, "et quasi homo per uniuersa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato. Omnis enim homo mendax; et nemo sine peccato, nisi unus Deus. Seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem, nemo uideatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers est etiam huiusmodi conceptionis". Item cum exponeret Euangelium secundum Lucam: "Non enim uirilis coitus", inquit, "uuluae uirginalis secreta reserauit, sed immaculatum semen inuiolabili utero Spiritus sanctus infudit. Solus enim per omnia ex natis de femina sanctus Dominus Iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus nouitate non senserit, et coelesti maiestate depulerit" . [48] His tamen uerbis hominis Dei, quem tanto praeconio ipse laudauit Pelagius, contradicit, et dicit, "sicut sine uirtute, ita nos sine uitio procreari". Quid igitur restat, nisi aut istum Pelagius suum damnet errorem, aut eum sic Ambrosium laudasse poeniteat? Sed quia ista secundum catholicam fidem beatus Ambrosius, ut episcopus catholicus, est locutus; sequitur ut ab hac uia fidei deuius merito Pelagius cum Coelestio discipulo suo catholicae Ecclesiae sit auctoritate damnatus, nisi eum non Ambrosium laudasse, sed contra Ambrosium sensisse poeniteat. Scio uos ea quae ad aedificationem uel confirmationem fidei conscribuntur, insatiabiliter legere: uerumtamen hic liber, quantumlibet sit ad hoc utilis, iam tandem aliquando finiendus est.