[22,0] EPISTULA XXII : AURELIO EPISCOPO, AUGUSTINUS PRESBYTER. [22,1] Qua gratia responderem litteris Sanctitatis tuae cum diu haesitans non reperirem (omnia enim uicit affectus animi mei, quem iam sponte surgentem lectio epistolae tuae multo ardentius excitauit), commisi me tamen Deo, qui pro uiribus meis operaretur in me, ut ea rescriberem quae utrique nostrum studio in Domino et cura ecclesiastica pro tua praestantia et mea obsecundatione congruerent. Atque illud primum, quod orationibus meis te adiuuari credis, non solum non defugio,uerum etiam libenter amplector. Ita enim, etsi non meis, certe tuis, me Dominus noster exaudiet. Quod fratrem Alypium in nostra coniunctione mansisse, ut exemplo sit fratribus curas mundi huius uitare cupientibus, beneuolentissime accepisti, ago gratias, quas nullis uerbis esplicare possim: Dominus hoc rependat in animam tuam. Omnis itaque fratrum coetus, qui apud nos coepit coalescere, tanta tibi praerogatiua obstrictus est, ut locis terrarum tantum longe disiunctis ita nobis consulueris tanquam praesentissimus spiritu. Quapropter precibus quantum ualemus incumbimus, ut gregem tibi commissum tecum Dominus sustinere dignetur, nec te uspiam deserere, sed adesse adiutor in opportunitatibus, faciens cum Ecclesia sua misericordiam per sacerdotium tuum, qualem spirituales uiri ut faciat, lacrymis cum gemitibusque interpellant. [22,2] Scias itaque, domine beatissime et plenissima caritate uenerabilis, non desperare nos, imo sperare uehementer, quod Dominus et Deus noster per auctoritatem personae quam geris, quam non carni, sed spiritui tuo impositam esse confidimus, multas carnales foeditates et aegritudines quas Africana Ecclesia in multis patitur, in paucis gemit, conciliorum graui ense et tua possit sanare. Cumenim Apostolus tria breuiter genera uitiorum detestanda et uitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium uitiorum exsurgit seges, unum horum quod secundo loco posuit, acerrime in Ecclesia uindicatur; duo autem reliqua, id est primum et ultimum, tolerabilia uidentur hominibus, atque ita paulatim fieri potest, ut nec uitia iam putentur. Ait enim uas electionis: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et dolo; sed induite uos Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. [22,3] Horum ergo trium, cubilia et impudicitiae tam magnum crimen putantur, ut nemo dignus non modo ecclesiastico ministerio, sed ipsa etiam sacramentorum communione uideatur, qui se isto peccato maculauerit: et recte omnino. Sed quare solum? Comessationes enim et ebrietates ita concessae et licitae putantur, ut in honorem etiam beatissimorum martyrum, non solum per dies solemnes (quod ipsum quis non lugendum uideat, qui haec non carnis oculis inspicit), sed etiam quotidie celebrentur. Quae foeditas si tantum flagitiosa et non etiam sacrilega esset, quibuscumque tolerantiae uiribus sustentandam putaremus. Quanquam ubi est illud, quod cum multa uitia enumerasset idem Apostolus, inter quae posuit ebriosos,ita conclusit, ut diceret cum talibus nec panem edere? Sed feramus haec in luxu et labe domestica, et eorum conuiuiorum quae priuatis parietibus continentur, accipiamusque cum eis corpus Christi, cum quibus panem edere prohibemur; saltem de sanctorum corporum sepulcris, saltem de locis sacramentorum, de domibus orationum tantum dedecus arceatur. Quis enim audet uetare priuatim, quod cum frequentatur in sanctis locis, honor martyrum nominatur? [22,4] Haec si prima Africa tentaret auferre, a caeteris terris imitatione digna esse deberet: cum uero et per Italiae maximam partem, et in aliis omnibus aut prope omnibus transmarinis Ecclesiis, partim quia nunquam facta sunt, partim quia uel orta uel inueterata, sanctorum et uere de uita futura cogitantium episcoporum diligentia et animaduersione exstincta atque deleta sunt, {...} dubitare quomodo possumus tantam morum labem, uel proposito tam lato exemplo emendare? Et nos quidem illarum partium hominem habemus episcopum, unde magnas agimus gratias Deo: quanquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in Domino, ut etiamsi Afer esset, cito illi de Scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo uulnus inflixit. Sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi uidetur, nisi concilii auctoritate nonpossit. Aut si ab una ecclesia inchoanda est medicina; sicut uidetur audaciae, mutare conari quod Carthaginensis Ecclesia tenet, sic magnae impudentiae est, uelle seruare quae Carthaginensis Ecclesia correxit. Ad hanc autem rem quis alius episcopus esset optandus, nisi qui ea diaconus exsecrabatur? [22,5] Sed quod erat tunc dolendum nunc auferendum est; non aspere, sed sicut scriptum est, in spirito lenitatis et mansuetudinis. Dant enim mihi fiduciam litterae tuae indices germanissimae caritatis, ut tecum tanquam mecum audeam colloqui. Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur; magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando. Sic enim agendum est cum multitudine: seueritas autem exercenda est in peccata paucorum. Et si quid minamur, cum dolore fiat, de Scripturis comminando uindictam futuram ne nos ipsi in nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur. Ita prius mouebuntur spiritales uel spiritalibus proximi, quorum auctoritate, et lenissimis quidem sed instantissimis admonitionibus caetera multitudo frangatur. [22,6] Sed quoniam istae in coemeteriis ebrietates et luxuriosa conuiuia, non solum honores martyrum a carnali et imperita plebe credi solent, sed etiam solatia mortuorum; mihi uidetur faciliusillis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de Scripturis prohibeatur, et oblationes pro spiritibus dormientium, quas uere aliquid adiuuare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae, atque omnibus petentibus sine typho, et cum alacritate praebeantur: neque uendantur; sed si quis, pro religione aliquid pecuniae offerre uoluerit, in praesenti pauperibus eroget. Ita nec deserere uidebuntur memorias suorum, quod potest gignere non leuem cordis dolorem, et id celebrabitur in Ecclesia quod pie et honeste celebratur. Haec interim de comessationibus et ebrietatibus dicta sint. [22,7] De contentione autem et dolo quid me attinet dicere, quando ista uitia non in plebe, sed in nostro numero grauiora sunt? Horum autem morborum mater superbia est, et humanae laudis auiditas, quae etiam hypocrisim saepe generat. Huic non resistitur, nisi crebris diuinorum Librorum testimoniis incutiatur timor et caritas Dei: si tamen ille qui hoc agit, seipsum praebeat patientiae atque humilitatis exemplum, minus sibi assumendo quam offertur; sed tamen ab eis qui se honorant nec totum nec nihil accipiendo, et id quod accipitur laudis aut honoris, non propter se qui totus coram Deo esse debet et humana contemnere, sed propter illos accipiatur quibus consulere non potest, si nimia deiectione uilescat. Ad hoc enimpertinet quod dictum est: Nemo iuuentutem tuam contemnat; cum hoc ille dixerit, qui alio loco ait: Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem. [22,8] Magnum est de honoribus et laudibus hominum non laetari, sed et omnem pompam inanem praecidere, et si quid inde necessarium retinetur, id totum ad utilitatem honorantium salutemque conferre. Non enim frustra dictum est: Deus confringet ossa hominibus placere uolentium. Quid enim languidius, quid tam sine stabilitate ac fortitudine, quod ossa significant, quam homo quem male loquentium lingua debilitat, cum sciat falsa esse quae dicuntur? Cuius rei dolor nullo modo animae uiscera dilaniaret, si non amor laudis ossa eius confringeret. Praesumo de robore animi tui: itaque ista quae tecum confero, mihi dico; dignaris tamen, credo, mecum considerare quam sint grauia, quam difficilia. Non enim huius hostis uires sentit, nisi qui ei bellum indixerit; quia si cuiquam facile est laude carere dum denegatur, difficile est ea non delectari cum offertur; et tamen tanta mentis in Deum debet esse suspensio, ut si non merito laudemur, corrigamus eos quos possumus; ne arbitrentur aut in nobis esse quod non est, aut nostrum esse quod Dei est, aut ea laudent quae quamuis non desint nobis, aut etiamsupersint, nequaquam tamen sunt laudabilia; uelut sunt bona omnia quae uel cum pecoribus habemus communia, uel cum impiis hominibus. Si autem merito laudamur propter Deum, gratulemur eis quibus placet uerum bonum; non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram Deo tales sumus, quales nos esse credunt, et non tribuitur nobis, sed Deo, cuius dona sunt omnia quae uere meritoque laudantur. Haec mihi ipse canto quotidie, uel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque siue in diuinis Lectionibus inueniuntur, siue quae intrinsecus animo suggeruntur; et tamen uehementer cum aduersario dimicans, saepe ab eo uulnera accipio, cum delectationem oblatae laudis mihi auferre non possum. [22,9] Haec propterea scripsi, ut si tuae Sanctitati iam non sunt necessaria, siue quod plura huiusmodi ipse cogites atque utiliora, siue quod tuae Sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi, sciasque unde pro mea infirmitate Deum rogare digneris: quod ut impensissime facias, obsecro per humanitatem illius qui praeceptum dedit ut inuicem onera nostra portemus 8. Multa sunt quae de uita nostra et conuersatione deflerem, quae nollem per litteras ad te uenire, si inter cor meum et cor tuum ulla essent ministeria praeter os meum et aures tuas. Si autem uenerabilis nobisomniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te uere fraternam cum praesens essem benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus dignatus fuerit, quando opportunum uidebitur, ad nos uenire, quidquid cum eius Sanctitate, et spiritali affectu colloqui potuerimus, aut nihil, aut non multum distabit, ac si cum tua Dignatione id ageremus. Quod ut nobiscum ab eo petere atque impetrare digneris, tantis precibus posco, quantis uerba nulla sufficiunt. Absentiam enim meam tantum longe Hipponenses uehementer nimisque formidant, neque ullo modo mihi sic uolunt credere, ut et ego uideam agrum quem fratribus datum prouisione et liberalitate tua didicimus, ante epistolam tuam, per sanctum fratrem et conseruum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audiuimus. Praestabit Dominus ut etiam caetera, quae adhuc desideramus, impleantur.